Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

mouit cogitationes nostras a mente Dei, sic concludit.

auo alla mi Fιιιωs euitatio Dei, sed Verbum Dei dicitur . C σDatio enim usara paruaursus ad id , quod scimus , atque inde formara , Verbum est uestrum , ct esse Verbum Dat sina cogitationa ἀabo ἐπιεllise υν formato a latalligatursim lax . Haec ille. Vnde hoc Ioco refellitur alius adduΠius ex lib. I s. deTrinrubi D. Aug. solum docet cogitationes es e qu dam mentis verba,in qua mente formantur ad instar Verbi, quod ore profertur .

Adducuntur etiam aliae auctoritates PP. & praesertim S. Fulgent ii, & S. An Olmi, qui videntur docere , intellectionem esse productivam Verbi; quibus resp. nil aliud velle. SS. PP. in similibus loquendi modis quam quod di- Camus, vel loquamur metaliter , quando aliud cogitamus, sue illa cogitatio sit illa actio, qua producitur Verbula: mentis, siue illius Verbi in intellectu receptio formalis,&hoc, quia non ita exacte hanc materiam expenderunt, sicut D. Aug. Immo pruries videntur Confundere intellectionem essentialem cum dictione, & e contra, ut patet de D. Anselmo in Monolog. cap. 38. ubi sic ait. Sicut Pateros intemg.ns is Filias est latauigeas, o Spiritus S o iurialigans,

Are. ratione . Id dictio, quam ponit Scot. vel est actus intellectus, velion; si non , quomodo per illam producitur Verbum Z & quomodo exit ab intellectu3 & cum intellectus D. non sit principium, nisi intellectivum, & consequenter principium intellectionis, si est actus intellectus, quomodo ex natura rei distincta ab intellectione 3 ergo si Verbum D. per illam dictionem procederet non intelli pendo, nec esset Filius, nec imago Patris, quia haec non habetur, nisi per intellectionem. Insuper, quia si Verbum produceretur dicendo, non intelligendo, non esset productio Verbi sormali ter generatio, sed tantum Concomitanter,& materialiter, quod est maximum absurdum; si a d. mittatur sententia Scoti distinguentas dictionem ab intellectione distinctione formali ; unde formaliter non est intellectio, ac proinde nec sormaliter generatio, ita format argumentum Macedo ubi supra desumptum ab aduersariorum rationibus . .

Resp. igitur cum ipsomet Macedo. Illa dictio est Via,S quasi actio Patro, per quam communicat Filio Verbo

502쪽

suam intellectionem essentialem, & absolutam; idcircbnon est formalis intellectio, sed radicaliter tantum, est tamen formaliter dietio, & productio, & Via communi. Candi. Declaratur exemplo. In calefactione est calor, flu-Σus caloris, & via ad calefaciendum subieetum. Calor est forma, calefactio calor in fluxu, at via est productio, quaest ab agente in pasium de praedicamento actionis. Vnderaeque Calor permanens, qui est forma, neque fluxus, uti est calidus est productio, sed actio, & via praecise , uti est ab agente, quo exemplo optime declaratur sententia Sco. ti: Esientia intellecta est nostro modo concipiendi, quasi forma, intellectio, quafi sermet fluxus fluxu, dictio, via, de actio, sue productio correspondens actioni, quae non est essentia permanens, neque fluens, sed ipsa via,& actio,quet non includit formam, vel quasi sormam, siue permanet rem , siue communicatam, sed retinet suam rationem diis stinctam productionis. Vnde sicuti per actionem cales elluam communicatur tota ratio caloris, quae in passum reSipitur, non tamen actio, quae est agentis ; ita & in ductione Verbi D. communicatur essentia, & intellectus,& intellectio absoluta per dictionem; non tamen commisnicatur dictio, quae est notio Patris. Igitur non recte col ligitur ar*umentum, materialiter tantum, & non formaliter reddi Verbum sapientia, quia non producitur pes intellectionem ; qua talis est, nam dictio non est forma, nec persectio formaliter intellectiva, sed actio communicati ua illius, & ad id ordinata, ut Verbum gigniatur sapientia , & Verbum formatissime sapiens per intellectum esset Iialem ei communicatam. Quemadmodum male argumentaretur ille, qui negaret pasium fieri, & esse formali-xer Caligum, quia actio, & via communicandi calorem non essent formaliter calor,neque forma fluens calida,Cum per actionem praecisὰ, & ut actio est, passum formaliter non fiat calidum , eaque sit actus agentis, ut agens, non

larma passi calidi, quod non fieret calidum,nisi foret actio, sed non fit calidum formaliter peractionem. Haec elegan-xςr Macedo; Addo, quod omnis actus intellectus est intellectio, vel formaliter, vel causaliter , sicut in alijs poten-xijs immanenter operantibus;aetio enim potentiae Visiuar,

vel est visio, vel productio visionis.

503쪽

Arg. r. Illa dictio, vel est prior intellectione, fel est posterior, vel concomitans: sed nullum est: ergo non est ii si intellectio: min. prob. non est prior, quia dicere est notionale per Scotum; notionalia autem posteriora sunt rigine absolutis: non est posterior, quia tunc iam supponeret intellectionem productam, & proindὰ Filium, &Verbum productum; non concomitans, quia tunc aequaliter concurrerent ad producendum Verbum, tanquam

duae rationes respectu illius, quod non est admittendum in Diuinis: ergo&c. Resp. Dictionem esse posteriorem intellectione essentiali, quia in Patre prius est intelligere , quam dicere, αMol. I. d.2. q. . s. ad secundum docet immetiatius esse ad memoriam secundam Patris intelligere, quam dicere, di declarat exemplo luminis, in quo lucere prius est,quam illuminare, & quol. 2. docet, dicere in nobis non distin- .ui ab intelligere, sed este penitus idem. In Diuinis non1ta; sed distingui sormaliter, cum intelligere sit comm nicabile, secus autem dicere. Dices. Si admittantur illi duo actus intelligendi,&dcendi ex natura rei distincti,quaeritur: An illa intellectio Operetur, & producat aliquid, vel non: Si nihil, quo modo est actio, vel per modum actionis: Si operatur quid a Ituo operatur quam productionem Verbi t ergo sententia Moti de dictione non est admittenda. Resp. Quod illa intellectio est actus intelligendi absolutus, & a memoria perfecta emanatus, quo Pater in actu constituitur princia pium productivum per dictionem, quae supponit intellectionem,sicut illuminatio actum lucentem ac proinde in Deo sunt rationes distinctae,intellectio, & dictio. Neque illa dissicultas urget tantum Scotistas, sed ipsogetiam Thomistas, qui necessariis debent ponere inteliectionem communem, & absolutam, quae non est productio noti natis Verbi, distinctam, si non formaliter, saltem ratione, re virtual iter. Itaque tenentur & ipsi soluere hanc dissse Cultatem , quam in nostra sententia iam sbluimus. Arg. 3. Ideo Doctor subtilis distinguit dictionem ab imtellectione essentiali, ne scilicet Verbum dicatur proce- dere per operationem essentialem intelligendi tribus Personis communem , sed recurrit eadm dissicultas admi

504쪽

temio actu; in intellectu Diuino distinctum ab intelle-ὸtione ellentiali: ergo Scorus inci ii iit Syllam, cupiensu ita re Caribd im Prob. min. illa a io forma liter ex natura rei abestentiali intellectione distincta est in rationea et ionis actus absolutus, ut est intellectio ipsa ; ergo in ratione actionis est communis, re essentialis, sicut est intellectio ipse : ergo&c. conseq. patet: ant. prob. Actio illa in ratione actionis ab intellectu dimanantis non est for-n aliter relatio, quia haec nec productiva est, nec per mo- cum a tionis egreditur ab intellectu, cum sit terminus D. Daturae Coniti tuens ipsam in ratione Personae : ergo talis actio sub conceptu actionis est quid absolutum, sicut intellectio. In Deo namque quicquid non est relatiuum , est absolutum , S pertinet adestentialia ; ac proinde sequitur CX sententia Scoti, quod Pater per actum absolutum tribus Personis communem producat Verbum e ergo potius hoc tribuendum est esentiali intellectioni, ne frustra muli s licentur in Deo actiones. Resp. neg. min. α prob. ant. Dictio enim Diuina est reuera illa formalitas constitutiva primi suppositi, idest Patiis, ac proinde dictio est ipsa mei relatio Paternitatis, non quidem quatenus consideratur sub praecisa ratione relationis referentis unum ad aliud, sed prout est illa ipsa peratio Diuina , qua primum suppositum suam essentiam,&essentialia sua communicat secundo supposito, ad quod propterea resertur, tanquam generans ad genitum. Vnde actio generativa in Diuinis uicI potest formaliter relatio secundum inadaequa tamentitatem, & diuersam Conno. tationem: eadem namque formalitas constitutiva primi suppositi varias sortitur appellationes ob diuersam con- notationem terminorum, re varia munia, primo enim constituit primam Personam. Secundo copstituit principium ut quod potens producere. Tertio tribuit acti-uam generationem, ac denique Patrem constituit actualiter, &quasi praedicamentaliter relatum ad Filium. Ita Frasten in I. pari. T heol. Scoli.

505쪽

Vtrumsola productio Herbi dicatur generatio , vel etiam processio Spiritus S.

NOl. i. Quod de si de est dari in diuinis generationem , ut definitur in pluribus Concili js , Nisaeno, Ephesi-

rao, Toletano &c. in illis confessionibus fidei, quibus diacitur : Filius geni tus, & a Patre natus, non autem laetus , nec creatus , & habetur expresse in S. Scrip .in Pal. a. σ3-us heu genusta; quem quidem textum D. Paul. in epist. ad Hebr. explicat de aeterna Clitisti generatione,

aure verba non intelliguntur de generatione temporali, sed de aeterna, ut docent SS. Patri . Not. a. Quod generatio viventium tripliciter sumitur. Primo pro productione cuiuslibet viventis, sue sita vivente, sine non; sc generatio Animalium ex putri, sic sommatio Adami ex liino terrae, & Euae ex costa eiusdem Ad ini. 2. Stricte pro productione viventis a vivente medio principio vitae coniuncto in similitudinem naturae, quae descriptio quatuor particulas includit. Prima quod sit

Origo viventis, quia natiuitas pertinet tantum ad viuentia : a. a principio Vivente, per quam excluduntur productiones viventium ab igne, a sole, & ab alijs causis viatam non possidentibus: 3. a principio vitae coniuncto, idest ut id, per quod genitum producitur, fuerit aliquando generanti coniunctum; genitum enim fit per semen a generante decisum: 4. in limilitudinem naturae, non quidem indiuiduae, sed vel genericae scilicet animalis ab animali, qualis est generatio Muli ex Enuo, & Asina, vel specificae,qualis est generatio hominis ab homine: 3. strictius Pro generatione spirituali, quae sic potest describi. Est origo viventis intelligentis a vivente vita intellectuali mediante principio vitae intelligentiae coniuncto in similitudinem naturae diuinae ex vi processionis, & hanc d scriptionem Congruere productioni Verbi probat Scotus in I. . s. q. 2. Vnde aduertendum, quod aliquid produci simile ex vi processsionis, est, quando plocessio fit per po- cutiam, quae ex sua ratioue formali nata in sibi assinaitare

506쪽

terminum; produci autem simile non ex Hi processionis, est , quando non ex sita ratione sormali , sed per aliam rationem adiunctam, & extrinsecam potentia producit te minum sibi similem: sic AEthiops ex vi suae procellionis habet , quod sit animal, & rationale , non tamen, quod sit niger, licet illa consequantur mutuo, sic quando voluntas producit, non intendit producere aliud veluti se ipsam, sed affectum,. seu amorem, quo alteri uniatur Verum voluntas D. quatenus diuina eli, habet, ut producat terminum, qui sit Deus, sed non ut voluntas. Vndo licet terminus voluntatis D. sit similis sibi; non tamen est simi Iis ex vi processionis: secus autem intellectus, qui ut intellectus est habet producere terminum sibi similem, M. ut imago,& similitudo representare suum obieetum,quoae it eiusdem actus pri ncip tum stimii l cum i mo intellectu. No .hQuod aliqua possunt distingui a Kalio triplici

ter. Primo modo formaliter, ut honio formaliter distinguitur per rationalitatem a Bruto: a. originatiue, siue principiatiue, sicut homo, & Brutum distinguuntur per sua principia productiva, a quibus habent esse distinctum. 3. manifestatiue, siue declarative, licui diceretur, hominem , & Brutum distingui per accidentia extrinseca, &per suas operationes. Vnde in proposito generatio, & spirat lo distinguuntur formaliter, originatiue,& manifestative per supposita producta, quia per ipsa apparet distimctio illarum productionum.

ola Fili j productio est generatio, non autem productio Spiritus S Haec est de fide desinita in Concilio

Tolet. I &a. & in Nicaeno, ubi habetur. νη-s unigenitar mus , ct Pater unus ex eo genitur , Fuius , Deus , Uerbiam. ita

pariter habetur in Symbolis Apostolorum. Filias Dei ἐνώntius ; in Nicaeno: Tu usum Chrissum Filium Dei unigenitum& D. Athan. Spiritus S. a Patre , o Filio, non factas, nec creari eus , nec genitur, sed procedens. ψ ergo &C. Eandem veritatem

tradunt SS. PP. quos legere potestis apud diuersos auctores Sac. Theologiae. . Prob. ratione Utraque pars Conc. Generatio est prod cito per modum naturae,sed Filius producitur per modum naturae: ergo M. Minor patet, quia producitur per intellectum , qui est potentia naturalis in essendo , & in xando t

507쪽

xando: si1bsumo minorem, sed Spiritus S. producitur per

voluntatem , quae ex sua ratione habet, quod producat Ii here esto inessen odici possit potentia naturalis ) non libertate contrarietatis, aut contradictionis, sed esseniaxiali, quae consistit in hoc , quod principium producens

obessentiale dominium se se eligibiliter, & delectabiliter

determinet ad actum.

Confirmatur. Quod processio Fili j sit generatio, non

autem Spiritus S. Nam per illam produci cur terminus ex vi procellionis; re non per istam quia a Letas voluntatis non habet rationem imaginis, &similitudinis repraestit tantis situm oblectum, sed habet inclinationis rationem ,

re propensionis in obiectum, ut docent Scotus d. Io. n. II.& d. I 3. n. aci. & alibi D. Bona u. d. 27. p. I. & in Compendio Theologicae veritatis lib. I cap. I. ce D. Thom. p. I. q. 27.art.4. quam quidem properationem explicat similitu-cii ne viilonis, seu vinculi, quo amans d icitur coniunctus

amato, vel esse in illo, ἐκ qua si pondere quodam in illud serri. II. Conc. Ratio proxima, & immediata, cur processio Verbi D. st generat io, non vero processio Spiritus S. est, quia Verbum procedit, de producitur naturaliter, tu non voluntarie, Spiritus S. autem producitur voluntariE , &non naturaliter . Ex qua conclusione sequitur, quod generat io, &processio seu spiratio distinguuntur se ipsis io maliter. Prob. quia tota ratio formalis unius est non eadem toti rationi formali alterius; ac proinde ex suis rati nibus tormalibus impollibile est unam esse aliam: & hane rationem assignat Scotus in I. d 43 q. v n. g. ad quaest. his verbis: Respondeo quod productiones se ipsis formaliter distinguuntur; generatio enim formaliter in se ipsa est generatio, &spiratio esse formaliter spiratio. Et ex rationi-hus formalibus earum impossibile est generationem elle spirationem quocunque allo per impossibile circumscripto. Quam rationem firmat Doctor auctoritate D. Aug. α merito, inquit, Macedo intom. I. Coll. 7. diff. 2. Nam cognito, & perspecto Conceptu generationis, & spirati nis, apparebit distinctio, sicut penetratis rationibus ra- lonalis, & irrationalis, patebit carum differentiarum

in m et Prob.

508쪽

Prota ulterius. Non inuenstur, praecisis istis ori uiti-DUS,&Processionibus,, distinctionis in di ulnis :ergo sae sinat cauta distinctionis 2 patet anta nam quicquid est ante iIlas est essentiale ,&absolutum in Deo, &principium quo illarum ised hoc est omnino idem,&commune tribus Personis, & quicquid est post illas distinguiatur, & conitituitur per illas, uti est Filius genitus, &Σpiritus Sanctus procedens; ergo ab ijs est omnis distii Clio, quocunque alio praecii, seu circumscripto Arg. Contra I. Conc. Spiri tus Sanctus est aeque similis Patri in Diuinitate ac Filius:ergo processio Spiritus Sa circitaeque generatio, ac processio Filij οῦ anta pater, quia Npiritus Sanctus est Deus, sicuti Pater, ac proinde est sumilis producentiis Resp. dist. ant. Spiritus Sanctus est aeque simiIis PatrKac Filius, ratione Deitatis, & ratione infinitatis volunt

tis UIu Inat, Concedo ἰ ex vIsu ae processionis, nego 2 pr Cedit namque per Voluntatem, quae ut voluntas est, no ,

est nata producere terminum sibi similem, sed hoc habet a sua Diuinitate, & infinitat ..Arg. a- Filius Dei plerumque in Sac. Scrip. dicitur Pri

mogenitus 2 ergo alium habet posteriorem genitum, ides, Ppitatum Sanctum: ergo processio Spiritus Sancti paritencit dicenda generatio- Resp. Filium Dei dici Primogenuum negativo, qualecrius negatur, quod habuerit fratres praecedentes, siue 1 quentes habuerit, siue non : at non dicitur Primogenitus positivo, quia sic negaret anteriores , α affirmaret post

Arg. diIemmate Haeret scorum Eunomin sanorum:&Macedoniorum ingugnantium Spiritus Sancti Diuinitatem sic. Aut Spiritus Sanctus est Deus genitvv, aut ingenitus; H eli ingenitus erunt duo Di j originis expertes, Mangeniti: si vero est Deus genitus; vel genitus a solo Patre, .ut Verbum ,& tunc erunt duo gemelli statres, vel Spuritus Sanctus erit filius posterior natu, quam Verbum,Vel Spiritus Sanctus est genitus a sol0 Filio, & sic erit Nepos Αuus: vel denique est senitus a Patre. α Filio; sicque fiet, alterum parentem esse masculum, Patrem: alterum vero taminam.*Mattam, quod pus

509쪽

enat: erreo Spiritus Sanctus non est Deus: hanc arxume tationem reserunt, & refellunt NaZianZenus oratione de Theologia, & Athanasius Epist. ad Serapionem. Resp. Ingenitum apud Patrem usurpari duobus modis. Primo quatenus idem significat, quod a nullo principio producatur, quo sensu solus Pater est ingenitus: secundo pro quacunque ze, quae non procedit per generationem vroprie dictam, quo sensu Spiritus Sanctus appellatur in- enitus ab aliquibus PI'. sed improprie, ut docet D. Aug.serm.3. infra octauam Epiphaniae,& Concit.Tolet.2. & sicribit tota argumentatio Haereticorum.

Vtrum processisues D tat per essentia ac intellectum,

- Ooluntatem ; Vbi etiam de potentia notionali. Not. r. Quod in productionibus duplex principium

concurrit ; idest principium quod, & principium νQuo. Primum est quod operatur, seu producit, & est ipsum suppositum, seu subsistens, cui ultimate competit sectio. Secundum est virtus aliqua per quam suppositure votest operari, & sic calor ςst principium quo ignis cales cit : potentia intellectilia est qua homo intelligit, at haec virtus, seu principium, quo una Persona in Diuinis producit aliam, vocari solet potentia notionalis, seu potentia productiva ad intra . -

Not. a. Quod in hac praesenti quaestione sunt tres opiniones. Prima ea Durandi in I. d. 6. q. a. amrmantiS naturam Diuinam praecisam, &formaliter, aut virtualiter distinctam ab intellectu, & voluntate esse, non solum radicate, & remotum, sed etiam proximum, & immediatum principium quo Diuinarum processionum; quae quidem opinio improbabilis existimatur. Secunda est D.Thomae

in I. d. I a. q. I. art. 3. ubi docet emanationes oriri immo

diate ab ipus relationibus. Verum cum alibi afferat, eusentiam, & Paternitatem distingui virtualiter; conseq. est , ut teneat generationem immediate a Paternitate Virtualiter distincta oriri : nihilominus iam communis est Thomistarum sententia , emanationes Diuinas oriri im-

510쪽

mediate non abessentia, nec a relationibus,sed ab intelleῆctu, & voluntate ad Personam Patris, & Fili j per relatio nes paternitatis, & filiationis determinatis. Tertia est

Scoti in L. d.7. q. uia. ubi principium formale actuum n itionalium vocat potentiam generandi, & arguit contra-D.Thomam, Qui I. p. q. 42. art. s. docet, essentiam Diuitanam , ut priecisam a relatione esse potentiam generandi

Affero textum D.I hom. sic igitur dicendum est,quod potent ia generandi principalitec significet D. essentiam ut

d. I. q.T. non autem tantum relationem , nec etiam esse

tiam, inquantum est idenis elationi ut significet, ex aequo utrumque, haec S. Doctor. Vnde aduertit Macedo in I. coli. s. diff. a. sici. I. quod Scotus, & D.Thomas Conco dant in eo, quod dicunt potentiam generandi in se, &per se sumptam, ut est prnicipium quo. esse absolutum quid,' non relativum; disserunt autem, quia D.Thomas sentit, naturam Diuinam complete, & adaequale esse potentiam generandi, seclusis relationibus. Verum Scotus iudicat illam Potentiam generandi Compleri per relationem, non tanquam per Comprincipium , sed tanquam per conditi nem quamdam requisitam. Ex quo patet , quod opinio D.T homae diuersi modὰ adducitur ν at ego credo doctisi mo Macedo. Hispositis.

nam, tanquam potentiam notionalem, seu principIum

quo. Ita Alensis, D.Thomas, & Scotus. Eandem docent SS. PP. &signanter D. Anselmus in Monologio cap.

ubi sic loquitur : Non ex eo proeadit viritus Sanctus, tu quo pluressunt, sciliret Pater,ct Filius , sed ex eo, in quo unum os . Nam non ex palaιionibus suis , qua pluras ove, Dd ax i, sua esutia, qua pluralitatem non admittit, emittune Patre , o Filius tantum pariter bovum: ergo processiones sunt&c.

Prob. ratione. Personae Diuinae productet assimilantur Personae producinti secundum Diuinam naturam et ergo apsa Diuina natura est principium, quo Perssina prod Cens agit. Prob. 2. Pater ratione Diuinae essentiae fit far Cundus, ac proinde potens genexare: ergo ipsa essentia est principium quo Diuinarum Personarum . II. Conc. Potentia notionalis, seu principium quo ex iuncto dicit relationes ,

SEARCH

MENU NAVIGATION