Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

obiectant, hi scilicol qui milii meoque nomini invident

Νam etsi magnopero invidiosus non Sum, lamen quod aliquando non credidi, quodque sero admodum nil Verti, certe sine invidis non sum. Atqui. ante multOS Bnnos

quando equidem in me magnis assectibus licebat, non verbo aut scripto quolibet, sed carmine ad insignem quemdam Virum misso, conscientiae fidens profiteri ausus sum, me nihil ulli lio minum invidere. Sed esto :non sim dignus cui crodatur. Quam tandem veri laciem

habdi ut invideam illi qui in his ae lalem totam posuit, in quibus ego vix adolescentiae sorem primitiasque posuerim, ut quod illi artificium nescio an unicum , Sed profecto supremum fuit, mihi locus atque solatium suerit, ingenii rudimentum ' Quis hic, precor, invidio locus ' Quaeve suspicio est Τ Νam quod inter laudes dixisti, potuisse illum si voluisset alio stilo uti, credo pedepol. Magna enim mihi de ingenio eius opinio est: potuisse enim Omnia quibus intendi S Set, nunc e X quibus in tonderit palam est. Et esto iterum: intenderit ,

potuerit, impleverit; quid tandem ideo, quaeve indomitii invidiae et non potius gaudii materia2 At cui tan- rdum invideat qui Virgilio non invidet' Nisi sorte si hi

fullonum et cauponum et lani Siarum caeterorumVe, qui quos volunt laudare Vituperant, plausum et r3ueum

murmur invideam, quibus cum ipso Virgilio, cumque Homero eBrere me gratulor. Novi enim quanti sit apud doctos indoctorum laus: Vel nisi mantuanus florentino cive mihi carior ost credendus, quod origo per Soipsam, nisi quid aliud accesserit, non meretur: quamvis illud non inficier, intor vicinos potissimum invidiam regnaro. Sed suspicionem hanc praeter mult3, quae

122쪽

diximus, aetatum quoque diversitas non recipit; quoniam ut elegantur ait ille qui nil inelegans ait: mortui odio carent ut invidia. Iurato mihi sidem dabis, dolociari me hominis ingenio et stilo: neque de hoc unquam me nisi magnifice loqui solitum. Unum est quod scrupolosius inquirentibus aliquando respondi, suisse illum sibi imparem, quod in vulgari eloquio, quam in carminibus aut prosa clarior atque altior assurgit. Quod neque tu neges, nec rite cen Sentibus aliud quam laudem et gloriam viri sonat. Quis enim non dicam nunc extincta complorataque iam pridem eloquentia, sed dum maxime floruit in omni eius parte summus suit ' Lege Senecae declamationum libros. Non id Ciceroni tribuitur . non Virgilio, non Sallustio, non Platoni. Quis laudem tantis ingeniis negatam ambiat Uno in genere excelluisse Satis est. Quae cum ita sint, sileant, quae SO, qui calumniam struunt. At qui sorte calumniantibus crediderunt hi si libet, iudicium meum legant. II is ego quibus premebar apud te depositis, ad secundum venio. Quod de tua salute iam solicitus fuerim gratias agis: urbane potius et vul/ri more quam quod nescias Supervacue id fieri. Nam cui unquam pro sui ipsius cura Proquere propria bene gesta gratiae actae sunt' In te, amice, mea res agitur. Etsi equidem in rebus humanis amicitia post virtutem nihil sanctius, nihil dei formius nihilque coelestius, tamen referre arbitror, an amare incipias an amari, aliquantoque religiosius colendas amicitias in quibus amoris vices reddimus quam in quibus accipimus. Nempe ut sileam multa, ubi me tuis Obso-quiis atque amicitiae muneribus Victum scio, unum illud oblivisci nunquam possim, quod tu olim me Italia

123쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

medio itur sestinantius agentem, iam saeviente bruma, non affectibus solis, qui quasi quidam animi passus Sunt, Sed corporeo etiam motu celer, miro nondum visi hominis desiderio, praevenisti, praemisso haud ignobili carmine. Atque ita prius ingenii et mox corporis tui vultum mihi quem amare decrevoras ostendisti. Seratamon diei illius et ambigua iam lux erat, dum me longo postliminio redeuntem, et intra muros tandem patrios deprehensum, ossiciosa et supra meritum reVerenti salutatione complexus, renovasti illum poeticum cum Anchise congressum Regis Arcadii:

cui mens iuVenili ardebat amore Compellare virum et dextrae coniungere dextram.

Quamvis enim ego non ut ille cunctis altior trem, Sed humilior, tibi tamen non minus ardens animus suit. Non tu me Phinei sub moenia, sed amicitiae tuae sacris penetralibus induxisti. Nec ego tibi insignem pharetram Lyciasque sagittas, sed perpetuam et sinceram beneVO- lentiam meam dedi. Multis rebus inserior hac una nec Niso unquam, nec Pythiae volens cesserim, nec Laelio.

Vale.

124쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

LIBER VICESIMUS SECUNDUS.

PRANCISCUS PETRARCA PANDULPHO MALATESTAE S. P. D. Utrum expediat uxorem ducere, eamque e vicinia, vel e longinquo petere.

An magis expediat uxorem ducere an vitam caelibem agere consulis. Gratiam habeo quod me idoneum tanto negocio consultorem ducis. Atqui, si experientia artem lacit, quanto tu de hoc certius loqui potes, qui utrumque, quam ego qui alterum sum expertus, de altero vero Vel scriptis auctorum veterum, Vel relatis modernorum coniugum, Vel proprio quodam motu animi coniecturam lacio' et idcirco responsum distuli veritus de quaestione ambigua tanto sub iudice respondere. Tandem omnibus circumspectis rudis malo quam contumaX, Vel tui tuarumque rerum negligens Videri. Historias igitur et argumenta seposui, libri Opus non epistolae; nempe cum de hoc ipso libros quidam scripserint, brevem ac nudam Sententiae meae summam audies, in qua ingenium si fortasse culpaveris, laudabis fidem. Ante omnia quidem memini SSe prosuerit Socra-

125쪽

tici responsi illius ad adolescentulum, qui cum similiter duhius ac tu, ex illo quae Sit S Set quod eX me nunc quaeris, ait Socrates: utrum eorum secisset poenitentiam acturum esse; et adiecit cauSas quas sileo: notae enim

sunt. Quo dicto satis ostendit quid de hoc quod internos agitur sentiret, quam Vis idem magna de parte rerum humanarum similiter dici possit, in quibus, quidquid cligis, undique labor laedium periculum. Nec miraberis si intendas vitam nOStram, qu3 tantopere delectamur, quocunque te Verta S non es Se aliud quam

periculum et taedium et laborem. Quid inde enim aliud speres quam quod ibi est ' Quis ardenti fornace rorem gelidum, quis mari medio dulcem sontem, aut vivas altis sub nivibus prunas quaerati Unaquaeque reS Suis in sudibus est quaerenda, ut si alibi quaeritur altam quoque frustratur indaginem. Itaque cum in hoc susco

scrupuloso et lubrico Vitae cursu nec requie S Vera, nec mora dulcedo aliqua, nec certa possit esse Securita S, quotiens rei cuiuspiam ambiguitas Orta erit, ut nunc tibi, saepe aliis, omni sallacium spe reiecta, Virtus Sola

relinquitur. Illa dirigendi flectendique consilii signum dabit, ad quod respiciens non errabis; et quamvis sorte res essectu careat, ipse tamen eloclivi liabitus gloria non carebis. Caelorum in ipsa etiam utilium electione dum quid expediat quaeritur dissicillima examinatio ost; quod saepe tibi unum, domui aulem tuae vel patriae Vel amicis aliud, unum patrimonio, aliud famae, unum delectationi, aliud valetudini expediat ac saluti. Quo in bivio illud observandum conseo, ut communia Pri Vali Set nobilia ignobilibus praeserantur. Neve diutiuS te anxium dubio sermone detineam, huc rem traho. Sati S

126쪽

oquidem credo et tibi et octo et quieti tuae aptius con-itagio caruisse, Verum tua domus et patria et amici aliud ex te poscunt Nec tibi natorum nec aetatis excusatio ulla est, cum et filiis careas et viridi sis aetate. Quid ergo Ex quo me in consilii partem Vocas a SSentior ut uxorem ducas. Quamquam enim nihil dulcius caelibatu arbitrer, nihilque tranquillius, status lamen tuus ac tuorum hanc tibi dulcedinem ac tranquillitatem invidet. Non magis diu potest altior fortuna quam Sublimis mons aut tumidum mare quiescere: Suis et ipsa Ventis exposita est. Nec est quod dicas, me solum reSpicio, mihi consulo: cum et patriae et parentibus et amicis, secundum laudatam illam Platonis sententiam, natus sis. Age ergo, Christo auspice, duc uxorem, in qua eligenda iudicium volo purum et semotum ab Omni opinione Vulgari, ut non iam dotem ac divitias, quam

genus et pueritiae rudimenta; non tam ornatus elegantiam quam pietatem ; neque omnino tam corporis quam animi formam spectes. An Vero Vicinam an longinquam potius ca enim perconlationis tuae secunda pars sue rati contra Omnium sere sententiam loquar. Vicinam nempe omne S, ego, caeteri S paribus, longinquam prae- sero. Alii enim favores motiuntur, qui et rari sunt et multo con Stant, quorumque te non valde indigum tua sors secit. Ego animi libertatem et taediorum, et Saepe etiam odiorum sugam, quae assinium praesentia frequentissime secum assert; nec vero illud ultimum sucio quod Seu sapiens matrona quem enim dedoceat quod nec David Regem nec Magnum Pompeium dedecuit, nec Augustum Caesarem seu rudis sorte Virguncula primis tuum limen hymeneis attigerit, utile hoc consilium

127쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

reor, praecipue autem si coniugii tibi secunda sors suu-ril. Si quidem puella nobilis a prima aetate tibi dudita

et suorum divulsa blanditiis ac susurris anilibus, castior humiliorque et obsequentior fiet, et sanctior, laevitatem quoque maturius puellarem exuens matronalem induet gravitatem; denique seu tibi virgo nupSerit, Seu Vidua, ex quo Vos genialis thalamus contraxerit, unum illa te audiens unum videnS, unum cogitans, in te unum moresque tuos transformabitur, Oblitaque comitum ac nutricum, in solis coniugis requiescet affectibus. Haec, Vir clarissimo, sententia mea est, tam fausta utinam quam fidelis. Tu quidquid elegeris secundet omnipotens. Vale soliciter mei memor.

Venellis, III Idus Septembris.

FRANCISCUS PETRARCA IOII ANNI DE CERTALDO S. P. D. Se scriptis alienis abstinentissimum nihil ex illis in operibus suis scientem insoniisse : quocirca rogat amicum ut quaedain Virgilii et Ovidii inconsulto sibi usurpata emendet.

Statim te digresso, etsi abitu tuo angerer, quia tamen nihil agere noScio, quamvis, ut Verum loquar, totum forme quod ago nihil aut nihilo proximum dici possit, in opere tecum coepto amicum illum nostrum meo quodam iure detinui Bucolici carminis quod tecum abstuleras exemplaribus revidendis. Quae dum consero cum eodem illo utiquo viro bono priscique moris, et lectore quidem tardo, sed non segni animo, animadverti

128쪽

aliquot verbula crebrius repetita quam Vellem, et nescio quid praeterea nunc etiam limae indigum. Itaque ne

transcribere sestinares admonui, neu Franciseo nostro

copiam dares, non ignarus ardoris vestri in omnibus et praesertim meis litteris, quae, nisi amor iudicio obstaret, nec digitis certe nec oculis quidem Vestris dignae Sunt. Acturum ma quod in rem esset paucis horis ex

commodo Spera vi, cum rus commigra SSem : quo parabam Kalendis Quintilibus proficisci, sed fefellit opinio.

Liguriae enim crebri nimis et iam anniversarii motus me ruris amantissimum et Osorem urbium in urbe tenuerunt. Novissime cum periculo metus maior Videretur, circa Kalendas Octobris, sero quidem, sed aliquando moram trepidam vincente fiducia, Abduae amnis ad ripam veni. His enim locis hoc tempore solitudo mea est. Hic vero iam mihi dies octavus agitur, ubi breve ocium perpetui imbres spondent et autumnuS Praeceps, Seu Verius praecox bruma. Inter hanc tamen ipsam morulam, quam coeli facies et intemperies angustant, ad revidendum carmen illud recollegi animum, et sensi sane corrigentis ingenio tarditatem prodesse lectoris. Profecto enim sicut quod legitur ut delectet lepidus expeditus intelligens lector facit, sic ut appareat et Vitia detegat, durus haesitans hebesque praestabit. Nec hercle aliter hac in re quam in caeteris accidit. Daequum Vitiosum sessori industrio et equitandi perito, latebunt vitia: adhibe inexpertum, apparebunt. Cau Saminiustam patrono egregio committo, iniustitium coloribus obumbrabit: advocatum rudem ad rOStra producito, cum oratoris infantia causae patescet iniquitas. An oblitus cs ut Marcus Cato censorius Academicum Carnea-

129쪽

ilem princita Zm plii losophicae legationis ah Athonion sibus Romam missae cluamlirimum cen Suit remittendum,

ratione addita quod, illo viro loquente, non facile quid verum in robus et quid salsum esset intelligi possot' Sic est equidem : rerum mendas artificum celat industria, ruditas aperit. Vidi legente illo quod te logonto non videram, et nunc maximo didici, ubi Voluptas operum quaeritur promptum et dulcem adhibore lectorem ubi correctio tardum atque asperum. Quod autem in eo carmine mulatum Velim, ne stilum parvis obicibus implicem, Seorsum legos. Unum noc tibi nec epistolae subtrahendum credidi mihi hactenus ignoratum, sale Or, et nunc quoque mirabile stupendumquc. Si quidem Omnes nos quicunque novi ali tu id scribimus saepius saliunt quae melius didicimus, in quo ipso scribendi ac lusa miliarius .ludunt. Cori ius scimus quae lentius sunt mandata memoriae. Quid uis' inquies; non te pugnantia loqui vides' Fieri non potest ut duo simul contraria vera Sint. Quomodo igitur ossicios ut quod scimus amplius id sciamus minus, et quae pigrius hausimus ea firmius teneamus ' Quae Sphinx, quod ve istud enigma est ' Dicam. Neque vero non hoc itidem in rebus aliis eVenit, ut et patrifamilias saepe quod diligoni ius abdidit minus ad manum sit, et quae Sunt allius obruta aegrius eruantur. Sed hoc in rebus corporeis locum tenet. Itaque non prorsus hoc intendo. Neu te ambagibus Suspen Sum teneam, exemplum accipe. Logi semel apud Ennium, apud Plautum, apud Felicem Capella, apud Apuleium, et legi raptim, propere, nullam ibi ut alienis in finibus moram trahens. Sic praetereunti, multa conligit ut Viderem, pauca decorperem, PBuciora reponerem,

130쪽

r iri aperio, et in ipso ut ita dixerim

memoriae vestibi'o : ita ut quotiens vel audiro illa vel

. proferre contigerit, non mea eSSe conseStim Sciam, nec

me fallat, cuiuS Sint, quae ab illo scio, eo quod vere sic ut aliena possideo. Legi apud Virgilium, apud Flaccum, apud LiVium, apud Tullium, nec semel logi sodmillies, nec cucurri sed incubui, et totis ingenii viribus Zimmoratus sum. Mane comedi quod sero digererem; hausi puer quod senior ruminarem. Haec se mihi tam familiariter ingessere, et non modo memoriae Sed medullis amixa sunt, unumque cum ingenio lacta sunt meo, ut etsi myr Omnem vitam amplius non legantur,

ipsa quidem haereant actis in intima animi partu radicibus, sed interdum obliviscar auctorem ; quippe qui longo usu, et pOS SQ Ssione continua quasi illa prae- ScripSerim, diuque pro meis habuerim, et turba talium

ObsesSus, nec cuius sint certo, nec aliena meminerim.

IIoc est ergo quod dicebam notiora magi S sallere, quae Si quando forsan ex more recursantia in memoriam redeunt, accidit ut nonnunquam occupato et in unum aliquid vehementer intento animo, non tantum ut propria sed quod miraberis, ut nova se Osterant. Quamquam quid dixi miraturum te, quod potius sic o SSe su- tebere, nece S Sario, ut auguror, in te ipso tale aliquid expertus In his quidem discernendis non parVus mihi labor Oritur: nostrum enim testor Apollinem unicum aetherei Iovis natum, et Verum sapientiae Deum Chri-Stum, me nec ullius praedae avidum et ut patrimonii

sic ingenii alieni spoliis abstinere. Si quid aliter inventum erit ac dico, vel in iis quos non logi similitudo fecit ingeniorum, de quo epistola ad io superiore dis-

SEARCH

MENU NAVIGATION