Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DE REIιUS FAMILIARIBUS

cio imputanda simulatio veri adiutrix. Ut sis liber, ut sis tuus, ut Sis salvus, ut Sis bonus omni ingenio eni- tondum est. Apud scriptorum aliquos Ulysses arguitur simulasse insaniam quo militiam detrectaret; et sane si vera simulatio, et accusatio iusta est, suae opis et consilii egentem Graeciam inter maximos apparatus bolli iustissimi militarem virum deserere voluisse. At non in regina Scytharum Tham iri simulatus metus, nec dissimulatus in Caesare, nec in Ventidio simulata cupiditas ac formido reprehenditur; non in Themistoclo simulatus morbus, non in Claudio Nerone inque aliis multis

dissimulata prosectio: quippe quod his artibus decus

sibi quaererent, exercitibus salutem, et patriae libertatem. Tua simulatio nulli damnum, tibi pacem animi sugamque pericul0rum, patriae requiem ac gaudium allatura est. In tuis tam diuturnis tantisque laboribus non tua vel tuorum Salus, non tuae vel universalis ecclesiae .libertas agitur, pro qua viris iustis ac sortibus et laborare propoSitum est et mori: sed patere me solita fiducia vorum loqui apud illum cui nihil dixi unquam quod in animo non eSSet, nihil tacui quod esset, permitte me non minori fide quam audacia animum tuum ubi curandus est pungere ministerium agitur nescio quod alienae cupidinis, et negocium voraginis inexpletae. Vis tu ab omni cupiditate semper atque ambitione liberrimus, alienae nunc a Varitiae Servus eSse, et alienis an

sectibus obsequi, qui tuis imperas' Non id tui ut puto

certe, neque consilii mei est. Ad maiora officia natus es, quam ut cuiu Scunque sis quaestor. Simplicitatis et libertatis veniam peto. Tunc mihi verus eris Episco-PUS, VeruS P3Stor, cum quaestor esse desieris. Non est

142쪽

tui animi cura tam humilis, et si a te reiicitur repertura alios, et cuique melius credenda quam tibi. Ostende Pontifici te non posse quod poteras. OS tende et posse alios et optare quod tu fugis. Ora ut illis optata militia. tihi debita vacatione provideat: denique constanter nega. Pluris ille te faciot: et si repulsam Oderit, virtutem diliget constantiamque mirabitur, ac rogare deSinet. Verum est enim declamatorium illud apud Senecam nemo fortiter negantem iterum rogavit. Haec tibi tali viro, clarissime mihi Pater et carissime, non auderem loqui, nisi illinc modestia et humanitas tua, hinc meus amor, mea siles, Zelus, pavor animos darent. Has enim Peregrinationes tuas lam crebras tam difficiles simulque tam longas ac longaevas metuo, et morte peius in quo ipse periclitor periculum tuum odi. Subsiste, Obsecro, tempus e St. Quanto autem nunc te videndi desiderio

trahar promptius tibi cogitando fuerit, quam mihi loquendo as Sequi. Ab annis teneris intus et extra tibi cognitus quid a io semotus hoc Septennio profecerim dicam. Siquidem cum iam aetas vanis amoribus sere Omnia subtraxerit, infinitum quiddam iusto addidit amori. Solebam mirari multa quae nunc Sperno, quae iam amare quae nunc ardeo, ita quo senior in dies eo hinc algentior, hinc ardentior fio hie derunt nonnullaJ. Et fortassis implebit hoc pulcherrimum desiderium meum Deus, ante quam moriar, dumque minus expectabor adero. Ohi si inter libellos tuos improvisus exoriar, o hi si herbosa in ripa puri amnis, olit si alta sub rupe unde ille noster tanto cum murmure sontium rex erumpiti Interim Socrates meus ibi e St, imo vero Socrates tuus. Illum precor ut facis, et in illo me solitis paterni animi

143쪽

-136 DE REBUS FAMILIARI BL Sulnis amplectere, atque Omne quod de me aut pro me faceres in illo exhibe; et vale mei memor ut Soles, tui autem pluSquam Soles.

Mediolani, V Idus Augusti.

PRANCISCUS PETRARCA ZENOBIO FLORENTINO S. P. D. Narrat magnum Siciliae Senescallum Se visum venisse.

Moecenas tuus Augustum meum, sidenter adiiciam, ut me visit. Bibliothecam meam ausus opes contemnerebis adiit, nec occursus hominum, nec BeerVus rerum, nec eum denique tenuit labor viae: siquidem in extremo civitatis olim, nunc extra civitatem habito, loco cum salubri tum solitario admodum ac reposto. Huc ille vir

tantus venit, et submissis fascibus, ut quondam Magnus Pompeius Possidonii parvam domum, atque ita venerabundus hoc exiguum limen ingreSSus eSt, adaperto capite, prope assu sus, quasi Apollinis ac Pyoridum sacellum unus aliquis e Parnasi accolis, uSque adeo ut mihi sit iis qui adorant illustribus Viris, et devotum quemdam tam generosae humilitatis horrorem incuteret, et prope lacrimas tantae pietatis excuteret. Ea maie- Slas oris, ea morum comitas inerat, ea primum silentii, mox Verborum gravitas fuit. Libellis ocii mei auctoribus comitibusque nunc omnibus nunc Singulis tam Sun-vi aer inhaesit ut nil dulcius. Multus ibi de multis, sed praecipuus de te sermo. Νec Vero brevem moram traxit

144쪽

ut viantium mos est, Sed longam adeo ut coactum diceres abire: ad summam fecit locum . quem cuncta re-Visant saecula, quem non Romanus modo vel Florentinus

hospes, sed Virtutis amicus quisque erit hac transiens adoret. Et quid dicam' Totam hanc regiam urbem suo laetificavit adventu, et fronte siderea serenavit mirum in modum, et dominis gratus et populo, mihi Vero quam plurimum, quod iam impossibile sactu rebar, antiquam illam sibi pridem dati animi benevolentiam, cumulaVit, ossecitque illud inter mortales eximium ac rarum, Ut diu cogniti sed nunquam visi hactenus famam viri non modo non minueret praesentia sed augeret, quod sere de nullo unquam Vidi, de paucis legi. Tu tali amico felix vive

et vale nostri memor. Mediolani , XVI Kalendas Septembris.

Pn1ΝCISCUS PETRAIiCA ADOLESCENTI SUO S. P. D. Graviter eum obiur al, quem domo iam eiecerat, et frustra reditum' postulantem hortatur ut resil iscat.

Possem ego te amare, si amare tu te ipsum posses, si vel non odisses. Et quis est, inquies, qui Se oderit' Quis omnino qui non quam maxime se amet ' Scio sic persuasum publice, nec mihi vox Pauli, nec Sententia Ciceronis ignota est. Negare difficile est, hunc malorum prope omnium sontem esse quod nimium nos amamus. Nempe hinc surta, hinc adulteria prodeunt, hinc rapinae et quae Sunt generis eiu Sdem, ad quae nos

145쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

praeceps et nimius nostri amor impellit, dum pati non possumus deesse aliquid nobis Omnium quae delectant, et idcirco sorte confitear multos esse qui se nimium ament: at qui Satis, paucos. Quomodo enim quaeSO se satis, hoc est sobrie, amat qui sibi volens sempiternam mortem quaerit Z 0uomodo se amat qui se inexpiabilibus probris obruit' Denique quomodo se amat qui Creatorem suum odi ι' Prosecto enim qui se ipsum amat illum amet oportet, qui se fecit, quem si odit utique se non amat. Neque voro id in se tantum, quo nil est propinquius cogitanti, sed in rebus aliis cogitare promptis-Simum est. Quis umbris arborum et concentu fidium gaudens radices odit et citharam' Quis aquae rivum diligit sontis osor 8 Atqui si amator uxorius tanto Socerum Veneratur assectu qui in filiam praeter nomen ac peccatum nihil habet, quid debemus Deo qui uxorem qui filios et quaecunque amamus, qui denique nos atque animaS nostras, quibus nos ipsos atque alia quaelibet amaremus, condidit' Si dentur sie in Codicibus Florentinis, in quibus aliquid deesse manifestum es h et intrepido repetam necesse est sese oderit, quia id ipsum, quod dicebam, nimis amare odisso est. Contra amati salutem est enim, quam ut suum finem respicit Verus amor;

salsus in contrarium sertur, quod suum ac proprium est odii. POSSem ego quoque te non Spernere ni Si tu Deum atque homines animamque tuam Sperneres: POSSem te pati nisi tu patientia diu multumque esses abusus. POS-sem tibi mitior seri, nisi tu ineam nescio an dicam mansuetudinem an facilitatem an mollitiem stulte simul

atque impie calcare non veritus, meos diurnos noctur-nOSque actus tuo diurno ac nocturno non Ocio sed torpo-

146쪽

LIDEIt VICESIMUS SECUNDUS. EPISTOLA VII.

re, meas tibi notissimas vigilias tuo iugi ac languido mortique simillimo sopore, meum et amicorum cultum et amicitiarum siduin ac perenne studium inepto risu, et contemptu hominum, quos videre vel audire non es dignus, denique naturam, Vitam, mores, Studia et postremo mea Omnia contrariis moribus atque artibus deformasses; ut quantum mihi gaudii mea mens dabat non exactae quidem innocentiae neque magnae virtutis, sed hercle voluntatis optimae sibi conscia, tantundem plusque aliquid doloris animus tuus ac propositum quod

celare nec poteras nec sciebas, credo equidem nec V lebah tantus nescio unde mearum rerum atque Opinionum contemptor evaseras) et inaestimabilis illa dissimilitudo naturae, quae, si suspicio hominum vera eSSet, persimilis esse debuerat) ac stupenda votorum omnium diversitas daret. Quae omnia dum potui tuli, sed tam graviter ut ex omnibus sarcinis quas seri mundus et vita hominum nulla mihi molestior, nulla esset aut suisset indignior; nempe cui baculus imbecilli senio provisus in pondus ac praecipitium Versus essot. Substinuitain gravi et indignante stomacho multos quidem per annos, quod nunc miror: sed Vires patientiae pietas dabat, et obstabat nauseae spes iam tenuis mutandae Vitae, quae ubi prorsus evanuit tandem te non sessus modo sed si actus malis atque expugnatus evomui, et inlaustum onus domo exegi. Et si finem exilii tui quaeris, idem, scito, non alius quam peccati erit. Victus amor, exhausta Spes, consumpta patientia mea est, nec ferrete limen meum potest, nec murus capere, nec tectum tegere, nec audire aures, nec Videre oculi: proinde dum

is es qui hinc abisti, et optare reditum pudeat, et Spe-

147쪽

rare ut admitti queas. Alius redi, alio liabitu, aliis

montis a tactibus, alio pedum inces Su, alia manuum iactatione, alio pectoris ac cervicis motu, alio Vocis

sonu, alio nexu supercilii, alio frontis nutu. Cave nil revehas illius quod to iis etiam odiosissimum fecit quibus secerat natura carissimum: sed in primis illum, quo turpissime tumes, fastum atque contemptum, quo nihil indignius, nihil distarnaius statui tuo QSt, quo, dum suerit qualis haclonus suit, nihil humilius habet, nihil contemptibilius orbis terrae. Tu ne mihi creatorem tuum

patrenaque omnium Deum, tu ne homines fratres tuos,eOS maXinae qui nos amant, tu animam saluto nullae tuam

Spernens, hoc maior, hoc clarior fieri putas ' Tumidior si S e tumore autem tuo, rogo, quid unquam nisi ridiculus mus nascetur 2 3linus dico: ridicula enim frontes atterunt, ilia quatiunt, iocos movent. Τ umor tuus aliis ridiculum sorte, tibi autem veros luctus et aeternae materiam mortis spondet. Colubro enim tum os flebili, non mure ridiculo, alque ita cit in sis te solicem reris. Caeco

salieris, caece tota erras Via, caece, inquam, Verae c3llem

gloriae non Vides, quodque est pes Simum, malo tuo gaudes mi Ser, luoque dedecore gloriaris, nec intelligis quo te error hic ducat, et his moribus vel latero sor San, vel placere insuper credidi Sti, et hanc spem vanissimam ex me sateor concepisti: eo scilicet quod Suorum nemo PSSet Imantior, qua Si Vero semper Verum

sit amantum caeca esse iudicia, et non illud interdum Veritas, nullius animo severius esSe iudicium quam amantis: Sic enim exacta omnia a suis eXigunt qui amant ut saepe delicatissimi sensus minimis etiam Ostendantur. Tu utinam, non dicam exacta, Sed vel communia

148쪽

Lis: ER VICESIMUS SECUNDUS. - EPISTOLA VII.

lis praestitisses, teque si non virum, at hominem, vel si id

nolles, at certo non belluam meminisses. Evanuisti aulem in cogitationibus tuis, usque ad funestam tui ipsius Oblivionem, Soporemque mortiferum, unde ut absolvi

possis non Vocandus modo Vel Vellicandus, sed urendus ac Secandus eS. Surge, amen S, OX pergi Scere, sique

ubi nunc iaceas vide. Non cessunt oculi tui perditum

tempus flere, non cessent manus tuae tumidum pectu Stundere, non ceSSet lingua simulque animus veniam

precari. Numen confessis aliquod patet inquit Naso. Quid a quoquam Verius dici potest, quid religiosius, modo

do numine conveniret ' Patet equidem consessis et con-

trilis numen aliquod, illud scilicet de quo stupentes Iudaei, quid hic loquitur, aiebant, dum peccata dimitteret; quod cum solius Dei opus esset, seri ab homine mira bantur, ignari et Deum es Se qui saceret, qui peccata hominum non modo post tergum suum proiicit, sed etiam in profundum maris, qui quantum distat ortus ab occidente longo facit a nobis ini tui lates nostras, qui prope est omnibus in Vocantibus eum, sed invocantibus in veritate. Illo libi aderit si vere in voces, si tumore deposito, si praeterili dolens et suturi metuens, et dote dissi sus et do illo sperans, qui quam Vis multOS SU-hilo spepo iustificaverit, nec tempore ad 3gendum egeat. Tu tamen longa tibi purgatione opus credito. Diuturnae Pt concretae sordes non facile diluuntur. Bene tecumagi pules si quantum tempus errasti, tantum redeunti sus cerit ad rectum iter. Solet enim error pronuS OSSO, reditus non ita: remetiendum omne tibi viae spatium, quo tam procul a iustitiae Semitis aberrasti: repetendi anfractus, relegenda Ve Stigia, ut Omnia in adversum

149쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

agas, proque effrenata libidine modestiam colas, pro contemptu Dei et hominum, quod tutius fiet, mundum

spernas ac te ipsum, et hortatricem criminum carnem tuam, qua nil tibi inimicius vitae est, cuius consilio et in me, et quod est longe gravis Simum atque miserrimum, in Deum tuum nefarie rebellasti. Mecum lamen

ut videbitur: cum illo prius in gratiam redeas velim: alioquin domini mei hostem volens meis sub laribus non videbo. Illum si rite placaveris sest enim supra fidem mitis ac placabilis) facile ipse meas iniurias obliviscar etsi multae sint, et cui dominus pepercerit, con-SerVUS Veniam non negabo; neque oblivisci potero illud Ecclesiastici. Ne despietas hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei memento quoniam omnes incorruptionem sumus. Sed haec hactenus. Scripsi plura

quam credidi. Misericordia hodio iram vicit: h tibi

autem, infelicissimo adolescens, frustra quidem ut puto, sed quia maxime meum erat saepe tibi rectum iter monstrare, iterum atque iterum ne tuum crimen aliquam mihi culpae suspicionem applicuisse videretur, si te in omne malum lapso in silentium ego collaberer, teque praecipitem tacitus spectarum; haec tibi, inquam, vitae perditae et obiectae spei remedia atque instituta praescripserim pro desperati ac neglecti veterni tui quali tale brevia, sed, ni respuis, nunc etiam fortassis utilia.

Etsi enim acriter intuenti nullum in to mihi prognosticonsalutis appareat, dat tamen spei aliquid aetas tua, sed multo amplius laesi domini clementia, quae sibi saepe de hostibus amicos secit. Nec minus quam quod in multis potuit in te potest, modo illi ad te aditum praebeas, obicemque dimoveas. De hoc tamen ipse videris. Quod

150쪽

meum orat, et verbo millies et nunc scriptis implesse videor; quam ad extremum essicaciter, iterum dico, tu videris. Deinceps enim tacere eligo, et rei exitum in silentio opperiri, ita ut si evaseris saluti tuae, si perieris fidei meae gratulor, quae, contumacem licet et ingratum, magni S tamen saepe clamoribus atque in finem tacitis notis, usque ad tumulum prosecuta sit, ut nisi valde me fallit opinio, nec mea Solum Sed multorum, immo omnium, niSi sorte complicum tuorum, nunquam de me iuste aliquid vivus aut mortuus quaeri pOSSit. Caeterum quia te reditus avidum ut sentio, non mei amor aut virtutis, sed exilii tui forsan incommoditas

facit, quamquam tibi perproprie dici posset quod Tiberio respondit Augustus e secessu in odio ad revisendas necessitudines reditum flagitanti, ut a dimitteres Omnium tuorum curam quos tam cupide reliquisses, nresyondebo tamen aliter. Dum te sanum et qualem esse iubeo non tam opinaberis, quam scies, inque hac Pagina quasi in Speculo detersam animi tui faciem videbis, tum demum, nec volente me prius, Vultum meum, quem serenum tibi ac facilem contempsisti, non ut Soles, sed ut tibi expedit, ut me decet, te visurum Spera.

Scio enim quod te perdidit facilitas mea. Curabo ne te amplius pio late impium fecisse, vel amando. perdidi SSevidear. Hoc tibi non ex oraculo Apollinis Pythii, ut ait Cicero, sed Christi ore dictum pula: nihil certius, nihil

est veriuS. Mediolani, III Kalendas Septembris.

SEARCH

MENU NAVIGATION