Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

aliam. Quid intendam vides' Nam et ego 'uid enim tibi rus meas colem quod non sol dyὶ prope alius rure

mihi videor, alius in urbibus. Nempe ibi naturam sequor, hic exempla. Inque hoc maxime Sentio quam adhuc remotus inde sim quo pervenisse iam debui, uniformitatum dico votorumque conStantiam, quam quiS- quis attigerit metam tenet, et in quem stultorum naVigalio non penetrat tutum ac placidum vitae portum. Vel

victor itaquo vel invictus ad reliqua in hac parte belli haereo, et qui gulae Somnoque fraenos dedi, qui libidinem non si penaVi, sed ope divini roris extinxi, leviora aegrius domo, et in eo plus mihi negotii est quod ad

communem, ne dicam philosophicum Vestis modum, vix dum inclinare animum incipio. Invaluit in me vetustae consuetudinis durum iugum. In quo discutiendo utique multus sum, multumque brevi tempore profecisso videas: ita tamen ut et multum restet. Sed iam magis

adversus obsoletae pudorem quam adversus pretiosae vestis inanem gloriam frons atque animus Sunt armandi, et fortassis esticiam necubi magnopere armis indigeant. Tu Vale nostri memor, et ora Obsecro, ut Sic vivam qualiter Vellem Vixisse dum moriar.

i Mediolani extra muros, VII. Idus Novembris.

112쪽

FR1NCISCUS PETRARCA FRAXCISCO PRIORI SS. APOSTOLORUM S. P. D. Se Mediolano in eoenobium Sancti Simpliciani recepisse, cuius coelicolae vitam ab ignoto auctore enarratam fastidit, eamque ex Augustini operibus summatim ipse excerpit.

Potuit te in admirationem trahere superior data , quod adhuc tonante graviter bello extra muros ierim: quamquam fieri possit ut intra urbem habitans extra muros Scripserim casu Bliquo, ut fit, ad tempus, urgente urbis taedio, egressus. Sed non ita est. Itaque ut rem noris, Scito me ad tertio nonas novembris ex Ambrosii domo ac vicinia, ubi mihi iam septimus annus Bgebatur, extra civitatis ambitum antiquum, ab Occidua scilicet ad Arctoam plagam, ad Simpliciani clau-Strum commigrasse. Tantus est amor libertatis et solitudinis et quietis. Etsi enim, ut res sunt, vix hic speranda solitudo Videatur, ea tamen conditio novae domus est, ut latenti postico salutatorum importuna acies facile salii queat: quae facultas alteri habitaculo deerat. Mille passus et eo amplius in directum habeo Se Ssus amoenissimi. Nam si extrema civitatis ambire Voluero multa sunt millia 'intra vallum, ubi sere Semper Verso in tabernas et in forum vulgo, solitudo ingens sit. Sed hos mille passus ita mihi cessisse totosnOVeris, ut partem ager arduus et densior sepos cingant, alteram apertam Suapte nntura secretus ot in Duquens inherbosus trames Secet, per quem Saepe solus aut uno comitatus, nemine obvio, nullo nisi exiguo

113쪽

1 06 DE REBUS FAMILIARIBUS

viae flexu, sed apricis et umbrosis locis eam ac redeam, ita ut, nisi me prospectus et Strepitus vicinae urbis admoneat, silvis in mediis esse mihi videar. Haec me opportunitas et fuga hominum ex urbe detraxit: nec

sum Veritus ne aegre ferret Ambrosius, cum ab eo nequaquam mente discesSerim, quod ad patrem eius accesserim : Sic enim Augustinus vocat Simplicianum patrem in accipienda gratia Ambrosii episcopi, nec timui ne dedecori mihi esset ad illius domum pro quie-liore Vita pergere, ad quem Se pro vitae consiliis perrexisse idem ipse commemorat Augustinus. Illico autem ut hic sui nihil antiquius habui quam ut sancti huius historiam flagitarem, non ultimam oblectationum ratus tanti hospitis vitam nosse. Oblatum est mihi a monachis noVum quoddam scholastici nescio cuius Opusculum, Sine graVilate, Sine lepore, Sine ordine, quam Vis, ut intelligere erat, sumptum ex Augustini consessionibus, ubi illi scilicet viri huius mentio inciderat. Coeterum non ut ibi, sed huius novi litteratoris arbitrio non modo inornata sed deformala et confusa Omnia. Stupens et stomachans librum pono. Nam quid aliud agerem 2 Transacta res est: iamque talis apud vulgus est vita Simpliciani quale suit scribentis ingenium: sed apud omnia videntem longe alia. Unde lo- gentis ad memoriam rediit litterati cuiusdam, sed non aequo boni viri, dictum unum qui aiebat: tantam esse

gloriam sanctorum quanta eSSet eloquentia Scriptorum. Venenatum plane Verbum, licet consonum vel poetae dicto vel historici. Flaccus enim ait: Paulum sepultae distat inertiae

Celata virtus. C

114쪽

LIBER VICESIMUSPRIMUS. - ΕPISTOLA XIV. 107

Crispus ait: eorum qui fuere virtus tanta habetur quantum eam verbis potuere eaetollere praeclara ingenia. Sed illorum evidens et vera, huius autem de quo loquor cultae haeresis suspecta sententia est. Illi enim do iis agunt quibus Virtute gloria quaeritur, quibuSque Supremum Virtutis Opus est maioris poetae consilio sa-mam lactis extendere: quae profecto sine Scriptis aut nulla esset aut brevis. Hic vero de sanctis qui non instrepitu popularis aurae, sed in Domino gloriantur, quorum nomen in libro vitae digito Dei scriptum mortalium scriptorum patrocinio non eget. Si omnis calamus iaceat, omnis lingua taceat, omnis hominum sa-VOr ac recordatio evanescat, nihilominus in memoria aeterna erit iustus, et terri Soni sermonis anguStias

Spernet coelestis gloriae magnitudo. Equidem Simplicianus hospes meus apud Dominum magnus Valde: apud hunc suum historicum nimis familiariter et inculte habitus, limatioris stili operam merebatur, eX quo sibi nihil omnino, sed legentibus imitandi studium et devotionis servor accederet. Esto autem ut scriptor idoneus non desit: ubi tamen rerum Veritas quaeretur, Si ignota domui suae est' Constat ipsius Augustini testimonio Simplicianum bonum Dei servum extitisse, in quo luxit gratia divina, et qui a iuventuto in senium devotissime Deo Vixit, virum longo studio dominicae viae seclandae multa edoctum pariter et expertum, qui Victorino claro primum rhetori urbis Romae, post pio Christi martyri familiarissimus, et ad veram fidem magnus et ossicax hortator fuit: qui deinde Augustinum ad se, ut dixi, pro consilio Venientem, quod utique magnae Virtutis opinione non caruit, ad humilitatem Christi ot

115쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

spem vitae melioris erexit: denique qui aetate extrema omnibus aliis multis quidem et insignibus viris ad episcopatum huius iam tunc magnae urbis obeuntis Ambrosii iudicio, sic praelatus, qui ut tanti Suffragatoris sententiam honestaret, aSSumptum munus pastoralis curae summa rexit integritate atque eximia sanctitate. Haec mihi hactenus de hoc novo meo hospite nota sunt: caetera novit aethereus hospes suus. Et haec tibi dolore corporis cum animo decertante intempesto noctis silentio iacens scripsi dissicillimo accubitu. Quidvis dicam Omnia cum labore: Vel requies. Vale.

a sa

FRANCISCUS PETRARCA IOIIANNI DE CERTALDO S. P. D. Obiectam sibi calumniaci reiicit se gloriae Dantis Allighierit

i ai invidere.

Multa sunt in litteris tuis haudquaquam responsionis egentia, ut quae Singula nuper Vi Va Voce tranSegimuS Duo ex omnibus non praetereunda seposui. Λd haec breviter quae se obtulerint, dicam. Primum ergo te mihi excusas,' idque non otiose, quod in conterranei nostri popularis quidem quod ad Stilum attinet, quod ad rem haud dubio nobilis, poetpe laudibus multus suisse videare. Atque ita te purgas, quasi ego vel illius vel cuiusquam laudes meae laudis detrimentum putem. Itaque quidquid de illo praedicas, totum si pres sius inspiciam, in meam gloriam Verti ais. Inseris nominatim hanc huius ossicii tui excusationem, quod illo

116쪽

tibi adolescentulo primus studiorum dux et prima saxsuerit. Iuste quidem, grate, memoriter, et, ut Proprie dicam, pie. Si enim genitoribus corporum nostrorum Omnia, si fortunarum auctoribus multa debemus, quid non ingeniorum parentibus ac formatoribus debeamus Quanto enim melius de nobis meriti sint qui 'animum nostrum excoluere, quam qui corpus, quisquis utrique iustum pretium ponit, intelliget, et alterum immortale munus, alterum caducum et mortale fatebitur. Ago ergo, non patiente sed lavente me, illam ingenii tui sacem, quae tibi in hoc calle quo magnis passibus ad clarissimum finem pergis, ardorem praebuit ac lucem, celebra et colo, ventosisque diu vulgi plausibus agitatam, atque ut sic. dixerim satigatam, tandem veris, teque seque dignis laudibus ad coelum ser: in quibus omnia placuerunt. Nam et illo dignus hoc praeconio, et tu, ut ais, huic ossicio obnoxius: ideoque carmen illud tuum laudatorium amplector, ut laudatum illic vatem ipse quoque collaudo. In excusatoria autem epistola nihil est quo movear, nisi quod parum tibi nunc otiam notus sim, cui me plane notissimum arbitrabar. Ergo ego clarorum hominum laudibus non delecter, immo

et glorior' Credo mihi: nihil a me longius, nulla mihi pestis ignotior invidia est; quin potius vide quam

procul inde absim) scrutatorem mentium Deum teStor, vix me aliud in vita gravius pati, quam quod benemeritos et gloriae et praemii omnis expertes Video: non quod aut hinc damnum ipse proprium querar, 3 ut contrario lucrum sperem, sed publicam sortem fleo, ad obscoenas artes honestarum praemia translata conspiciens. Etsi non sim nescius, quod quamVis mori lo-

117쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

rum gloria ad merendi studium animos excitet, vera tamen virtus, ut philosophis placet, ipsa sibi stimulus, ipsa est praemium, ipsa sibi cursus et bravium: proinde quia tu mihi materiam obtulisti, quam quaesiturus sponte non fueram, libet insistere, ut non tantum salso, sicut de se ipso et Seneca Quintilianus ait, sed insidioso etiam penitusque malivole apud multos de me vulgatam opinionem in iudicio viri illius apud to unum et per te apud alios expurgem. Dicunt enim qui me oderunt, me illum odisse atque contemnere, ut Vel Sic mihi odia vulgarium constent, quibus acceptissimus ille est. Novum nequitiae genus et mirabilis ars nocendi. His pro me Veritas ipsa respondeat. Iu primis quidem odii causa prorsus nulla est erga hominem nunquam mihi nisi semel, idque prima pueritiae meae Parte monstratum. Cum aVo patreque meo Vixit avo minor, patre autem natu maior, cum quo Simul una die atque uno civili turbine patriis finibus pulsus fuit, quo tempore inter participes aerumnarum magnae Saepe contrahuntur amicitiae; idque vel maximo inter illos accidit, ut quibus esset praeter Similem fortunam, Sludiorum et ingenii multa similitudo; nisi quod exilio cui pater in alias curas versus et familiae solicitus cessit, ille obstitit, et tum vehementius coepto incubuit, Omnium negligens soliusque famae cupidus. In quo illum satis mirari et laudare vix Valeam, quem non Civium iniuria, non exilium, non pauperta S, non Simultatum aculei, non amor coniugis, non natorum pieta S ah arrepto semel calle distraXerit, cum multi quam magni tam delicati ingenii sint, ut ab intentione animi leve illos murmur avertat: quod his familiarius evenit

118쪽

qui numeris stilum stringunt, quibus praeter sententias, praeter Verba, iuncturae etiam intentis, et quiete ante alios et silentio opus est. Odiosum ergo simulque ridiculum intelligis odium meum erga illum nescio quos finxisse, cum ut vides, Odii materia nulla sit, amoris autem plurima, et patria scilicet et paterna amicitia, et ingenium, et stilus in suo genere optimus, qui illum a contemptu late praestat immunem. Ea vero mihi obiectae calumniae pars altera fuerat, cuius in argumentum trahitur, quod a prima aetate, quae talium cupidissima esse solet, ego librorum varia inquisitione dei ctatus, nunquam librum illius habuerim, et ardentissimus semper in reliquis, quorum pene nulla spes Supererat, in hoc uno sine dissicultate parabili novo quodam nec meo more tepuerim. Factum lateor, sed eo quo isti volunt, animo factum nego. Eidem tunc stilo deditus vulgari loquio insonium exorco . Nihil rebar elegantius nec dum altius aspirare didiceram, sed Verebar ne, si huius aut alterius dictis imbuerer, ut est aetas illa flexibilis et miratrix omnium, vel invitus ac nesciens imitator evaderem. Quod, ut erat animus annis audentior, indignabar, tantumque fiduciae seu elationis indueram ut sine cuiusquam mbietalis auxilio, in eo genere ad meum' et, proprium quemdam modum Suffecturum mihi ingenium arbitrarer. Quod quam Vere crediderim alii iudicent. Hoc unum non dissimulo, quod Si quid in eo sermone a me dictum illius aut alterius cuiusquam dicto simile, sive idem sorte cum aliquo sit inventum, non id furtim aut imitandi proposito, quae duo semper in his maxime vulgaribus ut scopulos declinavi, sed vel casu fortuito factum es-

119쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

so, vel similitudine ingeniorum, ut Tullio videtur . iisdem vestigiis ab ignorante concursum. Hoc autem ita esse, si quid unquam mihi crediturus es, Credo. Nihil ost verius. Quod si mihi nec pudor, ut credi debeat, nec modestia praestitisset, iuvenilis animi tumor praestabat. Hodie enim ab his curis longe sum. Et postquam totus inde abii sublatusque quo tenebar metus est, Ut alios omnes et hunc ante alios tota

mente suspicio. Iam qui me aliis iudicandum dabam, nunc de aliis in silentio iudicans Vario quidem in reliquis, in hoc ita iudico, ut lacilo sibi vulgaris eloquentiae palmam dem. Mentiuntur igitur me illius sa-mam CBrpere, cum Unu S ego sorte melius quam multi

Ox his insulsis et immodicis laudatoribus sciam, quid id ost cis ipsis incognitum, quod illorum Bures mulcet, sed obstructis ingenii tramitibus in animum non descendit. Sunt enim ex illo grege quem Cicero in Rhetoricis notat cum inquit: legunt orationes bonas aut poemata, probant oratoreE aut poetas, neque intelligunt quare commoti probent, quod scire non possu)it ubi sit, nec quid sit, nec quomodo factum sit id quod eos marime doleetet. Id si in Demosthene ot Tullio inquo Homero et Virgilio inter litteratos homines et in sch lis accidit, quid in hoc nostro inter idiotas in labernis et in foro posse putas accidere' Quod ad me attinet, miror ego illum et diligo, non contemno. Et id sorte meo iuro dixerim si ad hanc aetatem pervenire illi datum esset, paucos habiturum quibus osset amicior, quam mihi. Ita dico si quantum delectat ingenio, tantum moribus delectaret: sicut eX diverso nullos quibus Osset in sustior, quam hos ineptissimos laudatores, qui

120쪽

LIBER VICESIMUSPRIMUS. - EPISTOLA XV. 113

omnino quid laudent quidve improbent ex aequo nesciunt, et qua nulla poetae praesertim gravior iniuria, scripta eius pronuntiando lacerant atque corrumpunt: quae ego forsitan, ni Si me meorum cura Vocaret alio pro virili parto ab hoc ludibrio vindicarem. Nunc quod unum reStat, queror et Stomachor illius egregiam stili frontem inertibus horum linguis conspui laedarique. Ubi unum quod locus exigit non silebo, suisse mihi non ultimam causam hanc stili eius deserendi, cui adolescens incubueram. Timui enim in meis quod in aliorum scriptis, praecipueque huius de quo loquimur, Videbam, neque Volubiliores vulgi linguas aut spiritus molliores meis in rebus speravi, quam in illorum eSSent, quos Vetustas et praescriptus favor theatris ac compitis urbium celebrassent. Meque non frustra timuisse res indicat, quando in his ipsis paucis, quae mihi iuveniliter per id tempus elapsa sunt, vulgi linguis assidue laceror. Indignans quodque olim amaVeram perOSus, quotidio nolens et ingenio iratus meo in porticibus Versor. Ubique indoctorum acies, ubique Damoetas meum in. triviis solitus Stridenti miserum stipula disperdere carmen. Sed iam satis multa de re modica nunquam mihi tam serio agitanda: cum hanc ipsam horam minime amplius redituram curis aliis deberem: nisi quia excuSatio tua horum accusationi nescio quid similo sapere visa est. Solent enim plerique mihi odium, ut dixi, alii contemplum viri huius obiicere, cuius hodie nomine scienter abstinui, no illud infamari clamitans cuncta audiens, nihil intelligens vulgus obstreperet. Alii autem invidiam

SEARCH

MENU NAVIGATION