Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

Vtrum detur quarta relatio ; idest spiratio activa in Patre, o in Filio.

Not. Quod sicut exurgit relatio in zer Patrem , & Fialium per generationem; ita ratione spirationis , datur inter Patrem, & Filium spirantes,& Spiritum S. spiratum relatio spirationis activae ex parte spirantium I & r latio spirationis passiuae ex parte spirati. Spiratio siquidem activa diuer1imode se habet a caeteris relationibus originis; nam Paternitas consi ituit Patrem in esse persona- Ii; spiratio autem activa, cum inueniat Personas tarn Constitutas, non constituit; ac proinde non multiplicat Personas, nec facit quaternitatem,ut quidam male discur-

Concl. Datur in Deo quarta relatio realis originis, Ideli spirationis activae . Est Scoti, D. Bonau.&D. ThOm.&est communis, adeo ut Smi sing. disp.2. q. 3. putet esse de ii- dei nec oppositum tenent Greg. in I. d.26. & Gabriel. d.27. prout a SuareZ eis imponitur, ut recte aduertit Gulielm. Herin x p. I. tract. de Trinit. Prob.conc. In Diuinis iuxta fidem datur duplex proces.so, sed singulet processiones exigunt duplicem relationem, ut patet ex dictis; ergo etiam procellio Spiritus S. postu. lat in Patre, & in Filio relationem spirationis activa ;cum tam Pater, quam Filius respiciant Spiritum Sanctum, non relatione Paternitatis, & Filiationis, sed relatione spirationis, ergo &c. . Confirmatur auctoritate Patrum, Boet. lib. de Trinit. Similis ego Trinitate relatio Patris aου Filium, is versu sua a. Spiritum Sanctum: & D. Anselm. lib. de processione

Spiritus S. cap. penul. ait. Ea autem tribus commvno ad dues habere ratationem; Pater eisim ad Filium, ter spiritum Sanctum resere; o' Spi rus S cnctus ad Parram. Filium , ergo &c.

Arg. aliqui Patres apud RuiZ ciisp. 16. sedi. I. significant relationem Spiritus Sancti ad Patrem,& Filium non esset reciprocam, ergo e C. Resp. Patres solum velle, quod sicut Spiritus S. dicitur Patris, &Filij Spiritus, sic non dicatar reciproce, idest Pater est Spiritus Sancti Pater, aut

Filius

522쪽

FiItus: potest tamen fieri reciprocatio in alio nomine, ut

docet D. Aug. s. de Trinit. Cap. II. DonMm, 36'uιι συο Don roris , ct Donator doni, eum d3eimias relative, utrumque ad inuleem

uicimus. Similiter secundum Herincae dici potest Pater,&Filius spirator Spiritus Sancti,& spiritus Sanctus spiratus a Patre, & Filio.

Arg. a. Si datur ista relatio spirationis, vel est eadem cum Paternitate, vel non; si est eadem , ergo non datur quarta relatio,si non est eadem,erg.datur quaternitas,quia unaquaeque relatio originis habet constituere naturan subsistentem, ac proinde Personam: quod est haereticum dicere, ergo &C. Resp. Quod Spiratio Spiritus Sancti est eadem relatio ni Paternitatis, non formaliter, sed realiter,&Conseque ter distinguitur formaliter a Paternitate. Vnde male infertur quaternitas, Cum spiratio activa sit in Patre, non tanquam ratio constitutiva Personae, quae iam est: constituta ; & sic pariter in Filio: sed ut relatio quodammodo superueniens ipsis Personis constitutis. Contra. Si relatio spirationis sit eadem realiter Pater ἀnitati, & Filiationi: ergo male ponitur quarta relatio. Resp. neg. seq. quia, cum relatio sit formaliter distincta. ex natura rei, de ea Verificantur a parte rei contradictoria. Nam in Patre est spiratio activa, non vero Filiatio activa; in Filio est spiratio activa, non autem Paternitas,& sic datur a parte rei quarta relatio sormaliter distincta a Paternitate, & Filiatione.

Vtrum relationes originis dicantperfecti nem I pliciter. NO t. r. Quod in quaestione loquimur de relationibus

consideratis secundum propriam rationem prςciam ab essentia: an scilicet sint infinitae,& persectar ; quod enim sint infinitae, & persectae identice, quatenus identificantur essentiae Diuinae, nulli dubium est. Unde obse uandum ultra ea, quae superius dicta fuere de persectionesmpliciter, quod ex Scot. q. s. quot. Ena reale uisic diu diiug

523쪽

litur primo in ens quantum, & in ens non quantum. De-1niE ens quantum in ens finitum, oc infinitum. Peren quantum intelligitur ens persectum, seu quantum quantitate periectionis I per ens vero non quantum intelligi turens non habens talem perfectionem. Triplex auter , distingui potest perfectio. Prima est moralis, quae in Deo est absoluta, & unica nempe Diuina Sanctitas. Secunda est transcendentalis, seu entitativa, quae est integritas rei constantis omnibus, quae requiruntur ad eius perfecti nem inratione talis entis, & haec Conuenit omni enti. Tertia est persectio Virtutis, sed qualificativa, quae est persectio gradualis uniuscuiusque naturae , secundum quam natura dicitur magis, aut minus, vel aeque perfecta. Omnes sere conueniunt, Divinas relationes eiis persectas perfectione transcendentali esto Mastrius videatur relationibus negare talem perfectionem, cuius ratio adducetur insertuo cum relationes habeant quicquid requiritur ad complementum Diuinae relationis hypostaticae. Nol. 2. Ex eodem Scoto quol. . quod duplex est infinitum, scilicet intensiue, &extensive . Infinitum extensive est illud quod ad plura numero in infinitum se extendit,qualis est numerus infinitus Creaturarum possibilium. Intensivum est illud,cui nihil persectionis deest eo modo, quo potest haberi in aliquo ente, ut explicatum suit i niquaritione de infinitate. Vnde infinitas describitur sic. Est omnis entitatis,& perfectionis simplicissima possessio.

Caeterum circa hanc quaestionem sunt duae opiniones e tremae , altera affirmat tua , altera negativa. Primam tuentur Nominales cum suo Ocham,cui adhaerent Aure lus, Rubion, SuareZ, & multi Neuterici cum Schola d licumist. Negativam defendunt Scotistae una Cum Scoto,PrPsertim quot. s. & alibi. Quam sententiam amplectuntur plerique Thom istae Capreol. I. d. I a. q. I. art. 2. Caiet. I. p. q.23. art. Ferrarienca. Cont. Gentes Cap. . Durandus,N zarius, & alij multi extra nostram Scholam. Extra hunc Chorum, inquit Macedo in I. Collat. I 6. diff. I. seel. I. maluit cantare noster Poncius causatus quaestionem de nomine . Rationes Aduersariorum asserentur in parte argumentat tua &C.

I. Com. Relationes Personales in Diuinis important

524쪽

aliquam perseest ionem Est Herynex, qui obseruat ζ ν

cli1 p. I. de relationibus q. 6. Cile communem; nec Contra

Uicunt Scotistae, subdit idem Her incae, ut videri potes hapud Sinising disp. 3 . 33. & Felicem cap. 3. diis. 7. n qu Ct Iam ipse Scotus , ut pat quol. 7 ubi docet actum notionalem, siue processionem Diuinam habere rationem boni, ac proinde perfecti, Sc veri. Ratio est, quia bonum, MP tectum transcendit cum eiaritate; ergo sicut relationes die uni aliquam entitatem, ita Consequenter aliquam perfectionem nem pe transcendentalem, quae non eli quantiatatilia, seu gradualis.

II Conc. Relationes Personales nullam formaliter dicunt perfectionem quantitativam , idest neque finitae sunt, neque infinitar. Est Scoti ubi supra, S: in I. d. 8. q. 3. ubi habet, quod haec praedicatio: Deitas est Paternitas, nora potetit eue vera , quia unum eorum non est formaliter infinitum, sed tantum Deitas est formaliter infinita; dc

s. de a. art. quot. s. ait. teneo hanc conclusionem ; Pate nitas non eli Mimalitet infinita, & ad hoc sunt tres rati nes. Prima sumitur ex unitate entis infiniti. 2. ex eius communicabilitate . ex eius simplicitate, N. incompossibilitate. Itaque primam rationem sic format. Non possunt esse plura realiter distincta formaliter intensiud 1nta nita; sed plures sunt relationes originis realiter distinctae: ergo non sunt formaliter infinitae intensiue r minor con-ltat ex dictis; mai. probat Scotus tribus rationibus. Priuma en talis infinitum intensiue realiter sibi vendicat omnem perlactionem simpliciter, sed non vendicat sibi realiter perfectionem illam, quam habet aliud ens, a quo dialtinguitur realiter: ergo non possunt esse duo infinita si pliciter 1nyicem distincta. a. ratio Scoti. Omnis pers ctio simpliciter est communicabilis, ergo omne infiniatum intensiue est communicabile; cum sit perfectio simpliciter; subsumit, at nulla relatio, seu proprietas pers natis est communicabilis, quia ipsa est ratio existendi in Communicabiliter: ergo nulla proprietas personalis est

Perillo simpliciter;maior probari posset ex descriptione perfectionis simpliciter, quae in quolibet est melior ipsa,

quam non ipsa,de qua satis in disp.de attributis communi.

Tertia ratio Scoti . Persectio simpliciter, di infinita ac

525쪽

bet ita realiter identificari cum omni persectione compossibili secum in eodem supposito, ut una possit praedicari. de altera in abstracto: sed relatio originis non ita se habet; ergo relatio originis non est perfectio simpliciter, & infinita : minor patet, licet enim spiratio activa realiter iden.tificetur, ut ostensum fuit in quaestione antecedenti, tamen haec propositio non est vera; generatio activa est spiratio activa; aliat verum esset, quod Pa ter Diuinus arcueFilium produceret per spirare, quam per generare, sicque Filium tam pro iaceret per Voluntatem, quam per intelle.ctum, quod est aperte salsum; patet etiam maior, qui , nihil est in Diuinis essentiale, quod non sit idem estentiae D.&cuilibet essentiali. Tum quia infinitum non potest componi cum altero, alioquin esset pars eius, & excederetur a toto, quod repugnat infinito. Confirmatur conc. ex absurdis, quae sequuntur in opposita sententia. Primum quia si relationes Divinar dic rent persectionem simpliciter, sequeretur quod in Vi a Persona esset aliqua persectio simpliciter, quae non esset in alia. z. quia in Patre, & Filio sunt duae relationes, nempe spiratio, & altera, perquam constituitur inesse person Ii, ac proinde duae persectiones simpliciter; ergo non est admittenda in relationibus originis perfectio simpliciter,

neque infinitas. . -

Arg. I. coni. 2. cone. Quod non est comprehensibile ab intellectu creato, est infinitum, sed relationes originis sunt incomprehensibiles ab intellectu creato iuxta illud

Is iae cap. Ι4. Gen rat sinem eius quis enarrabiti ergo relationes

γ originis sunt formaliter diafinitar. Resp. I. neg. mai. eXScoto, qui docet ad rationem ii comprehensibilitatis alicuius suificere, quod illud identia ficetur cum infinito, & ita se habent relationes originis, Resp. z. dist. mai. Est infinitum positive, vel negative, concedo; est infinitum positive, nego mai. relatiQnes benim esto non sint infinitae positive, sunt tamen infinitar negatiue, quia non sunt finitar positive, neque infinitae positive: tum quia sunt obiectum Diuinum, & sussieria

turale.

Arg. a. Omnis actio adaequata principio, & termino in

finito, est formaliter insinua; sed genςr tio Diuina esto

526쪽

amo adaequata principio formali infinito, ergo generatio Diuina est formaliter infinita . . Resp. SCot. quod datur a. adaequatio, nempe propnriationalis, &quantitativa, & proportionalis diuiditur in extensivam, & intensiuam. Vnde in forma ad argumentum disting. min. concessa maiori; est adaequata suo prin Cipio, & termino, adaequatione proportionali extensiua, quae solum exigit, ut origo, seu adtio ita sit a tali princiaipio, & ad talem terminum, ut ab alio, & ad aliud esse nequeat, concedo, est ad uata adaequatione qMntitatiua . seu proportionali intensiua, quae requirit eandem perfectionem in origine, & in termino, qualis est in principio,

negat Scotus.

Arg. 3.Ratio subsistendi per se est persectissimus modus; sed relationes originis sunt rationes subsistendi per se; ergo relationes sunt perfectistinue. Resp. Ex Scot. dist. mai. ratio subsistendi per se, hoc est existendi per se, & independenter a quolibet alio, est perstetissima, concedo: ratio subsistendi per se, hoc est existendi incommunieabiliter alteri tanquam supposito,nera quia in hoc sensu, neque est perfectio simpliciter simplex,

neque secundum quid, ac proinde relationes originiS, ne que sunt finitar, neque infinitae. Arg. q. Quicquid identificatur infinito est infinitum se sed relationes identificantur es entiae D. quae est infinita ergo relationes sunt infinitae. Res p. dist. mai. Est infinitum, vel sormaliter, vel idei lice Conc. formaliter tantum neg. mai. Quia tunc est infinitum id quod identificatur infinito, si en capax infinitatis; at relationes, esto identificentur infinito;quiancri sunt capaces infinitatis; idcirco non sunt formaliter, praecisi abessentia infinitar Arg. Nequit dari aliquod ens reale, quod non habeat suam propriam perfectionem finitam, vel infinitam in toto ordine entium; sed relationes originis in Diuinis

sunt entia realia substantialia, &increata; ergo relatio, nes non possunt non habere persectionem infinitam; cum finitum eis non competat: maior patet prob. min. rela tiones originis, prout distinguuntur ab essentia, sui t

527쪽

quantitas virtutis, seu entitatina persectio, vel est ipsa-met bonitas passio realis entis, vel quidam modus eius i trinsecus, adeout unum sine alio reperiri nequeat; quoaetiam Scotus quol. 6. Videtur docere. Resp. Plures rationes diuersorum recitat Mastrius in I. disp. v. q. I. art. a. pro solutione huius argumenti. Prima quam ipse Vocat communissimam, eamque amplectietur Beccanus, est ista. Omne ens esse bonum finitum , vel

infinitum, Vel ratione sui, aut ratione identificationis cum alio, cui est realiter idem. Vnde dicunt, relationes esse bonas, ct infinitas identice, non sormaliter. a. resiponsio est Licheti in I. d. g. q. r. & plurimorum S tistarum , qui asserunt, bonum, & persectum esse passiones en.

tis quanti, non autem entis communissime sumpti ad quantum , & non quantum; relationes autem Diuinae continentur sub ente non quanto, cum secundum eas non attendatur aequalitas, nec inaequalitas in Diuinis. 3. responsio pariter Scotistarum stequens, & trita est: bonita tem, di perfectionem quantitatiuam, seu quidditatiuam non reperiri in relationibus, sed bonitatem, seu perfecti nem transcendentalem, quae est passio entis, & est rei integritas, ut supra notauimus.

Caeterum Mastrius omnes supradictas responsiones existima t i nsufficientes, ac proindὰ argumentum remaneret in lutum. Quare propriam responsionem adducit, dicendo, esse eandem a se assignatam huius modi argumento

namque loco docet, quod quantitas viritialis non conus nil nisi quantitatiuae entitari, & communicabili, ut diastinguitur abentitate hypostatica , & incommunicabilir& in secundo loco docet, quod persectio, scut & entitas

hypostatica equi uoce conuenit entitati quidditatiuae,nim propriὸ perfectio non videtur conuenire, nisi entit liquidditativae; quia entitas hypostatica non est secundum quam aliquid formaliter perficitud, sed secundum , quam recipit persectionem, vel saltem determinatur ad perfectionem receptaini; cum igitur relationes originis sint rationes hypostaticae, & incommunicabiles, & ultimo distincticiar, ac constitutivae Personarum D. ut Scori tradit in I. d.34. q.3, & de ultimis constitutivis tenet in I. d.

528쪽

3. q. 3. quod formaliter, & quidditatIuὸ non Includunerea litatem entis, ac proinde non sunt entia formaliter, lem recto, sed tantum identice,& in obliquo; hinc est,quod non sunt formaliter bonae, nec persectae perfectione quantitativa, & quidditativa, sed identice tantum : &hane responsionem adhibent etiam Faber, & Vulpes &c. Verum haec responsio suas patitur dissicultates, quas adducere non est praesentis negotij. Contra tamen responsionem ipsius Mastrii sic breuitet Silera etat ipsius responsio sequeretur, quod. Moti distinctio, seu diuisio entis in ens quantum, & no a quantum esset superflua, sed hoc est falsam, quia Scotus ponit eam pro fundamento quaestionis ergo &c. patet se mai. Nam 1ufficiebat diuisio entis metaphisica ex qua ii fertur resp. Mastr ij de ultwmis constituti uis; cum igitur Doctor utramque respontionem asserat, fundatam, &ia ratione de ultimis constitutivis, & in diuisione entis quanti, & non quanti, utraque censeri debet sussiciens pro solutione argumenti. Arg. ultimo. Inter finitum, & infinitum non datuc medium I ergo cum relationes Diuinae non sint sormaliten intinitae , erunt formaliter finitae. Resp. Herincx; nego conseq. quia & si non detur m dium inter finitum, & infinitum, quoi quodlibet sit alterutrum , saltem materialiter, & a parte rei, siuὰ identice , potest tamen dari medium, quod sit neutrum formaliter , seu secundum proprium conceptum obiectivum, sed abst rahat ab utroque. Preterea afferri possunt auctoritates SS. PP.& etiam conciliorum asserentium Personas Diuinas esse perfectas infinite e quibus resp. debere intelligi non de Persona, seu Personalitate ab essentia praecise considerata, sed de Persona quatenus includit euentiam D. ος Caeteras perseetiones infinitas.

QVAESTIO IV.

Vtrum praeter relationes originis dentur in Ditimis alia relationes. Not. Quod Arist. lib. s. meta. assignat tria genera rei

liuorum, quorum primus fundatur super unum,

529쪽

multa. 2. super potentiam activam, & passiuam. 3. s

per mensuram, & mensuratum, quae quidem genera,qui-muis declarata sint in logica, agendo de praedicamento relationis , nihilominus non ab re hic pro studentium utili

late ea repetere censeo. Itaque circa primum modum est aduertendum quod per unum noniatelligitur unio par tium, sed conuenientia in aliquo praedicato communi; per multa vero disconicententia extremorum. Quoniam vero tripliciter possunt extrema conuenire,et distonueni.

te, nempe in substantia, in quantitate,& qualitate,ideo in relatione primi generis assignantur tres species unitatis, &diuersitatis. Si fundantur in substantia, & sic idem, & d

uersiam diruntur; relatio enim identitatis est inter duas substanti as habentes unitatem specificam naturae, ut ii ter duos homines, relatio diuersttatis inter duas substantias diuersas, ut inter hominem, & equm: si fundantur in quantitate; dicuntur relationes aequalitatis, & inaequalitatis: aequalitatis inter duas quantitates habentes eandem speciem magnitudinis, ut inter duas lineas bipalmares. Inaequalitatis ε conuerso: si laniantur in qualitate,dicui

tar relationes similitudinis, & dissimilitudinis. Simili tudinis inter duo alba, quia conueniunt in specie albedinis; dissimilitudinis inter ea, quae habent diuersas qualitates , ut inter lapidem album ,& parietem album. Caeterum relationes secundi, & tertij generis videri possunt in logica, & alibi. Itaque applicando doctrinam Philosephi ad declarationem praesentis quaestionis fandamentum remotum identitatis in Deo cst D. essentia, pro. ximum vero est unitas numerica eiusdem essentiae D. Fui damentum remotum aequalitatis est triplex: nempe magnitudo , quae respondet quantitati continuae, & permanenti; quam Deus habet per immensitatem, aliud est et tetanitas, quae respondet quantitati continuae successiuar. 3. est potestas, quae est fundamentum aequalitatis respectu rerum ad extra: haec tria refert August. lib. I. deride ad Petrum, ubi dicit; tres Personas esse aequales in magnitum dine, aeternitate, & potentia: fundamentum autem proxumum eiusdem aequalitatis est unitas numerica magnitudianis , aeternitatis, & potentiae. Similitudo in Deo videtur

530쪽

& ex parte attributorum . quae se habent ad modum qu

litatis . Prima dicitur quidditativa, altera quasi accide talis, sed cum similitudo attendatur penes qualitatem; ideo rasone attributorum proprie est admittenda in Deo relatio similitudinis. Vnde fundamentum remotum similitudinis sunt attributa, scilicet sapientia, bonitas, pr

ximum autem unitas numerica attributorum.

I. Concl. Praeter relationes originis, quae sunt propriari dantur in diuinis aliquae relationes Communes, nempe identitatis, aequalitatis, & similitudinis. Est communis in nostra Schola; & est contra non admittentes relationes huiusmodi, nec non contra D.Thomam, qui licet relati nes admittat in creatis, tamen negat in Diuinis dari relationes communes identitatis &c. sed solum dari ex parta fundamenti, seii fundamentaliter. Prob. conC. quam non solum Scotus in a. d. I9. & d.3. & quol. 6. sed etiam D. Bonaventura, & Chariusianus tenent. Permnae Diuinae vere similes sibi, & aequales dicuntur, ut est fide certum, ergo habent Veras, & reales relationes, sicut habentur in Creatis, praecisis tamen impersectionibus. Si dicas . Personas denominari similes a fundamento reali similitudinis, non autem a formali relatione. Contra. Etiam res creatae poterunt dici similes fundamentaliter , ergo per Thomistas non oportet ponere istas relationes, nec etiam in creatis. Prob. a. in Personis DNuinis est identitas, quia conueniunt in unitate essentia

ut est de fide: Est aequalitas, ut testatur D. Paulus ad Philipp. a. rvioam arbitratus eg, assa aquatim Deo. Vnde

que similitudo, dicitur namque una Persona similis alter, in sapientia, bonitate M. II. Conc. Praedictae relationes,nedum fundamentaliter. sed forma liter etiam sunt verae, &reales. Prob. Ad rei

aionem realem primo exigitur fundamentum reale. 2. te minus rea lis. 3. extrema realiter distincta, M. quod ex natui a sequatur relatio absque operatione ii tellectus, sed haec omnia sunt in Diuinis, ergo&α. Arg. Contra I. COnc. D. August. libo . de Trinit. cap. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION