Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

DE REBUS FAMILIARIBΥS

FRANCISCLS PETRARCA IOHANNI EPISCOPO OLMUTIENSI S. P. D. Commendat ei Sacramorem.

Venit ad Caesarem Saceramor vir optimus et quod saepe dicere soleo, nisi me amor fallit, hoc nomine atque omni verae amicitiae laude dignissimus. Νon modo enim amans vel amicus, sed, ut quod cupide facio tuo

Verbo utar emphatico, amor eSt. Totus eSt, inquam, amor : neque amor quilibet, sed sacer amor. Venit ergo ad Caesarem, et ad te venit, cuius me amor compulit

ut nota et ardenti fiducia illa mea de hoc viro, quod mihi visum est Caesari scriberem. Quid scripserim non repeto nec Oportet, quod illarum tu solus interpres et adiutor litterarum eris, ut solitus es. Tibi vero hoc unum dixisse satis sit: si unquam vel credidisti vel crediturus es, mihi crode quod hic tota te mente, tota anima, toto pectore diligit, colit, Suspicit, Veneratur, t que in summis opibus atque honoribus suis ponit. Aut ego salior, aut saepe iure amicitiae in intimas animi sui latebras admissus, semper ibi Vel primum, vel primo hoc est Caesari proximum, te notavi. Caeterum quod

exterius patet, nemo certe quem BOVerim, nemo usquam tui nominis et tuarum rerum clarior atque sonantior

praeco est. Rite ergo teque rem dignam feceris, si eum reciproca caritate complexus ostenderis te, ut ingenio ut eloquio ut Virtute animi, sic benevolentia et amorea nemine Vinci posse. Plura dicerem si apud alium loquerer: nunc ad illum mihi sermo est qui me, ut spero,

72쪽

vel breviloquum intelligit vel tacentem. Cum Africano Minore concludam: En habes virum di gnum te. Illud sciens sileo, quod in litteris tuis Stilo te meo imparem lacis usquo adoo ut stuporem Vel Simules, vel si, quod opinari nequeo, Verus est stupor, non Stili quidem mei sed tuae paternae indulgentiae stupor sit. Tu ne enim cuiusvis vel ipsius Ciceronis ad stilum stupeasΤ Quaerealium, cui hoc imprimas. Sed ut se superbia super id quod est, sic se humilitas infra aestimat, et cum magna saepe aliis, semper sibi pusilla est. De reliquo: munus tuum, quoniam ita cogis, accipio non grato animo sed iucundo, licet ut Verum latear, nurum ex te nollem, neque auri egens, ut tibi Olim scripseram, et tua Contentus aurea Voluntate. Vale feliciter, et idem oro ut quod pollicitus es verum sit, ne me unquam de memoria tua locus aut tempus excludBt.

Mediolani, VIII. Kalendas Aprilis.

FRANCISCUS PETRARCA ERNESTO ARCIIlEPISCOPO PRAGENSI S. P. D. Sacramorem ei commendat.

Multa loqui temporis vetor angustiis: Sed pei grati mihi hominis nec minus veri amore loqui aliquid

cogor. Ecce enim Vir egregius et tui amantissimus quem ita partiri solebamus, ut corpore nunc VOSter nunc Vicissim noster, animo autem Semper eSSet utrorumque,

73쪽

iam landona lolus ex int gro vobis cedit: in quo de so alii iudicent: ogo nempe iam hinc quantum mihi, quantum tuo vitae: meae solatium doci oscat, intelligo, ut accessione Vostra laetus, sic meo maestus incommodo. Aut Onim malo ἔPstimo. aut viro hono invenio nullum maius lucrum, nulla iactura maior perdito. Quid hic aliud di cam' Multa quidem dici l)Ussent, si ut talium plena men S, sic mihi vacuum tum pus cssot. Unum tibi dicere ausim, i luod Caesari nostro dixisse ausus sum ; si amoris nesiuidi obligatio magnu os t. multum et tu pater, et quot quot ibi ostis dobolis huic viro. Nihil aeque in terris ut Caesaro in Ot vos amat, et si nihil de vobis mereretur, esset lamon humanitatis atque animi tui opus, oteoeterorum Caesareum latus ambientium, talem virumila complecti ut ex merito totus et Caesaris esset et Vestor. Plura non dicam utilius arbitrans, ut ait Cicero, te ipsum tuam aut me aut quemquam loqui tecum, praesertim de re tibi notissima nec iam amplius inculcanda. Feliciter vale, et inter tuos, si ot ipso nulla licetro alia nisi amando mereor, me numera. Mediolani, VIII. Kalendas Aprilis.

FRANCISCUS PETRARCA CAROLO IV. lMPERΛTORI S. P. D. t ommendat ei Sacranaorein.

Audaces ut timidos amor facit. Saepe quidem hoc dixisse videor, saepe nunc etiam ut auguror dicturus. Ita ost enim : oxp0rtus loquor. Et audet in Rcialia ot mi-

74쪽

nima mutuit verus amor. Sed ut metu amantium dilato, de audacia tantum loquar, omissis in quae humanos animos trahit amor insanus, honesti stimulos amoris, quantum hodiernae materiae est Opu S, attingam exemplo unico praesentique. Quando ego, niSi Vehementer amarem, Romano Imiperatori auderem ita dicere 'Vir hic qui has littoras Maiestati tum dabit bono de tomeritus et tua gratia tuique benevolentia dignus est. Multum illi non tu modo, sed tuo nomine totum debet Imperium. Quantum vero te amet supervassuum videtur metiri velle, dum tu alloquor, quem duceat assectus animorum ipsis in frontibus legere. Scio quotiens ad te illo vel imbribus vel aestibus importuni S, quum SBgaciter, quamque impigre venerit superatis iugis Alpium, et omni temporum ac viarum dissicultate perdomita, dum tibi obsequitur oblitus sui. Τuo ille quidem in Italiam adventu, qui ut tibi tunc praesens dixi, ne sorte Germanus miles mutati coeli temperiem exhorreret Arctoum gelu tecum simul finibus nostris invexerat, Omnes Vidimus quam Saepe nocte media, hieme impia tibi. tuaeque gloriae invigilans, ivit ac rediit, ut quodammodo illam tantam coeli terraeque duritiem sui amoris ac fidei servore compesceret, et ardenti animo non Sentiens quid exterius ageretur, egregie Suum nomen rebus impleret. Neque enim casu fortuito ab ipso sonte baptismatis id sibi nomen impositum reor, ut Scilicet Saceramor diceretur, Sed certo quodam praesagio suturorum. Nam si omni S iustus amor proximi sacer est, illo profecto multo dignius habet hoc nomen, quo B manus princeps amatur, Vere Christus Domini, vere sacer. Quia orgo tecum ille suum amorem totumque snum

75쪽

animum tibi dedicaturus nascebatur, aequum fuit ut renascenti si hi nomen hinc eius suturo hincque ipsa Dei praescientia tarn praesenti proposito consonum Oh- veniret. Multa de hoc viro narranda suppetit materia, quae nulli quam tibi, Caesar. notiora crediderim: unum ex mille perstringam. Siquidem anno illo tui adventus, cum tu me suis verbis ad te Mantuam eVocasses, et ego paucis post diebus iter agerem, conligit ut cum Abduae amnis in ripa sero substitissem, mane meis ipSestimulis excitus et ad te properans ante lucem domo

egrederer, non comitum modo Sed famulorum murmure, quod ubi vix per diem in thalamis ante ignem tolerari posset insoliti vis algoris, ego per noctem et rigidis nivibus et lubricae glaciei et coeli inclementim

minime ferreum corpus obiicerem. Tum ecce limen O

pidi transgressus isto fit obvius, qui Cremona sub intempestae noctis silentio digressus iam duodecim millia passuum exegerat, ut illo totius anni brevissimo dio Mediolanum perveniret. Et licet famulis atque comitibus suis frigore onoctis et labore consectis, unus ipse sic ibat quasi ad aestivae noctis auroram herbORumhrove iter ingressus, et identidem requiescens in tuo nomine et in tui memoria recale Scens. Agnovi vocem: tenobrae notitiam vultus abstulerant. Compollo hominoria: accedit cupide. Et Deus bone, quos ille de te rumores, quas SpeS, quos in aurem Susurros gavisuroinihi laetus intuliti ibat enim, Caesar, ut arduum tibi complanaret itur, et secundum illud Isaiae: Omnis mons et collis humiliaretur et essent prava in directa et asperuin vias planas ; quod mox coelesti ope tuis saVente con siliis supra stium soliciter adimpletum est. Inde post

76쪽

LIBER VICESIMUS PRIMUS. - EPISTULA VII. s,9

anni spatium ad te et ad tuam Bohemiae regiam ambo pariter missi sumus, nihil sere per talia longum viae tractum nisi de te loquentes deque tui Imperii robus. Et ad summam aut ipse nimium astutus, But ego nimium rudis sum : aut hic te tuumque nomen et salutem tuam prae cunciis aliis suis assectibus cordi habet. et adeo plus tuus est ut nullus aeque Sit, nempe qui fixum habeat in tuo statu sunm statutum contineri, cuique Votorum omnium summa Sit sub te vivere, Sub te mori. Ego autem in re certissima nimis Vel Sor. Parce, oro: et de illo loqui, et te alloqui dulce est. Nunc Vero

preces in Sererem, nisi quia multum habet, quod de sortuna propria queri possit, si apud te illi vol meae vel

cuiuSque necessariae preces sunt. Τestor maiestatem tuam, Caesar, quae mihi quasi cuiuspiam numinis loco est, virum hunc Caesareo lavoro dignissimum. Nosti hominem, Imperator, qui si tibi semper cognitus suis-Set, auderem tamen asserere, non indignum ut tam strenui militis obsequio uti velles, idque vel maxime ad tuam immortalem gloriam pertinere: ut cum caeteri principes cunctique sere mortales et auro inhient et Voluptatibus famulentur, princeps romanus primum in hominibus locum tenens et haec ex alto despiciens delectationibus aliis vacet, et aliarum opum, consilii Scilicet ac virtutis atque in primis illustrium abundantis Simus sit virorum. Ecce nunc ergo, decus nOStrum, quod dicebam, amor socii audacum. Vive, CaeS3r, et V 3le, et de te, et de nobis, et de Imperio cogita.

Mediolani, VIII. Kalendas Aprilis.

77쪽

EPISTOLA VIII.

FRANCISCUS PETRARCA ANNAE CAROLI Iv. IMPERATORIS LXORI S. I . D. Filiam enixar gratulatur et illustrium foeminarum memoriam revocans, muliebris sexus laudes celebrat.

Tuae serenitatis epistolam, glori OSisSima Augusta laetus reverensque Suscepi ; ubi quid primum miror'Τaniam ne hac tam iuvenili aetate sapientiam' An o mi nuntissima hac fortuna tam insolitam et tam raram humanitatem tuam, qua me unum ex pusillis tuis toto pono orbe disiunctum iucundissimo nuntio, et familiarissimis litteris gaudii tui particii Rin fieri voltu digna laos Pro quo quidem non Lucinae, ut olim Verae lucis ignari gentiles, sed Christo lucis et vitae et honorum Omnium auctori quanta S POSSum tecuin gratias ago, qui odoleScentiam tuam non tibi tantum sed toti Imperio votiva foecunditate laeti sicat. Tibi quoquo pro hac tua dignatione, quoniam aliud nihil est mihi, quod tanto muneri par rependam, in his littorulis venerabundus assurgo. Neque Vero tuum hoc, et meum et commune gaudium imminuat, quod primus tibi Demineus partus est. Nam ut Sapientibu S placet, Saepe principium debile melior sor luna prosequitur. Solent qui maxima moliuntur humiliter exordiri. Duod in lo modo 'crodibilo ost Ogisso naturam, et hoc ladio unico partu tuo mullos tibi. to lissimos polliceri. Satis est nobis quicum quo do tu deque illii Stri consorte tuo tu moros

78쪽

lprosperos exoptamuS iam te summi imperii nos supuerperam. Non hic desineS. sed quod es orsa felicitor felicissime consummabis. Quamquam non potest utique sexus ille contemni, unde coelestis Imperator temporalem traxit Originem, qui, ut ait insignis veri professor

Augustinus, ne qui S sorte Sexu S a Suo Creatoro Se eon temptum putaret, Virum Suscepit, natus ex sami inaest: unde praetersea et terreni reges primi hominum olqui summum in regibus locum tenent divi Caesares Oriuntur. Adde quod nec partu tantum, sed inglutio et Virtuti multiplici et rebus gustis et regni gloria sexus est nobilis. Ut enina pauca de multis praetereundo contingam, apud antiquissimos Graecorum repertrix variarum artium Minerva virosque omnes ingenio supergres Sa, atque Oboam rem Sapientiae doa est. Isis, Inachi filia AEgyptiis prima litteras dedit. Apud nos vero Carmentis Evandri Regis maler, harum quibus utimur litterarum sertur inventri X. Sappho graeca puella libros scripSit, qui magnorum poetarum ingeniis comparentur. Proba quaedam Adolphi uxor utriusque gnara Sermoni S, 3pud graecos homericis, apud nos virgilianis versis in rom suam versibus, mundi Originem et sortunas patrum, uti liristi advontum historiam tuo, brevissimo suo fluidem ordine, alienis verbis amplexa est. Transeo Sibyllas di-Vinas foeminas et praescias suturorum ci divini consilii Conscias. Unde nomen omnibus unum inditum perhibetur, cum decem fuisse illas et patria ot ἔolate di Stantes, Marco Varrone te Ste, noverimus: quarum tam multa usque in finem mundi, praecipueque de Christo, prae- nunciala didicimus et impleta, ut unum hoc commune omnium Sibyllae nomen a doctoribus nostris propheta -

79쪽

rum sacris nominibus inseratur. Aliud dehinc gonus scimii nox laudis attingendum est. Orithya Ama ZOnum Bogina, ut reli luas Sileam, tanta belli scientia et vir- luto traditur suisse, ut inter duodecim famosissimos labores, quos Herculi illi invicto Eurystheus Graeciae Rex iniunxit, ceu rem impossibilem assurri sibi roginae huius arma deposceret. Eiusdem generis et Penthesileae apud Troiam, et Camillae laer Italiam nota Virtus. Cuius non ad aurem venit Hypsici aleae Reginae coniugalis amor ut invicti vigor animi, quae Mithridatem suum Ponti regem illo gravi et diuturno, quod cum Romanis gessit hello non modo dum res anceps Stetit, Sed yictu Incliam ac desertum a sui S Sola per omnes casus indes ossa pietate comitata e St, neglecta qua Singulariter pollebat formae cura, mutatoque habitu, equo et armis ot laboribus cunctis assuefacto corpore, quod inter delicias regias educalum erat, gratum prorSUS et unicum

illi amicio rogi solatium in extremis miseriis coniux fuit' Apud Poenos, apud LacedaemoneS apud Theutones apud Cimbros l)ellicosissimas gentes quibusdam in

praeliis animosius mulieres egi SSe, quam viros, noli SSimae loquuntur historiae. Magna haec: maiora alia. Apud Assyrios Semiramis non regnavit modo. sed mirum in modum prolatavit auxitque regni sinus, Indis atque AEthiopibus vexatis bello. BabΤlonem prima, quod quibusdam placet, condidit; quod nemo dubitat, muro cinxit amplissimo. Cuius urbis inopina rebellio cum sibi cspitis cultui mulio hi iter intentae subito nuntiata

esset, tantus animi foeminei ardor fuit, ut altera coma rum parte composita, altera Butem adhuc Sparsa, Sicut erat, armis arreptis, ad expugnandam Babylona conten-

80쪽

LIBER VICESIMUSPIUMUS. - ΕPISTOLA VIII. 73deret: adiuvitque fortuna Virtutem, ut non prius ad Ordinem comae pars, quam tota civitas ad obsequium remearet. Cuius facti testis statua oodem illo sustinan iis rouinae habitu multis saeculis in ea urbe permansit. Fuit apud Scythas Τ homiris tanti animi re ina ut formidatum illum famosumque regem ASiae CSrum cum ducentis millibus Persarum uno praelio trucidaret, in- quo filii vindictam et solamen sui, tantas teneris manibus daret inserias, capite insuper regis trunco et in plenum cruoris utrem mei SO, exprobrata crudelitato quod humani sanguinis sitiens atque insatiabilis extitisset. Begnavit apud AEgyptios Cleopatra: Zenobia apud Persas, quae se reginam diceret Orientis : mulier sduciae ingentis clarissimaeque Virtutis : inter cael0ra, quod Cleopatrae defuit, casti talis eximiae, cuius laudem formae raritas geminabat. Harum utraque Romanum invasit imperium tanto nisu ut prior ancipitem Augusto victoriam saceret : Secundam vero Aureli 0nus princeps et pugnantem metuere Videatur et domitam glorietur. Ac ne totum sibi vindicet vetusta S, apud nos nuper non exiguam Mathildes comitissa partem Italiae possedit, et ipsa Bomani imperii non Iovis aemula, et quae virili animo bulla tractaret, imperiosa in suos, in hOStes acerrima, liberalissima in amicos: cuius profusam et

plusquam scemineam largitatem Romana in primis Ecclesia testatur. Minora illa forsitan relatu, vera laude Vel paria Vel maiora, miseram matrem in carcere destina-

tam ultimo Supplicio sed commiseratione reservatam ut fame consumaretur, eXOrato custode saepius. admissas lia sed excussa diligentius nequid alimoniae subinferret clam uberibus suis pavit. Altera autem patri eodem

SEARCH

MENU NAVIGATION