Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

Vitam mihi alienis dictis ac monitis ornave sate9r QStanimus, non Stilum ; nisi vel prolato auctore vobtione insigni, ut mutatione apium e multis et variis floribus mel unum fit: alioquin multo malim meus mihi stilus sit, incultus licet atque horridus, sic in morem togae habilis ad mensuram ingenii mei lactus, quam alienus, cultior ambitioso Ornatu, sed a maiore ingenio prosectus, atque undique defluens animi humilis non

conVeniens Staturae,omnis vestis histrionem decet, sed non omnis scri idem stilus : suus cuique formandus Servandusque est, ne vel dissormiter alienis induti vel concurSu plumas Suas repetentium volucrum spoliati cum cornicula Videamur. Et est sane cuique naturaliter ut in vultu et gestu, sic in Voce et Sermone quiddam suum ac proprium, quod colere et castigare quammulare cum facilius tum melius atque felicius sit. Et quem te facis' Dicet aliquis: non tu, amice, qui me nostilanditus, sed unus aliquis ex iis tacitis, qui silentio tuti securique repraehensorum Observant alios, et e singulis verbis nostris totidem aculeos consare didicerunt. Audiant plane qui Solo saeviunt auditu; non molacio quem descripsit Iuvenalis egregium Vatem :cui non sit publica Vena Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui Vulgari seriat carmen triviale moneta: nempe quem ipse qui Scriberet non monstrare sed cogitare Se tantum p0SSe lateretur. Non eum Horatio :Libera per vacuum posui Vestigia princeps aut patrios ego primum iambos Ostendi Lati0,

132쪽

UBER VICESIMUS SECUNDUS. - EPISTOLA II.

125 nec cum Lucretio: Avia Pieridum peragro loca nullius ante Trita solo:

Nec cum Virgilio :

IuVat ire iugis qua nulla priorum Castaliam molli divertitur orbita clivo.

Quid ergo' Sum quem priorum Semitam, Sed non sem- , per aliena Vestigia sequi iuvet. Sum qui aliorum scriptis non furtim sed precario uti velim in tempore, sed dum liceat, meis malim. Sum quem similitudo delectet, non identitas, et similitudo ipsa quoque non nimia, in qua sequacis lux ingenii emineat, non caecitas non paupertas. Sum qui satius rear duce caruisse, quam cogi per Omnia ducem sequi. Nolo ducem qui me vinciat sed praecedat: sint cum duco oculi, sit iudicium, sit libertas ; non prohibear ubi velim pedem ponere et praeterire aliqua, et inaccessa tentare, et breviorem, sive ila sert animus, planiorem callem Sequi, et properare et subsistere et divertere liceat, et reverti. Sed nimium Vagor, nimium distrahor ab eo quod hodiernum erat. Est decima pastorii carminis Egloga, cuius quadam in parte ita scripseram : solio sublimis acerno : postmodum Vero dum relegeretur attendi simile nimis esse Virgiliano carmini. Ille enim ait in septimo divini operis;

Solioque invitat acerno. Mutabis ergo, et loco illius pones ita: e sede verendus ac rena: Omnino enim acernam esse sedem Volui Romani Imperii, cum equus Troiani excidii apud ipsum Virgilium sit acernus; ut sicut in theologicis lignum

133쪽

DE REBUS FAMILIARIlIUS

liuinanae prius causa nii Seriae poSt Salutis, Sic in poeticis non modo lignum idem genere, Sed arbor eadem specie sit redivivi Imperii maleria quae ruinae suit. Habos intentionis napae summam nec OPUS est pluribus. In eadem Egloga scriptum erat aliud mirum indo quod quia valde noveram ignorabam, et in eo sallebar, quod si nossem parciuS non sallerer, nec Vero erat alienopei Simile, quoniam alienum prorsus : sed sic mihi accidebat, ut illi qui apertis oculis amicum coram positum non videt: orat autem ad hunc modum. Quid enim noucarmina possunt 8 Tandem ad me rediens deprehendi

non meum esse finem Versus. Cuius autem esset diuticulo haesitavi, non aliam ob causam nisi quia ut dicium cst, iam mea illud in ratione posueram. Ad postremum repori osso Nasonis VII Methamorphoseos. Et hoc ergo similiter mutabis, ponesque ita, quid enim vim carminis inques. Nec Verbis nec Sententia versus inferior. Ilic igitur nostri sit, si tamen hic ipse vel sic etiam noster est: illo altor ad dominum suum redeat et Nasonis Sit, quom illi eripere nec si velim possim, nec Si POSSim

velim. Et si enim non me lateat quosdam veterum Virgiliumque ante alios versus innumeros non modo egraeco in latinum Versos, ubi abstulisse clavam Herculi gloriatur, sed ut erant ex alienis in Suum Opus transtulisse, non ignorantia quidam ulla, quae in tot tantisque rebus hinc illinc ereptis fingi nequit, neque sui audi quantum intelligitur, Sed certandi animo, tamen aut plus illi licentiae suit, aut mens alia ; certe ego, nisi res adigat alieno sciens uti non patiar. Si quid adversus haec ab ignorante peccabitur, lac sentiam. Agnosco libens bonam sidoni et usurpata restituo. Et ex hoc quidem genor

134쪽

LIBER VICESIMUS SECUNDUS. -- EPISTOLA II.

tuo litaec sunt quae modo aderant. Tu Si plura nolaveris, Vel iuro tuo corrige, Vel me familiariter admone. Mihi enim nil gralius aut tu potes aut Omnino quisquam amicorum, IuaIn in reprehensionibus meis Vere amicum et liberum ac in tropidum animum habere. Nulla vero hac acceptior nisi sola morum pote Si es Se reprehen Sio : aequisSimo animo paratus sum et stilum et Vitam non tantum amicorum Vocibus moderari, Sed etiam latralibus aemulorum, si modo inter invidiae tenebras scintillam aliquam Veritatis adspexero. Τu vive feliciter nostri memor et Vale.

EPISTOLA III.

FRANCISCUS PETRARCA BARBATO SULMONENSI S. P. D. Mittit espitolas poeticas ipsi inscriptas.

Diu mullumque dubius sui, Barbate carissime, an epistolas metricas olim tibi inscriptas aliquando mitterem, an Vero Supprimerem et penitus abderem. Alterum desiderio tuo, alterum famae meae consentaneum Videbatur. Nempe expectationem atque ardorem animi tui novi, nil aliud in huiuscemodi rebus quaerere soliti nisi an ego dictaverim ; cuius audito nomine prorSu SPythagoreum in morem locum rationis auctoritas occu-Pet, et, Velo magni amoris interposito, iudicii acies PerStringatur. Equidem haec ea vel aetate vel desidia Scripta sunt, ut non facile sub externis iudicibus tuta sint ; quod ego ipse dum relego in illius temporis me-

135쪽

moriam sic retrahor, ut quod penitus nolim, repuerascore mihi videar interdum, et idem osso qui sueram, cum id unum iamdudum moliar ut alius sim. Sed vehem sentissima pars animi nostri recordatio est, et quae levibus ex causis totum saepe Virum assumit, ut manu iniecta oo nos cogat quo nollemus, ibique detineat reluctantes. Domum OmnibuS OXcus Si S samae propriae quam vel tui parce, oro Vel mei ipsius amantior occultare ista firmaveram; et secissem, nisi quae in prima operis parte perstrinxi sermo omnia in publicum exivissent, iamque ad ipsius quam dixi famae custodiam pertineat ea domi amplius non esse, ut quae penes amicOS SparSaquidem et ut auguror incorrecta Sunt, normam qua

possibile fuerit horum capiant ab exemplo. Quid plura Do tibi quod libentius negarem, non quia meum aliquid

tuum eSSe nolim, Sed quia per tuas manus ad alios perVentura haec aegre sero, quae tamen non perVenire non pOSSunt. Nec Vero quia promiserim do, sed quia sic oportet. Non hic bonae fidei sed necessitati pareo, famaeque di Scrimen, quod iam nec latebris nec silentio Vitari potest, nequid coactus egerim, sponte Subeo.

Unum est in omni necessitate remedium: conSen SUS. Vale.

FRANCIScUS PETRARCA BARBATO SULM0NENSI S. P. D. Dolet absentiam amici quem tamen brevi se recisurum Sperat.

Aliquotiens, Barbale, queri soleo cum de multis vitae mortalis incommodis tum vel maxime de hoc uno,

136쪽

quod tam coniuncti animis Sic corporibus et conversatione disiungimur, ut neque tu me neque ego te Videam SeneScentem, neque Vel Semel priuSquam ex hac vita seu Verius morte discedamus, vivis nos Vocibus invicem compellare permittimur. Quamvis enim ut est animus liber atque in primis amantium honeste ab imaginario congressu nullis obicibus arceamur, quamvis inter bonos amicitia recens Semper maneat, nec ego te mihi sciam, nec me tibi minus hodie carum rear, quam quo

primum die apud regiam Neapolim per illum vere regem, qui mox c um petiit, in amiciliam vincti fuimus qui profecto nisi similitudinem aliquam insignem animadvertis Sel in nobis, nunquam ut divino erat ingenio sub unum iugum disparia colla iunxisset: etsi enim quod nemo nisi tu Solus neget, esses ipse candidior,

unum tamen studium, una aetas, Unus mos, una menserat quamvis haec inquam ita sint, nec ullum in nostros animos ius habeant loca Vel tempora, tamen, si noStra Sors sineret mihi, pergratum credo itidem tibi osset interdum etiam ora tueri ut est apud Maronem, et notas audire ac reddere voces: Vicissimque nos ad ea quae restant et ad terminum cohortari. Id si salo vetitum, quod vetari nequit animo et cogitatione supplebitur: tu me tuis assectibus, ego te complectar meis : nulla dies, nulla nOX, nulla peregrinatio, nulla lucubratio, nullii confabulatio, nulla iucunditas, nullus labor, nulla requies alteri sine altero transigetur. Quem librum alter nostrum arripuerit, alter aperiet: ubi alter oculos coniecerit, alter leget: quocunque alter cespite sederit assidentem alterum habebit: quotiens secum aut cum alio loqui coepit absonium amicum in leniis auribus adosse conspi

137쪽

ciet: denique quidquid ulter egerit, ubicunque fuerit

quocunque se nio erit alter ad dexteram erit. Et quo niam extrema hominis dissimulari possunt non vitari,

ne disserri equidem, quando allor obierit, alter illum

memoria prosequetur, illum vivere opinabitur; nec salletur vivet enim vere, illo praestante, apud quem sons vitae est: superstitem nondum vivere incipientem et miserans et expectans : cumque ille consecutus fuerit, tum demum Si ante non possumus, una erimus sine divortii metu; tunc alterutrum, tunc et tuam iuvabit d sp0ctare Parthenopem et meam Romam, et nostram Italiam quam ParVa Sit, quae . nostro convictui distrahendo tam magna eSt, ut Semel digressos congredi amplius non sinat: neque vero tantum oculis sed litteris quoque neget aditum, et ad summam brevi terrarum spatio ita nos separet quaSi alter Indum alter Iberum servet OePanum. AnimuS, DO-bilissima pars rerum et naturae opificium e Xcellens, ne cogi potest nec teneri: ille montes et maria tranSvolat, carceres aperit. repagula disiicit, vectes frangit, quando et ubi voluerit praesens est. Parvus illi saltus ab Alpibus ad Apenninum, aut a supero ad is serum m3re est.

Hi sunt enim qui nos dirimunt sines; exigui quidem sed quid refert quam breve interstitium sit si impermeabile est' Saepe cogitavit pietas iter durum vincere, ut pertingeroi cum aenea ad illum quem supra dixi

tui oris intuitum et lupe notae Vocis auditum. Tentavi amplius quam semel Segnes moras si angere, ut tot annorum desiderio finem darem. Nil enim sermo magis cupio in terris quam semel adhuc Romam et te et paucos qui in medio sunt amicos cernere : id me olim tibi

pollicitum, non viarum labor hactenus non curarum

138쪽

LIBER VICESIMUS SECUNDUS. -- EPISTOLA IV.

l3lpondus, sed multos iam per annos verius serme cum floribus renascentis belli pericula tonuere: nec dum iduo spem dimisi, fierique potest, ut quod expectavi desiderio iuxta sit. Sicut autem malum Omne quo improvisius eo durius, ita bonum quo insperatius eo dulcius. Interea sortiter seramus absentiam, quae nonni Sim Ortalia segregat, et hac arte, de qua multa loquutu Ssum, hanc fortunae Violentiam retundamus. Vale nostri

memor. Venellis, XII Kalendas Maias.

S. P. D.

Gratulatur reditum amici oumque a novis laboribus itineribusque suscipiendis dehortatur.

Quantis laboribus quantisque periculis ereptum te nobis revehit omnipotens Deus, cui beneficio pare S grates agere mens infirma non susticiti Agit tamen mens devota quas potest, quia timui ne Rhenus, Mosa et Mosella Rhodano Sorgiae ac fluentiae nostris amnibus insultare ausi, te insignem illis accolam eriperent, et Sibi perpetuum usurparent. Licet autem longa dilatio rapinae proxima Sit, tu tamen diu dilatus non iam ablatus es patriae, quae te meis Verbis obtestatur, ne se amplius deserendam putes. Itum satis ac reditum clambitum est; dixi olim et in dies dici rectius videtur. Ad vesperascit: de hospitio cogitandum. Saepe inquam

139쪽

DE REBUS FAMILIΛRIBUS

hoc dixi: saepe etiam scripsi: nunquam tamen opportunius. Νam quietis consilium iuvenibus utile, senibus Vero necessarium est. Ohi si sit olium quantam hic loquendi materiam res dabat. Sed non magis me loquentem intelligis quam tacentem. Nil enim non dicam loqui, Sed Vel cogitare queam, quod tibi iam novum sit: quamvis hac in re non modo ego certe, sed Cicero

frustra te moneat. Bonarum enim rerum omnium

doctissimus in hac una te ipsum tuum quo ingenium SupergreSSuS, in incude experientiae exercitii malleo artem eius tibi certissimam excudisti. Equidem quam Sit grata securitas nusquam certius quam in periculo :quam qui0S dulcis nusquam molius quam in labore cO-gnoscitur. Si haec ergo vera sunt, quid iuvat totiens experiri, quod periculo aliquid semper, notitiae iam nihil adiiciat' Frustra dubios casus retentare temerita Sest, qua nihil minus doctrinae professioni aetati ac statui et naturae moribusque tuis con Venit, quae si a leSemper Olim procul abfuit, vide ne cuius vitii expers

iunior fuisti eius suspicionem sponte subeas aetate hae cui et necessitas rorum minor, et veri iudicium maiussit. Ultro enim periculis ac dissicultatibus su osso ronti inevitabilis est ista suspicio. Nec excusat superiori Sauctoritas, quae utique Si coegerit excusaret: sed Romanus Pontifex, etsi tu diu fidissimo atque ossiciosissimo usus sit, huic ipse idoneos muneri multos habet. Atque utinam non tot esseni, quos avaritiae stimuli et status ambitionis in omne praecipitium impellunt, qui nullum iter nullam horreant mundi plagam, qu3 VentoSi honores et periturae divitiae adeantur. Code tironi bu S, Veterane inclite, et vicissim illi cedant tibi. Vidisti

140쪽

MlιER VICESIMUS SECUNDUS. - EPISTOLA V. 133

aliquem sedondi simulque alium ambulandi sessum Fac ossicia permutent: uterque loelabitur. Idem vobis eveniet. Illi enim sunt laboris avidi, tu quietis, unoque actu geritur res duorum. Quod si Pontificis iussus premit iust enim imperiosum dominorum genus in iubendo, Se Solos Sua Sque commodi tales cogitantium) et quium tuum ingeniumque te adiuvet. Excusa Valetudinem atque aetatem. Νon doceo te mentiri: Sed eVadere. Finge te paulo seniorem. Cum in multis tum in aetate ad utramque partem multa finguntur: testes enim Veri absunt Obstetrices ac nutrices, ipsique parentes Obierunt. Frontis comaeque testimonium multos sallit; de

Se loquenti creditur, praecipue si plus dicat. Dolicati corporis imbecillitatum laboribus imparem, et desectus

abditos finge . Nam occupationes ossicii tui Verae sunt, nec fingendi segont urtificio. Nemo praesulum tam moestam et tam viduam sedem suam linquit quam tu tuam. Sic lo ovibus tuis approba Sti, ut sine te pascua laeta non ruminent: in oculis tuis et in lingua pax ecclesiae tuae est: pusillus sed devotus et mitis grex pastoris ab ore pendens Vocem alterius non agnoscit.

Itaque non tam alteri creditur quam proditur. Atqui non de illius qui te distrahit, sed de tuis manibus ratio exigenda est. Non ille populi unius debitor, sed plurium, sed maiorum. Tu de tuo grege respondeas Oportet et non alius. Potest ille, lateor, te cogere ut qui sui gregis os portio. Sed mihi crede, si bona fide volueris, nunquam coget: ratiunculam enim tuam suis inferre rationibus et pro tu debitor fieri nolet. Tuum illi gregisquo

periculum expone acriter, explicite; nihil omiseris, imo si vera destituunt, simulata iungantur. Νon est menda-

SEARCH

MENU NAVIGATION