Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

lit, veniet qui Volet: quomodo autem, nihil ad rem, modo ut velit, seu tua Virtus 3 morem, Seu Stuporem gloria, seu timorem paritura felicitas. Nemo qui iustum ac famosum et felicem principem non Vol amet mireturque, Vel metuat. Incipe. Vetus est Verbum: multis itineribus Romam peti. Si torpes. nullus non satis tenaX

laqueus e St: si te mOVeas, Vanae circum exciderint tendiculae, tuque non tantum liber, sed, ut p3r e St, mundi dominus atque hominum rector eruperis, nequo Soli tibi sed humano generi quaesieris libertatem. AbgrotBntem aprum ipse morbus alligat, validum frementemque cohibere magnus est labor. Excuto torporem, cerne Sillico cuncta lacilia: alioquin torpor ipse pro vinculiseri l. Νemo leonem aranearum telis, nemo Visco aquilam captam vidit. Quid tuae nunc aquilae morantur,

quid tui mussitant leones' Facito in servilium trahitur qui libertate se indignum aestimat. At qui se liberum novit, non ante libertate privabitur quam vita, immone tum quidem: vita enim spoliari naturae est, libet late socordis . Nunc vero quaenam ista Superbia e St, principem Romanum publicae liber latis auctorem libertate privare, ut cuius esse debent Omnia, ipse non Sit suus' Quomodo enim liber suique dominus est, cui sit interdictum ire quo libeat, minus dico, immo quidem cui suae domus limen Obstru Sum sit, atque ipSe, ut proprie dicam, quam longissime retogatus' Intelligis, Cae-Sar, non quae dixi tantum, sed quae dicero volui: multa

enim occurSant, nisi Verear ne supervacua tibi sit, mihi etiam periculosa narratio. Sat odii ia in pridem pro Veritate contra xi: studio inimicos quaerere non Simple Xamentia est. Itaque salis hodie di xorim: quam emica-

202쪽

citur tu videris. Mihi, si ultra nequeam, satis est, et aetati meae et posterilati insuper fideli officio functum esse quod et saepe olim secisse videor, et si quid deerat, haec dies impluvit. Νoc dum tamen curam illam attigi quae animum tuum Semper gra Vi pioque negotio urgere saepe oculos lacrimis implere debuerat. Nonne enim vigilanti sopitoque tibi occurrit Hierusalem Vidua, inops,

captiva, Serva, mi Sera quae nullum iam nisi ex te poscit ac sperat auxilium ' Inter haec tu somnum oculis aut palpebris dormitationem, aut requiem temporibus tuis praebes. Expergi Scere, imperator: hora est, immo vero iam transiit: accolera, et virtuti calcar ingemina ut segnitiem Velocitate compenSUS. Stirge, inquam, Surge iam Imperator. Surge, et clamorem urbis atque orbis te vocantis exaudi; confrica Oculos et circumspice, Imperator; videbis multa quae corrigi velint, et intolliges non tibi hoc nomen impositum ut quiescas. Mihi quidem in epistolis omni hus ad te missis stilus idem ac

materia una est, exhortatio Scilicet increpatioque, querimoniae et Verborum stimuli. Aude, oro, aliquid quo mihi non semper exorandus atque urgendus, sed coercendus aliquando videare, et interdum fraeno, non Semper calcaribus eguisse. Aristotelis disciplina est quantum mihi videtur non inofficax, ut qui in altero extremorum peccare Solitus fuerit, sese in contrarium trahat,

quod tortuosa lignorum dirigentes laciunt, ut verbo utar ipsius: sic enim ad medium et ad rectum facilius pervenitur. Hactenus quod mens tulit. Nunc restabat ut epistolae tuae satisfacerem: sed quoniam tu illud vis Secretum, ego autem haec nota omnibus velim, dividam res diversas, Pt quod ex me stagitas seorsum leges.

203쪽

Vale, Caesar invictissime, et saepe, oro, cogita quid Viro debitum, quid principi.

Mediolani, XII. Kalendas Aprilis.

FRANCISCIIS PETRARCA CAROLO IV IMP. AUG. S. P. D. Militem amicum suum Caesari commendat.

Τacitus transire decreveram: Sed cogit ut loquar non minus tui reverentia quam eius amor pro quo loquor. Miles hic tuus et amicus meus olim meis in litteris tibi fiducialiter commendatus suit, non quia Vel tu, vel ille, vel ego mihi sim ignotus, sed quod sentirem apud maiestatem tuam humilitati meae gratiam non deeSSe, meum rebar non tacere quod scirem ad tuum decus pertinere. Dixi, Ca Sar, et repeto: plurimum huic debes, nec tu modo sed imperium. Causas sileo: notae sunt tibi solicitudo, si des et industria. De nullo hominum sperat nisi de te hic talis Vir ita de te meritus, qui inter multa pericula cruciabili cum labore quotidioit et redit, nulla re auctior nisi aetate in dies senior. Cur non et in dies ditior ' Da, obsecro, libertati fideique meo veniam: nunquam, nisi fides multa esset, tanta suppeteret libertas. Tuum est, CaeSan, ut calcare improbos, Sic bonos attollere. Fac ut hic vir silus ac nobilis, qui iuventam suam pro tua gloria tot laboribus atterit, te duco teque auspice, poSSit in Senectute quiescere.

204쪽

PRANCISCUS PETRARCA BONINCONTRO S. P. D. Gratulatur a servitute in libertatem restitutum.

Iam sero licet, optime vir, vivere incipis: gaude: satis est enim, modo incipias antequam desinas. Quidam certe, ut Annaeus ait, ante desierunt quam inciperent. Iam classico non Obstrepente nec stringentibus curis, integros et tranquillos et placidos somnos carpis: iam laetos dies securasque noctes agis: iam in portunavigas et post terga respiciens, turbidas et ancipites procellas cernis intrepidus. Praesenti statui tuo gratulor, praeteritum miserabar, etsi sorte vulgo felicior videretur. Potuisti in tempestatibus et in bello mori. Ecce iam in pace morieris, in pace vives. Occultum divinae providentiae munus agnoscito. Longae consuetudinis Visco explicitum, ac fortassis ut ost animus hominum saepe rerum nescius et periculis suis favens. Vel invitum te ventus Optabilis patriae reddidit, ut ad aeternam illam patriam, unde nunc exulamus, liberior sit regressus. O quanto tibi melius accidit quam sperabast Et

pelagi monstra et sirenum cantus Surda tutus aure tran- .

si isti, et salva puppi Scyllam et Charybdim ac multa cum laude curiarum fluctus et scopulos evasisti. Iam in patria tua degis. Iam ad patriam pergis: . iam denique tuus es. O invidiosum, O beatum te, si quid fueris, quidve Sis noveri si

Mediolani, VI. Kalendas Februarii.

205쪽

DE REBUS FAMILIARIBLS

EPISTOLA V.

FRANCISCUS PETRARCA BONINCONTRO S. P. D. Magni senectutem laciendam: nil mortem habere quod terreat.

Audio in in sonium valde descendore. Quid loquor' immo equidem ascendere. Alta est enim et spectabilis et, quod omnes consentiunt, Venerabilis senectus. Vis altitudinem veram nosse' Λdolescentiae lubricum iter ac libidinum et irarum nebulas SupergreSSa, Caeloque propinquior quaecumque suspicere reliqua aetas solet, iam

sub pedibus habet ac despicit. Curvet illa humoros licet, generOSOS certe animos attollit, et quamquam qui nihil praeter corpus cogitant, oculorum sallaci iudicio curvam ad latem ac depressam putent, vere sublimis et recla QSt. Itaque senuisse doleant qui spes omnes et s licitatis suae summam in corpore poSuerunt. Tu ad eam aetatem pervenisse gaude, cui maior sit animi cura quam corporis. Quod enim iuvenis, quasi in adversum remigans, Summo ni Su et magnis Viribus faciebas, ecce ut secundo se latis alveo na Vigans, et quibus oppugnabaris adiutus, nullo iam labore facis. Insisterem sane curiosius huic loco, ut omnes qui Videntur angores ac molestias Senectutis excuterem, nec graViber ferrem tibi hunc calamum et hanc unam dieculam praest Bre,

qui mihi plurimas praestitisti, nisi quia et senectus satis

apud Ciceronem a Catone non excusata tantum sed laudata est, et ego te sortissimo senescentem nullis hortatibus induci posse arbitror ut sortiore animo SeneSUBS; supra summum enim nihil est quo Sit locus ascensui.

206쪽

LIBER VICESIMUSTERTIUS. - EPISTOLA V. 199

His orgo sepositis, quae sequuntur exequor. Quanto cum gaudio me illam epistolae tuae partem aSpexisse aestimas, ubi ais, assidue mortem intrepidum expectare Ohi docto viro ohi vere te dignum Verbum i Mori timeant qui vi- Vere nescierunt. Tu qui sic vixisti, ut non inutiliter natus sis, non tibi, non patriae, non amicis, cur quaeso

mortem timeas, quae tibi quid aliud quam defessum

corpusculum, et cum illo multum laboris ac taedii ablatura Sit, animae nil prorsus nocitura vel nomini' Mors quidem ut malis omnibus suppliciorum introitus, Voluptatum exitus, Sic bonis, quorum ego te numeris fidenter ascripserim, laborum finis et vitae melioris initium est. It securus igitur, ut sacis, nihil trepidaveris. Senectu se mors libera trices sunt humani generis: animorum morbos, qui innumerabiles et pene incredibiles sunt, prima mitigat, secunda convellit. Prima a malis atque laboribus abstrahit. Secunda veris bonis et quieti nos inserit sempiternae. Quod de morte prae Sertim, quam a mullis insumatam video, forsan dicere non auderem, nisi Plotinus ille Platonicorum princeps, ut Sileam Caeteros, et secuti eum aliquot ex ducibus nostris, nominatim Ci-prianus et Augustinus, id dicerent, misericordiam scilicet Dei esse nos fecisse mortales: et, ut Platonis utar Verbis, mi Sericordem patrem Vincula nobis secisse mortalia. Bona ergo senectus, quod iam iuxta, iam tecum est; et mors melior quam ex pectas. Ut enim mora peccatorum pessima, quod Psalmista ait eorum intelligo quos peccasse non paenitet SUd delectat, ne si praerupte nimis acceptum. Sit, Omnes homines peccatorum appellatio apprehendat , sic optima mors iustorum. Haec haud dubie iam propinquat. Nam cum nulla aetas de vitae

207쪽

longitudine certa sit, haec de vicinitate mortis incertaeSSe non pote St. Bonum ingens, Sed ignotum vulgo, tibi nunc obviam venit: imple feliciter tuum nomen, et num contra non modo intrepidus sed exultans vade, repertumque non moestus, ut magna pars mortalium quibus mori, hoc est naturae ObSequi, poena est, Sed laetus ut pauci, quasi magnum aliquod Dei munus amplectere, teque de multis vitae tempestatibus votivis auris in portum non in scopulum Vehi credas, neque quo i, etsi malum esset, declinari nequit exhorreas. Ibimus quidem omnes: ibimus. Ire omnibus est necesse suil ibimus impavidi. Pavere enim non natura rei Sed opinio est animi, non communis acerbitas sed imbecillitas singulorum: alioquin omnes pavidi morerentur. Nec incomitati ibimus: o cunctis terris ac Saeculis ante, retro, circum innumerabilis turba est, et qui nati sunt et qui nascentur diversis gradibus unum finem petunt. . Ab egressu materni uteri omnes ad hoc itor destinati sumus. II os ipsos vel aetate tumidos, Vel regno, qui conditionis obliti immortalitatis spem ventosis erroribus conceperunt, Vel Sequi oportet, Vel praecedere, eoque moestius quo et radices hic altius egerunt, et illic culti provisique minus e St. Quamobrem cum omnium vitae finis densa nube obsitus, cumque omnibus certa necessitas, nulli praeterea certi exploratique quidquam Sit, sic instituendus est animus, ut hoc ipso die tranquillius expectet, et hac ipsa hora quidquid Omnium annorum series minatur. Nam quid , Oro te, refert hodie ne an Cras, an Vero nunc fiat, an tardiuscule quod utique cito fieri oportet, usque adeo quod impossibilo sit dissurri' Haec subterfugia et has morulas humana nequidquam

208쪽

captat ignavia, quae Vivendi avida vixisse contemnit: ingratorum more, qui quod importune ambiunt, fastidiunt consecuti. . Sic est: longitudo Vitae concupi Scitur, et si nihil in hac brevitato longum sit. Esto autem: utcumque contigerit exoptata ViVacitas, pOStquam punctus ille novissimus ingruit, et solutura longaevum Vinculum manuS mortis, quaero quid habet amplius qui centum vixit annos, quam qui ab ubore ad sepulcrum rapitur: quandoquidem et utrique finis adest, tempus utrumque praeteriit Audivimus saepe morientes senes dicere videri sibi vix unum diem integrum vixisse: profecto inter brevissimum hibernum diem, ac longissimum Νestorem Vitae tempus tractu aliquid, exitu nihil intersit, ubi ad metam et utriusque, ut sic dicam, ad Vesperam Ventum eSt. Atqui ita esse ut dixi, vitaeque Spem, quam rem ipsam pluris fieri, lacilo de stultorum votis lamentisque colligitur. Sapientium vero nec iniuStae querimoniae nec inania Vola Sunt, ut quibus perSua Sum sit felicem fieri non vitae spatio sed merito, non sortunae praesidio sed virtutis. Quae cum ita sint ad summam sic habeto, nil me laetius auditurum quam hunc talem animi tui flatum. Quid enim si opibus immensis auctum an Obsessum et Oppressum dicam ' Quid si factum Italiae Regem scirem 2 Quam breve gaudium, quam cadu cum ' Regna, opes, et quidquid omnino fortuna tribuit, novit eripere. Fingatur fortuna liberalior, quodque perrarum OSt, usque ad eXitum amica: figatur rota illa volubilis. Cuiuspiam inauditi favoris obicibus, morte saltem, cuius nulla latis liberalitas fingi potest, linquenda imperia, deponendae divitiae, et nudis unde nudi venimus rQdeundum. In hunc vero tuum animum nihil iuris

209쪽

DE REBUS FAMILIARIB L Shabet fortuna nec mors. Virtus quidem ipsa hic te in finem et post finem comitabitur, teque in coelum, unde si hi origo est, virtutum alis attollet. Ego autem, magnanime Vir, ut vicissim gaudeas. magno studio talem quoque animum nitor induere, et prope iam videor induisse. Vivo interim et valeo, si qua valetudo integra, si quavita mortalibus vera est. Certe si cum legifero gratorum gloriari ausim, et ipse quotidie discens aliquid so-nesco, et minus in dies frustra formidatam inovitabilem illam horam metuo, paratus te in senium et in mortem sequi, Vel, quia moriendi nullus est ordo, si ex alto datum est, ad mortem, nihil ipse quoque, nisi fallor metuens aut haesitans, anteire. Caeterum dum hic sumus, utere me, precor, ut re tua, et si quid forsan ex me cupis, iubendi tuus labor, parendi delectatio mea sit.

Vale memor nostri. Mediolani, VII. Kalendas Martias.

FRANCISCUS PETRARCA IOHANNI EPISCOPO OLMUTIENSI S. P. D. Immeritas sibi laudes respuit: eique inscriptum mittit

Bucolicum Carmen.

Unde hoc mihi ut dominus ac praeceptor meus me magistrum et dominum suum Vocet, nisi quia magnus amor sui obliviosus nihil meminit nisi quem diligit, illum sibi qualem vult fingit, illum attollere nititur: id si nequeat. ipse descendit, denique modis omnibus illum sibi sequare contondit' Τ ibi uni, nisi tuos o pulvere erutos Supra Verticem tuum loceS, nihil est actum. Ego

210쪽

LIBER VICESIMUSTERTIUS. - EPISTOLA VI. 203

vero quo me altius extuleris humilior fiam, neque me unquam tanti viri favor meae conditionis immemorem faciet. Olim te in dominum praelegi: magistrum te non mea secit lectio, sed ingenii tui vigor et industria. Deinceps igitur quemcumque me facito: rem tuam in alto, vel in imo ponere tuum fuerit. Meum est nos Se meipsum, et res mea S, neque cuiquam lacile de me ipso plusquam mihi credere, eoque minus fidei habere meis laudibus quo plus me laudator amaverit. Gratiam tamen tibi tam pii assectus, tamque urbanae dignationis habeo, teque felicem tali animo, me tali iudicio fortunatum reor. Multa nunc cogito, sed occupatio ingens: tempus breve est. Et praeterea multis saepe et magnis ad Caesarem epistolis abunde oculos tuos occupaturus vidlior, ac linguam, quae illas, ut auguror, sacris auribus invectura est. Huic calamo ardenti et plurima satagenti, si paulo liberius si sena momorderit, ut ignoscas quaeso. Accedit et Bucolicum carmen quod integrum ante te nulli permiseram habere, videre autem multis, cuius expositionem, Vel potius expositorem, ut simul habeas velim, quod non prius sperare incipiam, quam Caesarem nostrum meis tot mundique clamoribus experrectum audiero. Reliqua ex eo, qui has tibi litterulas dabit, percontabere; omnium atque in primis mearum rerum gnarus ad te venit. De quo nihil aliud: nam nosti omnia, nisi quod inter praecones tui nominis, quos multos habes, non lacile cuiusque altior tuba est. Valeseliciter, nostrum decus.

Mediolani, XII. Kalendas Aprilis.

SEARCH

MENU NAVIGATION