Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

qua mihi adhuc puero famosus qui dant praedixit astrologus futurum ut tere omnium principum aut illustrium, quos mea tulisset aut latura esset aetas, familiaritates eximius atque insignem benevolentium habiturus ossum , sed eius qui solem fecit et stellas omnipotentis Dei munere maiestati Caesareae carum es Se Τ Cuius rei argumentum habeo unum ex multis, quod e tam longinquo seu temporum Seu locorum, libi magnanimo imperator usque adeo mei memorin recen S e St, ut prope e X aequo summus hominum luini illimo Vices amoris reddere dignum pules. Nostra aetate mon Strum ingen S, qua ut vi -

des, quisque pro exigui gradu S eminentia Solet esse superbior, atque infra Se positos gravi fastu vel fastidire vel promere. Quod ipse lacitus mecum librans, Sentio quanti pretii apud me haec dignatio tua sit. Nam si pro fortunae sustigio, ut mos est, animi quoque fastidium

DSSum pSisses, noc nos Se me dignareri S. Sed generosum pectus vereque Cae Sareum nec instat certe, nec contrahit, nec attollit fortuna, nec deiicit. Itaque tu me non tantum familiari notitia, sed dulcibus insuper dignaris epistoli S, quae re S inter meos, Si qui Sunt aut erunt tituli non extremum tenet Iut tenebit locum. Si enim Virgilio, si Flacco gloi tosti in suit Augusti Caesaris et notitium ot convicium et epi Stola S promereri, cur ego illorum, etsi non ingenii Successor, at tempore et opinione hominum fortasse aliqua, ab illius principis successore similia promeritum me suisse non glorior' Nimirum et humanitalis et litterarum tuarum non minor mihi unquam illis duobus Sui imperatoris est copia . Ut convictu superer non in te imperii altitudo, quam supra modum humanae conditioni S extantem benemeritis aut cor lo

192쪽

LIBER VICESIMUSTERTIUS. - ΕPISTOLA II.

85 tuum nomen amantibus attollendis facito soleas libenterque Submittere , sed in me vel animi tarditas vel amor patriae Verior causa est. Ridebis sorte mollitiem et cognosces quantum ad veram philosophiam mihi nunc etiam desit. Potui interdum, Sed iam, lateor, non possum aequanimiter esse diu procul ab Italia, sive ea natalis soli scia dulcedo est, Sive rerum peStimatio, ne- Scio quam Vera sed constans et immobilis et a prima ietate pectori meo insita, nihil omnino ferrarum sub caelo esse quod Italiae comparari queat, Seu naturae Seu

hominum consideros Ornamenta. Quod nisi sic mihi penitus persuasissem, facilior procub dubio suissem, et tibi olim quem sensi quamvis immeriti praesentiam optare,

et nudius tertius cognato tuo Francorum regi Vere Serenissimo milis Simbquo rogum Omnium. qui non modo

prece servida, sed manu amica pene mihi iniecta, tenere me voluit abeuntem, denique litteris persecutus ardentibus, ad hoc per vicarios ae fideles suos ut suasu placido influxum me sibi remitterent, postremo nihil omnino omisit; quibus nihil mihi mentitus. multa mentiri solitus B Strologus Videretur. Nec eram nescius sine insolentiae quadam nota negligi non posse desiderium tanti regis, ni me validior uncus obstringeret ille, quem dixi, patriae amor, neve quid dissimulem eam animi sarcinam sevi nexus iam ingravescentis exageraret, ut non sa-cile totus loco movear. Accedit opinio illa, cuius paulo supra memini, de Italiae principatu, quae una mihi animum fecit ut te saepe hactenus verbis 3ggrederer, non tantum hortari ausus, Sed arguere, quod sic ultimam sacere videreris quam natura parens, me iudice, primam

sucit. Et si pergis scripto etiam, ne non praedictum

193쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

quaeri possis, te notatum posterIs tr3dere sum ausuru S.

Quid enim agis, oro te, Caesar Τ Ouid moliris' Quid

cunctaris ' Unde autem nisi tuo de laboro gloriam speras' Mirum i tanti animi vim, tanti acumen ingenii non dicam obtusum in te absit ut id vereari, sed si tu nimio rubiginem contraxisse. Undecimus, nisi fallor, annus agitur ex quo primum moras tuas increpui, homo tunc incognitus tibi, sed nosci cupises et amator imperii: et si libertatem meam tunc non tantum tulisti sed laudasti, certe iam senioribus et milii plus 4ibertatis, et tibi excusationis aliquanto est' minus. Relege quae tune scripsi. Videbis quanto tibi nunc singula convenientius dici possint, eo quod et occasio ingens praetermittitur, et plus vitae abiit, minus restat. Nonne vides fluxum temporis et praerapidam petatis fugam 'Non sentis quanto studio virtuti primum conscientiaeque, dehinc gloriae tuae de posteritatis iudiciis vacandum sit 8 Non cogitas ubi abieris solioque descenderis, quod utique faciendum est, neque tibi reditus ullam Spem, neque Successoris tui virtutem, quod Traiano dixisse sertur anus illa miserabilis, pudori tuo posse consulere'

Cum semel occideris, et de te splendida Minos Fecerit arbitria,N0n, Torquate, genus, n0n te facundia, non te Restituet pietas

inquit Flaccus. Non audis Virgilium :Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi

Prima fugit'

eumdemque :Stat sua cuique dies: breve et irreparabile tempus omnibus est vitar, sed famam extendere factis Hoc virtutis opus'

194쪽

Non audis Flaccum ipsum: Truditur dies die

Novaeque pergunt interire Lunae: Tu secanda marmora Locas sub ipsum surius; et sepulchri Immemor struis d0mos' Non audis Lucanum: ..... Veniet quae misceat omnes Hora duces: properate mori Et eumdem . me nec oracula certum Sed mors certa lacit: pavido sortique cadendum est 'Hoc salis est dixisse Iovem'

Non audis Statium: Utere luce tua longamque indue famam Et cumdem'

Immites scis nulla revolvere Parcas Stamina' Non audis Iuvenalem: sestinat enim decurrere velox Flosculus angustae miseraeque brevissima vitae Portio: dum bibimus, dum serta, unguenta, puellaSPoscimus, obrepit non intellecta senectus'

Hanc si sorte longam tibi seramque pollicitus, ut multi Solent, iacturam temporis levem ducis, an eumdem ipsum non audis: Olim, inquit,

olim Prodigio par est in nobilitate senectus '

Id si olim, quid hodio' Et si in nobilitate, quid in impe

rio senectus' Cum omnium mortalium sit brevis, tamen brevissima principum vita e St, et interno cura-

195쪽

rum praelio oppre Asa et externis insidiis circumventu. Itaque cum in cunctis Segnis cunctatio laeda sit, tamen in imperatore foedissima est . cui et rerum plus et minus est temporis, atque, ut dici solet, via longior et brevior dies. Ecce nunc, Caesar Isontio enim hinc quid ibi agitur: magnus quidem eX plorator Bmor eSt, .et magnu S excubitor , in consiliis Vitam teris. Consilia vero nisi in actum prodeant, nudi sunt cogitatus, et inanes cui M. Cras incipiam, postridie movebor. Cur non quaeSO hodie' Ita no semper lux ventura Serenior PraeSen Sque nubilosior ' Nempe vatum maximus, ut audi Sli, optimam primam dicit: prima autem praeSens est, quando in praeteritis praeter memoriam nil habemus, neque impossilium

consultatio ulla est: in suturis nihil praetor augurium et spei sallacis illocobras; ut sint pares in reliquis haec

et Seque i S dies, quod saltem sit ista praesentior eoque certior negari nequit; et illa quamquam Ventura utique nos an inventura sit dubium; haec certo cum abierit: non redibit. Quid semper absentia quaerimuS' Praesentia complectamur, neu nobis inutiliter ossiuant enitamur. Id euin omnibus utile, tibi necessarium adeo, CaeSar, eSt, ut sine hoc quanta libot industria seu virtute rationarium imperii non absolves. Et cui, inquies, rationem .imperii redditurus sum' Tibi, Caesar, ipsi, quam non dubitem quin a te Saepe exigas. Parunt dura tibi videtur exactio 'Nulla quam sui ipsius increpatio acrior, nulla Salubrior. Quin et huic aelati quae lo suspicit, et in te unum oculos defixit, et sequentibus speculis, quorum et diuturniora erunt et liburiora iudicia, domum et imperatori illi aeterno qui huic temporali imp 3rio te praesecit, non ut Solium, non ut sceptrum, non ut imperii nudum DO-

196쪽

LIBER VICESIMUSTERTIL s. - EPISTOLA II. 189

men occupes: Sed ut regnes, ut imperes, ut amictis opem rebus seras. Quid te subtrahis, quid in crastinum prominens hodiernum prodigis ' Nullus in hodierna necessitate crastino locus est. Fac tu hodie quod incumbit: cras si quid emerserit, vel tu facies, Vel alius: non deerunt temporibus sui duces, et ut de Sint, nunquam alienae ignaviae reus sies. Tu ne tempori tuo de Sis cura. Porro cras istud quod suspensos tenet et inertes facit, , quodque qua Si venturum expectatur, iam praeteriit: nullus enim, praeter primum, dies, non diei alterius crassuerit. Vis audire quid hic adolescens poeta quidam dicat

Cras hoc siet: idem cras siet: quid' Quasi magnum Nempe diem donas ' Sed cum lux altera venit,

Iam cras hesternum consumpsimus: ecce aliud cras Egerit hos annos, et semper paulum erit ultra: Nam quamvis prope te, quamvis te Mone sub uno Vertentem sese, frustra sectabere canthum, Cum rota p0sterior cur S, et in aXe Secundo.

Quid igitur' An aetate Persius inexperta et acerba publictam caecitatem sunditus introspexit, nostra id aetas maturior non videbiti Aperire oculos et figere animos oportet ne fallamur, et errore qui corrigi nequeat implicemur. Quid Vero nunc Ostiatim poetarum domos ambio, nisi ut quom forsitan mea vox auctoritatis inops non movisset, tantorum testimonio moveare' Nomo poetarum aut philosophorum suit, qui non idem et diceret et sentiret: discordes et multi hic conveniunt. Quod si Omnes taceant aut negent, certe, ut dici solet, ipsa res loquitur, et si dissimulare quisquam Velit, sentiet volinvisus. Sic in soribus experientia eSt, Seque et con-

197쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

tendentibus xeritas ingerit: proinde ut reliqua sperni possint, quae quidem Sperni tali ingenio taliaque incorrupto iudicio non possunt, an in ea ipSu Sallem, quam mihi dictabas epistola, non animadvertisti Sextum imperii tui annum agi ' Quid tum igitur' An sextum sor-San et quinquagesimum expecta S 'Augusto Caesari dumtaxat id contigit, nescio an optandum, Sed Sperandum minime. Venisti, Caesar, post exhortationes illas meas ad Italiam, cuius ego mihi particeps gloriae Vi Sus eram, eo quod animosum quoque cornipedem calcar impellii. Venisti, inquam, atque ut tibi de coelesti ope confisus repromiseram, in Venisti aperia et prona omnia, quae ohstrusa et ardua videbantur. Intrasti Mediolanum. Inde Romam, in quibus geminum diadema Sortitus, creetis in Spem magnam populis atque urbibus, subito in Germaniam remeasti. Cur autem aut quis te error, Seu quis horror perculit' An sorte quorumdam seditiosorum mOtiunculas timuisti' fit hoc affixum animis esse debet, ut quisque navigaturus tempestatem cogitet. Nesciebas quod nullum sine fluctibus mare est, nulluS sine Ventis mons, nullum sine curis imperium ' Si leo Scipi es ab exercitibus desertos suis militumque perfidiam nunc proditorum nunc, quando ita res tulit, propria etiam

morte Vincentes. Alexandrum taceo suorum seditiones ot latentes dolos ac molimina comprimentem. Iucundius tuorum exempla lecturus sis. Iulius Caesar unus a loto circumvallatus exercitu non modo non limuit, sed timeri

etiam promptissimo animo atque indomita virtute promeruit, paucorumque supplicio lini usque legionis ignominia et saluti omnium consuluit et decori proprio. Quem imitatus Λlexander princeps Romanus et ipso, Saepe no-

198쪽

xios milites supplicio dedisse et tumultuantes legiones integras exauctoriisse legitur, insigni fiducia set interdum memorando discrimine, ut aliquando frementibus ferroqu0 minantibus diceret Deponile dextras contras hostem erigendas, si sortes sitis : mo enim ista non te v rent. Si enim unum hominem Occideritis, non vobis deo η rit respublica, non Senatu S, non populuS Romanu S, quin me de vobis vindicet. s Augustus Caesar tot petilus insidiis, vel iusta severitato, vel levi mi soricordia tandem omnibus finem dedit. Mitto alios ne occupatum animunc longis historiis implicem. Ad te redeo tantis Saepe periculis non cum salute Solum Sed eum gloria ereptum.

Quid vidisti, sive quid audisti, quod te lalem Virum,

tali stirpe progenitum, tantis assuefactum rebus, tamque allo de culmine despectantem res humanas, e tranquilla Caesareae serenitatis arce deiiceret' Nihil magnum: nihil gravo videri debet animo, qui subire liumeris imperii molem pondusque non timuit. Rem omnium maximam transegisti, quo die nomen Imperatoris ac titulum suscepisti: Quid summis interritum parva perturbant Se I sorte respondeas, non terrore te hinc pulsum, Sed amore illuc tractum: cur non enim et libi licitum quod mihi, patriam amare ' Non Oblucior, Caesar, immo vero Suadeo ut patriam ames. At profecto sive a Viro VirtuS, ut Vult Cicero, sive a virtute vii' dicitur, nil hac Vere viro carius, nil amabilius esse potest, qua amiSSa, non modo quod habeat optimum amissurus sit, sed desiturus etiam esse quod fuerit. Licet igitur te nunc patria Vel licet, invicta lo virtus huc pertrahit, iubetque de Onficio tuo, hoc est de imperio cogitare. Si enim de minori hus loquoris, nullo ca Su arbitratur, apud Ciceronem,

199쪽

Lael jus lioc constanti homini posse contingere ut ulla intermissio fiat ossicii, quid noS de supremo et maximo

ossiciorum omnium arbitremur' Nihil Omnino evenire potest, quod in te oblivionem excuset imperii: curae alim te exornant, haec perficit, Verumque facit Imperatorem. Itaque huius et reliquarum non una ratio est. Caeteras

sorte disserre possis vel abiicere: haec, dum tui memineris, Ossibus semper ac praecordiis haereat oportet. Illic enim docus, hic debitum, cui deesse praeter curam gloriae, si dei quoque respectus Vetet. Nam quod ais, idem tibi licitum quod mihi, non ita est: multa mihi licent quae non tibi: sic et famulis mulla meis licent, quae mihi sunt vetita. Quantum crescit honor, tantum licentia decrescit, quantumque iis gradibus ad Scenderis, tantum illis doscendisse te noveris. Scis, imperator, quidsundator imperii dixerit' In maxima fortuna minima licentia est. Quid quod patriam ipsam tuam nullo modo magis amaveris, nullo Studio m 3gis ornaveris quam nomen ipsius quam latissime divulgando' Si Aloxandorso intra sines Macedoniae tenuisset, non iam notum Macedonum nomen esset. Quis putas magis amet liXOrsm

an qui omnium negligens diu noctuque in illius lis rotamplexibus, an qui ut illam honeste u hortimque educet nullam peregrinationem refugit, nullum renuit laborem JEst ubi magnus amor odium Sit. Nunquam Romam mB-gis amavit Africanus quam dum, illa relicta sit Cartha

ginem. Molles assectus et externi monitus coniugum natorumque ac vulgarium amicorum altis consiliis semper adversi sunt. Obserandae aures Ulux eum in morem, ut in portum gloriae Sirenum inter scopulos evadamu S.

Quid quod haec ipsa, quam tuam dicis, fuit quidem sod

200쪽

iam non patria tua est, ex quo primum ad imperium pervenisti, aliamque nascendo atque aliam renascendo patriam es adeptus. Audisti ut Alexander idem Macedo regno accepto, non Macedoniae se sed mundi regem dici iussit, a quo ut multa praecipiti, sic unum hoc magno animo gestum non inficier. Idem ne tu olim seceris, patrii regni viduitas inhibebat, quod abitu tuo deseri videbatur; et si quid tibi humanitus accidisset, ad alienasmBnus perventurum. IIanc seu iustam seu iniustam excusationem propitia divinitate sublatam vides, quae tibi et imperio expetitum votis insantem ex augustatori consorte largita est. Habet iam Bohemia suum regem, tu Italiae mundique rex, post tergum linquendi orbis iam securus, et patriam et solium tuum pete. Nam etsi secundum Apostolicam sententiam manentem hic non habeas civitatem, si qua tamen in terris patria est

tua propria, CaeSarum domus, ac vera patria Roma eSt quin et communis omnium eSt patria, rerum caput, Orbis atque urbium regina, nobiliumque tam fertilis exemplorum, ut conspecla facile animos excitet detergatque rubiginem. Quas Vero nunc morae caUSas Bucupabere,

quibus vo deinceps te compedibus tentum dices ' Nescio quid Romano Pontiffici pollicitus, iureiurando interposito, quasi muro valido seu monte invio, Romanae urbis aditu prohiberis. Sic et summo principi suum imperium, et Summo imperio Suus princeps, quaeque iacturarum Omnium maxima est, tua tibi libertas eripitur. Sed iurasti: quod utinam n qn secissest Sed secisti. Dispensatione opus est. Quid in plano haesitas 2 Quem unus iunxit, Saepe idem, saepe alius solvit. Quid resert unde redeat libertas, redeat modo' Qui impedivit expediet: si is no-

SEARCH

MENU NAVIGATION