Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

datur iustitia commutatiua: min. pat. auct. D.Aug. lib. I.

quod dicit fideliter, & non stricto Iure) reddιε dam: ergo in Deo non ponitur Iustitia commutatiua , ut late ostendetur in parr.a. disp. de merito, & in traci. de iust. & iure

Confirmatur. Potest cette Deus vi suae promissionis, ac proinde ex fidelitate aliquid debere creaturq; sed ex hoc non resultat in ipsa creatura ius aliquod, quia totum illud debitum fundatur in persectione Dei intrinseca, sed natura ob quam nequit mentiri, vel non seruare promis. sum; ergo in Deo respectu creaturae non est talis iustitia. Tum qu la si daretur in Deo iustitia commutativa seque-xetur, quod creatura haberet moralem potestatem illud existendi, & quasi actionem iuridicam contra Deum,quod repugnat Supremo Iuri, ac Dominio Dei in creaturas omnes, ergo &c.

m IV. Conc. In D.Voluntate recte admittitur iustitia diantibutiva, & viniicativa. Est Scoti in A. dissi. 46. q. pr. Met1am Thomistarum. - i Prob. 1. pars. Iustitia distributiva est qua supremum scaput alicuius corporis polit ici in membra distribuit bona iuxta mensuram meritorum; sed ita se habet Deus in ordine ad creaturas: ergo &c. Prob. min. Deus seruat prPsatam proportionem, & mensuram in distributione praeviij coelestis, tali lege, ut inter Beatorum pr mia talis sit proportio, qualis eis inter merita. Immo similem quandam proportionem etiam seruat circa creaturas irrationa-Ies , quibus distribuit bona iuXta exigentiam suarum naturarum, nempe equo Praestantiora, quam plantae, plantet, Quam lapidi &c. eterum haec conclusio non intelligitur de iustitia di-Ωributiua , quatenus respicit strictum debitum distribuendi bona communia iuxta aequalitatem geometricam, seu proportionate ad merita, & qualitates personarum ;Bene tamen de debito, quod huiusmodi ius a igorosum e

ςlgeat i de quo in disp. cit. de merito. Prob.

382쪽

Prob. quoad alteram partem. Iustitia vindicativa est ea, quae punit peccata , re delicta iuxta proportionem ge metricam ; sed Deus sic punit peccatores iuxta illud Ap

Vltima Cone. In D. voluntate sunt pariter virtutes,mi- sericordiis, veraci tates, fidelitatis, liberalitatis, magnificentiae, Charitatis, & affabilitatis, seu eutra peliae Upruna hars est Scoti in q. d.45. q. a .reliquas tenent D.Thom.Smi- ling. Frassen, Herincx, & alij, & patet ex Sac. Scrip t. quae ubique praedicat infinitam Dei Misericordiam. Accedit Metiam ratio. Misericordia namque est subleuatio alienae miseriae, at Deus mole uat miserias creaturarum, ut manifestum est, seclusa tamen dolorosa compassione , quae non est deessentia misericordiae I ergo in Deo est misericordia; non quidem quoad affeci um, sed quoad effectum. . - Prob. Conc. quoad omnes alias partes. Recensitae vir tutes nullam inuoluunt imperfectionem, ergo&c. pro ant. Veracitas importat infallibilitatem indictis: fidelitas infallibilitatem in promissis; liberalitas largitionem a. beneficiorum et Magnificentia splendorem in operibus, charitas affectum erga creaturas rationales, affabilitas, setic utra pelia acceptibilitatem proximi, & in 1umma, quae-Cunque Virtutes,quae in creaturis reperiuntur dispe absque imperfectione morali, eminentiose mod sunt in DEO.

DISPUTATIO VIII. De Noaidentia, Praedesinatioue, ρο Reprobatior. ,

QVTSTIO Laui sit Diuina Prouidentia.

ina. Quod Prouidentia secundum nomini ethym logiam idem sonat ac ante videre ; unde Cic. lib. det Iuventute ait. Prouidentia est , per quam futurum ali quid Videtur, antequam factum sit; Quare Theologi pro-

ividenriae nomen ut pant ad sanificandam curam illam

383쪽

paternam, & maximam, quam Deus rebus singulis impendit, ut eas in debitos fines dirrigat & deducat. Verurn

prouidentia secundum rem, &late sumpta, cum etiam creaturis rationalibus aliqualiter competat, ut cum Cicerone supra innuimus, in sui prima diuisione distingui potest in prouidentiam humanam, & Diumam: prior est, qua quis agibilia sapienter disponit, & haec ex Ari st. 6.Eth. C. 3. triplex est, nempe Mona stica, qua quis res factibiles sibi conuenientes rectὰ, & sapienter disponit. Oecon mia, qua quis res domesticas; & familiares prudenter ad' ministrat. Politica denique, qua quis Reipub. rra prudenter Orouidet ; & disponit. Posterior, idest Diuinae . prouidentia ut sic primo distingui potest in prouidentiam naturalem, & in prouidentiam supernaturalem: n

ruralis est illa, secundum quam Deus dirrigit,& gubernat

omnes res in proprios fines naturales; & dicitur naturalis, non quod non sit Diuina, sed quia versatur circa res naturales : supernaturalis est, secundum quam Deus speci liori modo dirrigit,& gubernat creaturas intellectuales in ordine ad finem ultimum supernaturalem. Insuper prouidentia supernaturalis distinguitur in prouidentiam or- dinariam, seu communem, vel uniueralem, secundum aquam Deus dirrigit omnes creatutas intellectuales ad vitam aeternam per media, & auxilia sussicientia, & in prouidentiam specialissimam, secundum quam Deus gubernat electos ad vitam aeternam per auxilia efficiacia indeia fectibiliter eos perducentia in vitam aeternam i quam ultimam diuisionem nonnulli vocant, antecedentem, seu conditionatam; & consequentem, seu efficacem; nam Deus quaedam ordinat in finem, sussicienter, & conditio- nate, & quaedam absolute, & efficaciter. NOt. a. ex nostro Sapientissimo Alexandro Alens. p. I.

de D. Prouidentia, quod prouidentia reducitur, &spectat ad Sapientiam, & Dei bonitatem, & secundum hoc etiam traduntur plures, & diuetor definitiones a D. D masceno: Sicut enim videmus, 4uod scientia beneplaciti in Deo importat in se, quod est stientiae, & voluntatis;

quia ratione notitiae importat, quod est scientiae, & ratione placentiae, vel approbationis importat, quod est:

384쪽

lla, quia in prouidentia sunt duo, nempe videntia,quia prouidere, est videre, Scausalitas. Prouidentia en in dicit causal i tatem quandam ordinationis, gubernationis,& regiminis . Vnde hac doctrina soluuntur plures auctoritares SS. PH qui videntur dicere, prouidentiam speeta. re ad intellectum. Diuina siquidem prouidentia includit, seu exigit, &aetum intellectus, de actum volunta-2s . 'm Odo autem illos exigat, discrepant inter se Doctores. Et quidem D. Thomas cum suis existimat,pr uidentiam principaliter, &in recto importare actum ii tellectus, In obliquo verbactum voluntatis. E contra Scor. in I. d. 44. loquens de lege, & dist. 4s. g. ad primum loquens de prouidentia docet, principaliter, & in recto importare actum voluntatis , in obliquot autem connota re , seu praesuppositive exigere actum intellectus; in ea dem sententia est D. Bona u. quam amplectuntur', non so. Ium Scotistae, sed etiam Aureolus,SuareZ, VasqueZ,& alii. Nol. 3. Quod de fide est dari D. prouidentiam immediatam Circa res creatas, fic namque omnes SS. Patres , dc. Sacrae Litterae proclamant. Vnde dicitur Sap. Cap. q. TM

utar est illi eura da omnibus:& inter Patres, signanter D. Dion. dedium. Nomin. cap. I 2. Lactant. lib. de ira Dei, D. Ioan .

nes Chrisostomus, qui composuit tres, & sex sermones de D. prouidentia D. Aug. lib. s, de Civit. Dei, & D. Dama-1cenus lib. 2. de fide cap. 29. dicit; Fundem , scimcor Deum ,

rerum Pro uratorem,or admani iratorem esse opst ter . Et Lactant.

Firmianus lib. I. de falsa Relig. cap. a. inquit. Nemo υ tammis , ram famis moribus , qui ocu os suos ια eae lum tollens, non aliquam es intelligat prouidantiam, ex ipsa rerum magnitudine , mra

I. Conc. Prouidentia D. est dispositio aeterna, qua Deus omnes res creatas ad certos, ac determinatos fines dirrigit, ac deducit, eo modo, quo i lios fines eaedem creaturς sunt in tempore consecuturae. Haec descriptio colligitur ex doctrina SS. Patrum, ac Theologorum D. Damascenus namque inter alios de prouidentia disserens ait. V volun-ras Dei , perquam res omnes apte, congruὸ que gubornautur . Igiatur explicanda est tradita desinitio. Per dispositionem

385쪽

,' '

intelligitur ordinatio, decretatio, &Gura, qua Deus om nes creaturas Condit, Conseruat, & gubernat &c. Perly aeterna, significatur Prouidentia Deo ab aeterno conuenire, esto in tempore suos essectus sortiatur Per ly ad certos fines indicatur, prouidentiam D. Ordinare, & rzgular: quamlibet creaturam ad debitos fines naturae propollit natos, & a Deo prouimte praecognitos; caeterae particulae exprimunt D. prouidentiae scopum ad quem praeordinisuit creaturas in tempore Operaturas.

II. Cone. D. prouidentia principaliter, & sorinaliter consistit inae tu voluntatis, praesuppositive veris in adiuintellectus. Est Scoti in I. d. eo. q. uia. ubi dOCet, praedγstinationem, quae est vςlut pecies particularis prouiden. tiae , conii stere formaliter in actu voluntatis. Prob. I. auctolitate S. Szrip. Prouidentiam ,& praedestinationem exprimentis nominibus, re verbis importantibus actum voluntatis,ut nomen electionis ad Ephes.cap. i. Eligit nos in inam oc eis ibidem nomine propositi. Psa

lectionis, &odij ad Rom. cap. '. Laccb dilexi, Esais autem odio babui ; & nomine miserationis eodem Cap. Cuius vult

Prob. 2. auctoritate SS. Patrum,qui praedestinationem, Bd prouidentiam pariter refundunt in actum voluntatis, nam D. Augustin. lib. de bono perseuer. cap. IS. ait. Hoc ι ittae istoc iceit praή '-n φρ) qua e sis , qu/s υανα, elegit iis

Prob. ratione. Diuina prouidentia importat fotinaliter ordinationem rerum in suos fines, sed ad voluntatem spectat talis ordinatio,iu ta illud o us v ratur omnia fecundum onsilium voluntati: με. Tum qu ia prouidentia est aeriis p tentiae executiuae, qua ordinat, & implet Deus omnes eia

fectus praevisos, sed potentia executiua in Deo est volu tu, ergo in actuD.voluntatis consistit primo, & formalia ter D. prouidentia. Arg. coni. I. conc. lib.aa. dicitur mira laribulum Mutine

386쪽

Resp. Primam Scripturam narrare verba falso ab Eliphaz Iob imposita, nec a Scri utura approbari eius falsum sermonem. Ad a. resp. Apostolum non negare prouidentiam de bobus, quam de passeribus, lilio &c Christus aperte docuit; sed indicare de bobus non esse specialiorem curam, quae nimirum est in Ordine ad finem supernaturalem. Arp. a. Si Deus habet prouidentiam omnium rerum, ut in definitione asseritur, cur ergo via impiorum prosperatur, & iusti opprimuntur 3 cum boni prouisoris sit malos punire, bonis benefacere, eosque tueri: sicut ad eum, qui Reipublicae praeest, spectar prouidere, ne boni opprimat

tur, aut mali impunes abeant.

Resp. Quod allata obiectio infirmis in fide, & charitate

Dei praebet quandoque occasionem desperationis, blas. phemiae &C. ut narratur etiam psal. 2. Hierem. 12. & Habacuc. Cap. I. Verum si considerarent, latere in hoc summam Dei prouidentiam, esto infirmis, & carnalibus non appareat, in huiusmodi verba non prorumperent. Et licet politia temporalis habens pro fine pacem, & quietem Reipublicae temporalis tantum, debeat scelera punire, M coercere, recte facta prςmiare; Deus tamen habens alti res fines , & iustissimas rationes permittit improbitates

cum oppressionibus frequenter proborum. Arg. Thomistae contra a. conc. afferentes plures aucto ritates Sac. Script. & Patrum, quae videntur sibi fauere; uvpsalm.2o. Oculi erus an pauperem raspicrunt , & psalm.79. Respicae δε Cαιο, Θ vida, ct visita Vinemn istam. D. Diony. de D.NO- min. cap.2. dicentis. Daus prospicit cuncta prouidantia mirabilis

sic etiam loquitur Boetius libδ. de coniolat. ergo D. pr uidentia non consistit &c Resp. Auctoritates allegatas, tam Scrip. quam SS. PP. nil fauere Thomistis,cum solum velint,quod aliquis actus intellectus, puta praeuium iudicium ostendens media, aCeorum proportionem ad fines intentos , vel praescientiis, vel alterius cognitionis, seu respicientiae praesupponatur, vel concomitetur, vel sequatur praedestinationem,& pr uidentiam Diuinam.

Arg. a. Prouidentia est actus prudentiae , sed prudenti

387쪽

est actus intellectus, ergo&c. Resp.disting.mai. Est actus

Prudentiae, quatenus importat pr uisionem,seu pr scientiam circa res futuras: & earumdem Ordinationem: Conc.

mai. ut importat ipsam curam, & gubernationem, & dir-1igibilitatem in fines praevisos, & prouisos, neg. mai. Arg. 3. Prouidentia secundum nominis ethymologiam importat actum intellectus, nempὰ praeuidentiam ; ergo γ&c. Resp. Non debere praeualere ethymologiam nominis rei, & usurpationi Theologorum, attendendus igitur est usus eius, quo dispositionem, prouisionem, & gubernationem Dei circa creata importat. Vox siquidem prouisionis significat personam prouidentem. Itaque spectanda est magis rei, quam vocis intelligentia.

QVAESTIO II.

Vtrum Proxidentia Diuma semper assequatur suum Mem.

Not. i. Qubd scientia, dispositio, prouidentia,&gu

bernatio inter se ordinem seruanti nam primum i cum obtinet scientia, a. dispositio, 3. Prouidentia, 4. gubernatio, haec autem omnia includuntur in prouidentia. Etenim Deus sic se habet respectu Vniuersi, sicut Dux r spectu totius Exercitus, & quemadmodum prudens Dux primo ordinat singulos de Exercitu collocans unumquem. que in gradu suo , ordinans quid quisque agere debeat ad Consequendum finem intentum ; & deinde sic ordinatis Conferr ea, quae sunt necessaria, aut susticientia ad ossicia exequenda; ita in toto Vniuerso primo est ordo partium secundum gradus naturarum, secundo est collatio eorum quae susticientia, vel necessaria sunt cuilibet naturae ad fi-Nem consequendum per operationem creaturarum; & li-Cet Iam ordinatio partium, quam Collatio eorum, quae' sunt necessaria conueniat Deo ab aeterno, & mecutio e rum competat Deo in tempore; ordinatio tamen illa existit in Deo ab aeterno, S appellatur dispositio , collatio autem eorum, quae sunt necessaria vocatur prouidentia , quae est eorum, quae expediunt rei ad operationem Prop-

zςs consecutionem finis: prouidus enim dicitur, qui beau

388쪽

coniecturat de conserentibus ad finem ; & cum executio primi sic cre io, secundi sit gubernatio, mani seste patet, quommodo gubernatio supponat prouidentiam, &pro uidentia dispositionem,& dispositio stientiam. Ita noster Richard. in I. Not. a. Quod duplex est finis D. prouidentiae, alius est particularis, & a creatura intentus, alius generalis congruus Dei gloriae, bonitati, & iustitiis, & bono Vniuerit. Prouidentia non semper assequitur primum finem, sed bene secundum. Quam doctrinam inter alios docet S. Ansel. lib. I. cur Deus homo c. Is dicens : Ω.4muis homo, val

rara matri quias vult furere de sub voluntate tuis te, currit'bvoluntatem puniantem, o ι ausit sub υoluntate permittentis r ScD. Thomasq. 8. art. 6. loquens de voluntate D. ut causa uniuerseti rerum, ait. impossibεla est, quod D. voluntas suum

esse tum non eo Uequatur . Vodaq. u ra edere υidetur a voluntate D. ferundum unum ordinem, recur it in ipsam ferundum alium ordinem e scur pereasM , qui , quantum est in Ie recediι a D volun-rato peccando ιn idit in ordius m D voluntatis dum par eius iuuiariam punitur. Itaque semper obtinetur finis aliquis per D. prouidentiam intentus, v. g. in Reprobis ad salutem antecedenter ordinatis, ostensio D. iustitiae &c. & sic uniue saliter, verum est, quod prouidentia Dei in sui dispositione non fallitur, ut canit Ecclesia. Nol. 3. Quod sicut in ordinatione naturali media se uant suum ordinem ad finem, quia habent in se virtualiter imbibitum finem; ita suo modo disturrendum est de med ijs supernaturalibus: & sicut prouidentia naturalis se habet respectu mediorum naturalium, & finis per ea media comparandi; ita prouidentia supernaturalis se habet respectu mediorum supernaturalium; hoc tamen discrimine, quod media naturalia ex sui natura virtualiter habent imbibitum finem, media autem supernaturalia, qualia sunt gratia, charitas &c. sunt media, quae habent ConneXionem cum fine ex Dei dispositione. Vnde prouidentia secundum quod est generalis, seu antecedens tantum includit voluntatem absolutam mediorum, & conditio natam finis, ac proinde non infallibiliter finem consequitur; secundum autem, quod est talis prouidentia, cuius-Y a modi

389쪽

modi est pr destinatio, includit,& mediorum,& fi hcon. secutionem in fallibiliter. Concl. D.Prouidentia ex ratione sua formali non infert necessario, & insallibiter consecutionem cuiuslibet finis

particularis a creatura intenti, sed sufficit, quod inserat Consecutionem sinis generalis, congruentis suae gloriar, &bono Vniuersi. Est communis contra Caici. p. I. q.22.art. I. putantem, ut resert Frasten, ad perfectionem D. Prouidentiae, pertinere, ut infallibiliter Consequatur tiner . particularem, ad quem ordinat quamcumque creaturam,& contra Durand. qui, teste nostro Herrera censet,D.pr uidentiam supernaturalem,sed generalem non vexare circa finem, sed tantum circa media; quod est contra communem sententiam: nam ita comparatur in aeternitate ratio prouidentiae ad rem suturam, sicut in tempore executio prouidentiae, quae est gubernatio ad rem in se existentem; at subernatio non solum consistit in collatione mediorum, sed etiam finis; ergo & prouidentia non sol tunconsistit in ratione, aut voluntate mediorum, sed etiam finis. Prob. igitur nostra conc. Prouidentia ex D. Damasceno. Mi voluntas Dai', per quam omnia. qua μοι, cenuen/entem subornationam accipiunt; sed conueniens rerum gubernatio

exigit, ut causis liberis subministrentur media proporti irata earum libertati, quibus possint cooperari, Vel nota cooperari, prout libuerit: ergo cum creatura libera ab ii tento sine possit deuiare, & ipsum nolle astequi, etiam iam usurpatis, & applicatis viquibus med ijs ad eius consecutionem ς consequens est Deum, huius finis consecutionem , talia media subministrando non intendere essicaciter, sed conditionate. Prob. 2. Prouidentia non habet maiorem emcacitatem circa finis assecutionem, quam Diuina Voluntas, sed Diauina Voluntas non semper impletur circa finis particul ris assectationem ς ergo nec Prouidentia. Arg. contra concl. Res omnes quantum ad Prouidentiae ordinem fixa sunt, ac stabiles, immobiles, & certar,

ergo pariter stabilis,& certa est consecutio finis intenti ab ipsis creaturis, ut tradit D. Gregor. Nazianz. Oratione ad Iulianum.

390쪽

Resp. disting. ant. Sunt stabiles, & fixae, quoad finem

veneralem, Conta sint. quoad finem particularem , 'nego:

Nec aluid vult D. Greg. nec alij Sanlii Doct. eadem FrassCont. Etiam prouidentia particularis supponit hanc militionem, & vol itionem sinis; imprudens enim esset

diem in ait initia' θpargeret, nisi absoluid

vellet fructus colligero; quamuis haec collectio interdum Impediatur per concursum aliarum causarum: ergo MConfirmatur. Nam efficax voluntas mediorum solum Oritur ex empaci, & absoluta volitione finis; er o prouidentia particularis, quae media Creaturis subministrat ad nnem particularem intentum assequendum, etiam enicaciter ,&absolute intendit illius finis assecutionem. Resp. neg. ant. assumptum; eo quia non loquimur hic de prouidentia particulari, cinae efficaciter vult nedum media , Ied etiam linem; bene tamen de sine particulari in ordine ad prouidentiam generalem.Quare negamus eXe plum alla tum . Siquidem ex rebus materialibus nequit d 1um1 Idoneum argumentum , deberet enim fingi,quod tetara haberet voluntatem &α γResp. a.disting. ant. Prouidentia supponit absblutam

linis volitionem, vel particularem, vel uniuersalem, ouc. semper particularem, neg. ant. &similiter distincta con-ns matione, neganda est Consequentia.

Contra. Si D. prouidentia prouideret aliquem finem. qui non obtineretur, prouidentia esset conditionalis tardium, re non absoluta, sed hoc implicat, quia aroueret impotentiam )n Prouisiore, qui non posset intentum finen astequi, nisi polita conditione: ergo &c. Resp. Conc. mai. Cum sequela; & neg. min. Defectus namque consecutionis finis non prouenit ex impotentia, vel ignorantia, sed ex libertate D. voluntatis, & quia hoceli magis consentaneum rebus ipsis, & magis congruit, &expedit muneri gubernatoris,& prouisoris generalis. Nec tamen ex hoc sequitur, finem non intendere, sed Qtum proinde D. prouidentia non frustratur, quod enim deficit ab uno ordine D.. prouiden tiae in alium neCessas Io incidit, ut paulo superius dicebamus cum D. Ansel. & D. Thoma, α alijs.

SEARCH

MENU NAVIGATION