Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

rali possit demonstrari, Deum esse omnipotentem. Naturali ratione probatur, Deum esse potentiae infinitae, ut probat Arist. 8. phys & ra. meta. sed potentia infinita est Omnipotentia et ergo &c. Prob. min. Notum est, potentia infinita non posse aliquam aliam maiorem excogitari tane contradictione; quacunque autem potentia, quae non est omnipotentia, potest excogitari maior sine contradiaetione : ergo &c. Resp. ex Scoto in I. dist. cit. neg. min. ad probationem distinguo ant. Non potest excogitari maior potentia infinita intensiue, conc. extensiue hoc est omnipotentia tam medive, quam immediate potens producere , ut satis ostensum est supra, neg. ant.

Vtrum D. omnipotentia se extendat ad impossibilia . Nox. Quod triplex est impossibile. Primum dicitur

impossibile simpliciter, & absolute, cui videlicet re Pugnat esse, ut chimetra. Aliud est impossibile per accidens , quod secundum suam naturam est possibile, sed ratione alicuius accidentis est impossibile; sic praeteritum secundum id, quod est, impossibile est non tuisse; cum non fuerit necessarib, sed ratione praeteritionis praeter tum in quantum praeteritum impossibile est non fuisse . Tertium est impossibile secundum quid, & dicitur omne id , quod non subest potentiae creatae ob eius limitati nem , ut Virginem parere , mortuum resurgere, & huius. modi,quae sunt impossibilia naturae,& potentiae limitatae. I. Conc. D. Potentia nequit facere impossibile simpliciates, bene tamen impos abile secundum quid. Est omnium Theologorum. Prob. I. pars. Deus non potest DCere,comtradictoria simul esse vera; sic enim falsificaretur primum principium, in quo landatur omnis doctrina; sed omne tale impossibile includit contradictionem: ergo &C. minor patet, quia omne tale includit partes sibi inuicem formaliter repugnantes. Quare ratio impossibilitatis non

sp renet ex parte Dei, sed ex parte obiecti i ac proindet ,

472쪽

quod non possit fieri id, quod dicit contradictionem, nil

derogat D. Omnipotentiae. Prob. a. pars. D. potentia est infinita, & illimitata ;ergo ea multa;quq sunt impossibilia secundum quid ob lumitationem virtutis, a potentia infinita fieri posiunt . II. Conc. Potentia D. non potest facere, quod est impossibile per accidens, puta praeteritum non fuisse. Est Communis. Prob. Praeteritum fuisse, & non fuisse dicit contradictionein; sed Deus ex dictis non potest facere id, quod dicit contradictionem: ergo nec potest facere prael ritum , ut praeteritum non fuissa; Vnde Arist. lib. Eth. ait. Hoc solo priuatur Deus, ingenita facere, quae facta sunt ό & D. Hieron. ad Eustoch. epist. 22. dicit. Cum Deus

possit catora , non totari facere da corrupta Virginam ἱ hoc est, non potest facere de corrupta, quin fuerit corrupta, potest tamen reparare virginitatem, seu integritatem, tam carnis, quam mentiS.

4 Arg. Contra I. partem conc. D. Basilius in lib. de fide Minquit. Pι-s potes Daus facere , quam tu potes ιntelligere I sed ab intellectu humano intelligi potest impossibile, puta china ra,ergo Deus potest producere impossibile simpliciter. Resp. D. Basil. intelligendum esse de intellectu Creato non fingente, & errante, ut se habet in finpendo chimPixam ; sed de intellectu secundum veram rationem discurrenti I ut patet per verbum Angeli dicentis. Non erit impossibile apud Deum Omne verbum; Verbum namque Importat intellectionem veram, & contradictoria non in.

Arg. a. Illud est potentius, cui nihil omnino est impos.sbile, quam cui aliquid est impossibile, sed Deo nihil eXCogitari valet potentius;ergo cum Deus sit potentissimus, nihil omnino est ei impossibile. Resp. disting. mai. cui nihil omnino est impossibile de

Omnibus ijs, quae non includunt contradictionern conc. de ib., quae contradictionem includunt, nego mai. ad impossibile namque non est potentia. 'Arg. 3. Dantur contradictoria in rerum natura, ergo a sortiori poterit Deus facere , quod implicat contradictionem, ant. patet, nam aliqua sunt in rerum natura, quae

habent esse solum per instans, & in eodem destruuntur, ut

473쪽

radius solaris, & nunc temporis, de quibus valet dicere. Simul sunt, Sc non . Resp. neg. ant. ad illud de radio reia Pondet Mayronus in p.d. 43. q. quod in initanti genera in tur , & est; non autem corrumpitur in illo instanti. Si d Cas, quando Corrumpitur; Dico, quod corruptio instantis, vel radi j non est nisi cessario radij, dc illa non habet proprie mensuram. Vel dici potest cum Scoto in a. dist. q. quod sunt in eodem instanti positive, dc corrumpuntur in eodem instanti negative; dc sic non sunt contradictoria .

Ar . 4. Si aliquid impossibile non est Deo possibile, aut hoc est propter priuationem, aut propter positionem. Si

Propter priuationem. Contra. Nulla maior priuatio, quam omnino non et

iis, sed Deus de nihilo facit aliquid; ergo dcc. Si propter Positionem: ergo videtur, quod aliquid sit, quod non subiaceat D. potentiae, eique non obediat, quod non est admittendum: ergo dcc.

Resp. D. Bona u. in I. d. 42. q. 3. art. I. Quod propter Privationem omnis existentiae in utroque extremo, d

Propter priuationem distinctionis, dc propter positionem CX parte Dei, quia potentia Dei resp icit aliquid ut obla. eluin effectum, de sapientia resp icit ordinatum.

Vtrum D. Potentia possit producere insinua.

Not. Quod haec quaestio agitari solet diffuse etiam is

Phisolosophia, qua de re paucis me expediam, breuiter reuocando ad mentem ea, quae in physica adnotaui, videlicet quod infinitum aliud esS in genere, aliud extra genus. Infinitum in genere, aliud in substantia, aliud inquantitate, aliud in qualitate. Item aliud Cathegorem licum aliud sinchategorem icum, de omnibus enim istis potest procedere praesens quaestio.LConc. Non potest Deus pro iacere aliquam creaturam infinitae Derfectionis essentialis, & simpliciter in generectatis. Est Scoti in a. d. 3. p. I. & a. metaph. q. 6. Henesciuaol. S. Aureol. in I. d.44.art.4. Durandii Ocham ibidem, via

474쪽

& videtur apud omnes indubitata, &certissima. Prob.exl Scoto in a. cit. Nequit dari species impressa, quae distincte repraesentet omnes quid ditates creatas, & possibilis; quia dari nequit a Iiqua quidditas creata illi speciei correspondens, in qua virtualiter Conti Mantur caeterae creaturae ; ergo dari nequit creatura infinitae perfectionis; cum enim species se habeant ut numeri, talis species contineret virtualiter, & eminenter perscctiones Omnium creaturarum quod soli Deo competit. Confirmatur. Etenim si daretur talis creatura infinitae perfectionis esset simpliciter independens, quia infinita perfectio sibi identificat independentiam, quae in Creatu ra dicit contradimonem, nam esset Creatura, dc non esset creatura, sed hoc non est admittendum; ergo&α II. Conc. D. Potentia non potest producere magnitud nem actu infinitam extensive: lim pariter est Scoti, &est commianis. Prob. Talis magnitudo, vel constaret ex partibus finitis, vel infinitis. Si primum, sequitur quod illa magnitudo non est infinita, eX partibus namque finitis non potest constitui nisi finitum. Si secundum, aut ex hartibus infinitis extensiae secundum magnitudinem; &1ic sequitur,quod aliquid erit maius infinito,quod est manifestum absurdum; cum uera oporteat totum esse maius sua parte. Aut ex partibus infinitis secundum magnitudinem ; & tunc si loquamur de partibus inexistentiuus,' seu proportionalibus; ex hoc non sequitur, magnitudianem esse inmittam, cum in qualibet magnitudine luxi: principia Arist. sint hoc modo partes inhiaitae, ac proindo constituant infinitum synchategorematicum, seu in potentia , & non in adtur ergo nequit dari infinitum in m gnitudine actu. . III. Conc. D. Potentia non potest producere multitudinem actit infinitam, esto possit producere finita in infinitum . Est communis. Prob. I. pars. Demus Deum pr ducere multitudinem infinitam, quaero, an Deus possit ulterius producere aliquam unitatem: si sic ; ergo erit alia quid maius infinito: si non; ergo Deus per talem productionem fieret quodammodo impotens, saltem extensiue; sed haec omnia videntur absurda, tam in Theologia,quam'

475쪽

Prob. I. pars. Nunquam potest D. Potentia tot creaturas producere, quin possit ampliora, & plura in infinitum proaucere; sed ista plura non polliint esse actu produci ac infinita: ergo erunt finita in infinitum quoad multitudi

nem .

Arg. contra I. Conc. Potentia,& effectus sibi correspondent, adeout, si potentia sit perfectior, etiam essectus sit persectior; sed D. potentia est infinite perfecta: ergo producere potest essectum infinite perfectum, ac proinde creatura erit persectionis infinitae. Confirmatur. Nihil finitum potest esse obiectum adaequatum potentiae infinitae ; sed omnis creatura de potentia ordinaria est finita : ergo de potentia absoluta poterit seri infinita, velut obiectum potentiq adaequatum. Resp. conc. mai.& etiam min. ex quibus praemissis non equitur absolute : ergo potest producere infinitam creaturam ; sed bene sequitur; ergo potest producere ex nihilo creaturam, ad quod exigitur potentia Infinita. Itaque, liacet creatura quoad entitatem sit finita; ac proinde non ad quet D. potentiam; attamen quoad modum, quo Pr ducitur eam optime adaequat. Vnde patet,quid sit dic ei dum ad confirmationem. Arg. a. Potest Deus communicare creaturae infinitatemnuoad durationem , & praesentiam, creando nempe illam ab aeterno, & replicando ubique eius praesentiam : ergo rariter potest ei donare infinitatem essentiae, participa-cam, & dependentem, & in Certo, ac determinato genere. Resp. neg. paritatem. Esto enim Creatura ab aeterno producatur, tamen est finita, & limitata; nam tam terniras passiua,quam immensitas similiter passiua est ab extrin. seco, & non a principio intrinseco, & activo; sicut esset, si creatura esset infinitae perfectionis, seu inessentia infinita; ratione cuius infinitatis extraheretur omnino a gen re, ut alibi dictum est. Arg. a. Deus potest, data quacunque specie assignabili finitae persectionis, adhuc producere aliam specialem perfectiorem: sed talis species esset infinitae periectionis, quia transiret ultra omnem speciem assignabilem finitae perfectionis : ergo Deus sua potentia potest producere creat

gam infinitam saltem in determinato genere. Resp.

476쪽

Resp. nera assumptum in mai. nam in speciebus datur ita tus, ultra quem implicat tam ex parte Creaturae, quam De aliam persectrorem addere, quia sic deueniendum eia et ad Deciem infinitar persectionis Eadem ratio militat, , undς Scotus in 3. dist. 13. q. I. docet, gratiam Christi esse sum m negativo, adebat nec per Dpotentiam augeri possit. Argumenta, quae fieri solent

AESTIO VII.

Vtrum Deus semper faciat, quod meliui es N Ox re sensus p sentis quaestionis est : An stantα

b. perfectissima Diumae voluntatis libertate in eligen- Spb eς ibu , RC proinde plenissima potestate faciendi, & non faciendi, vel faciendi hoc, & eius oppos tum, Verum sit, atque certum, Deum de iacto semper eli- I. id simplicitin omnibus consideratis tan uam melius,& decentius per D. sapientiam proponitur voluntati. Ο quidem non immerito hoc reuocatur in dubiumοῦ etenim quamuis Sancti Patres indicent Deum semper facere,& clIgem, quae meliora sunt, nihilominus respiciendo ad opera Dei ad extra, intelligimus, Deum non sempezea, quae meliora sunt lacere. Quare D Thom. P. I. q. as. arfS: interpretatur, DCum semper facere meliora ex parta modi faciendi; non enim potest lacere meliori modo, neque ex maiori bonitate, maiori prouidentia &c. Conc. Nobis incertum videtur: An Deus semper Aciat. quod melius est.Prob.Quod Deus semper faciat quod melius est, no potest argui nisi ex his, vel illis circumstantiis: sed argumenta a Congruentia desumpta plerumque sunt infirma; & fore solum accestoria ad auctoritates, quibus, aut factum Dei probatum fuit ἀerg. est nobis incertum,si Deus semper faciat quod melius. Prob. min. Congruentiae stpe sunt pro, & contra, aut

non omnes nobis satis patenx , adeout de maiori congruita te non Possimus certum iudicium ordinarid ferre . Im-

477쪽

hruentius . non est tale secundilm iudicium Dei. V. g. quod magis Sancto, & iusto insallibiliter daret donum

perseuerantiae, minus peccanti maiores gratias &C. qu xum oppositum *pe agit Deus,cui licet facere,quod vult, di hoc magis iudicat congruere ostensioni,tum suae liberalitatis, et misericordiae, tum quia dona non sint debita . Saepe etiam, quod per se, & absolute melius esiet, V. g. Punire , aut non conferre beneficia, non esset melius ob aliquod extrinsecum, quod nos latere potest: v. g. ob preces usas ad auertenda mala, aut consequenda bona,& limina. Notanter ponitur in minori, &fore solum accessoria ad auctoritates, quibus hoc, vel illud decretum, aut factum Dei probatum fuit ; nam secundum D. Bernard. D. Bonau. & D.Thom. arguimus, non esse negatum Deiparet, quod alicui puro homini est concelsum. Sic prob. etiam contra Gentiles Animae immortalitas, ac proinae dignae, vel pr mio, vel supplicio alterius vitae, & quam plura similia, quae passim apud Sacros Scriptores leguntur. Itaque concludendum est cum D. Bonau. in I.d. q4 art. I q. r. non dari optimum in tali, vel tali rerum serie, sed vel singula sunt aeque bona, de quibus Deus promiscue, nunc Vnum, nunc alterum elegit; vel in iis non datur itatus iuxta sententiam plurimorum, idest in periectione specierum, vel certe, an detur, non Constat; unde in ijs arguere non possumus a meliori, quia semper recurret quPstio de meliori sine fine, ut recte aduertit HerincX cuntis D. Bonau. Neque argui potest, hoc potius, quam priori Tempore ; hoc poti us, quam alio numero debuisse res creari; quia ibi non est status , ac proinde non alia ratio est quaerenda, quam Dei beneplacitum. Qua de re, electio melioris solum est quaerenda in rebus inaequalibus, in quibus non progreditur in infinitum; idque facta comparatione cum tota serie diuinor uin operum, v. g. in his, & similibus contradictorijs, creare uniuersum, vel non: incarnari Verbum, vel non: redimere Angelos peccantes,lvel non &C.

Dices. Patres Concili j in epist. Synodica ad Praesules,

dichristianos Hispaniae sic habent. Credamus, eum omnia, Mis , qua maliora sunt, & D. Aug. lib. 3. de lib. arb. C.q. ait. Miuia tibi vira ratiosa molius occurrerit, hiar suuse P -- ,

478쪽

ptione ratendum est , Deum semper facere meliora. Resp. ad Concilium cum D. Thom. ut supra in notabili dictum est. Ad D. Aug. respondet. D. Bona u. loz. cit quod intelligitur de hoc mundo, & de melioritate se unodum essentiam, hon est quantum ad specificam gradus nobilitatem, ut patet ex textu, nam si mundus melior m lioritate essentiali laetus fuisset, non esset idem mundus , ac praesens, sed alius, ut dicetur in sequenti quaestione.

QVAESTIO VIII. Vtrum D. potentia potuerit fecisse mun

dum meliorem, q uam sit. Not. Qirod mundum posse fieri meliorem, tripisciten

intestigi potest. Primo quantum ad substantiam , seu quidditatem partium. 2. quantum ad earum propri tates , di aCccidentia . quantum ad earum ordinem. Primum dupliciter intelligi potest; uno modo quantum adesie quidditatiuum,& rationem specificam, a. modo quantum ad melioritatem quantitatiuam, siue intensivam, siue extensiuam. Exemplum de primo. Sicut una Anima in naturalibus melior est altera. Exemplum de secundo. St. Cui Marca auri melior est unica. Secundum pariter du.pliciter sumi potest, aut de partibus mundi in se, aut de ipsis in ordine, seu relatione ad inuicem, & ad sinem. Si militer tertium dupliciter intelligi potest, quia duplex est ordo partium. Primus est ordo partium in toto, & Ω-cundus est ordo in finem. Prior manifestat Dei Sapientiam , posterior Dei bonitatem , qui quidem ordines sunt

inuicem connexi in Vniuersio; ita enim ordinantur partes in toto uniuerso, ut congruit earum ordini in finem. I. Conc. Deus potuit alium mundum hoc mundo iam . facto , meliorem facere quoad substantiam partium melio. ritate quidditativa, sed non hune mundum iam productum. Est Scoti in Report. in I. d. . q. 2. D. BOnau. Thom. & est communis sententia Theologorum. Prob. I. pars. Bonitas quidditatiua quarumcunque

Rartium est finita, sed omnisinito potest maius, S melius

479쪽

excogitari;ergo Deus sacere potest alium mundum ex pacitibus melioribus secundum suas rationes quid ditati uas, quam sit mundus iste. a. pars probatur. Quilibet gradus essentiae, seu quid litatis, non quidem indiuidualis; sed specificus variat speciem, teste Arist. 9. meta. c. II. dicente, quod species sunt sicut numeri, quia videlicet, tacui quaelibet unitas variat speciem numeri, ita quilibet gradus quid ditatis variat speciem rei; ergo si Deus faceret mundum e partibus, quae haberent aliam rationem quid-ditatiuam, quam partes huius mundi, ille non posset esse eiusdem speciei cum isto mundo.

II. Conc. Deus potuit facere hunc mundum meliorem melior state quantitativa, tam extensiva, quam intensiva. Prima pars patet. Quia Deus potuit facere Coelum mai ris amplitudinis , & maioris extensionis; & sic pariter et menta. Insuper posset etiam facere omnia corpora humana magnitudinis giganteae I di omnes Mundi partes a pliores, haec enim nullam inuoluunt contradietionem. Prob. a. pars. Potuit Deus facere omnes Animas rati nates tantae perfectionis naturalis intensivae, sicut est Anima Christi, de qua iuxta articulum parisiensem, dicci dum est, quod perfectior est alijs Animabus, quamuis luceat sine theologica censura oppositum tenere. Idem Conformiter dici posset de alijs formis, tam coniunctis, quam separatis secundum gradus indiuiduales, seu perfectionales in eadem specie. Eodem modo discurrendum est de optimo morali. III. Conc. Deus potuit hunc mundum simpliciter sacere meliorem quantum ad proprietates, & accidentia partium secundum se consideratarum. Est Scoti, & omnium Theologorum: nam clare constat, Deum potuisse facere solem lucidiorem , & etiam lunam, & sic de alijs iuxta illud Isai. c. 3. Erit lux Luna ,scur tax Soιis septempliciσιν , sentsapram .ierum 3 ergo &C. IV. Conc. Non potest Deus hunc mundum meliorem facere quantum ad ordinem partium in toto , & quantum ad ordinem in finem. Haec pariter est communis sententia Theologorum, & probatur. Uterque istorum ordinum est optimus, sed optimo nil potest esse melius: ergo

dici maior declaratur primo de ordine in toto: quia sicut

dicit

480쪽

dicit D. Au . Vniuersum est, sicut Aulcberrisum earnam 'quod

deturrue secundum stytimas e nsonantias: Vnde sicut in versa

unaquaeque syllaba ornatissime est in situ suo, nec potest melius ordinari; immo si alibi poneretur destruereturve sus; ita in toto Vniuerso unaquaeque pars est ornatissime in situ tuo. Hinc est, quod Sol melius, & ornatius siluatur in orbe suo, quam in orbe Saturni; & homo pro nunci melius , dc conuenientius est in terra, quam in Coelo. Unde U. Aug. super Ioan. ait. Sicut angelus optimὸs in Coelo,sta vermiculus optime est in terra. Secundo declaratur de ordine partium in finem, quia non potest melius ordinari. quam ad gloriam Dei: ergo &C. Arg. I.Prob. Deum non potuisse facere mundum melius. quam fecerit. Quicquid Deus fecit, potentissime, & s plentissime fecit; ergo non potuit melius fecisse. Resp. ConC. ant.&disting. Cons. Si lymelius sumatur

nominaliter, hoc est rem meliorem, nego Consequentiam.

bi verogy melius sumatur adverbialiter, & hoc potest intellusti dupliciter . Vel ex parte rei factae; & sic nego concnam Deus potuit dare rei tactae meliorem modum essendi. vel ex parte facientis; & sic conC. cons. Verum est enim , quod non potuit Deus res facere meliori potentia, sapien. xia &C. quam fecit. VArg. 2. D. Aug. lib. I Contra Maximum Cap. N. intenuens probare filium esse aequalem Patri in diuinis , sic a gumentatur. Si Deus potuisset, ct notu et riguere sitium suum quMem, inuidusfuisset; ergo a pari si Deus potuit facere mel lora, quae fecit, & tamen noluit, inuidus appareret οῦ Ied hoc asserere est haeretic um: ergo &C. - - P .um D. Tl in. Part. I. q.2 .art ad a. neg. paria m&ratio est clara. Nam de ratione aeterninlii est.

'uOUI'atri omnino adaequetur secundum naturae Diuinaen militudinem, ac proinde inuidias fuisset Pater aeternus; si uviet hanc debitam aequali tatem communicare filio. x de Creaturis secus est dicendum,cum Deus libere liber--Le aruitri3 sie Communicauerit ad extra creaturis, quas mi es fecit in numero, pondere, & mensura iuxta bene-PiRCrium suae voluntatis, adeout aliter etiam sua sapiet

SEARCH

MENU NAVIGATION