Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

quod si erret, iam non erit ratio, sed deceptio, seu ratio errans,& deprauata & licet lumen naturale sit in sui ficiens ad omnem veritatem asse ruendam; non tamen ostendit esse salsum, quod verum est. Itaque intellectus Creatus, s clusa illuminatione diuina, seu reuelatione, iudicaret argumenta oppositum huius altissimi mysterij demonstratiue concluderet attamen recte perpendens, quod omnia principia naturalia desumuntur a rebus finitis, quibus omnibus Deitas infinite praeeminet, i psa naturalis ratio la.

cile sibi persuaderet, posse esse in Deo aliquid absconditu n, ut naturali discursu nequeat in uestigari; ut patet dei io principio. Quaecunque su ni eadem uni tertio &α quod quidem principium, vel solum habet locum in finitis, vel saltem qualiter in Deo locum habeat a nobis demonstrari non potest, ut cleganter discurrit Herino.Quare recte infertur quod ea, quae fides docet de mysterio Triuitatis, salua ratiocinandi arte, defendi possunt, ebquia, cum ars Syllogistica fundetur in principi js lumine naturali notis; ludibrio foret Philosophis gentilibus nostra fides , si pugnaret cum arte ratiocinandi: dicerent i

quidem, Uerum vero consonum semper esse; Trinitatis a tem mysterium esse non posse,quia repugnat principijs per se notis, quibus innititur ars Syllogistica. Nol. 3. Quod omne argumentum contra hoC myst rium, &caetera mysteria nostrae fidei, ut recte, & in forma concludant, necesse est, ut fundentur in aliqua propositi ne contraria mysterio fidei, & ita uniuersali, ut non solum res creatas, sed etiam rem increatam, & infinitam comprehendat; in quo casu euidenter potest solui duobus modis argumentum vitiosum ex parte materiae; primo, quando ille, qui respondet, ostendit eX ipsa rei natura , falsam et se aliquam propositionem in argumento assumptam. 2. Cum aliunte reddit euidentem rationem,cur ipse

respondens prudenter sibi persuadeat salsam esse. Et sane ratio reddi potest a theologo, quae ostendat propositionem illam iure existimari falsam, & mysteria nostra fideleuidenter credibilia, eo quia ad probationem illius propositionis uniuersalis, Aduersaritas non posset aliam probati

nem afferre, nisi ex inductione rerum Creatarum, naturaliter cognitarum , at talis inductio nequit esse vera, q uia

obstat

562쪽

obstat maius lumen, idest fidei confirmatae multis argumentis, & moti uis, quibus mysteria nostrae fidei reddun, ture uidenter credibilia , ut supra ostensum fuit. Quare Omnia argumenta Contra mysterium Trinitatis, non si tum sunt solubilia, prout de iacto a theologis peritis soluuntur, sed etiam sunt euidenter solubilia; tum ob ratio

nem mox assignatam ;tum quia illa argumenta reuera conuincere nequeunt theologum, neque eum deducere ad

Concedendum aliquod absurdum , aut impossibile. Siqui. dem theologus semper dicit vera probabilia, & credibilia, cum sciat, omnia nostrae fidei mysteria esse euidenter cre. dibilia. I. Concl. Intellectus creatus, quacunque etiam reuelaistione peri ustra tus, non potest euidenter, &cerib demonstrare mysterium D. Trinitatis. Haec est communis, & h bet duas partes, prima est, quod intellectus creatus lumia ne naturali, atquediscursu philosophico non potest peruenire ad notitiam distinctam Sanctissimae Triadis,& qu

dem haec est adeo certa, ut contraria videatur erronea, &temeraria, teste S. Scrip. praesertim Mail. II. Nemo nouit mirum , uis Pater , neque Patram quis nouit. nis Filius , ct cui votauerit Filius reueiara: & cap. I 6. Baatus es Simon Ba Iona,quia ea

νη , o sangηis idest ratio naturalis Non reuelauis tibi, Da

Pater meus, qui in Coelis est , & Apost. I. ad Corint. Cap. 2. t quens de mysterio Incarnationis ait: Sapuntiam ιoqurmur i tar persectos, quam nemo rincipum cognouiν; ergo tanto minus

mysterium Trinitatis, quod est sublimius agnosci potest ab intellectu creato. Insuper pro hac conc. firmanda faciunt ea, quae dicta sunt in quaest. a. proaemiali. Prob. 2. conC. pars. Quod intellectus creatus etiam reuelatione illustratus nequit euidenter demonstrari &C. Prob. auctoritate SS. Patrum, ut D. Aug. & Iustini in expositione fidei de Trin. quorum sententias breuitatis gratia omitto; unica tantum contentus, quae est D. Hyl xij in lib. 8. de Trinit. ubi affirmat mysterium hoc trai scendere rationem naturalem, his conceptis Verbis..Hρσenim Ecrioa fida intelligit, hae Synagoga non gradu, hoc philos phia non sapiι cte. Prob. ratione. Fides, vel reuelatio nequit efficere, ut

563쪽

riam habeant cum Trinitate. D. Personarum; ergo necessicere potest, ut per euidentem eorum effectuum noti tiam demonstretur D. Trinitas: cons. patet. Nam Causa

non potest euidenter cognosci per effectum, nisi pariter innotescat Connexio necessaria, quam habet cum illo effectu. Praeterea. Omnes discursus naturales, supposito iam ne fidei, manent intra stheram luminis naturalis: nec po. test aliquid Diuinum ostenderς , nisi beneficio creatur rum: sed creaturae ex se potius inducunt in assensum impossibilitatis huius mysterij; ergo etiam supposita reuelatione non potest euidenter demonstrari mysterium Trianitatis. ' . II.Concl. Supposita reuelatione multa argumenta adin. ueniri possunt, & rationes, quae probabiliter suadere, &explicare valent mysterium D. Trinitatis, ac proinde adiuuare , & manuducere nostrum intellectum, ut in eius assensum propendat, & magis, ac magis corroboretur: i mo, & infidelibus credibilitatem nostrae fidei ostendere, ut dicetur in tradi. de fide p. 3. Haec pariter Conc. est Certissima, & communis; & de se patet eadem siquidem argumenta,& rationes, quae euidenter ostendunt mysteriorum fidei credibilitatem, explicant etiam mysteria fidei, & eo. Tum probabilitatem monstrant.Immo ex illis soluit Theologus euidenter omnia argumenta, quae fieri possunt contra mysteria fidei, ut proxime dicebamus. ArS. coni. I. Conc. quoad I .partem. Philosophi lumine fidei orbati agnouerunt naturaliter mysterium Trinit iis , ergo lumine naturali euidenter illud cognosci potest , ac proinde demonstrare. Ant. patet de Platone, qui, ut

ex suis operibus colligitur, agnouit hoc mysterium, & de Sybillis gentilibus, quae de Deo, & Trinitate recte locutae sunt. Et Trimegist. dialog. q. ait. μνην

infe suum re texit arderem.Monas autem est Pater D.gignens,

M onas genitus Filius, re ardor Spiritus S. ergo &c. Resp. Prentos Philosophos, & alios, si notitiam de Trinitate D. habuerunt, eam ausiste ex lectione librorum S. Scrip. aut ab hebraeis , verisque fidelibus didicisse. Vel certe accepisse ab AEgyptiis qui aliquam notitiam receperunt ab Mbraeis ut notat Herincae.

564쪽

Caeterum de Sybillis Diniscat D. Aug. lib. de Civit.

Dei Cap. 23. una cum alijs Patribus, illas hoc my sterium , S alit agnouisse ex peculiari Dei illustratione, ut etiam xentibus fidei mysteria innotescerent ut ostendetur in p.

3. tract. de Incarn.

Arg. a. Quoad alteram partem conc. Omnis persectio, quae reperitur in creaturis tribuenda est Deo, seclusis Omnibus imperfectionibus: sed naturam esse in pluribus suppositis, dicit perfectionem in creaturis: ergo seclusa

imperseetione distinctionis, & multiplicationis eiusdem

naturae , quae reperitur in creatis debuit tribui Deo, quam rationem videtur insinuare Isaias cap. ult cum in Persona

Dei ait. Nunquid ego quὲ alios ρarerafacio uerilis arste Resp. Cong. totum argumentum. Verum praescindere

praedictas perfectiones ab imperfectionibus excedit limites naturalis capacitatis: quare supposita fide, talis ratio est solum persuasiua, & non euidens, & demonstrat tua . Arg. rationibus Scoti, quae maximum videntur habere euidentiam, sed nulla est demonstrativa. Sic igitur arguit Scotus contra Q. Quicunque habet a se, &sne imper&etione principium productivum sufficiens ad producendum potest producere ; sed sic se habet prima persona i ,

Diuinis; ergo&c. Resp. Scor. nomine Philosophi neg. min. quia, diceret, Deum non intelligere, nisi per intelle-dtionem sibi identificatam,ac proinde eius intellectionem non esse realem productionem termini realiter distincti. Arg. 2. Ruod est sumine, & infinite bonEm, est summo, ac infinite communicabile: sed etiam lumine naturali cognoscitur esse summum bonum,& infinitum; ergo summe, α infinite debet communicari, subsumo uitia. sed extra se non potest sic infinite, & summὸ communicari, quia n quit produci crea tura summe infinita, ergo necesse est, ut intra se communicetur summe, & infinite;subsumo aliam min. sed illa communicatio fieri non potest nisi per intellectum, & Voluntatem ue ergo oportet, quod Deus se communicet alteri intra se per operationem intellectus,& v luntatis , non autem alteri extra se, idest secundum aliam essentiam, quia essent plures Dij, ergo secundum perso nam, ac proinde erunt tres personae in una singulari esset

565쪽

Resp. r. Philosophus ne . mai. eo quia actualis comm nicatio nullam infert perfectionem in causa communi- Cante , sed tantum in essec tu producto; ut patet de actuali illuminatione, quae non est persectio existens in ipso sole: sed in corporibus illuminatis. Resp. a. Repugnare Deo communicationem infinitam, quia illa videretur ipsi non posse fieri absque diuisione essentiar, & productione alterius Dei, quod repugnat. It que sola fides my steria fidei nos docet; in cuius obsequium oportet captiuare nostrum intellectum; gratias agendo Deo de tam grandi beneficio, nobis gratuito collato. Ex dictis colligitur; quod sicut ratione naturali probari non ' potest D. Trinitatis existentia, ita nec demonstrari potest illius impossibilitas . Nam siquae ratio naturalis suadere posset D. Trinitatis impossibilitatem, maxime, quia haec repugnat principijs metaphysicis uniuersalissimis, ¬issimis: vel quia militat contra receptissima principia dis. cursus, & artis syllogisticae, ut tactum est paulo ante ; vel denique quia Personarum Trinitas in unitate essentiet pugnat cum ipsis intimis Dei praedicatis:sed nullam istorum dici potest, ergo &c. patet min. ex dictis,tum quia eadem essentia includens plura praedicara, & etiam relationes Personales formaliter ab ipsa distinctas, potest communicari secundum se, & non secundum relationes, potest a rem esse eadem uni tertio, & tamen distincta in Personalutates, &c.

DISPUTATIO IIII. De Personis Diuinis in particulari.

QVAESTIO L

, Cyrum primae Personae, gur nominatur Pater competat innascibilitas,seu ratio, o Eroprietas ingenitia Nol. 3. Quod nomen Patris in Diuinis sumitur dupli

citer, . 1. essentialiter, & ad extra: a. notionaliter,& ad intra Si primo modo sumatur dicitur Pater tota

566쪽

citur Pater omnium creaturarum, quas producit, & conω seruat, & specialius hominum, & Angelorum, quos ad arternam beatitudinem ordinauit; ideoque dicimus Patet noster, qui es in Coclis. Nomen autem Patris sumptum notionaliter ad intra conuenit soli primae personae, quae

producit Filium de sua substantia: unde ad hoc, ut quis proprid dicatur Pater debet producere Filium ex propria subitantia, &ob id Deus non est proprie Pater Angel xum, aut hominum; neque Spiritus S. est Christi Pater. Nol. 2. Quod tribuitur a Ss. Patribus primae Personae ratio principi j, quod quidem principium potest pariter accipi dupliciter, sci licet essentialiter, & notionaliter, ut explicauimus de Patre. Quarὰ nomen principi jestentia

liter ad extra competit toti Trinitati, cuius opera ad extra sunt indivisa, ut habet axioma Theologicum; noli naliter vero soli primae Personae competit principalius, minus tamen principaliter competit Filio D.qua tenus est principium spirativum Spiritus S. Insuper tribuitur etiam a Graecis primae Personae nomen causae, seclusis tamen o nibus impersectionibu , confundentibus nomen principij cum causa, ut eos exposuit Bessarion in orat. pro uni ne in Concit. Florent. More tamen, & sensu Latinorum , nequit in Diuinis nominari causa, quia tale nomen imporitat in principio dependentiam, & limitationem, & diuerststatem in natura. Et S. August. &S. Hilario tribuitur primae Personae nomen Auctoris; hac tamen ratione, ut

huiusmodi modum loquendi explicent ijdem Ss.PP. quod dum dicitur prima Persona, seu Pater Auctor Fiiij, non intelligatur, Filium esse minorem Patre, & Patrem mai rem Filio; ut videtur praeseserre hoc nomen Auctor. Nol. 3. Quod nomen ingeniti multifarie sumitur. Primo pro eo,quod non est creatum, in quo sensu usurpabant Ariani, dicentes solum Patrem esse ingenitum, ut inde Fblium genitum, seu creatum sacerent; &siccinon est pro prietas primae Personae, sed cuilibet Personae conuenit. 2. Ingenitum sumitur pro eo, quod non est proprie genitum,& sic Spiritus 3. dici potest ingenitus, quia non est proprie genitus. 3. sumitur pro, eo, quod per nullam productionem habet eae, & hoc modo soli Patri aeterno con

uenit. iii

567쪽

, . Quid autem sit istud positiuum

non sitis conueniunt Doctores. Nam quidam ut resert D. Bona u. in I. dist. 28. q. L putarunt, ingenitum signifieare relationem oppositam rationi genitoris realem, quae quidem opinio reprobatur a Scholis, ut notat noster M cedo. Quare D. Bona u. d.27. q.2.&d. 28. q. I. tenet ing nitum dicere quidem priuationem in gener siue negati

nem formaliter, & con notare quid positiuum includens dignitatem, quae est quaedam fontalis plenitudo, seu sc cunditas principi j in Patre. Ita intellexit eum Scot. d.28. q. 2, 1. de et . Quae autem sit mens D.Thomae non ita faciliter deprehenditur. Etenim VasqueZ videtur innuere D.

Thomam sentire cuin D Bona u. SuareZ aliter interpretatur eius mentem. Thomiliae vero ut Herueus, Capreolus, & Caietanus afferunt, D.Thomam docere ingenitum constitui per negationem principi j ab alio landatam in rati ne principi j ad aliud; & hanc doctrinam praesertim tradit

p. I. q.3 3. ubi sic ait. Vnde ad hoc quod ingenitum sit proprium soli Patri, oportet ulterius in nomine ingeniti i telligere, quod conueniat alicui personae D. quae sit principium alterius personae, ut sc intelligatur importare negationem in genere principit personaliter distincti in Diauinis, haec ille. Vbi notat Macedo, quod D.Thomas non exprimit Patrem, sed suppositum, & personam. Vnde in aliquo Paternitatem antecedente constituit fundamentum illius priuationis: Vide Macedo collat. 8. disset. de ratione ingeniti. Scotus autem aliter sentit a D. Thoma, di eius mens apparebit in sequentibus conclusonibus. - I. Conc. Ingenitum sumptum tertio modo pro ep,quod nullo modo est productum conuenit Patri, tanquam eius proprietas. Est Scoti, &Scotistarum in I. d. 28. q.2. g. in proposito, ubi sic docet. Dico igitur, quod inoenitum secundum usum Sanctorum prout scilicet significat negationem geniti communissimis sumpti scilicet producti, connotando subsistens in natura D. soli conuenit Patri. Prob. auctoritate D. August. dicentis I . de Trin. C.26.

Srius Pator non alio de. Irius .icitvr ingenitus, contra S

bellianos asserentes, Patrem natum fuisse de Maria Vita

ne a

568쪽

ne . Rallo est manifesta, quia Filius est productus perge

nerationem; Spiritus S. per operationem,ergo solus Pater est improductus, & ingenitus. Dices. Patres videntur respuere nomen ingeniti a per sona Patris, ut D. Athanas qui epist. de decret. Nicenae

Synodi sub finem scribit, haereticos accepisse illud vocabulum a Paganis, ut suas fraudes facilius oculiarent, sicut etiam Basi l ius, qui lib. I. contra Eunomium dicit in vocabulo ingeniti latere aliquam blasphemiam. Resp. prassatos Doctores non reijcere simpliciter hoz

vocabulum, cum fateantur Patrem esse improductum, sed, negabant applicationem haereticorum sophystice uten tium hoc vocabulo, ut inferrent, Deum Patrem differre essentialiter a Filio. Sic enim concludebant: si solus Pater est ingenitus, idest increatus, ergo Filius, & Spiritus S.

sunt creati, ergo non sunt eiusdem substantiae, ac Pater, quia eadem substantia non potest esse creata,& increata P

ac proindis volebant Filium,& Spiritum S.non esse Deum,

ideo Ss. Patres nolebant admittere ingenitum. II. Conc. Fundamentum positiuum negationis signi catae per nomen ingenitum est sola Paternitas: Est Scoti in I. d.28. q.2. ubi ait. Videtur dicendum, quod ingenitum sub propria ratione sua, ut significat non habere genit rem , est proprietas Patris, & suisicienter importar dignitatem, idest non indignitatem, sicut personalia in Didinis non dicuntur esse imperfectiones, & quot.4.ait secundum doctrinam Damasc. sub ingeneratione comprehendi P ternitatem ; ergo positiuum ingeniti est Paternitas. Prob. auctoritate D. Aug. lib. de Trin. C. 6. & c.7. ubi

Prob. ratione : sundamentum talis negationis non potest esse essentia D. quia ingenitum non esset proprietas Patris, sed commune aliis personis, neque potest esse spiratio activa, quia haec est communis Patri, & Filio, ergo sola Paternitas est fundamentum talis negationis. Prob. 2. Pater, & Filius sunt eiusdem naturae, &essentiae, ergo cum Pater dicatur ingenitus, & Filius genitus,&haec nomina in significatione opponantur, non poteruiat

569쪽

ad essentiam, vel ad ea, quae essentialia sunt ut Iomodo referre, scd ad Paternitatem - Prob. 3. Negatio, &aliirmistio pertinent ad idem genus , sed ingenitum significat negationem cuius eunque processionis; processio autem in Diuinis idem est, ac relatio significata per modum via , &originis; ergo ingenitum dicit relationem ratione positi. ui, quod non est aliud, quam Paternitas sub ratione principij, non autem sub ratione personalitatis.

Arg. Contra I. Conc. audit. D. Aug. . de Trin. c. 6.dicen tis: fugenitum esse idem. aς -ου genitum. 9 non gentium idem esse,

ae mos Filium: sed Spiritus S. est non Filius, ergo est ingeni tus , ac proinde non est sola proprietas Patris. Resp. D. Aug. loqui de ingenito a. modo, quem supra notauimus, non vero tertio modo, de quo in praesenti

agitur . .

Arg. 2. Essentia D. est ingenita tertio modo, quia non est producta, ergo ingenitum non conuenit soli Patri. Resp. Conced.ant. & neg. Cons. quia essentia D. esto non sit producta, est tamen communicata, quod de Patre dici non potest ; unde ad hoc ut conueniat alicui proprietas ingeniti, exigitur quod non sit communicatum. Vel resp. disting. ant. essentia D. est ingenita negative ccnc. aiar. quia generari ipsi non potest conuenire, tinnab repugnat, Privative nego, ut Pater cui conuenire potest generari in ratione personae. Contra. Prima Persona non est apta ad generari, ergo ingenitum Conuenit tantum negatiue, sicut essentiae. Resp. disting. ant. non est apta ad generari, ut Prima persona est conc. ut persona est,nego: Vnde pro adaequata

notitia talis distinctionis aduertendum, quod qua ndo di Citur priuatiue, sumitur pro priuatione simit i priuationi, quae a Philosophis appellatur priuatio secundum genus, aion secundum speciem, qua ratione talpa dicitur priuari visu, quia inquantum est animal non repugnat ei videre, licet repugnet ei videre, ut talpa est. Sic si ita 1 vilior bus ad diuina explicationis gratia argumentari liceat cum Pater D. sit persona D. cumque in genere personarum D. non repugnet produci, Filius namque, & Spiritus S. producuntur, hinc fit, quod productio non repugnax Patri, ut persona D. est, sed tantum quatenus Pater eir,ideo

570쪽

que ratio ingeniti, prout est proprietas Patris sumi debet

priuative. -

Arg. 3. Proprietas dicit dignitatem, sed Ingenitum non dicit dignitatem, quia sic Filius, & Spiritus S. tali dignistiate Carerent; ergo &c. Resp. ex Scoto dist. mai. Propri tas absoluta dicit dignitatem, cono. relativa, uti est inge

nitum, nego maj. .

Dices. Ingenitum non est proprietas relativa, nec personalis ; talis enim est positiva, ergo est proprietas absoluta. Resp. neg. ant. Nam ingenitum ex D. Aug. est pro Prietas negat tua relativa, lib. . de Trin. cap.7. ubi habet:

Sicut enim genitus non ad Dipsum dicitur , sed quod ax genitore δεν, μι esse ingenitum ad proprietas negativa relatina , qua non coactimis p.rsonam Parrasbad eam couisquiψur . .

QUAESTIO II.

Vtrum Pater aeternaugenuerit Filium necessitate naturali.

Nol. I. Quod quatuor sunt necessitates. I. dicitur vi lentiae, quae accidit reluctante, seu repugnante natura ; ut quando lapis proijcitur sursum. a dicitur neces sitas coactionis, quae accidit reluctante voluntate. i. eae immutabilitatis, qua fit,ut oppositum non hossit succedere, supposita determinatione; licet absolute possit esse: ta. Ii necessitate vult Deus necessario ad extra quicquid semel Voluit. 4. dicitur necessitas omnimodet ineuitabilitatis, & est, quando aliquod ita necessario est , ut non possit nota esse ; sic Deus se amat necessario. Verum quia D. Bonauis aliter explicat istas necessitates, & quidem meo iudicio eleganter,& sapienter; ideo sit. Not.2. Quod secundum D. Bonau. in I.d.6.sunt seX modi necessitatis; quandoque enim est necessitas a principio disconueniente, & hoc dupliciter: aut mouente Cpntra naturam; & sic est necessitas violentiae zaut contra volui tatem , & sic est necessitas coactionis. Aliquando est necessitas a principio deficiente,& hoc duplex, aut est respectu eius, quo res nata est compleri, seu perfici, & haec dicitur necessitas indigentiae, Puta cibi, & pψtus quantum

SEARCH

MENU NAVIGATION