Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

ubi sic habet . parsona Diuina hoc solo uumero insinuant, quod

ad ius eam sunt, ct in hoc numero e arent, quod in femur, ergo ex

fide Concilii relationes non constituunt,nec distinguunt Personas secundum esse in ,ut opinantur Thomistae, sed secundum esse ad , hoc est sub formali ratione relationis. D dem veritas colligitur perspicue ex discursu Ioan. Tlieol in Condit. Florent. sess. I 8. dicentis : Igitur ratario hmo

modi esUenas multi licanν, ita ut non alia ratione, quam vi νει-

stianis Pater a Filio, ct una Parsona ab alia dissaras . Quid est autem vi relationis differre, nisi sub ratione formali relatronis, quae consistit in esse ad, non vero esse ita, ut traditur

Phulosophia 3

Prob ratione. Relatio non potest constituere Pers ita ita nas,nisi secundum eius rationem formalem, quam habet: sed non habet aliam rationem formalem, nisi rela eluam; ergo non potest Constituere Personas, nisi per ra-xionem formalem eius, quae est esse ad. Prob i. Impossibile est concipere aliquam sormam in ecse alicui, quin ei tribuat suum effectum formalem: sed eia sectus formalis relationis est referre actu ad aliud: ergo eo Ipso quod intelligitur Paternitas Diuina, intelligitur Aure errens Patrem ad Filium ς & consequenter impossibile est, quod Paternitas intelligatur constituere Patrem in ratione Personae,quin in telligatur ut actu reserrens Patrem ad Filium. Praeterea illud esse ita, quod dicit relatio, vel significat essentiam, cum qua Personam constituit,vel Personam constitutam: Non primum quia relatio Patemnitatis non dicitur esse in essentia, sed in Patre: Neque s cunaum , quia sic relatio Paternitatis non constitueret primum suppositum, sed supponeret iam constitutum; sucut sorma supponit su biectum, in quo est. Arg. contra I. conc. Persona est simpliciter essentia, sed essentia se ipsa primo distinguitura quocunque alio: ergo Personae Diuinae se ipsis primo distinguuntur ; ac proindὰ non constituuntur Diuinae Personae per relativas pro Prietates. Resp. Scol. cone. Personam esse simplicem, siacut essentia D. eo quia in Deo non datur compositio; non tamen sequitur distingui per se ipsam , cum Persona formaliter includat duo, scilicet essentiam, di relationem , quorum unum non est strinallte ς aliud.

542쪽

Contra. Abstractum, & concretum, ut Pater, & Pater nitas idem significant; ergo dicere Patrem distingui P ternitate est dicere Patrem distingui se ipso. Resp. Scotus

Iaeg. ant. quia Concretum significat,& con notat subsistens in forma designata per abstractum, quod non importat sic abstractum; & hoc maxime certum est de concreto substanti uo: unde dicere, Patrem distingui Paternitate nomest dicere Patrem distingui se ipso, sed per aliquod quod

est in eo. Arg. I. contra a. Conc. LX illo Prouerb.3o. eius, aut quod nomen Filij eius si nosti e Vbi Sapiens quaerit de

proprio nomine Patris, & Filii: ergo proprium utriusque nomen ocultum est: sed non esset ocul tum, si Pater con1fi- tueretur in esse Person per Paternitatem,& Filius per pialiationem, quia tunc Pater, & Filius essent propria eorum nomina, ergo per absoluta constituuntur . . Resp. ibi non indicari aliud nomen proprium secundae Persona: p taeter nomen Fiiij, sed bapiens vuIt innuere 'nullum eisse nomen in hac vita, quo Deum nobis eXprima-rnus, sicuti est; licet enim nomina Dei nobis significent Deum, non tamen quid ditatiue secundum rationem propriam Deitatis, sed secundum conceptus confusos, ut i a quaest. de inaessabilitate patet. Arg. ex Scoto quol. 4. ubi hanc quςst. denuo subtilitet tractat. Prima Persona prae intelligitur in esse personali, antequam gignat; sed relatio Paternitatis consurgit in Patre eX ipso generare, ergo prima Persona prius est in esse personali, quam habeat Paternitatem; ergo non Constitu aur in esse personali per Paternitatem: mai. patet , qui suppositi est agere, ut tradit Arist. I. metaph. min. est euidens: nam Pater per generationem est Pater z ergo antequam generex, non est Pater,sed antequam generet est suppositum; ergo non constituitur in esset suppositi per Pate nitatem . Resp. dist. mai. prima Persona prae intelligitur

praecedere secundam origine, Conc. mai. natura, neg. nam

cum simultate naturae stat prioritas originis, ut supra notauimus , Cum autem dicitur Consurgere in Patre Paternia talis relationem ex ipso gignere. Resp. dist. inadae Hateconcipiendo, conc. adaequa te nego; quia adaequa te idem

est generatio activa, ac rotatio Paternitatu, ut alias diactum

543쪽

yum est. Ceterutri Id illud de actione suppositi dicit

Scotus quot. a. quod non est necesse, generationem in Didinis praesupponere suppositum ; intellectu ad aequatὰ Concipiente, sed ipsum agere, seu generare constituit m positum Pattis . Nec Arist. ait actiones sunt supposit tum, sed singularium. Contra. Omne Agens praesupponit esse; ergo agere non potest esse prima ratio essendi ipsius agentis. Resp. dist. ant. praesupponit esse simpliciter, Conc. esse suppontaleis, netor quia in Diuinis ipsum agere constituit suppositum. Contra. Agere in Diuinis praesto ponit illudesta quod est potens agere: at illud non est essentia, sed suppositum, quia essentia non generat: ergo&C. Resp. dist. mai. cum Scoto. Α parte rei agere praesupponit posse agere, nego; secundum nostrum modum intelligendi, Conc. Etenim agere, & pose agere in Diuinis sunt idem; neque est primo potens agere. Vnde agere praesupponat principium quo, non Verb principium quod potens agere. Arg. ex Scoto. Id quod refertur oportet, quod sit aliquid absolutum praeter relatiuum, seu excepta relatione, ut dicit D. Aug. 7. de Trinit. cap. a. Si Patιν non ess aliquid udis, non σου quod rasartur: sed in Diuinis non est ipsa natura sic primb relata relatione originis, sed Persona: ergo oportet Personam secundum Personalitatem esse quid absolutum a relatione distinctum; quia non resertur ipsa relatio in recto, nec ipsa natura Resp. ad mai. & auctoritatem D. Aug. Scol. ait intelli-iendam esse non determinate, ita ut generaliter omne re-atiuum sit formaliter aliquid a se, antequam per relati nem constituatur ad alterum, sed indeterminate, hoc est, ut omne tale, vel sit prius naturaliter aliquid a se, vel faletem includat absolutum ad se, tanquam fundamentum relationis; unde conceditur in minori, naturam Diuinam non referri, nec relationem, sed negatur, quod sic primo in recto relatione relatum semper sit prius naturaliter at qn id ad se; cum relatio Diuina, in quantum subsistens, seu incommunicabilis, simul Personam constituat, eique ytimo sit ratio referendi. Contra. Si Personae sunt per se primo relativae, certerion aliud significabit Patrem originare Filium, quam P

trem

544쪽

trem habere Filium,ut correIatiuum: sed hie sensus omniano aufert veritatem originis Filij a Patre, quia etiam ci Cumscripta omni originatione adhuc Pateri haberet Filium si bi correlat tuum: ergo oportet concedere praeter Paternitatem aliam positivam,&absolutam proprietatem personalem Patris.

Resp. Scol. aeS. I. conc seu Gq. mai. quia Patrem origianare Filium significat sane Patrem habere Filium proco relativo; non tamen quocunque modo, sed tali modo, ut lilius correlatio sit formaliter reIatio originis; idcirc. non sequitur , posse Patrem habere Filium , seciusa origine. . Arres latio malis supponit extrema constituta realiter distincta ; sed relationes Diuinae sunt reales, ergo sup ponunt Personas Constitutas, & non constituunt. Resp Scot. Quod relatio realis, vel exigit extrema realia, &realiter disti necta, vel facit extrema realiter disse

re. Vnde relatio, quae non habet alteram istarum conditionum non est realis. Itaque relatio realis Diuina non supponit extrema, cum ipsamet faciat extrema realiter

distincta. Immo maior non verificatur de relationibus transcendentalibus; cognitio namque obiecti refertur aa obiectum ipsum, potentia ad possibile, quae non sunt extrema realia; esto sit vera de relaetionibus praedicamenta tibus.. Arg. q. Diffinitio explicat essentiam rei, sed in distinitione Personae explicantur ab solata, non relativa, ergo, Sc. Resp. Scol. iaeg. min concessa mai quia dissinitio

Personae abstrahit aete spectivo, Nabsoluto, ut ratio Per sonae aeque bene accomodari possit Personae creatae, & in-

Creatae.

- Arg. Contra 3. Conc. Si Diuinae relationes, quatenus relationes sunt reduplicatiue Personas D. constituerent, dc distinguerent, hoc haberent, vel quatenus relationes Diauinae sunt, vel quatenus Ulationes sunt: non primum-q u ia cuilibet relationi Diuinae competeret Personam comnituere,ac proinde etiam spirationi activae,quod a Theologis non admittitur: non secundum quia tunc quaelibet relatio etiam creata esset Constitutiva, & distinctiua Pe

sonae quod non videtur verum: ergo &C.

Resp. Diuinis relationibus competere rationem Conim

545쪽

tutivam Personae, non quatenus relationes sunt, nec qua. tenus Diuinae praecise , sed quatenus habent ad i nuicer . oppositionem ratione processionis,& originis unius Perso

nar ab alia, Vel potius quatenus important, & significant distinctionem realem unius ab alia, spiratio autem passiua non ita se habet , ideo &C.

Quaeres a. Aia relationes constituant Personas Diuinas sub fatione originum, seu aemanationum: an sub ratione habitudinum, seu relationum in esse quieto. Resp. Quod origines, &habitudines, seu relationes non distinguuntur, nisi penes conceptus nostros imperfectos; nam quatenus relationes concipiuntur, instar neri, , & di. cuntur origines,& exprimuntur his verbis generatio acti-ua . generatio passiua, spiratio activa, & spiratio passiua;

es sunt paenitus.eaedem cum Paternitate, Filiatione, &processione, quae dicuntur habitudines, & concipiuntur quasi formae ita esse quieto. At reuera origines Diumae non sunt via ad terminum; neque oriSo activa praesupponit suppositum, quasi prius sit esse, quam operari, ut explicatum est supra in solutione argumentorum. Nam cum origo Diuina aeterna sit, ipsum fieri est continuum, & pe manens, adeo ut generare, & generari, spirare, &spirari durent usque hodie, &tot aeternitate. Vnde origo Diauina ut sic inuoluit, & rationem originis, & formae permanentis , ac proinde adaequare eas intellectu concipietis te, seu procedente, tam per Origines, quam per habitudines, seu potius per id, quod est utrumque constituunt utaVerum inadsequate proced te intellectu nostro, dicendum potius videtur, Personas constitui relationibus,pr ut sunt quaedam habitudines permanentes: forma namque

Constituens rem permanentem, concipi etiam debet tanquam permanens, & non tanquam tendentia. Vnde sic

loquntur DD. communiter, ut aduertit noster HerincMEpiscopus Iprensis cum D. Thoma, &Scoto, &Frassen asserit Bessarion Cardinalem in Concit. Florent.orat. g-matica pro unione utriusque Ecclesiae Graecae, & Latinae ex Doctore subtili mutuatam doctrinam luculenter e penditie cap. 6. ubi sic habet. Relatio, ct origo , et ιamsseras di is mo/um intaliudua, aussarunt, si quidam origo signi R arur par

546쪽

sternito, re famen nou disseruut, ideo utroque modo dist inguntur Diuinae Personae; prius tamen, & principaliter secundum modum intelligendi per relationes &c.

Vtrum in Deo ni tres subsi entiae relat

ua, o una absoluta. Ol. I. eXScot. quot. Quod subsistentia accipi po- uno modo pro illa entitate, seu formalitate,qua substantia est in se,&per se positiuὰ, adeout ei repugnet esse in alio per inhaerentiam; a lio modo pro entitate, seu formalitate, qua substantia ita per se existit, ut existat incommunicabiliter ; si subsistentia sumatur primb modo , docet Motus, dari in Deo subsistentiam absolutam , eo quia Diuina natura est ex se completissima, & independens ab alio, tanquam a perfectivo, vel substentante: si Vero fumatur in secunda acceptione, docet, esse triplicem subsistentiam, sicut triplex est relatio, a qua natura D. recipit incommunicabilitatem , &constituitur in esse personali, quod non praestat prima subsistentia. Ex quo patet, quod falso ab aliquibus imponitur Scoto, eum negasse subsistentias relativas Not. a. Quod quaest. procedit in hoc sensu: an scilicet natura Diuina , quatenus praescindit a Diuinis Personis ,& relationibus constitutivis dici possit per se subsistens, habeatque existentiam, & subsistentiam absolutam: Slam ex hypothesi, quod haec subsistentia absoluta detur, sint admittendae tres aliae relationes ad inuicem distinctae realiter, & formaliter ab essentia Diuina. Circa quam quaest. Iuni tres opiniones. Prima est VasqueZ disp. 22 . opinan-ὰi: 2 tu am Diui nam subsistere in Diuinis Personis per

1ubsistentias relativas tantum, & Consequenter negat,

quod in Diuinis detur subsistentia absoluta tribus Per&HIS communis. a. est Durandi in I. d. II. q. a. existima

is, ries I fcionas Diuinas totam rationem subsistendi ac- Cipere a subsistentia absoluta essentiae D. in illis inclusa , ancommunicabilitatem vero habere a relationibus suis

constitutivis. Tertia est Scoti ubi supra , re Scotist I i rum

547쪽

Iazque CCrto eiu& mens habeatur .

I. Concl. Dantur existentia ,&subsistentia absoluta in Deo. Prob. I. auet. SS. PP. & I. Agathonis Papae in Epistola decretali, quae habetur 6. Synodo art. q. ubi ait. η-

stamur Deum Patrem, Deum F1lium , Deum Sstiritum S. non Des Deos,sed unum Deum , neu trium nominum subsistantiam . sed frium

dit a Personalitatibus, competit omnis perfectio simpl iciter simplex, sed per se exi qere, & subsistere est perse lio simpliciteta ergo admittenda est in Deo existentia, & suba sistentia absoluta , mai. patet ; nam essentia D. praecisis relationibus est ens infinitum actu, est ens completissimum in ratione Deitatis, ac proindὸ includit omnes perfectio

nes sibi compossibiles 3 qualis est etiam subsistentia abso

luta

II. Concl. Tres sunt subsistentIar relat Iure in Diuinis Perflanis. H eo conclusio remanet probara ex iis, quae superitis dicta sunt, &praesertim ex SS. PP. Nihilominus probatur amplius. Vbi sunt diuersa principia productiva quod, debent, esse diuersae subsistentiae: sed in Deo sunt diuersa principia quod;ergo debent esse diuerse subsisten-- etice; ergo Pater, Filius, & Spiritus S. debent habere distin- listas subsistentias. - Prob. 2. Humanitas Christi assumpta est sblummodbterminata per subsistentiam Verbi, ergo subsistentia Uerbi D. distinguitura subsistentia Patris, & Spiritus S. ac proinde non subsistunt unica subsistentia absoluta . Arg. Contra I. Conc. Si D. essentia subsisteret, quatenus praescindit a personis, ergo esset persona, sed hoc est absurdum, immo haereticum , quia daretur quaternitas Pera 1onarum, quod damnatur in Concilio Lateranensi ergo, &c. Resp. dist. seq. ma i. Si essentia D. sub si steret subsisten ria personali, α incommunicabili, concedo: si voro subsistat

548쪽

s stat subsistentia absoluta , &communicabili, ut nos asserimus, nego. Nam per istam subsistentiam nil aliud intelligimus, nisi naturam D. exi stentem independenter a quo

cunque persectivo, & substentante , non tamen eXcludimus subsistentiam personalem, quae ultimate terminat naturam D. eamque reddit incommunicabilem . Arg. a. Subsistere est per se existere independenter ab alio , & cum repugnantia ad esse in alio per inhaerentiam Pat natura D. a Personis praecisa non gaudet hoc modo per se existendi, immo potius postulat in Personis eXistere ;ergo ut sic non vere subsistit.

li subsistentia ; & quamuis postulet existere in Permnis, hoc non est ut in completiuo, & substentante, sed tanquam in terminis suae infinitar faecunditatis; essentia enim nullam perfectionem recipit a Perinis, immo omnis Personarum perfectio ab ipsa profluit. Arg. contra a. Conc. Subsistere est perfectio simpliciter simplex: sed relatio in Diuinis nullam dicit perfectionem , ut supra cum Scoto stabilivimus; ergo nulla relatio potest esse subsistentia. Resp. dist. min. Subsistere communicabiliter,& absolute dicit persectionem sinapi iciter, concedo: subsistere per-λnaliter, nego mai. subsistentia namque absoluta non est personalis, ac proinde dicit perfectionem simpliciter. Arg. a. Ratio subsistentiae est aliquod absolutum, ergo in Diuinis nulla datur subsistentia rotativa; ant. patet per D. Aug. 7. de Trinit. cap. 4. dicentem: Omnis res subu-stit ad se, quanto magis Deus. Resp. neg. ant. ad Aug. dicitur, quod loquitur de sub- .s stentia, ut dicit perseitatem independentem ab alio sub-' stentante, qualis est subsistentia absoluta, quae Personim Diuinis competit ratione essentiae D. ipsis communicatae. Contra . Subsistentia est ultimus terminus in linea su sistendi, ergo praeter subsistentiam absolutam non datur

alia subsistentia. alii r non 'stat Dirimo e r rmimo m

549쪽

Vtrum in Diuinis detur prioritas naturae, ct originis ἰ

NOt. I. Quod certum est, in Deo non dar i ordinem prioritatis quoad dignitatem, & durationem; fide enim docemur, omnes Diuinas Personas esseco ternas, &Coaequales. Certum pariter videtur , apud Celebriores Theologos, dari ordinem originis. Siquidem D. Thomas

te hunc ordinem originis, quem etiam appellant ordinem naturae, tradunt: ex eo quod D. Aug. orat. de quinque haeresibus tom. . eum a ppellat ordinem naturae; non quo alter siit prior altero, sed quo alter sit ex altero; & etiam quia ordo ille originis est secundum naturam, seu secundum laturalem originem, ut explicat D. Thomas. Caete rum D. Bona u. & complures alij putant hunc ordinem originis esse absque prioritate, &posterioritate, in quo, ut infra videbimus discordant a Scoto. Immo Greg. Arim L ut notat Faventinus, Concedit, posse dici, Patrem esse

priorem origine Filio causalitate, vel productione; non tamen poste concedi, Patrem esse in aliquo signo, in quo non sit Filius, vel Patrem agere aliquid in at i quo signo, in quo Filius, & Spiritus Sanctus non sint : hinc Caietanus nimis procliuis incensurando Scotum, eum reprehendit de modo loquendi, quem tenet, agendo de Ordine naturae,& originis in Diuinis. Nol. 2. pro intelligentia Seoticae Doctrinae, quod ordo naturae, ut ipse Doctor docet in 3. d. 3. q. I. habet plures gradus, quos ad duos tantum in genere reducit. Alia enim est prioritas naturae essendi; alia intelligendi, &utraque explicari debet per habitudinem in quo sibi proportionatam. Prima nempὰ per habitudinem in quoesiendi: s cunda per habitudinem in quo intelligendi,& utraque pariter suo modo est realis, quia fundatur in ordine , qui est inter plures res, vel formalitates ex natura rei distin- 2as. Itanue prioritas essendi explicatur per habitudinem in quo essendi, non quidem actualem, quasi prius existat in aliquo instanti, in quo actualiter non existat posterius;

550쪽

api Itudinalem, ita ut illud dicatur prius natura, quod licet sit actus mul cum alio ; tamen quantum est de seposiset esse sine illo, licet non e contra, ut liabet Arist. s. in taph. Cap. 2. tex. I 6. & haec potest etiam dici prioritas naturae causalitatis physic . Prioritas autem natura: intclligendi explicari debet per habitudinem in quo intelli gendi, ita ut unum dicatur prius altero, quatenus, licet in mullo instanti durationis poisit existere sine illo, potest tamen concipi ut existens, non concepto illo alio ut ex

sente; non quidem diuisiud, sed princi suo: quo sensu subiectum dicitur prius passione. Verum inter D. perfectiones sola prioritas intelligeiadi est admittenda, quq appellatur ordo naturalis praesuppositionis, seu exigentiae, unde inrellectus fundamentum desumit concipiendi illas cum tali ordine prioritatis, & posterioritatis,NOl. 3. Quod prioritas originis est positiva habitudo producentis ad productum ; ideoque Pater dicitur prior Filio, quia Filium producit, non autem quia est a se, aut independenter existat a Filio,&haec prioritas origi uis adipellatur a Scoto, & eius Discipulis prioritas originis sini-pliciter ad differentiam originationis secundum quid , qualem assignat Scotus interestentiam , & attributa pro- suentia ab ipsa, & inter notionalia, & essentiat ia; cum no tionalia videantur quas originari abestentialibus, & inter Perstinas Diuinas producentes Creaturas in esse ideati. Quare discrimen est inter ordinem utrumque; nempe inter prioritatem in quo essendi, & in quo intelligendi, &inter utrumque comparatum ad ordinem durationis, &Originis . ordo enim prioritatis in quo essendi reperit inter extrema realiter dist incta, seu separabilia. ordo v eto prioritatis in quo intelligendi inuenitur solum inter formaliter distineta; deinde si comparatur ordo prioritatis naturae cum ordine durationis, est eo minor, quia plura instantia naturae admitti possunt in unico instanti re ii durationis, ut in nunc aeternitatis, &in nunc tempo-xis . ordo vero naturae est maior ordine originis, quia plura signa originis in uno instanti naturae includi possunt . Insuper ordo originis, supple simpliciter semper exilemarealiter distincta intercedit, ut inter Patrem, & Filium in Diuinis, secus autem ordo naturae, ut supra notauimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION