Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

notabili.

Not.2. Quod Sac. Scripthra diuiditur in Testamentum

vetus, & in Testamentum nouum. Vetus dicitur illud,

quod a Spiritu Sancto dictatum fuit ante Redemptoris

aduentum, & continet quadraginta sex libros distinguet do lamentationes Hieremiae ab illius Prophetia, & Prophetiam Baruch a prophetia eiusdem Hieremiae. Nouum vero continet libros viginti tem, videlicet quatuor Guangeliorum, Vnum Actuum, quatuordecim Epistolas Pauli, unam D. Iacobi, duas D Petri, tres D. Ioannis Ξ lunam D. Iudae, & denique Apocalipsis librum. lNot.3. Quoda nostro sapientissimo A uteolo libri vet, iris Testamenti in quatuor classes diuiduntur, Ut videre est in suo Compendio Bibliorum. Ita prima classe repo- fruntur legales, nempe quinque libri Moysis; &sunt Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, & Deuteronomium . In a. collocantur historiales, quales sunt libri Iosue, Iud Cum, Ruth, Regum quatuor, Paralipomenon duo, Esdret duo eum tertio, & quarto, qui duo ultimi inter apocria phos recensentur, Tobiae, Iudit, Ester, Iob, Psalmorum ν, qui sunt diuersi generis, & Machabeorum duo. In 3. Sapientiales, quales sunt libri Prouerbiorum, Ecclesiastes, Cantici Canticorum, Sapientiς, & Ecclesiastici. Inq.pr phetales, ad quos reducuntur quatuor libri maiorum Pr

phetarum, qui sunt Ictias, Hieremias, sub quo includituc Baruch Secretarius Hieremis , EZechiel, &Daniel, atquo duodecim libri Prophetarum minorum, qui sunt Ostas, Ioel, Amos, Micheas, Abdias, Ionas, Nahum, Abacuci Sophonias, Aggeus, Zacharias, & Malachias; Similiter ire quatuor classes diuiduntur libri Testamenti noui; hac ratione , ut alij respondeant libris legalibus Moysis; nem quatuor Euangelia Mattei, Marci, Lucae, & Ioannis. Alij j respondeant libris historialibus; ut Acta Apostolorum , Alij sapientialibus, ut Epistolae Pauli, Iacobi, Petri,Ioari nis, Iudae. Alij deuique libris prophetalibus, ut Apoca, olypsis D. Ioannis Apostoli.

Conc. Sacra Scriptura ex communi sententia bene de

scribitura dicatur, est illa, quae Deo ad scribendum d

rebus

92쪽

reb d Iulnis impellente stripta est , non quidem hum

no,sed diuino spiritu,in singulis sentent ijs,& verbis mentem scriptoris, & manum dirrigente ad Commune Ecclesiae utilitatem. Haec non indiget probatione, sed sola e placatione. Itaque dicitur scripta est; ut Dei verbum wriptum,& exaratum,a non scripto,seu tradito,Vel a traditionibus distinguatur, de quibus traditionibus ider Concit. Trident. sess. 4. sic ait o Perspicis quo hanc verit rem, disciplinam continari in libroscriptis , is sine scripto tradiarionibus, qua usus christi ora ab Apostolis acevia, aut ab ipses stolis v iritu Sancto dictante , quas per manus tradita, ad nos πιμque rum μην. Dicitur, de rebus diuinis, & a Deo, ut Sata Scriptura a Scriptura humana secernatur. Dicitur, Divino, iam humano Spiritu, ut ipsam Scripturam Sacram a Concilijs Sacris discernatur, in Concilijs enim reperitur uterque Spiritus, idest diuinus, & humanus. Dicitur denique mentem, & manum dirrigente; nam cum Spiritus Sanctus Auctor si principalis Sacrae Scripturae, mentem, di manum Sacris Scriptoribus dirrigit, ne vel in minimo

errent.

Arg. contra cone. Omnis Scriptura adinventa est, ut ea mediante loquamur absentibus, sed Deus non est absens a nobis, sed nobis intime praesens; teste Apost. ael. II. Minon ὸ ebi ab unoquoque nostrum; ergo M. Resp. ex D.Io: Chrysoltomo, quod Deus humani generis Conditor ab initio per se ipsum loquebatur, eo modo, quo hominibus Cuminaudire possibile erat; quare sic ad Adam vehit, & vocavit; sic ad Cayn, & increpavit. At Vbi in magnam malitiam omne humanum genus degenerauit, non se totum ab humano genere se auertit, sed quasi longe absentibus litteras mittit,conciliaturus,sibi,ut ita de D. bonitate loquamur, uniuersam hominum naturam 3 ex qua doctrina patet wapontio ad argumentum.

Vtrum Sacra Scriptura pluribus pillea seu Unc

Ol. I. Quod sensus propriὸ significa i potentiam phy-- sicamsensitivam , aut ossicium eius, deinde transla

93쪽

tum est hoe nomen ad significandam intellectus operati nem, ac ipsam intelligentiam, seu animi sententiam. Vim de D. Lucas cap. 24. de Christo loquente Discipulis ait.

ώι, is datus ast mihi sanisi , iήe' i triligentia ; Sic. Epist. r. ad Cor. Apost. Nos autem Christisessum tabamur, hoc est, Chimsti stientiam, & intelligentiam. Not.2. Quod Porphirius, teste Eusebio lib. s. hist. c.r 3.& quamplures haeretici nostri saeculi, impudenter, & t mere irrident Doctorum Christianorum varias Sac. Scripturae interpretationes. Alij enim, inter quos est Luth rus, Iud orum vestigijs inhaerentes, unicum Sac. script rae sensum, idest litteralem admittunt, Unde de D. Dionisio Areopagita loquens Lutherus,dicit,illum Doctorem ludere in allegorijs, quod est otiosisru hominum studium. Alii vero ex opposito, ita sensum litteralem repudiant,ut solum spiritualem retineant ; ideoque litteram Vocantiladium Antichristi, quo Sancti interficiuntur. Verum cclesia Catholica utrumque sensum recipit, ad cuius mentem sit. I. Conc. Sacra Scriptura pluribus pollet sensibus, nempe litterati, seu historico,&spirituali, seu mystico. Est Scoti q.3. prologi, & omnium Doctorum Ecclesiae. Prob. conc. absolute, idest, quod Sacra Scriptura habeat plures

sensus. Sap. . habetur. viritur autem mi estiaeusta mu ibi ex, et leui abi ; & Apost. ad haeb. c. I. multi rie , m uisis meis ais olim locutus o Patribus in Propbetis λ ergo &C. Prob. 2. Sacra Scriptura interpretanda est secundum

illos sensus, secundum quos exponitur a Sanctis Apost Iis, sed Apostoli utuntur sensu litterati, & spirituali, e go &c. min. prob. Nam ex pluribus locis Sacrae Scripturae ostendere possumus pluralitatem sensuum, idest litteratis, di spiritualis, sed unus pro omnibus sussiciat; & sit ille D. Pauli I. ad Cor. c. Io. Patur nostri, scribit Apost. sub unis

Hic locus, si litteraliter explicetur, significat id, quod immediatὸ denotatur per verba, nempe filios Israel tran-sjsse Mare rubrum; Si vero quaeratur sensus mysticus,tunc

94쪽

Christianorum a seruitute peccati per Christum: per Ma- nitrum denotatur Ba tismus , per Mannam Corpus se spinta, ς y'Vym Rngui eiusdem ; ergo Sacrata

II. Conc. Sensus litteratis,seu historicus est ille, quemo verba immediate significant, vel in propria , vel in metaphorica significatione ; Sensus vero Spiritualis, seu myst Cus est alle, quem primo, & pertae immediate significant

res sAnificatae per voces, seu verba, de quibus erit in sequentibus articulis explicatio ; obseruandum tamen ,

quod per sensum litteralem in propria significatione &c

Non intelligimus sensum grammaticalem, multum siquidem inter se differunt ; nam grammaticalis nil aliud importat nisi nudam significationem, seu nudum sensum ver.

QEle, prout sonant, quae, ut notat noster doctissimus Marchant An qu st. proemia l. nostne Regulae ab aliJs dicitur littera Donati: litteratis verb preter si ni-ncationem verborum includit etiam intentionem di tis; quare sepe grammaticalis sensus potest esse falsus estis

litteratis sit verus, ut patet ex illo Io: I. Nonsum Propheta. bi grammaticalis sensus attendatur, est salsia propositio, quia Ioannes vere erat Propheta; at secundum sensum litteralem propolitio erat vera,quia non erat Propheta Chrianus , de quo intendebat Ioannes . Caeterum sensus mysti-Cus diuidatur in Allegoricum, Anagogicum, & Tropol gicum; qui omnes his versibus exprimuntur.

xxς ' g docet, quid credas Allegoria.

Moralis quid agas, quo tendas Anagogia. Itaque sensus litteratis narrat gesta ; Allegoricus preterfnsum litteralem veteris Testamenti, aliquid significat Credendum in novo; seu gerendum in nouo. Tropolooi-Cus, seu moralis significat ea, quae sunt agenda; & denique Anagogicus significat ea, quae sunt speranda. Arg. I. Sacram Scripturam non habere plures sensus sic.

Oa Doc Sina sensus Sanctior, & certior tenendus infensus spiritualis est sanctior, & certior; nam per , -- . ' 'ς ς' βψx p xii ent ad fidem, spem, & char

tatem, per litteralem autem habentur solum res gestae, α materialia; unde D. Paul. a. ad Cor. r. dΟCet, quod ulter ergo Sacra Scriptura non Da admit-

95쪽

1dmittit pluralitatem sensuum. Resp. cistac. mal. & diis sting. min. Sensus spiritualis est sanctior, & certior ex obiecto conc.min. absolute neg. Quamuis enim sensus sp ritualis quoad materiam, & ex intentione Spiritus Sancti videatur perfectior, quia res noui Testamenti, quae spiritualiter 1ignificabantur per res veteris Testamenti, sunt digniores; sicut 8cres futurae beatitudinis sunt praestantiores illis, quae sunt in praesenti vita; attamen quatenus principaliter sunt de Deo, sunt qualis persectionis,dc litteratis maioris perfectionis quoad nos, ut infra ostedetur. Arg. a. Multiplicatis sensibus Sactae Doetrinς confunditur intellectus, adeout nullum polsit esse certum argumentum defendendi, de attingendi veritatem,quia multiplicatis sensibus, incertum est, de quo sensu vere intelligatur ; sed hoc repugnat certitudini Sacrae Scripturae, ergo non sunt admittendi plures sensus. Resp.neg.assumptum in maiori : etenim pluritas sensuum nec confusi nem, nec equivocationem generat; quia sicut Deus potest plura, de infinita copulative intelligere; ita potest copulative sub eadem littera reuelare, quae percipiuntur ab eo, cui fit reuelatio, ac proinde non fit confusio. Arg. 3. Spiritus Sanctus in Sacra Scriptura instruit Viatores sincere,& persectissimo modo: s uacumqsu enim seripta suns ad nostram doctrinam fe=ipta sunt eXI s .ad Rom.sed intellectus persectius instruitur per pauciora , ergo unicus est 1ensus Sac. Scripturae. Resp. Conc. mai. 8c neg. min. Nam. Cognitio eo est perfectior, quo plura attingit, Vt constat

de visione Dei, & Christi: Quaris littera multipliciter ii tellecta perfectius intelligitur, ac proinde intellectus sic Intelligens non fit minus perfectus;u simul intelligat,quia non disiunctim, sed copulative illa percipit,vel sucessive, prius nempe intelligendo sensum litteralem, deinde senium spiritualem, eo ordine, quoaVoluntate dirrigitur ad credendum.

ARTICVLVS III. suid sit proprie sensus litteratis, an sit eaeteris exedia lentior, an sensus parabolicus i litteratis.

Not. r. Quod Sacra Scriptura saepissime utitur meta-

bolis

96쪽

diuis, nee intelligunt, & Lucae 7. Simile est Ragnum Coelorum se mento. quod acceptum mulier cte. Idque rationabiliter, quia

dulcius capitur, quod latet sub aliqua sententia litterati metaphorica, vel parabolica , quam si esset expraesse dictum , & ad maiorem Confert deuotionem ς qua ratione velata fuisse in veteri Testamento, creditur,ea, quae in Ia uo sunt expraesia, ut testatur D. Mati. I 3. raris .atum V, nosse osteria Ragni Caelorum illis autem non ast datum.

Nol. 2. Quod Tropos, seu metaphora ex Quintiliano lib.8. C.6. est translatio vocis a re, quam proprie significat ad significandam aliam propter similitudinem. Esi autem dupleX tropos, nempe verbi, & sermonis, seu orationis . Tropi in verbis sunt septem, nimirum Metaphora, SineC-docne, Metonymia, Antonomasia, Onopolopeia, Cathe-chesis, & Metalepsis. Tropi vero orationis sunt quatuor, videlicet, Allegoria, Periphrasis, Hyperbaton, & Hyperbole, de quibus omnibus late agunt Rhetores, ad quos VOS mitto, si plenam, & distinctam notitiam habere cupitis; Vt pote, quae ex D. Aug. lib. de doctrina christiana est necesiaria ad Sacrae Scripturae locos intelligendum, quia . Cum sensus ad proprietatem verborum, si accipiatur ab- Iurdus est, quqrendum est utique, ne sorte illo, vel illo tropo dictum sit, quod intellisimus, & sic pleraque inuenta sunt, qu latebant. Verum stlassis parabolicus est alle , in quo aliquid explicatur per modum historiae, quae non est vera, sed ut facta sumitur, uti est illa Lucae de nilo

Prodigo . Reducitur autem ad metaphoricum, quia Comtinet metaphoram Continuatam,ut inter alios docet Abu-

I. Conc. Sensus litteratis est ille, quem immediatE A ctor Sac. Scripturae Spiritus Sanctus primo, proxime, α Principaliter intendit, suo in propria verborum significatione, siue in metaphorica, seu tropica . HF est comm Dis, re maxime apud Recentiores: Singulae particulae e Pyizandae veniunt. Dicitur, primo, proximE, & principa-3iter,quia sensus litteratis primo vocibus,non rebus signi-MCatur, ad disserentiam sensus mystiei, qui primo rebus,Maec ualdario vocibus ipsis significatur, Dicitur in propria,

R metaphorica, citranslatitia significatione, ad esti

97쪽

dendum pariter sensum mysticum; qui, cum denotetur vocibus ipsis remotὰ, proxime autem rebus, non potest significari verbis in communi, & usitata significatione, neque in metaphorica acceptis; Sicut cum dicit Scriptura, Ionam fuisse in ventre Cetti tribus diebus, usitata vocum significatione exprimitur historia Ionae; Christus autem in Sepulchro non denotatur usitata significatione ; nec metaphorica vocum, sed proxime rebus ipsis, nempe illa historia Ionae, vocibus autem remote, quatenus per Voces exprimitur eadem historia. Dicitur. Quem Auctor Spiritus Sanctus intendit; Siquidem Spiritus Sanctus est tan. quam principalis Auctor illius, ut supra indicatum est, iquo etiam secundum apices dictata est, quod intra magis declarabitur in art. de Prophetia. II. Conc. Sensus parabolicus non est propriὸ sensus mdisticus,sed sensus litteratis;an vero sit ille,qui adducitur in exemplum, & similitudinem; vel ille, ad quem parabola applicatur sub dubio relinquere videtur noster doctissimus Alphonsus a Castro lib. I .contra h reses cap. . Verum ex ijs, quae paulo ante dicta sunt colligitursensum para-holicum esse, qui in exemplum adducitur pro cuius intelligentia obseruandum, quod in parabolis sunt duae partes, altera rei, quae affertur in similitudinem, altera, quae idisam applicat; prior est quasi historia, posterior est quasi applicatio sensus mystici, & reconditi; prima habet re illam sensibilem, & rudem,quae est quasi historia pro sensu

litterati . a. vero pro sensu litterali habet mysterium, &rem spiritualem, ad quam applicatur parabola. V. g. cum

aecaptum mulier o e. litterati sensu vere sis nificatur factum mulieris, quae, & sermento, & farina masiam praeparat, Vt fiat panis, & hqc est res, quae in exemplum adducitur in priori Parte parabolae: at in posteriori parte, in qua coni metur iplicatio illius sensus litteratis , denotatur Ue

bum I angelij, & emcaeitas illius,qui quidem sensus diei

potes. mysticus, si ad priorem partem reseratur, eo quia in xe sensibili reconditus sit; sed relatus ad posteriorem partem parabolae reuera est litteratis. Prςterea aduertendum, quod in Sae. Scriptura est alia quςdam parabola satis lon-

, quam V Pauit Salomon in tanticu micorum,ubi

98쪽

introducit Sponsum, & Sponsam sub Personis pastorum.& verba amoris inter eos, ut sub tali parabola, & exemplo sensibili ostendat spiritualem dilectionem inter Deum, αAnimam. Quare est ibi duplex sensus, alter rei, quae adducitur in parabolam, & hic est materialis; id est res quasi gesta inter Pastores, non quod reuera ita acciderit, sed quia adducitur in parabolam,ut sub illis personis id,quod spirituale est , significetur, ut cum dicit Sponsa ad Sponsum in cap. I. Cant. Dic mihι vbν pascas, o cubes iumeννdiacte.& Sponsus respondit Si ignoras ta, . pulcherrima inter mulieres.

ogredere, O abs post mastigia gregum ruarum. Quibus Sponsa ii terroga t de Tugurio, ubi in meridie Sponsus a Solis ard re tegebatur, & respondit ille. Si ignoras, idest, si nescis, sine abire greges tuos, & hqdos; ipsi enim sponte gradiuntur in eam partem, in qua me inuenies. Posterioris autem partis subintellecta, in qua applicanda erat parabola sensus litteratis, quem proprie voluit Spiritus Sanctus exprimere , erit ille, qui ad spiritualem amorem, & charitatem refertur, ut Interpretes Saciet Scripturae varie illum i

cum commentantur.

III. Conc. Sensus litteratis caeteris sensibus Sacrae Scrip turae est dignior, & excellentior . Prob. Sensus ille, ad quem pectinet honor Sac. Scripturae proprie debitus, est Virtuosior,& excellentior caeteris, sed sensus litteratis est huius modi, ergo&c. min. prob. e D. Aug. in Epist. ad

Hieronym. Mium enim Ssrapturarum libris, qui canonic voca rur, haberae honorem didici referre , mi nullum Auctoram ostrum is

scribendo aliquid errasse firmi sima eradam:Sed constat,talem ho norem non habere S. Scripturam secundum sensum spiria tualem, quia, si ita esset, ex sensu spirituali posset sumi etificacia argumenta, quod est contra eundem Aug. in Epist. ad Vincentium, dicentem, quod ex solo sensu litterati a gumentum sumi tur, at de hoc particulari puncto intra redibit sermo. Arg. Contra 3. Conc. Dignior est doctrina, qui habetur Per sensum spiritualem, quam litteralem, ergo sensus spiritualis est dignior; tenet consequentia, quia quqcunquπscripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt. Asita Ptum ant.prob. Etenim per sensum allegoricum habentur

99쪽

gicum, quae pertinent ad spem; & per tropologicum, quet

sunt agenda, & pertinent ad charitatem; in quibus tribus. Virtutibus per Aug.Deus colitur, per sensum autem liti Talem habetur tantum historia, quae multoties non pertia net ad salutem, ergo &C. Resp. neg. assumtum,ad p bationem neg.per sensum litteralem haberi solum historiam , rerum gestarum. Plane per ipsum habemus, quae sunt a- genda, ut patet ex praeceptis charitatis, in quibus secun- dum doctrinam Chr isti tota lex pendet, & continetur,habentur pariter per ipsum, quae sunt credenda, o de unitate Dei, de Trinitate Personarum, de Creatione, de Ii

nihil sub spirituali sensu contineri iidei necessarium , quod Scriptura per litteralem sensum alicubi non tradat. Neque ex hoc, quod in quibusdam locis sensus litteratis solum gesta doceat, sequitur simpliciter, quod per ipsum ' inon habeantur ea, quae sunt de necessitate salutis c denda, speranda,& agenda.

ARTICVLVS IV.

nrum sub eadem littera pluressensus litterales contianeantur an in quolibet loco Sacrae Scriptura reperiantur omneι quatuorsensus. NOt. Quod indubie quilibet Sac. Scripturae locus h .

bet sensum litteralem, ut perspicue docent D. Aug. lib. I de Civit. c.27. D. Greg. nomii.2. in EZech. D.Hier. praefatione in Isaiam, & communiter Doctores. Neqaesioster doctissimus Lyranus, quem male intelligen tes V a s queZ, & alij eum carpunt, contrarium sentit, ut ostendit Gillius Minorita lib. I. traei. . de locis theologicis, Lyr num Vindicans ab imposturis eorum. Itaque nulla sunt iverba Sac. Scripturae, quae proprie, aut metaphorice accepta non habeant sciasum litteralem; Siquidem si in aliquo Ioco Sao. Scripturae deesset sensus litteratis, deesset etiam sensus mysticus, qui in litterati fundatur, ergo quilibet Iocus Sacrae Scripturae habet sensum litteralem. I. Conc. Sub eadem littera plures sensus litteyales com sinemur . Est D. Aug. lib.Iz. conicia. c. . D. Thom. P. I.

100쪽

δr. art. m. quam amplectuntur omnes sere Recentiores rota Deus Auctor Scripturae est ita faecundus, ut unico verbo mentali possit infinita simul exprimere, ergo etiam potest unico verbo scripto multa significare ant. patet, quia si homines eloquentia praediti plures sensus alicui sententiae inserere potuerint, ut refert Tacitus lib. I. Annal. de Tiberio; nulla ratione reuocari in dubium debet de Deo, ergo &C. Prob. etiam. Nam plurima loca Sacrae ricripturae admittunt plures sensus litterales , ut docet communis Theologorum sententia; & signantis r. ad C rint.Manna metaphorice sumpta significat Eucharistiam,& Sapient. c.2o. Eloquium Dei. Sic verba Isaiae s3. risum eius quis enarrabitὸ intelliguntur secundum litteram de aeterna, & temporali generatione Christi: Sic in Win i io eauit mus ρος Gen. c. I. nam ex hoc loco duae catholicae veritates ab Ecclesia definiuntur, altera mundum initio temporis caepisse, altera omnia simul eodem temporis momento spiritualia, & corporalia fuisse condita; ut Constat. ex Concit. Lateran. sub Innoc. iij. & refertur in cap. fi miter omitto plures alios textus, ut breuitati studeam. II. Conc. In principalibus, & maioribus partibus vel ris Testament i, non tamen in singulis minuri mis reperiatur sensus mysticus. Prob. prima pars ex D. Paulo I. ad Corint. cap. Io. ubi de Iudςis loquens dicit; omnia in se

sura ιιlis eontingebant,fera a sunt autem ad romaptaonem nogram.

Vnde D. Hier. prologo in Isaiam docet, quod per historiar veritatem spiritualiter accipienda sunt omnia, sed haec omnia satis indicant in praecipuis partibus veteris Test menti sensum mysticum reperiri, ergo &c. Prob. 2. pars ex D. Hier. , Epiphan. , re si3nanter D. Aug. qui q. 2. super Gen. ait. In quibusdam solum sensum litteralem esse quaerendum; plura enim loca veteris Testamenti habent solum sensum litteralem,ut quando fit mentio de praeceptis

Decalogi, de Personis, de actionibus, Urbibus, locis, ει Gmilibus, quae nihil aliud redolent, quam historiam; nec aliquid significant, quod referaturad fidem, ad spem, &ad Charitatem. Caeterum, quod in multis Sac. Scripturae locis Contineantur omnes quatuor sensus, Ut supra explicati, nulli videtur dubium; nihilominus pro maiori intelligentia, ac notitia studentium ancro unum, vel alte

SEARCH

MENU NAVIGATION