Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

EPISTOLA X.

FRANCISCUS PETRARCA NERIO MORANDO S. P. D. Hortatur ut valetudinem curet, narratque magnum Ciceronis codicem in laevum crus suum semel iterumque incidisse, et vulneim inde accepto se adhuc laborare.. Gratum ut in malis habui quod ad me convalescentiae tuae prius quam aegritudinis fama perlata est. Deo gratias, qui minatur crebrius quam serit, tonatque Saepius quam sui minat, et saepe nos concutit non ut deiiciat, sed ut firmet, nostraeque conditionis admoneat. Nullius unquam patris pictas tanta fuit, quae patris aeterni collata clementiae, non Severitas, imo Vero crudelitas videretur. Hanc ille clementiam in nobis iugiter, et saepe non Sentientibus nobis exercet. Cuius intermissio si ulla eqset, nos nihil essemus: sed tunc conspectius ominet quando gravi cuiquam praesentique periculo eripimur. Et ubinam, quaeso, mortalibus non graVe Semper praesensque periculum' Nec unquam Certe, nec usquam sine periculo vivimus. Etsi interdum

alicubi sine periculi suspicione vivamus, par ubique periculum, non par metus. Unde sit ut non semper periculo liberati gratias agamus, ignari scilicet rerum

ut ingrati salutis, ut Maro ait: alioquin nunquδm mens, nunquam lingua cessaret, nunquam cessante mi Seria cordia. Compresso autem metu aliquo insigni, tum demum graleS 3gimus, tum Vota pei Solvimus. Pro hac causa et tu nunc in propria et ego in amici salute voti reuS Sum, non profanis extorum Sacris, sed sacrifi-

92쪽

LIBER VICESIMUSPRIMUS. - EPISTOLA X. 85

ciis laudis aram cordis restitutori tuo, servatori omnium adolentes. Tibi vero praeterea pauca subiunxerim. Saepe te monui ne corpus tuum neceSSariis satis attritum atterendumque laboribus SuperVacuiS premeres, ne ingenium ad litteras natum, ad arma converteres, ubi

et periculi amplius et minus delectationis aut gloriae est; quamVis, ut Verum tibi praeconium non subtraham, vix norim cui magis hac aetate conveniat illud Catoni soni a Tito Livio tributum, cui scilicet versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit ut natum ad id unum diceret, quodcumque ageret. Non tamen id mihi negaveris ipsum ingenium tuum si suam illi libertatem ad dideris, si frena laxaveris, etsi ad omnia possit, ad litteras diversurum. At tu quasi consilii mei tuique corporis immemor et tui desertor ingenii, per aestus et glaciem, per imbres et pulVerem, per Vepres et lubricum

assidue volveris, nec ancipites casus Vides, nec circumfusa discrimina. Oro te, Opiniones hominum pessimas atque salsissimas aVersare et naturam Sequere. Illato ducet ad tuum finem. Nunc aliena Sectaris, non quia

tibi haec placeant, cui nil penitus praeter honestum placet, sed ut tu aliis placeas quibus sorte non placuisse sit satius. Et de te quidem hactenus. Ad me ipsum redeo. Buri habito haud procul Abduae amnis ripa. Et

quoniam non aliter mei te quam tui me sollicitum scio qualiter mihi nunc sit cum audieris, puto, miraberis. Scis olim me ex omnibus, qui apud ullas gentes quo- Cumque tempore SeripSerint, tecum in hoc, ut in multis unanimem singulariter Ciceronem mirari et amaro. Neque enim Vereor ne parum Christianus sim, si

Ciceronianus fuero. Nihil enim contra Christum Cicero

93쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

loquitur quod certo meminerim. Et si quid sorte contra Christi doctrinam loqueretur, id unum e St, quod nec Ciceroni, nec Aristololi crederem, nec Platoni. Quando enim homini crederem , qui nec 3ngelo Crediturus sim Apostolico consilio fretus ubi ait ad Galatas: Sed licet vos aut angelus de coelo evangelizaret vobis praeter quam quod evangelizavimus vobis anathema sit 8 Neve a Cicerone digrediar, saepe ille quidem

Deos nominat saeculi sui morem Sequens: quin et volumine integro Deorum naturam tractat, ubi si acrius attendatur, Deorum turbam et inania nomina non tam

celebrat quam irridet ac detegit. Et certe ubi ex pro-liosito loquitur, unum Deum eumque principem mundique rectorem vocat. Et licet, ut saepe dixi et scripsi sorte paratum Veritali periculum limerct, alicubi tamon ingenue lassus est non con Venire philosopho dicere Deos esse. Quis mihi igitur verae fidei obiicere Cicoronem statuat ut quasi peregrini, Vel quod maioris inscitiae sit inimici nominis constet invidiam' Christus

equidem Dous noster: Cicero aulem nostri princeps eloquii. Diversa latear: adversa negem. Christus Verbum est et virtus et sapientia Dei Patris: Cicero multa de verborum arte, deque virtutibus ot humana sapientia loquutus est, vera utique et idcirco veritalis Deo absque ulla dubitatione gratissima. Cum enim Deus Veritas viva sit: cum, ut ait pater Augustinus, Omne Verum a Veritate Verum sit, haud dubio quidquid ab ullo vorum dicitur, a Deo est. Christum sis leor, nos Senon potuit paulo ante robus hum Ini S e Xem plus, quum Christus Deus homo foret. Flenda nempe Viri sors

Nam ut altissimi et divini prorsus fuerat ingenii, si vi-

94쪽

LIBER VICESIMUS PRIMUS. - EPISTOLA X.

87 dissei Christum aut nomen eius audivisset, quantum ego Opinor, non modo credidi Sset in eum, sed oloquio illo incomparabili Christi praeco maximus suis sol. Quale aliquid de altero principe latinae facundiae Virgilio poeta cum ad eius tumulum venisset Apostolus Paulus, et flevisse legitur et dixisse. Cur autom id Christus ipse noluerit, non est quaerenda rationi, illo cuius voluntas ratio summa eSt. Qu3ntum tamen ad altitudinem divini consilii humanae se erigunt coniecturae, nec potentiam cum posset, nec mundanam sapientiam, nec eloquentiam quaesivit, cui non persuadere dictione ut rhetoricos duceret, sed caecis et errantibus nudae lumen veritatis ingerere propositum erat, atque infirma mundi eligere, sicut scriptum e St, ut sortia quaeque confunderet, et Sapientiam sapientum perdere, et prudentum prudentiam reprobare, denique stultam sacere sapientiam huius mundi, et per stultitiam praedicalionis salvos sacere credentes; ne, si aliter secisset, non coelestis et divina Veritas quam docebat, sed terrena vis aut humanum artificium videretur, atque in sapientia Verbi, ut ait Apostolus, evacuaretur crux

Christi. Caeterum vir illo de quo loqui coeperam mihi

ab ineunte aetate tam carus semper et tam cultus Cicero qualiter modo mecum luserit hinc audius. Est mihi Volumen epistolarum eius ingens, quod ipse olim manu propria, quia eXemplar scriptoribus impervium erat, scripsi, adversa tunc Valetudine; sed corporis incommodum et laborem operis magnus amor et delectatioot habendi cupiditas vincebant. Hunc librum, ut mihi Semper ad manum es sol, in hibliothecae ostio posti innixum stare solitum Vidisti. Dum vero ut Saepe, locum

95쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

aliud cogitans ingredior, accidit ut togae fimbria inad Vertens sibi urn ipsum impingerem. Ille cadens laevum mihi crus non multo supra talum ictu exiguo perStrinxit. Ego illum iocans: et quid, inquam, rei est, mi Cicero, cur me seris' Ille nihil, sed eodem postridie redeuntem rursum serit rursumque cum iocis erigitur in Suam sedem. Quid te moror' Laesus iterum atque iterum expergi Scor, et quasi indignantem humi esse, altius attollo, sed cum iam crebra concussione repetiti loci fracta cutis nec spernendum ulcus extaret. SpreVitamen, potius rei causam quam rem ipsam librans. Itaque nec aquis abstinui, nec equeStri Uectatione, nec pedestri itinere temperavi expectans finem. Paulatim quasi se sperni dolens vulnus intumuit, et subindo nescio quaenam caro discolor et Virulenta succreverat. Tandem igitur cum iam dolor non iocos tantum sed Somnos requieriaque lacesseret, ut non magni animi contemptus sed amentiae videretur, medicos coactus accerso, qui multis iam diebus huic non amplius ludicro vulneri incumbunt non sine cruciatu et periculo

laesi artus, ut perhibent. Et si illorum prognosticis in utramque partem quantum sit fidei apud me nosse tocredam, et mmentis tamen crebris urgeor, et solitis cibis arceor, et insueta corporis quiete contineor. Invisa omnia, atque illud in primis quod voluptuosorum opulis uti cogor; sed iam res ad salutem spectat, ut et

tu quoque prius conVale Scere quam aegrota S Se me n

veris. Una mihi frequens indignatio quod omnis sermo collisio ac dolor in hanc unam corpori S partem p rd scripto de more incidit, ut non inepte famulus mecum iocans inter familiaria servitia saepe fortunarum tibi am

96쪽

LIBER VICESIMUSPRIMUS. EPISTOLA X. 89

nuncupare sole3t. Saepe illa me per omnem Vitam exercuit et multum tompus, a puero incipiens, id quo nihil tristius facio. iacere compulit. Quid dicam ' Parum abest

quin, non dico admittam, sed lentius respuam sati nomen, quando non modo qui Squis hominum, sed humani quaeque pars corpori S atque animae Suam sortem habui.

Et Sane suspectum potius nomen hoc pro eo quod ad impium sensum quibusdam pravis et obliquis ingeniis trahi solet, quam res ipsa salsa est. Siquidem a sando satum dicitur, et, ut ait David, semel locutus est Dominus et quod ille locutus est, utique satum est. Ut enim propheticae gravitati poeticum adsit eloquium, grave et inimitabile sanctis pondus adest Verbi S:

Et vocem sala sequuntur,

ut ait Statius Papinius. Atque ita satum ac divina providentia unum sunt. Quod qui ita intelligit, non fallitur, licet propter eam quam dixi suspicionem nominis tenendam Sententiam, corrigendam linguam admoneat Augustinus. Nos autem verhi disputationibus omissis, rem ipsam pia et minime pertinaci opinione teneamus, ipsam in omnibus veritatem, non Victoriam aucu Pantes, et Semper ex Verbis animi praesidium elicientes,

intrepidi paratique simus, non ad hoc aut illud mali genus, Sed ad omnia. Nihil enim mali est, quod non

homini dum vivit impendeat. His malis omnibus, Vilae' que periculis Sola mors liberat. Coelerum in hoc meo ea Su de quo plusquam pro re dixerim suum sorte impletur nomen, Sic enim vulgo quod infaustum est lae-Vum aut sinistrum dicitur: quamvis illud non me lateat in auguriis laeva eadem esse quae proSpera: unde USt

97쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

apud Poetam: intonuit linuum, laetumque est tonitru quod est laevum, ea scilicut ratione, quod quae laeva sunt nobis, dux lera Sunt Superis, unde omnis prOSPeritas expectanda est. Licet hic quoque inter nos Graiosque et barbaros multa sit lis, quod, ut diximus, nos sinistra, illi etiam in auguriis dextera putant esse selicia. Quae ambages quoniam procul ab incepto Sunt, illud ad summam noveris hanc infaustam ac sinistram

tibiam passam modo quod solita est, sed insperato ablios te. Ita dilectus meus Cicero cuius olim cor, nunc tibiam vulneravit. Tu integer et illaesus, Vale.

Idibus Octobris, nocte media.

FnΑΝCISCUS PETRARCA NERIO MORANDO S. P. D. Narrat singularem ΙIenrici Caprae in se benevolentiam, cuius visendi gratia se Bergamum contulit.

Iam satis rerum mearum minutias legisti, satis Ciceroniani Vulneris processit historia. ΝΟ nulem solum Ciceronum diligi ab ignotis credas, unum illis adiiciam, quod licet vetus apud te, nova animum Ddmiratione persundat. Est hic somper in oculis Pergamum Italiae alpina urbs. Nam, ut nosti, alia huius nominis in Asia est, olim Attali regia, Romanorum post haereditas. In hac nostra vir est unus litterarum tenui notitia, sed ingonio acri, si tempestivo litteris datum eSset: artificio autem auri laber, inque eo longo eminens, quodque optimum habet hominis natura,

98쪽

mirator amatorqtie rerum excellentium , auri vero quod quotidie tractat, opumque lallacium, nisi pro nocessitule, contemptor. Et hic quidem talia aetate provectior, cum sorte meum nomen audisset famae lenocinio consestim in amiciliae meae studium vehementoreXarserat. Longius eam si quibus illo tramitibus ad huius modestissimi voti successus ambierit, exequar; quid silui honestarumque blanditiarum in mo meos tuo omnes exercuerit, ut ad me longo positum familiariter atque ardenter accesserit, ignotus facio, Sed iam pro-

posito notus et nomine, quidve animo gureret in fronte atque oculis scriptum habens. Quid putas ' Num sibi me negaturum, quod nulla bat harios, nullum scrox animal negasset ' Dolini mentis ot fido ac perpetuo se-Xus Obsequio tota Virum mente complector. Neque enim sat me hominem rear, si honeste amanti sim durior ad reddendam vicem. Ille autem exultare, gloriari, gaudium animi Vultu, voce, ge Stu prodere, et quasi voti compos augustissimi altiora respicere et totus in virum alterum repente converti; iam primum patrimonii sui patiem non exiguam in meum decus expendere, Signum, nomen, imaginem novi amici in omnibus domus suae angulis, sed in pectore altius insculptam habere: partem alteram scribendis quaecumque mihi Stilo quolibet enluxerunt. Et Pgo negata maioribus sibi haud duriter scripta largiri ardore hominis ac novitate

propositi delectatus. Quid vis ' Paulatim ille priorem

Vitam, ne lus et studia moresque dedidicit, et pene omne quod fuerat, Sic eXuit, ut sui Omnes mirenturae Stupeant. Ad extremum, me dehortante et saepius admonente, ne sero litterarum studio curam rei

99쪽

s a miliaris abiiciat, ad hoc unum mihi surdus et incredulus, fabrilem deseruit ossicinam, gymna Sium et artium liberalium magistros colit, delectatione eximia, mira Spe, quam fortunatus studiorum nescio, sed votivo, nisi fallor, dignus oventu, qui tanto impetu tam

honos tam rem lantoque reliquorum omnium contemptu

appotat. Et sibi quidem ingenium servorque animi, civitati autem illi magistrorum copia semper fuit. Ob- Slaro sola videtur aetas hominis: quamvis et Platonem et Catonem tales viros, illum provecta aetate philosOpinae, hunc in senectute litteris Graiis haud frustra operam dedisse compertum sit: fortasse autem hic meus ob hoc ipsum non indignus fuerit, qui aliqua in

parto mei operis inveniat locum. Est igitur viro nomen Henrictis, cognomentum Capra, animal expeditum, impigrum, frondis amans, et natura semper in altum nitens. Indo autem dictum Varro aestimat quod Virgultum carpat, ut sit capra, transportata littera, quasi car-pa. Quod si cuiquam, haud dubio huic nostro debitum

Scias, qui si mane silvam attigisset, crede mihi, di- Stentum uber atque uterum retulisset. Haec lihi olim cuncta notissima, sed noscenda aliis dicta sint. Quod sequitur adhuc ne Scis. Hic ergo talis in se, et erga me talis iamdudum orare institit, ut seque suumque larem adventu dignarer meo, et unius saltem lucis mora sicut ipse aiebat, omnibus speculis gloriosum ac solicem sacerem. IIoc eius desiderium non absque difficultato aliquot iam per annos traxeram. Nunc tandem et

vicinitate loci et non precibus solum ted obSecrationibus et lacrimis evicit ut necterer, elatioribus licet amicis obstantibus, quibus honore indigna videretur hu-

100쪽

LIBER VICESIMUS PRIMUS. - EPISTOLA XI. 03

militas. Veni ergo Pergamum III idus octobris ad vesperam eodem illo viae duce qui horlator suerat, et Subinde trepidulo ne me interim consilii poeniteret, atque ideo modis omnibus Satagente per Se perque alios, ut a sensu itineris confabulando diverterer. Itaque planum iter et breve non sentientes egimus. Quidam Vero me nobiles prosecuti erant ob id maxime ut tam servidi hominis secreta cognoscerent. Cum ad uri)em igitur Ventum esset, et ab amicis obviam progressis multo cum gaudio excipior, et a praeside proVinciae, et

a belli duce, et a primoribus populi certatim pro Se quoque instante in palatium publicum et nobilium d

mos vocor: illo interim mire anxio et tantis precibus p3Vente ne Vincerer. Feci autem quod me dignum credidi; ad humilioris amici domum cum sociis descendi. Ibi vero ingens apparatus, coena non labrilis, non philosophica, Sed regia, thalamus auratus, cubile purpureum, ubi nec iacuisse nec inciturum esse alium persancte iurat, librorum copia non mechanici sed studiosi hominis et litterarum amantissimi. Ibi noctem illam egimus: nec unquam puto laetiore hospite ulla noxacta est. Tanta enim laetitia gestiebat, ut timerent sui, ne sorte in morbum aut amentiam Verteretur, Sive quod multis olim accidit, etiam in mortem. Indo Vero die proximo honoribus et concursu hominum pul Susabii, praeside ipso atque aliis multo pluribus longiusque quam vellem comitantibus, et amicissimo hospite Vix serum lateri avulso sub noctem ipse rus redii. Ηabes, mi Neri, quod tibi non incognitum volebam. Hic nocturnarum epistolarum limos sit. Iam enim haec iugiter ad auroram scribendo tulit impetus, sessumque

SEARCH

MENU NAVIGATION