Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

in Statu par obsequium impendit. Quod vel Athonis volRomae lactum opinari licet. Nam et utroque trahentes coniecturas habeo do, scriptorum dictis, nec ab utrius quo urbis reliquis moribus res abhorret, et utrobiquo laclum esse nil prohibet, praesertim cum historici qui dam Cimonis Athoniensium magni ducis filiam, alii humilem et ignotam Deminam scriptis indiderint. Cooterum ut omissis dubiis certa commemorem, Cum nil miratio primum orta quod ultra naturalem modum cibi inops Vita protenderetur, deinde observatio intentior adhibita esset, atque ita res a custodibus intellecta, nutriumviri qui suppliciis praeerat, ac per eum ad Praetoris qui sententiam tulerat, inde autem ad consulum notitiam pervenisset, vel humanitate Attica vel Romana maiestate dignum opus, donati liberis orcptiqiu legibus rei, et utriusque filiae pietatem parentis absolutio con Secula e St. Nam cuius, Oro, animum Spectacula

illa non flecterent, iuvenis natae ubera famelica materanus, sed multo maxime inedia consectus et senio Pater fugiens J Itaque hinc illud amplum sacellum o carcere et in memoriam pii actus pietati consecratum locum legimus. Iam quis illud apud Lacedaemonios non audivit ut fidissimae uxores quasi viros capitalium

rerum reos Supremum allocuturae permissu cu Sindum noctu carcerem ingressae, quo tempore more gentis de condemnatis Supplicium sumebatur, permulatis VeStibus et per speciem doloris capitibus obvolutis, et hora consilium adiuvante, illis emissis, eorum in Se periculum transtulerunt: utque in eado in urbe Leonidae Regis soror virgo, viris in consilio haesitan libus, prima bellum patriae imminens deprchondit' Quis non novit in Asia

82쪽

Ephesum urbesque aliaS a foemini S conditas Asiae lucet Europae magnam partem a sceminis subiugatam ' Quis nescit in Africa Carthaginense Imperium unius viduae virtute sundatum ' Quis non legit Israeliticum populum

et duarum unius viri coniugum totidemque sponsalium ancillarum foecunditate progenitum, et unius vidua constantia liberatum ducis hostium caput in gremio reserentis 2 Europa quidem, nisi amore decipior, optima et nobilissima pars terrarum, unius regiae Virginis nomen SerVat, Cuius materna avia mater Agenoris Libyae nomen dedit. Nec minus Asia numero tertia, Sp3tio dimidia mundi pars, et ipsa scemineum nomen est. Ita trina tripartili orbis appellatio dictu mirum et pro sexu infirmiore magnificum, non aliunde quam de trium sceminarum progressa nominibus manet hactenus:

nec video cur non cum ipsa mundi aetale mansurae sint. Italiae urbes Mantua, Parthenope, Caieta, LaVinia, Graia insuper urbs Athenae, no cunct9s enumer m

quid sunt aliud quam muliebria nomina' Quid vero

nunc roman3S eloquar matronas, quibus nihil honestius habuit, nihil candidius orbis torrae' Prosecto Si cepero, vix desinam. Huius enim Orationis, quod de magni Pompeii laudibus ait Cicero dissicilius est exitum quam principium invenire. Nam quis, quaeso, Lucretiam verbis aequet pudicitiae severissimum exemplar 2 Cuius sel si factum uSquequaque non probem, quod alienum Scelus tam graViler in suo corporo ulla eSt: nequeo tamen generosam iram et omnis turpitudinis impatientem animum non mirari. Qui S Cleliam virginum digno explicet, quae hOStilis exercitus elusa custodia, Tiburino gurgiti innatans, irgineam aciem puellarum obsidum

83쪽

patriae reddidit' Quam virtutem stupuit liosti S, a civis aeque honore et praemio dignam duxit. Quis Corneliam Africani filiam Gracchorum matrem' Quae duodecim filiis partim morbo, parti in serro amiSSi S, quΟ-rum sortissimos interfectos a populo atque inhumatos ot in Tiburim abiectos oculis suis ipsa con Spexerat, tantam ruinam atque Orbitatem viriles quoque animos concussurum tam invicte pertulit, ut nullis comploran tium matronarum fletibus induci posset, quin se miseram, sed felicem diceret quae tales filios genuisset 8 Digna, me iudice, mulier, quae laleS pareret, indigna quae perderet. Quis Catonis Martiam, quam Sanctam Vocat antiquitas' Quis huius natam Porciam, quae viri morte nuntiata, no illi Super vi Veret, quia praesens ferri copia non erat, Vivis Oro carbonibus absorptis, Viri sui Aman tissimum et sequi properantem spiritum exhalavit PMultas sciens Volensque praetereo, praecipue tibi notis- Simas, e virginibus nostris, quae non pro terrenis assectibus, sed pro pietate, pro Veritate, pro CBStitate , pro fide, pro aeternae Vitae desiderio teneris corporibus sortibus animis dura tulere supplicia, duras mortes. Et lateor in his ipsis do industria longus sum, ut Sexu Scui inflamando Scriptorum aliqui Studuere, qualicunquo

stilo, Vero certe, ni fallor, rerum testimonio Ornatus laudum suarum PBrte non careat. Verum ut in summo PQ-dem sigam, teque praelustris Augusta cum altissima omnium et tine sortis scemina dimittam, quae virtus Li-Viae, quae male Sta S, quae gloria' Haec apud Caesarem Λugustum eum tenuit locum quem tu hodie apud eius

SucceSSOrem Caesarem nostrum lenes, non thori tantum

sed consilii toti usquo vitae particeps, hic unda Bnte Onan S

84쪽

et affabilis, et quae fide prudentiaque sua meruit integrum atque perpetuum tanti principi S amorem, quantum ante se coniugum nulla meruerat. Quod te quidem iisdem artibus et secisse et facturam esse confido. Sed ne sermo longior taedium serat, filiam tibi datam coelitus Velut arrham nobilioris partus ut gaudii plenioris laeta complectere, et quod te seque dignum est, tuis illam moribus imbue, tui ossice imitatricem. Neque dissidas quam Caesar ex te genuit et parentibus similem . et Caesareo quoque coniugio dignam lare.

Mediolani, X. Kalendas Iunias.

. FRANCISCUS PETRARCA SOCRATI SUO S. P. D. Hortatur ut sortem in adversis se exhibeat, invidiam temnat et rerum humanarum vanitatem despiciat.

Movisti animum lateor, et nisi iam ratio Viam gemitibus Obstrueret, fixumque esSet fortunae nolle succumbere, movisses forsitan ot lacrimas. In litteris quidem tuis verum sensi quod Oratoribus placet, plus ad commiserationem excitandam posse virilem querimoniam quam semineos eiulatus. Si enim status tui duritiem molliter questus esses, si fortunae Violentiam ut magna pars hominum muliebriter deplorasses, doluissem utique; nam quis unquam amicus amici dam

'o s

uum laetus audivit' Nunc Vero cum tu viduam inter procellas humanarum rerum, quamvis iratum, Venit Serectum tamen, eo lihi prosundiori caritate compatior,

85쪽

quo magis intelligo indignum te hac soriis iniuria. et nisi ine amor sallit, laetiora promeritum. Praecipue Rutem motus sum et altius indolui ad illum epistolo tuae locum, ubi ais le et naturae tenerioris, et in diebus iam progressum tuis vereri ne deserta patria ubi mori optabas, cogaris tandem alienas ambire pro vincias peregrinatione intempestiva et molesia, et qua

nil tristius pali possis. Quid ad haec dicam ' Negon egr3Via e SSe, quae Sensus animi docet esse gravissima' Iubeam seri eum esse cum sis carneus' Moneam non 'videre quae in oculis sunt 8 Hortor oblivisci vulnerum quae novis ictibus assiduo rocrudescunt' Facilius di cuntur ista quam fiunt. Fiunt lamen si ingenti nisu assurgens animus si aena momorderit, Seque Supra SQ

ipSum erigens, pedibus humana substraverit. Quod ipSum fateor, sine praesentissimo Dei auxilio fieri nos luit. IIOc unum, hoc primum atque ultimum, quod Scrutantes cuncta philosophi non viderunt, nobis in omni nostra advorsitate suppliciter implorandum est. Coetera illa vulgata sunt, ludos SUOS Bgere fortunum , dum blanditur metuendam, irridendam dum tonat, dum fulminat contemnendam; eo sibi minus fidei esse, quo laetiora promiserit, eo minus constantiae inesse quo maiora praestiterit, eo minus telorum SupereSSe quo

plus sparserit, facilius illam sub iugum mitti quam nil

Stabilem amicitiam trahi posse, cedere solitam in Sullan tibus, cedentibus in Sulla re, nutantes impellere, co- dentes opprimere, nullis hanc armis melius quam Pntientia superari: magnis malis magno animo reSi Stendum: nullam in hac area laborum Spem quietis; non militiam modo sed liraelium csso vitam hominis, in aciem v -

86쪽

profici, nullum tempus induciarum, Paratum Semper osse discrimen, nec ni Si nocte, hoc est morte pugnam dirimi: contra fortunae impetus sortitudinem esse pro

clypeo, paVidos Pro inermibus haberi. li. qui plus

metuunt, plus esSe periculi, urgeri pi sugos, stratos obteri, stantes non posse calcari, corpus etsi nolit animum nisi consenserit, non prosterni: nil volenti di Lficile, nil importabitu sapienti: nil incestum nisi quod moestum creditur, pro arbitrio fingi vel amara vel dulcia, omnia ex opinionibus pondere, sorti animo nihil durum, molli aulem dura Omnia videri, felicibus male, miseris bene esse si velint; non cedendum disticultatibus, adesse finem terribilium, iri per labores vitae ad sppulchri requiem: sugere ista dum torquent, gravia vitae bella sed brevia, et perexigui operis ingentia praemia: in alto sitam esse gloriam, in imo dedecus, in

aprico Voluptatem, in confragoso Virtutem; marceScere

animum deliciis, laboribus splendoscere; e mollitie contrahi solere rubiginem, asperitate detergi; nil tam viro proprium quam laborem: ad hunc nasci hominem

ut ad Volandum avis, ad natandum piscis; scortum in- samo sub meridie in sinu laedi amatoris conquieScere, virginem sacram gelu hispidam media solam nocte conSurgere; iacere aegrum in grabatulo, Sedere paraSi- tum in convivio, stare in praelio bullatorem, inter fluctus nautam, inter pocula bibulum, inter vulnera militem spectari; sudare Thersitem sub lodice, sub armis AEacidem, Sardanapalum somno et voluptatibus insamem, clarum laboribus Herculem, stertere lixas ac lenonos; dum dux vigilat, durum athletam duellis du-

87쪽

rioribus exerceri: cariorem rogi Suo quem graVioribus probat experimentis: languidum otium his permitti in quibus spes gloriosi negotii nulla Sit: cum prosperitato

pacem nobis ambiguam, honestum cum adversitate certamen: unum in Vita bonum eSSe, unum mctium,

reliqua indisserentia, et quae sequi Soleant animum

possidentis speciosam, Sed onerOSam Sarcinam esse

divitias, errore potius Vulgi quam doctorum iudicio

pretiosas: splendidam eSSe, Sed graVem auream cute-nam: eminentis fortunae gradum praecipitio proximum: humanam potentiam nil aliud quam claram optatamquo miseriam; sublimis vitae cursum nil aliud quam son ram et lucidam tempestatem: nil exitum aliud quam ruinam: non minus pungere gladium cuius capulum iaspis illustrat, neque minuS Stringere laqueum cui pretiosus e Serico noduS QSt. patriam Viro omnem mundi angulum, exilium nusquam eSse, nisi quod impatientia securit; cum inhiare coelestibus mens ceperit ubi quo illi exilium fore, donec pervenerit quo Suspirat: sapientem bona sua Secum serre quocumque ierit, nihil illi naufragium obesse, nihil incendium Seu rapinam: eam quae pauperta S dicitur, levamen esse solitudinum atque discriminum: id quod exilium vocant, sugam innumerabilium curarum: mortem bonis et laborum finem et felicissimae quietis initium. Mille sunt huiusmodi et magna, licet ex parte vulgo incredibilia videantur; inter doctos tamen atque expertos nihil verius nihil est certius. Quae quoniam superVacue, ni Si salior, auribus tuis inculcem, ad alia protinus stilum necto. Sentio te persecutionem pati Pros' ter meum nomen. Quod in me non audent, in te lividum virus effundunt.

88쪽

LIBER VICESIMUSPRIMUS. - EPISTOLA IX. 8 l

eurabo ne noceant, Sed quod invidiae proprium est,

SeSe malO SUO Crucient, eo mi Seriores quo nobiscumagi senserint solicius. Non patiar ut mali plus quam boni tibi attulisse nostra dicatur amicilia. Atarri tibi vis non potest. Ne te vilissimorum minae hominum deiiciant, cave. Solare moestum animum. Non est illo miser nec erit quidem, nisi se faciat. Vis videre quam non sis miser' Cogita quam multis invidiam facias. Νemo simul invidiosus et miser est: dum urgeri S, Sta: dum terreris, fide: assurge dum premeris: dic animo, dic corpori, Virgilianum illud famosissimum

Durate et vosmet rebus servate secundis.

Dic illud eiusdem:

O socii neque enim ignari sumus ante malorum: 0 passi graviora, dabit Deus his quoque sinem :illo, inquam, Deus qui aliis multis et variis finem dedit. Cura, obsecro, ne tuis et bonorum omnium publicis hostibus captatam ex te gaudendi praebeas materiam, neVe illis vacuum locum linquens, patriam deserendam putes. Non est firmi animi in solido sundati levis aurae statibus agitari. Cannensi clade debilitatis animis, auctore Caecilio Metello, consilium initum suerat Italiae relinquendae. Id Africani tunc adolescentis Virtute discussum est, qui stricto gladio Super capita consultantium iureiurando astrinxit, eOS neque patriam deserturos, neque passuros deseri. Aude vir in primo fortunae murmure, quod adolescens in m- tremo eius vulnere est ausus. Aude in te ipsum quod illo in alios: aude in unum, quod ille in plurimos ausus est. Consternatis asseclibus gladium rationis

89쪽

intenta: coge illos mulare consilium, si consilium abeundi placuit: alioquin fluctuantem siste animum, et coge in meliorem iurare sententiam. Multa fert secti milies: nulla fortuna perpetua eSt, multa remedia non eXpeciantibus perVenere. Nunquam desperatio sera fuit: unde sorte non putas, veniet auxilium tibi. Quod ad me attinet communicare tecum Omnia propositum cst, atque in primis amicitias. Qua in re nulli usquam meae sortis homini cesserim vel nobilitate, vel gratia vel fide, vel numero. Scripsi iam nunc magno illi amico do rebus tuis ut petisti, opemque eius minime defuturam tibi persuadeas velim. Interim sorte ipso adero. PSyllum venturum credito: abrotanum erit in manibus- Spero fore ut vel asstatu ipso serpentum sibila conticescant. Sin omnino pro tempore subducere caput invidiae decrevisti, habes in tempestate hac vici num et paratum portum. Scio le magno mei desiderio tenori. Etsi enim animos virtute coniunctos, utque ait

Hieronymus, Christi glutino copulatos, nihil sit quod

sepBret, non locus, non temPUS , non Oblivio, non taedium, non SpeS, non metus, non inVidia, non ira, non odium, non sol lunn, non Cnrcer, non Vincula, non divitiae, non pauperta S, non aegritudo, non mors, non

sepulchrum et resolutum corpus in cineres, ideo Iue verae umicitiae immortales, sint: ost lamen dulcedo quaedam non parVn Prae Sentia. Ea nunquam ex quo primum distrahi coepimus iamdiu nobis ante hoc tempus crepta est. Iam mihi septimus sine tu in hac regia urbe annus agitur. Age ergo, quid ceSSas' EXpectatus,eXOptutus, eXOratus, adveni: Sic lamen ut non metu

hostium pulsus, sed amici tractus deSiderio videare ,

90쪽

LIBER VICESIMUSPRIMUS. - EPISTOLA IX.

vereque ita Sit. Pelle moram, propera: mihi simul tibique morem geSSeri S , multi Sque praeterea quibus pridem caruS, nondum notus, magnam tui opinionem, quam praesentia, mihi crede, non minuet, praemi Sisti. Surge: non te desuetudo segnem secerit, nil te terreat, nil moretur. Surge; breVe est iter. Alterum siet: aut ego te hic vinciam, aut tu me hinc solutum tecuni revehes: utrumvis accidat, haud irritus suerit adventus tuus: nempe et me reviseris, et Italiam inviseris, et tantisper interea quieveris frustra in ventos invidia saeviente. Diriment te Alpes ab anguibus, quae nunc dirimunt ab amico, et quem impediunt tuebuntur, ct contegent, donec veneni sons ac principium aruerit: quod propediem mihi laturum Spondeo. Tu, quaeso, ne dubites: sed sive moram, Sive iter elegeris, magno fiat animo quidquid fiet. Quae summa spei est, aderit Deus Superborum hostis, dux humilium, Deus, inquam, ipse aderit, et ego pro Viribus absens praesensque non deero. Proindoquia facilitatem simul ac magnitudinem animi tui novi non instabo amplius, ne quod amicitiae est, dissidentia

videatur: unum peto memorem te mei, nec Oblitum tui. Demum, ut Caesareo Verbo utar, iubeo te bene sperare. Vive et Vale.

Mediolani, IX. Kalendas Iulias.

SEARCH

MENU NAVIGATION