Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

DE REIιUS FAMILIARIBUS

vigil industria, et inter disti cultates rerum Sese animus erigens, patiens lal cirum, gloriae appeten S, contemptorque libidinum qu ubi se 'vicerit, sacile omnium victorcssicitur' Idem ipso lentoscens veriusque destitui incipiens mox vincendus ab omnibus in luxum sὀcordiamque resolvitur,. quod in his tribus quas proxime memoravi, inque illis quatuor, quorum primo memineris m, aliisque quam plurimis regnis ac gentibus promptum osset ostendere, nisi quia et longum et notum adeo est, ut nil inter homines sit notius. Et haec nimirum illa est a minus bono ad optimum quemque impserit quam dicebam Sallustiana translatio, fortunae lup mutatio

cum moribus. Prima quidem victrix exercituum atque enerVatrix Virium voluptas, contra quam Sola virtus

invicta est. Qui hac armatus illi restitit, nulli hostium cessurus immortales titulos celso si xerit trophaeo. Scis quid Scipio apud Numantiam edixit: et clarissimum enim et notissimum est odictum, quo scorta scilicet institoresque et lixae castris eiecti, sive, ut dire viter quod est dicam, missa volupta n exiliqua accitaque Virtus in auxilium, ac virtuti cremos acter tiavictoria

est. Quom imi latus in Numidi FMetellus, consilio, , pari fine, voluptate itidem reJegato. ne vi ue ines ετ

res litutis, ad Romana signa insuetam tamdiu os ni victoriae viam NOStrdo autem militiae . disciplina quaenam sit non eXpeeta S ut loquar: qui mores, quae castrorum species, quae ducum providentia, qui militum Vigor, quae mode Stia. Non Virorum castra putes ingredisod lupanaria meretricum, laberna Sque ganeonum ac popinas: neque hercle aliter CSt, neque Vero aeq0 animiter vino quolibet harbarica madet ebrietas. Nisi po-

172쪽

LIlIER VICESIMUS SECUNDIIS. - EPISTULA XIV. 1 lib

regrinis poculis aestuet, inopiam ac desectum et sitim vocat in tollerabilem, quae fugam quaeque deditionem sussiicienter excuset. Hic prosectus rei ,3llicae: sic ab armis ad cyatos militaris ambitio processit: non qualiter pugnent, sed qualiter potent atque inebrientur est quaestio, qua cum hostibus foederati totos dies noctesque. cum commilitonibus decertant gliis, et ille victorsamosiorque qui vini capacior prosusiorque est miles. Venit in hoc genere hominum solo utinam quod Venturum vaticinatus est Seneca: habebitur inquit aliquando ebrietati honor, et plurimum meri cepisse virtus erit. His tu institutis et his studiis magnum aliquid speres Iuro tales exitus rerum Sunt quales ebriorum decet. Quamquam quod infelices Itali vel dissimulant vel non vident, haec latronum acies non ad praelium sed ad praedam atque ad potum nostris degat in finibus. Votus malum. Legimus gentem illam frugum et praecipue vini dulcedine primum olim in Italiam . transcendis Se , quod utinam hodieque non tum cupide. sacerent, nOSque prohibitores in limine et non magis imitatores insaniae repo- Hrent: quo fit ut paulatim cuncta degenerent, mOS PI-trius, sermo, habitus; vitae modus domi militiaeque ἡ ψ'' ue nequidquam queri soleo, saVentibus nobis, Italia naec, quam etsi non videris plane nosti, dictu mirum et . Vel hostibus miserandum, in truculentam barbariem

transformetur : cuius monstri, prodigiosa licui delectatio sit insanis, quam tamen patribus rationem reddituri simus non intelligo. Sed de hoc saepe multa nec unquam satis multa disserui. Nunc peragam quod incepi. Quid est ergo quod miremur si apud nos et sepultum imperium et libertas oppressa est, aut si nOStro nunc

173쪽

in Orbe neque pax durat, neque bello siniuntur . cum neque ipsi quiescere valeamus, neque his unquam

stipendiis debella re' Quando enim, oro, Vincerent qui vicisse iam nollent, immo quidem quibus vincere vinciost ' Horrent in patriam reditus: haud immerito: gustarunt enim Italiae Saporem, oderuntque et metuunt belli sinum, qui ebrietati ac licentiae modum ponat. Quamvis nec si valde cupiant hostem Vincere, iam possint, suis ipsi vitiis ac moribus Victi, capti, oppreSSi, eXarmati, SerVi degeneres voluptatum. Quid Vero nunc eis diceret prisca illa II ornana militia masculorum militum, quibus praeter arma cibum quoque dierum plurimorum, non hunc mollem multa arte consectum, Sed praedurum panem, Vallumque insuper humeris serrenios fuerat, quo et sumem diurnam Sero pellerent, et so inter coecos hostium insultus nocte protegerent, munirentque; audire soliti a ducibus suis si quando sub fasce nimio, lentius incederent, miles, cum te gladio vallat e scieris, vallum ferre desinito, et ingentem clypeum

serenti . aegre e X probratum ita : amplius iusto scutum fers, neque id reprehendo, quando =nelius scuto uteris quam

gladi08 Nulla ibi opularum, nid a vini menti O: rivus

omnis, licet tui hi ditis, silientibus nectareos polus dabat. Nullus usquam voluptati locus : Omnia virtus o Cupa

Verat, et gloriae. Studium et pudoris metus. Militabant sub severis ducibus, qui molli lium neque in se nequo in alio serre possent. Habubant illos non luxuriae magistros sed sobrietatis exemplar, in qua principem n0nsequi militibus indecorum esset. Vini parcissimum Iulium Caesarem hostium quoque consessione didicerant, ut adeo victus indisserentis, nec gulae minu S

174쪽

quam hostium domitorem, ut in pace etiam, non modo plebeios sed nec inamoenos quidem et insulsos cibos aspernaretur Augustum cibi minimi ac vulgaris sere, et qui secundum panem et pisciculos minutos et caseum bubulum manu pressum et scus virides biseras maxime appetebat. Hadrianum parce ac militariter viventem cibisque castrensibus . in propatulo libenter uli solitum hoc e St tardo, caseo et posca, exemplo Scipionis AEmiliani et Metelli et auctoris sui Traiani. Haec enim duiis, ut minores Sileam, a praeclaris auctoribus scripta Sunt. Quem Vero non puderet turpium dominorum gulae ac Ventris esse mancipium, dum audiret aut cerneret tantos imperatores ita vivere 2 Assueverant praeterenmilites pro quali late sucinoris poenam aut praemium sperare. Neque enim aut occultum aliquid, aut neglectum iudicii in sub aestimatione tantorum singi poterat. Cernebant statuas insignium bellatorum, videbant coronas civicas, murales, obsidionales. Audiebant Cosi uni Scaevam ob inauditam et Stupendam pugnam, qua totum Britannici exercitus impetum uno pectore unoque Victorum ne propulerat, ab illo martiae virtutis aestimatore praecipuo, cuius gesta Sub oculis res erat, Centurionatus insignibus exornatum. Lucium Dentatum Ohinnumeras incredibilesque victorias, non unius militis; sed integrae legionis exuviis onustum. Ex diverso autem pr*pter ignaviam notatas infamia legiones, adem PtOS equos, arma, Patriae conspectum, pugnae copiam :siquidem et promptus ad praemia est qui praemio digna meditatur, et durus ad veniam qui vel nil venim egens agit, vel si quid crraverit, nihil ipso Sibi parcere soleat. Semper igitur et hostium spoliis et murilis tergu

175쪽

suppliciis, si ita res tulisset, Semper aures ut honestis laudibus sic iustis reprehensionibus praeparatas habebant. Noverant Pescennium Nigrum in AEgypto vinum flagitantibus respondisse: Nilum habetis et vinum quin-m AZ eumdemque aliis qui a Saracenis Victi essent, tumultuose vinum poscentibus, Sine quo Pugnare non

posse se dicerent, insultasse his verbis : Erubescite : illi qui nos vincunt aquam bibunt. Marium nempe Pescennius ante oculos habebat, cuius imitator in primis miratorque magnus suit, qui non vinum Sed aquam petenti exercitui respondisseia Viri estis: en illic habetis: castra hostium ostendens qui ripam fluminis obtinebant. Quo reςponSO inarde Scens virtus eo militem perpulit . ubi

neque Vinum certe neque puram aquum sitiens inveniret, quoniam, ut ait Florus, tanto ardore pugnatum est ut victor romanus de cruento flumine non plus aquae

biberit quam sanguinis. Quid autem durissimi duces aliud quidquam militibus Suisi in acie responderent, quando mitissimus princeps Augustus domi in pacoquerentem de inopia et caritale Vini populum Severissima orutione compescuit, ut Tranquillus ait, satis provisum ab Agrippa genero suo dicens perductis plurimis aquis ne homines sitirent Τ Nigrum ipsum quoquo meminerant tum in si acti a Voluptate animi, ut non argentum modo detraxerit ex usu militiae, ne fortumilitaribus sarcinulis in manus hoSlium delatis, nostris spoliis superbirent barbari, sed pistores sequi castra vetuerit, Vinique potum prorSuS interdixerit, . iubens omnes aceto ac bi Scocto pane contentos eSSe, de quo ita scribit Atilius Spartianus: Nunquam sub eo miles provinciali lignum, oleum, operam extorsit, et ipse a

176쪽

milite nihil aecepit eum tribunatum ageret, nihil accipi passus est. Nam et imperator tribunos duos, se os constitit stellaturas accepisse, lapidibus obrui ab aurialiaribus iussit. Neque allorum Marii miratorum obliti erant Cassidium Avidi uin, qui, ut . Vulcatius Gallicanus ait in historiis, arma militum septima die Sena per respexit, Vestimenta etiam et calceamenta et Ocreas, delicias omnes de castris submovit, iussitque eos hiemem sub pellibus agere, nil omnino praeter lardum et buccellatum et acetum in expeditionem portare; si quid praeterea luxuriae reperiis Set non levi puniens supplicio. Atque ille quidem merito praesectus, cui Princeps Suum. de Cussio iudicium scribens curam commeatuum iniunxerat, in haec Verba rescripserit: u Recise consuluisti u mi domine, quod Cassium praefecisti Syriacis legios ni hus: nihil enim iam expedit quam homo se Veriors Graecanicis militibus. ψste sano Omnes ex caldationes,n omnes flores de capite, collo et sinu militi excutiet. v Annona militaris Omnis parata est, neque quidquamn deest sub hono duce. Non enim multum aut quaeris tur aut impenditur. a Uaec praesecius principi duCassio, sub quo duce exercitium septimi diui fuit

omnium militum, ita ut sagittas mitterent et armis luderent: dicebat enim: u Miserum eSSe cum eXercen rentur athletae, Venatores et gladiatores, non exercerin milites, quibus minor esset suturus labor si consuetus η esset. η Qui denique, ut historicus idem ait, cum exercitum duceret, Seqye inscio, manuS auxiliarin, centurionibus suis auctoribus, tria millia Sarmatarum negligentius agentium in Danubii ripis Occidissent. et cum praeda ingenti ad eum rediissent, Sperantibus centurio-

177쪽

itibus praemium, rapi eos iussit et in crucem tolli, servilique supplicio assici, dicens evenire potui Sse ut ossent insidiae, ac periret romani nominis reverentia. Cumque ingens seditio in exercitu orta esset, processit in medium sine armis, et: u Percutito me, inquit, Sis audetis, corruptaeque disciplinae caesi eliam duciso scelus addite. v Quae res tantum Obedientiae romanis addidit, tantum terroris barbaris iniecit, videntibus damnatos romaui ducis iudicio etiam eos qui contra fas Vicerant, ut pacem centum annorum, absente Antonino Romano tunc imperatore, deposcerent. Ad postremum hic est ille vir quem unum corruptis ac perditis legionum moribus reformandis idem ipse Marcus Aurelius Antoninus principum sapientissimus sano maturoque consilio delegisse, cuique per epistolam severitatis eximiae verum et insigno testimonium reddidisse laudatur. Multa dixi de Cassio, quod et multa de eo legeram, et mullum ille nostrae modernae militiae dissimilis mullumque ideo vitiorum nostri temporis convicio idoneus videbatur. Cui hac in re similis Maximinus quamvis in reliquis crudelis ac barbaru S, quinta quaque, ut in vila eius legitur, die iubebat milites decurrere, inter se simulacra bellorum agere, gladios, loricas, galeaS, Scuta, tunica S, et omnia arma illorum quotidie circumspicere, quin etiam ipse prospiciebat ProrSus ut verum se patrem militibus praeberet. Probus quoque sub oculis erat qui, ut ait Flavius Vopi

Seu S, nunquam militem Otiosum esse perpessus eSt:

Siquidem multa opera militari manu perfecit, dicen Sannonam militem comedere non debere. Ac ne leviora graVis Simis inseram, utque omittam Quintum Cinciu-

178쪽

LIBER VICESIMUS SECUNDUS. - EPISTULA xl V. 1 l

natum, qui dictator Minutio, quod se atque exercitum Romanum obsideri ab bostibus apud Algidum passus

erat, con Sulatum abStulit; ut Calpurnium Pisonem sileam, qui consul praesectum equitum, quod arma hostibus tradidisset, vario contumeliarum genere deformatum, succisis togae laciniis, discinctum nudis pudibus a mane ad Vesperam adeSSe ad primam aciem per omne militiae tempus iussit, ut qui Omni iure sanguinis, quo praesectus illi vinctus erat, potiorem duceret esse

rempublicam atque observantiam militarem : ut hos ergo praeteream, omittendus non est rigor acerrimus

Manlii Torquati, qui silium rarae indolis, quod iniussus in hostem pugnaverat, quamvis egregie se liciterque pugnasset, occidit: parque Postumii Tiburtii, ob eamdem causam in filium quoque imperii severioris atrocitas, quamquam huius incertior fama sit. Nec multo inferior Papirii Cursoris, acrimonia, ni Si quod non in filium exarsit sod in Quintum Fabi uiri magistrum equitum, quem dictator, quod iniuSSu eius alioquin prospere ne Strenue decertas Set, Securi serire voluit, et secisset, ni conceptam Severitatem pietas publica item perasset, et non insignis rei Virtus aut dignitas, non tumultuantis motus exercitus, non longaevi patris lacrimae, non Senatus auctoritas, Sed solae ad ultimum piae preces populi Romani nobilissimum ac sortissimum adolescentem ab interitu liherassent. Noverant Sane tam dissicilem tam tremendum hoc duco militiam, ut perpetuo labore ac metu corpora militum atque animos altereret, atque, quod e St apud Livium, aliquando ausis

equitibus ab eo pulere ut sibi pro re bone gesta laxaretuliquid laboris, sic illuderet: ne nihil dimissum dieatis

179쪽

remitto, ne utique dorsum demulceatis cum eae equis descendetis: et praetorem Praenestinum, quod per timorem segnius suos duxerat in priniam 3ciem, lictore cum securi accito ludens quoque morti S terrore, coti susum

increpitumque dimitteret. De reliquis succurrebat Quintus 'Messius qui, qutid a Li Vio prie termiSSum miror, bello punico Secundo, eo proelio quod ad Trebiam geStum est, quinque cohortibus, ex ea statione cui iis custodiam illis commiserat, hostium vi deiectis, ut eamdem illico repeterunt imperavit, non quia id fieri POSSe confideret, Sed ut militarem culpam acri imperioca Stigaret, de Sertique loci mors supplicrum esset. Illud

enim praecepto additum erat, ut Si quiS ex eo numero in castra refugeret, 'tamquam hostis Occideretur; quod ultimae necessitatis acutissimum calcar adactum animis, et laSsitudinem corporum et desperationem rerum

et loci disti cultatum ot hostium turbam Vicit, quodque impossibile duci invicto visum erat, victis militibus

pronum secit. Obversabatur animo Iulius Caesar qui, ut Tranquillus ipse meminit, inclinatam aciem solus saepe restituit, obsistens fugientibus retinensque singul0s, et contortis faucibus convertens in hostem, et quidem adeo plerumque trepidos, ut aquilifer moranti se cim ide sit comminatus, alius in manu detinentis reliquerit signum. Sub iis ducibus militare durum lateor, sed

lenibat asperitatem gloria, quodque Vitae periculum ac labor horrendum secerat, sola virtus optabile faciebat. Rari ibi transfugae: rari desertores : fides et metus leves animos si penabant. Erant exemplo Fabius MaximuS, qui omnes quoS cepi SSet tranSsuga S, truncis manibus dimissos, fugam cogitantibus documentum dedit.

180쪽

LIIJER VICESIMUS SECUNDUS. - EPISTOLA XIV. 17'.

Erat Africanus maior . qui sic natura bonignum ac

mitem animum necessaria foveri late Vel invitus arma

Verat, ut pendente bello gravissimo, cuius sibi consecti gloria parabatur, desectionis auctores ad palum deligatos ac virgis caesos securibus Obtruncaret, et Carthagino domita finitoque bello, transfugas, qui Omprehensi essent latini nominis ,- securi quoque percuti iuberet, romanos lite et gravius iussisset erucifigi. Erat et Minor Asricanus qui, non Viola tantum Sed eversa Carthagine, transfugas inter victoriae ludos populo spectante laniandos seris edacibus obtulit: et AE milius Paulus, qui Macedonici belli victor, similis noXae reos olephantibus proculcandos praebuit, salubri omnes et mo morabili documento, si modo ducum virorumque illustrium iudicia eo trahimus, quo illorum virtus et gIoria merentur, neque livor interpres pessimus iustae severitati superhae crudelitatis nomen imponerct nititur, cuncta peiorem semper in partem trahens. Libet enim huic loco ad scri here unum Valerii Maximi gravo dictum, quod ipse iis ac talibus exemplis adnexuit: aspero enim inquit et abscisso custigationis

genere militaris disciplina indiget, quia vires armis constant, quin ubi a recto tenore desciverint, oppressura sunt nisi opprimantur. Νeque voro tantummodo iri Suos duces at tuo exercitus, sed in socios incorrupta

conflabat fides. Nam quis sistere, quis furari praedarive aliquid auderet, dum meminisset ut milites qui regium in praesidium missi, mactatis. nefarie principi-btig civitalis, ipsam sibi crudeliter usurparunt, et erant millia hominum quatuor, ut Livius ait, ad unum omnes Virgis caesos securibusque percussos inhumatos abiici

SEARCH

MENU NAVIGATION