Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

matutinae quietis admonet soporifera noctis pars. Titvalo soliciter nostri memor.

Scripta rurali calamo, Idibus Octobris, ante lucem.

FRANCISCUS PETRARCA FRANCISCO PRIORI SS. APOST DLORUM S. P. D. Suum studendi ardorem describit quo temporis angustias

laxare conatur.

Angustum vitae spatium laxare proposui. Id quibus artibus fieri possit interrogos: fugacis Simum quidem tempus est, si aenarique ullo ingenio non pote St. Seu sopito, seu vigili labuntur horae, die S, men SeS, anni, SEDcula; omnia quae Sub coelo Sunt, mox ut Orta Sunt properant, et ad sinem suum mira Velocitate rapiuntur. Nulla intermissio, nulla quies; non maior dierum quam noctium fuga est, ex quo soliciti procedunt ac SegneS, et qui Videntur stare sustinant. Non ut in mari ventis alternantibus varia navigatio, Sed unus semper QSt vitae cursus isque celerrimus: nunquam regredi nunquamque subsistere est; tempeState qualibet et omni vento provehimur. His mollior, his durior, his longior, his brevior via, omnibus una celerita Sost. Non eodem calle, Sed ii Silem passibus gradimur , diversisque tramitibus omnes unum petimus sinem :nec ideo quod hic illo serius l)ervenit, lontius incessit: sed vim plusculum Ot meta remotior fuit, stude quam-

102쪽

LIBER VICESIMUS PRIMUS. - EPISTOLA Lll. 95

vis remotissima videatur, haud dubie iuxta est. Ad hanc imus magno impetu, omne momentum nos impellit ot invitos ex hoc pelago in portum trudit Vise amantes, metuentes termini, praeposteros Viatores. Frustra tergiversamur, ire oportet, immo Vero pervenire. Iler a tergo est, finis ante oculos. Quid laciam ergo, seu quod istud laxandae vitae propositum est Dicam tibi. In primis, sateor componendum animum ad morem finis. Nam quid, quaeso, tam salubre quam discero ut libenter facias, quod sacere vel coactum oporteat' Ubi didicerit animus inania non timere, amare naturalin, inevitabilia etiam optare, tum Securus atque alacer expectabit, quod tam moeSte, tam trepido humanum genus expectat. Id ego . nulli penitus posse contingere arbitror, nisi qui peregerit omne id propter quod maxime ViVere exoptabat. Rarum genus, Soli usque Virtutis studio deditum; hoc est enim illud vivere vita peracta, cuius mentio apud Senecam eSt, quo Vitae genere,

ut opinor, nihil est dulcius, quando nihil terret, nihil solicitat, nihil angit, nihil expectatur, nisi quod adeo

Venturum eSse certum est, ut, nullo obice possit arceri : quando praesens bonum, recordatio praeleriti, Ventu- rique spes accumulant. Ad hunc finem non perveniunt qui post concupiscentia si suas eunt: nunquam enim pera i qui semper incipiunt, nunquam impletur sutilo aut pertusum vas . nullus infinito finis est; semper Butem recens, Semper incipiens ,1 semper Vaga et in si finita cupiditas est. Qui hanc igitur sectantur infinitum iter arripiunt, alque ideo nec quiescunt, nec quieScere quidem possunt, quia dux eorum concupi Scentia non quiescit. Horum vila non sinitur sed abrumpitur, inter

103쪽

ordion inaque succiditur. Illorum vero vitae pera is

ossiciis felices otiosaeque reliquiae sunt. Horum igitur imperfecta desinit, illorum persecta durat vita, et tum demum iucunda, tum vera vita esse incipit, dum pei secta est. Milii uni ex eorum grege qui medium locum tenent. cui nec dum peracta, nec in longum cupiditatis imperio protrahenda, nunquamque Peragenda Vita eSt, cui aliquid, cui multum desit, sed sit nitum tamen , cui Praeterea ad peragenda quae Superant non mullis SM-culis sit opus: sed lantum tempore Opus Sit, et Solm temporis angustiae timeantur, ea quam dixi laxandi temporis necessaria ars videtur. Id interim quonam

modo fieri queat percontabere. Totum in ipSius temporis dispensatione consistit. Fundunt vina ebrii, obsessi etiam aquis parcunt; prodigalitatem copia, egesta Sparsimoniam parit. Saepe sub extremum quid ab initio agendum fuisset apparere incipit, immo nunquam semconsilium et facultas coeunt. Hubet illud dum haec viget, dumque illud intenditur, haec lentescit: alioquin

seliciora essent humana negotia, et ceptorum exituS

laetiores. Nunc mihi nosse incipit, posse desinit; mallem prius, sed non est iii venilis ingenii tempori pretium lmponere. Male enim aestimat quisquis abundat: pareSi autem abundare, quantum ad haec attinet, et abundare se credere. Siquidem error omnis non in rebus, Sed in opinione consistit. Nulli mortalium tempus abundat, sed huiusce rei penuriam non ex aequo omneSintelligunt. Equidem omni aetati caligo venturi tempo-rlS aeque sussunditur, nihilque plus certi habet florentissimus adolescens, quam procurvus et capularis SeneX, Iinisi sDiod plus sperat, eoque Saepius et gravius hac spo

104쪽

sallitur, et saepe tutior est qui minus sperat. Mille sunt rerum; mille hominum species, sed in his omnibus nihil magis quam spes una circumVenit. yac ne in

finem circumveniar aperire oculos incipio. Satius ostenim Sero quam nunquam Sapere. Cuius rei primum prodigus, exhinc largus sueram, iam parcus iamque avarus et tenax fieri Velim. Hora quidem admonet', necessitas cogit; non est iocandi locus: praeveniemur et praeyertemur in mediis, mihi crede, conatibus: nisi eX pergi Scimur et obstamus, et nisi totis animi viribus BSSurgimus, opprimemur. Itaque iam me ipso mearum, status rerum, et intollecta iam tandem periculi magnitudo, non minus quam Themistoclem trophea Miltiadis, e Somno excitant. Saepe semisopitum adhuc clausis oculis sed experrecto animo cura vigil stratis excutit, ita ut lumen, quod mihi de more pernox excubat, non Videam, sed praetenta manu qua Si per tenebras ad proximum famulum excitandum proficiscar. Interdumque mihi accidit, quod rideas, ut apertis interim oc lis, conspectum lumen OX linxerim, ne superVeniens sa- mulus frustra quia se Vexatum intuens secum ipso Vel tacitus meas rideret ineptias, et nescio quid aliud rerum nescius cogitaret. Sic sum, et quamVis morae meniteat, consilii non pudet. Utinam haec iuveni mens suisseti Unum hoc saltem gratulor seni crit. Utile illud et magnis principiis oportunum: sed hoc quoque non

inutile nec spernendum: et si in alterutro delinquendum erat, mane dormitasse maluerim quam Sero . Graviora sunt enim quae ad exitum spectant: periculOSis-Simus error extremus: de omnibus vitae annis una

mortis hora pronuntiat. Ad hunc componi singularis ut I

105쪽

summae prOVidentiae Opus est. Huc Olim omne tempus atque omne studium Vertendum erat: quod si essu sum

inutiliter dolemus, Saltem reliquias relegamuS, et quod desidia periit, diligentia reparetur. In hoc nitor haud veritus ne id mihi vitio detur, quod parcior irreparabilis rei sim . Ut enim pecuniae infamis, Sic quarumdam

rerum exacta tenacitas gloriOSa est. Quis caeremoniarum observantiam in religioso non laudet, tenaci talem pudicitiae in matrona, in studioso temporis parcitatem 'Hanc amplectar, hanc teneam, hac, qua datur, amiSSi temporis damna restaurem. Hoc meditor, huc SuSpiro, huc forsitan duce Deo et magna Bnimi intentione, perveniam. Curabo ne quid pereat: Si id non assequar, ut minimum. Cum Somno et Voluptate tempus partiar: non sinam ut ullam partem mei iuris occupent. Est ad quam proVocem Si premar, virtus, incorrupti sons iudicii, et rationis arx inexpugnabilis atque invicta. Silis finium incesserit, huc quaestio reserenda, hinc petenda sententia est. Optarem sine competitoribus agere: sed non licet. Hos mihi consortes corpus dedit; communi dividundo iudicium experiar. Cogam si potero

tertia parte temporis esse contentos. Septem horas dormiebat Augustus in deliciis stratoque aureo, euS-' que saepe interpellantibus somnum curis. Paci Scar ego cum Oculis meis sex illis ut sussciant. Horae duae in reliquos necessarios usus eant: residuum mihi cedat. Non poteris inquies. Pactus et eX pertus pOSSum. Nil mortalibus arduum

ait Flaccus. Ita est. Quaedam nobis impossibilia torporsecit. Nihil prorsus impervium est Virtuti; multa pos-

106쪽

semus, nisi desperata prius quam tentata liquissemus. Fuit, ut lama est, et qui caelum pennis peteret, et qui sub fluctibus animam conservaret. Bara sunt, lateor. Sed talibus delectamur, omninoque fastidium si equentia, dolectationem raritas parit. Habes non parvam

propositi mei partem, cui illud addendum est, quod in

hac parcitate temporis Augustum sequens, et inter comendum radendumque legere aut scribere, aut legentes audire, et scribentibus dictare soleo. Et quod nequo de ipso neque de alio quod meminerim legi, inter equitandum coenandumque idem sacere consuetudinem feci: itaque saepe, quod miraberis, equo sedens Viam simul carmenque complevi, et dum procul ab hominum turbis sum, in alterutro Helicone nostro, nisi peregrini

convivae respectus impediat, Semper calamus agrestes inter epulas eminet, nec ulla mihi mensa sine pugillaribus tabellis instruitur. Saepe etiam nocte mediaeXperrectus, Sopito lumine, ante omnia pulvinari ha rentem calamum arripui, et ne concepta defluerent, inter tenebras Scripsi, quod reversa luce Vix legerem. Hae sunt curae meae. Gloriabundus sorte aliis visurus

sim: tu in hoc familiari colloquio vitam atque animum meum cernes, et intelliges me ex his pudorem potius captare quam gloriam, quod scilicet hac aetate ullam

aliam quam animae curam geram. Sic sum tamen, et mihi persuadeo animae etiam profutura quae molior. Procedo enim cum securior, tum laetior, quodque ait

ille, quotidie discens aliquid senesco. Et quid, inquies, iam discendum censes' Multa quidem: disco qualiter sponte mea iuvenis esse iam desinam, et quod semper cupide didici, nec unquam nimis discitur, disco Sene-

107쪽

1 00 DE REBUS FAMILIARIBUS

scere, disco mori. Quorum in altero quorsum studio provectus sim, dies extrema testabitur: ancipitis enim experimenti est, quod in omni tempore fieri nequitam plius quam Semel. In altero autem eo u Sque prodii, ut accedente senio iii dies uberius grateS agam, malisque vinclis me absolvi, et gravi onere levari, et immerito convicio dissa malam aetatem illam rear. Profecto enim non aetatis, sed ignaViae est quod accusator naturae excusatorque Sui populus senibus imputat. Omnis aetas et virtutis et vitii et gloriae et infamiae capax est, ex quo primum intelligere ac ratione uti coeperit. Verum sicut humano victui per se ipsa bruma non susticit, at si providentia aestiva praecesserit, haud inamoena pars anni QSt, Sic longae senectus inertiae succedens inops, tristis et sterilis atque inutilis vitae pars: eadem iuventae studiis praesulta, dives bonarumque ferax artium, atque utilis et iucunda est: quae si ad nil aliud prodesset quam quod praecedentium aetatum Omnium aestus lenit, abunde, ni fallor, causae erit cur et Optanda esset et amanda. Quis elenim, ni Si ingratus, non gratiam habeat pelati consulenti meliora et consummanti ea quae ratio hactenus pigra neglexerit, denique quod est in homine peSSimum extirpanti, quodque est optimum inserenti Sed redeo ad inceptum, et praecipuam illam Studiorum curam, in qua ego Sic exerceor an Xio quaSi nunc ceperim, et si nihil amplius, Salis est quod multis interea curis gravibus abstrahor, et obliviscor temporum , et delector et iuvat Vivere, et ea quibus ma-Xime conflictantur homines vix sentio. Itaque divitiis alii honoribus aut voluptatibus inhient. Ego in hoc divitias meas, in hoc honores Voluptatesque repOSui:

108쪽

101 quod propositum nec puero defuit, nisi quod cum lentus ex commodo quasi matutinis ibam horis, nunc gradum quasi pulsus ingenio, Versa ad occasum die,

memorque quantarum rerum fundamenta iecerim so-stino laborum certus ambiguusque Successuum. Serum consilium non nego; sed quo serius Sumptum, eo promptius exequendum. Accedunt exempla clarissimorum hominum, quae salivam excitant torporemque decutiunt, totisque iam sessum noctibus agitant. Nolo enim aestimes unum Themistoclem, aut unum eMo Miltiadem :multi sunt. Plura deinceps et cum maiora, tamen, ut spero, etiam tutiora Sunt quae restant. Nunc praesentem animi mei statum, cuius noscendi avidum te sciebam, nosti. His artihus nitor fugam rapidissimi temporis fraenare si liceat, et hos pauculos dies morti subripere legendo, scribendo, cogitando, vigilando. Si enim, quod magni dixerunt viri, somnus est mors, Vita Vigilia est, sic saltem pluribus horis Vivam. Vale.

Mediolani, Idibus Novembris.

. . . t .

Neque quod saepius paucorum semitam, i neque quod interdum iter sequeris multorum miror. Alterum ut philosophus facis, alterum ut homo Νomo lain sapientiae deditus, qui non quand0que ad humanitatem redeat

109쪽

10M DE REBUS FAMILIARIBUS

communem et publicis moribus condescendat. Quam-Vis, ut Verum latear, non Vulgaris sed philosophicus mos sit, quem in te hodie notare decreVeram, atque

ideo prope iam principii poeniteat, semperque tu mihi

idem sis, semperque unus eX paucis. Siquidem Vulgus inscium quo plura quaesierit, pluribus indiget: pauci autem, hoc est docti homines, quo plura didicerint, pluribus inhiant: itaque ut habendi sic noscendi cupiditas inexpleta est. An ubi ultro superiorem epistolam hanc minime ut arbitror eaeegisses' ssic). Illo haustus hanc tibi peperit sitim, ut quoniam mei partem Stalus audieris, nosse velis et reliqua: quid de victu faciam ac vestitu: de utroque dudum meis litteris edoctus, sed opinor Veritus ne quid lenori tunc descripto locus aut tempus dempserit. Repetam ergo quem vitae modum in his teneam, et quod hominum genus Sequar dicam. Sunt qui nisi intra crustatos ebore parietes et nisi mollibus in plumis aut in recenti rosa nolunt membra componere: qui nisi aureis ac gemmatis poculis leniri Sitim posse non putent. Quid ergo Τ Horum ne fieri iu-Vat ex numero ' Ego Vero longe non posse pati haec quam carere his non posse maluerim. Sunt quibus d liciae bilem excitent: continuata Voluptas nauseam serat. Si gloriari licet apud te, ex his me non minus natura quam Studium sucit. Ab annis teneris exquisitas

epulas nisi perraro, longas Vero mensas et in noctem tracta convivia semper eXhorrui: Semperque meum

suit quod serius sibi Flaccus idem tribuit:

Ccena brevia iuvat, et pr0pe rivum somnus in herba.

Semper, quod ut Stupeas dico, voluptatem ac divitum

110쪽

LIBER VICESIMUSPRIMUS. - EPISTOLA XIII. 1 03

delicias, non tam studio Virtutis, cuius amantior fuisse cuperem, quam illarum contemptu alque odio, et quod secum serunt taedii metu, eiusque quam selicem Vulgus iudicat, vitae fastidio aspernatus sum. Rebellat tamen animus interdum, rebellantque Oculi: animum subit aemulatio, oculos lassitudo, eosque in quibus aliquando mihi placui demens, nunc in speculo saepe nocturnis vigiliis attritos, liventesque conspiciens miror: et Buille ego sim tacitus mecum quaero. Verum ita rebellant ut facile superentur. De vestibus et reliquo apparatu olim ex mo, dum in Transalpino Helicone agerem, Budisti. Ne salsam tamen opinionem plenae frugalitatis indueris, cogita ruris incolam et rusticanae saVentem continentiae dum id scriborem me fuisse. Cceterum quod lateri oportet, etsi non ad extremum solidos, duros tamen ac rigidos affectus vel frangunt loca, Vel molliunt. Alexandrum Porsis, Hannibalem fregit Capua, quem Roma non fregerat: ut illud ab hoste eius acerrimo eleganter ac proprie diceretur: Capuam Hannibali Cannas suisse. Neque solum viri unius virtus loci mutatione, sed saepe totius gentis robur elanguit. Macedonicum robur debilitavit Babylon, Gallicam seritatem mitigavit Asia, romanamque virtutem fregit Hispania, fregit Africa, non quidem ferro hostili, sed exercituum ignavia et disciplinas militaris interitu. Hic ipse populus tantus et tantarum opum, cuius iam pene parS sa'ctus sum, haud dubie barbaram habet originem. Nunc

quid non mutatio loci potest') nihil moribus fientis

humanius. nihil est mitius. Transplantatae Succos mutant herbae. Arbusta silvestria si inserta suerint, loci mutatione primaevam exuunt naturam, aSSumuntque

SEARCH

MENU NAVIGATION