Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

pes aureas habere, quas nec Scipio habuisse legitur, nec Ciosa r. Aliquanto tamen honestius reVerteris phalo iratus victor ex acie iusta pioque bello aliquo pro saluto patriae ad defensionem iustitiae Su Scepto, quam 3 Sepulcro Christi, unde toga humili, laetisque cum lacrimis so- Spes ut redeas malim. Vale, ΚPisTOLA XII.

FRΛNCISCUS I ETRARCA GUIDOM ARCII IEP. IANUENSI S. P. D. Levius seri patientia quidquid corrigere nequeas. Quam male de sonacritus orianique viliorum Iaho coinquinatus suus adolescens evaserit. Saepe uni parata in alterius utilitatem cedere.

Nemo miser esse vult aut unquam Voluit: non enim

id rocipit natura. Ex diverso autem felicitatis appetitum, perdila licet felicitate, non perdimus, imo Vero tum m3ximo solicos seri optamus dum miserrimi sumus, RU-getque boni desiderium mali. praesentia, et si quando aliud vello videmur, hoc volumus, neque Omnino Velle aliud quisquam potest: et ipsi, quorum actus Votis Ob- Stant, Volunt tamen: sed hoc volentes in adversum agit ignorantia, Vistorum morst, qui Saepe quam petunt animis, eam pedibus metam linquunt. Nam et qui peccant faciunt quidem undo sint miseri, sed felicitatem quamdam in explenda libidine sitam putant; et qui sibi manus iniiciunt eo calle miseriam fugiunt: sed falluntur

non videntes brevium fuga in aeternas miserias se relu hi. Profecto autem nunquam, nisi vel miserae Vitae odio, Vel beatae spe, ad . Voluntariam mortem itur: perni Cio

Sum Odium, stulta sp s. Nam et illud in id quod sugii

222쪽

incidit, et haec quod cupit abiicit: nempe sicut aerumnam cupere 3nimus non poteSt, neque Si posset sani animi votum esset, Sic eius, Si res poscat, tollerantiam et optare prudentiae, et con Sequi pars ost una felicitatis. Esset quidem plena felicitas nil miserum pali, nil asperum, nil adverSum, assi uentem perpetuo laetis omnibus Securumque. Quod cum Sperari in hoc calamitoso otnobili non possit exilio, proximum est quidquid acciderit sorti animo perferre, et sortunae ictus patientiae clypeo propulsare. Haec volventi milii quantum moeroris aegritudo tui corporis, tantum ci plus gaudii altulit aequabilitas ac sanitas Vigorquo animi; plus enim in hoc boni est quam in illa mali. Quin potius, si stoico loqui velim, multum in hoc boni, in illa autem mali nihil, etsi molesti aliquid. Sed facile est sanum et bene habentem

de aegritudine nc dolore philosophari; malis seso autem Solari, et a sensu proprii doloris avertere aliquanto dinsicilius. Non in omni grabato Posidonius iacet: ad quo in graviter aegrotantem magnus Pompeius, tunc et Romae verendus et terribilis terrarum orbi, visendi gratia cum Venisset, ac superbus regibus se' philosopho praehuis set, ille quam poterat tanto viro vicem ut redderet honoris, inter medios cruciatus atque aculeos dolorum audiente et mirante Pompeio, do hac ipsa famosissima sententia disputavit: nil bonum nisi virtutem, nil malum esse nisi vitium: dumque loquentem dolor interpellaret, identidem ad se versus aiebat, ut Cicero meminit, si tamen ut sensum sic et verba teneo: Nihil agis

dolor: quamvis enim sis molestus, nunquam te esse confitebor malum. Viden ubi vim sententiae ro ponebat' Indi Dserentia mali scilicet et molesti : sicut vice vorsa inter

223쪽

honum et commoduni disserre autumant. Et prosocto si unum est bonum virtus, et nihil est malum nisi quod Oppositum bono est, cum Vitium solum Oppositum sit virtuti, nihil omnino nisi vitium malum. Sed omittamus ista magnifica, et loquamur ut caeteri, praesertim cum et haec vel vulgo vel sensu iudice non probentur, et adversa etiam philoSophorum acies, duce Aristotele, magno clamore disSentiat. LEVe est autem, ut dixi, assidentem aegro Sanum di Sputare, et opinionum angustias argu montorum flexibus ingredi, ac Sonantia eructare problemata. Sud lamentis non Verbis dolor tollitur: quamquam et Verbis mitigatur dolor et frangitur. Saepe vel amica increpatio, vel virilis exhortatio pudore vel

ardore Sic armavit animum, ut ingestum Suo corpori supplicium non sentiret. Sed enim tunc verba su unx pondus habent. dum adsuerit hinc docilitas audientis, hinc loquerilis auctoritas. Ea Vero tunc magna eSt. quando qui lossi itur, praeter ingenium, experientiam ostadeptus, ut qui quandoque tale aliquid passus, quod ab

alio exigit, in se ante prae Stiterit; tunc autem maxima et con Summata, quando dum loquitur patitur. Neque. Onim arguit, Sed demon Strat, et adstipulatur dictis sortibus praesens dolor: et idcirco ad omnem patientiam emcacissimae voceS sunt quae ex ipsis cruciatibus emittuntur; haec mihi ratio, suasori alioquin sorte non Sat gravi, uuctoritatem fidemque nunc peperit. Siquidem non min reS puto quam pod3gricos doloreS, quos perserens te alloquor, tui SobSeSSum oppreSSumqtie doloribus iisque sic in- Victo et magno animo re Sistentem, ut utrique fides simul ac docilitas non desit, uterque Vel idoneus sit magi Stervel discipulus. Ego in praeSens magistri vicem as Sum pSi

224쪽

suturus discipulus, cum voles: equidem de -re loquor quae nunc maxime in manibus est; nihil dico quod non probem: certius quoque quam Vellem loquor de dolore quem acerrimum Sentio dum loquor, usque adeo ut Saepe per hos dies Posidonii memor, de eius opinione tantum haesitaverim varie actus huc illuc. Nam si vera complexio est, quam Superius.audisti, cur non haec, oro, itidem vera sint 2 si delectatio, si sanitas, Si membrorum integritas bona sunt, et quaecumque bonis oppoSita mala Sint oportet, utique molestiam corporis et morbum et dolorem mala esse consequens est. Inter haec ergo viri constantiam illius non tam facile a SSequor, quam miror. Et ad summam sic me invenio, ut saepe ratio Stoica, sensus mihi Peripateticus semper sit. At ne super corporeum dolorem inquisitione supervacua etiam animos asstigamus, dissicultatibus scholarum in limino abiectis, atque sepositis in tempus aliud sortasse tranquil Iius, illud eximium inter tuos meOSque nunc ango- ros gaudium cepi, quod in litteris tuis non solum patientiae Scriptum nomen, quam exculptam Vere patientiam ipsam Vidi. Quaecumque enim sit haec philosophorum nullum finem habitura discordia, in hoc unum et philo- Sophi omnes, et experientia, et veritas ipsa consentiunt: in rebus aSperis, seu mala seu incommoda dici mavis patientiae unicum esse remedium. Indignatio enim, et querelae, et muliebris eiulatio, et luctus praeter quam quod viros dedecent, ipsum quoque dolorem non leniunt sed acerbant. Sicut contra prosperis in rebus, seu bona illa seu commoda dici placen ι, unum est remedium, mo destia, cuius freno laetitiae gestientis impetum teneamus.

De quibus simul remediis ambobus nuper nescio quid

225쪽

tatiusculunt ut scriberem mons incidit et laci. Quom ii bellum habuisses. nisi quia et ego iam Scribendi sessus et adiutor nullus. Amici enim vel absentes vel suis rebus impliciti, Occupatam Seu longinquam mihi dexteram

necomodare non possunt. Quanta vero sit scriptorum side S, quanta constantia, quantus denique intellectus experti sumus. Pollicentur plurima, corrumpunt omnia, nihil expediunt: unde in multis, quod in me quidem Sentio, in aliis auguror, tepescit novarum ni dor inventionum, metu iniecto ne speciosas curas tuas aliena laedet incurio. Illo autem industrius adolescens nOSter, quem inter tantus rerum difficultates tres obviginti annos educavimus, ut ingravoscenti aetati et lat Uriam lovamen, et

dometii cum decus esset et gaudium, ille mihi otii salsum

aequo illis meis ad te litteris eradendum mentis augurium occo unicus Vitae labor, unicus pudor, unicus dolor est; contraque praesagium meum illud, et scientiansi volit aptissimus oti virtuti, hOStis utriqile, pes Si mis moribus . iners, invidus, contumax ac rebellis passionum SerVus sectatorque libidinum. Sed serenda

omnia ne illa milii, de qua loquor quamque in aliis laudo,dosuisse meis in rebus patientia videatur. Laetus dicere

non audeo. Sed seram Volens, ne coactus seram. Neque

vero ipse sim serendus, si cum sortissimus et maximus hominum Augustus tres, ut ipse Vocitabat, vomica S Suo de sanguine tulerit, ego in meo unam ad laborem natus homo non seram. Sic undique destitutus ad illius Frigii docti hominis labellam vertor ut, conventis scilicet ac speratis desertus auxiliis, mesSem meam sulcumetum propria; hoc minus habeo quam Asopicus Senex, is uod illi filius, mihi nulluS est come S. Itaque quo l

226쪽

MBER VICESIMUSTERTIUS. - ΕPISTOLA XII. 219

et saepe Sum questu S, et quotiens ad actum redeo queri oportet, omnis labor, Omne opus ad hos iam desessos attritosque digitulos revertitur. Omnis sarcina hos imbecilles onustosque premit humeros, Et hoc ipsum magno animo serendum: nam Vepricosis callibus ascenditur. quo SuSpiro. Nunquam tam iuvenis sui ut ad requiem me Venisse crederem, quamVis illam saepe, de quo hodie miror, ubi non erat infelix, et nescio quid cogitans quasi per tenebras palpando quaesierim. Haec dixi Omnia, ne me accuses quod rem ad te maxime pertinentem nondum tibi transmiserim, cui etsi non' plena cu- iratio, at lenimen sorte aliquod, et certo dum legitur occupatio quaedam, maloruusque utilis insit oblivio. Caeterum quod praesentis opistolae suerit, morbum tuum odi, patientiam amo, ut nesciam an optabile malum sit, si tamen. recte malum dicitur, quod te in experientiam tui ipsius, et possessionem pacificam tanti boni duro licet tramite duxerit. Et sic, oro, 3ge, ne Ve defatigere, sed insiste, teque inter ipsas angustias increpa et hortare et obdura animum. atque attolle. Non indiges adiu-lore niSi lothereo. Ille aderit et dextram porriget laboranti, quotiens ad eum poclicum illud christiana pietato clamaveris: Eripe me his, invicte, malis, modo ne dubites ne dissidas, neu tu humi sessum inclines, sed ad coelum erigas, et memineris illius te opem implorare . qui mi illo magis quam tu ipse tibi succursum velit, sed quibus id optimo fiat ignotas homini vias novit. Est ubi votorum dilatio pars beneficii magna sit. Salutem Optare nostrum fuerit, modum ac tempus in illius arbitrio relinquamus euius nec voluntas Variatur, nec iudicium sallitur, nec

- potentia saligatur. Et nihil de illius auxilio desperes.

227쪽

setiam si oblitus tui, si tibi iratus appareat: do ipso eni inscriptum est: Cum υ altis fueris misericordis recordaberis.

Familiaritor, considenter 'et vere dicito illud ulcorosi senis memorabile et devotum verbum: Etiamsi oeeiderii me, in ipso sperabo: ita dic, ita fac, ita cogita, ita spera. Potoris omnia, si in posse credideris, non in to sed inoo qui te confortat. Proinde, quod Sole S, B ge Perseve-r3nter, eoque promptiuS quo proximior fini es. Brovo est iter, nihil autem breve dissicite: nulla vel praeceps paucorum Pa SSuum via fatigationem elicit; contra autem

solo uspectu via longior fatigat, etsi plana sit. Et quid putas ' Magna pars lucis acta est salsis in gaudiis, in

laboribus venis, inter spes ambiguas, inter certa pericu Ia; et quantulum est quod restat' Ad vesperascit mihi credo: duin confabulamur et circumspicimuε, transit dies non sentientibus nobis. Respiciamus ad solem: sinum adesso videbimus, qui etsi dissimuletur, aderit tamen, et quod plerisque Viantibus Becidit, iis praesertim qui vehuntur, ante e Xpectatum hospes erit in limine, atque ultima nos domus excipiet. Eundum igitur alacritur et caute, invictisque animis viarum reliquis peragendae, ac spe quietis permulcendus labor. Et quoniam huc loquendo pervenimus, ille mihi ex mullis viatorum mos p batur, qui hospitio propinquantes eunt lentius, ut diurno aestu collectus servor temperetur. Itaque de industria gradum tenent, sumantesque frenant equos, Blque ila PerVeniunt quo pergebant, ut nulla in

parte vestigia festinationis eminean ι. Et nos qui serventibus animis per adolescentiae pulVerem iuventae mon- inna transivimus, iam plano et Solido re liliti, tempere-mu S urdorem, frenemus impetum, et ad finem sic

228쪽

tranquilli et placidi et intrepidi veniamus, ut qui nossero viderit, vix illos putet qui sub meridie currebamus. Si quid nunc etiam sub extremum duri est; dico iterum, dissicultatem brevitas consoletur. Haec te . ita perte .ipSum sacere gaudeo, ut Vix laetius animo meo sit,

si quid ego sortiter egerim quam tu: et illud ad cui nu-lum gaudii mei est, quod hac in re utilem tibi profiteris

epistolam unam, quam ante tot annos religioso illi seni Scripseram, qui preSSum Se pOdugra, paupertate, Senio et super omnia mei quoque, qui longe aberam, desiderio in litteris questus erat; quorum tu, duobus tantum. Primo premeris atque ultimo, quod ego plano tibi auseram mox ut belli fragor hona fide quieverit. Primum utinam sic auferre possem: pati enim te diutius non paterer: satis nam tuae Virtutis experimentum habes. Et licet. ut incipiens dicebam, optanda patientia., tamen, quod rigidissimi qui quo philosophorum satelluntur, non OPlRD-dus sod est serendus dolor. In hoc vero te laudo, huc

currentem Urgeo, . quando aliud non possum, et epistolam tibi illam profuisse gloriori quae an illi profuerit,

ad quem sci ipla ost, ipse tunc Senserit. Ego enim postea nisi semel hominum non Vidi, idque perbreviter Praenestina sub arce, et mihi solito laetior atque aequa- nimior Visus erat cum incommodis suis omnibus et cum senectute luctari. Mihi autem sic gratias egit. ut diceret meum esse quod sine lamentis in pace senesceret, et

terribilem illum diem interritus expectaret: nec ita multo post obiit. Quamquam illud quoque vulgatissimum sit ut alii parata prosint aliis. Quadi it opus silio pater: alienus, et quod durius, hostis parto fruitur. Nec in iis solum quae fortunae Serviunt, sed in quibus nul-

229쪽

222 him ius habere dicitur: id novi, et stupui. Est enim haud

dubie ros indigna, sed communis adeo, ut sit in lalthus iam admiratio ipsa mirabilis. Et quoniam nec longior sermo meus tibi taedio esse solet, et res e Xemplo eget, insistam. Νec ullingam illos qui rei publicae aut militia disciplinam filiis ingerontos, omnibus profuerunt, Praeterquam quibus ante alios prodesse decreverant; quod in litteris quoque vel crebrius evenisse video, ubi illud monstri instar, quod perraro summi Viri filius summus evaserit: Sic natura Vices alternante, ut quisque quod fuerit Deo doheat non patri. Possem duos reges et Caesares in testimonium adducere, sod non vacat. Ad illa venio quae litteris comprehensa, et in Omne aevum multis utilia, in iis ipsis quibus Scripta orant parum visa sunt virium habuisse. Scripsit Aristote log Ethica libros ad Nicomacuan is ieindam, sive ille scribentis paler, ut quidam volunt, sive is filius, si vo amicus suit: adeo enim nihil suit, ut quid fuerit nunc otiam dubito tur inter multos; quamvis Cicoro filium indubitanter a stirmet: nulla re alia qu3m aliena notus industria : immo vero ne sic quidem notus: prorsus Obscurum nomen, quod nec Aristoteles illustravit. Scripsit ad Nero nona Seneca, et quod miremur, de elem eri ita: qui libor quantum illi cui inscribitur prosuerit, toto orbo notissimum est. Scripsit Euslathio filio Macrobius in Ciceronem cominentarios et Saturnalium libros: Operosa volumina. In ulterius primordio, quidquid ipse per Omnum vitam legisset, tolum silio esse vult doctrinae supellcctilem et litterarum penu. Quid vis' Ingenium, Scientiam, eloquentiam, labores suos illi consecr3t, Successoremque illum Sibi quasi tus lamentorium

230쪽

facit, non parvi census aut angusti praedii, sed animi honorum omnium. Praeclara haereditas, sed obscurus haeres, et nisi patris elogio nominaretur, incognitus. Scripsit Virgilius Maecenati Georgicorum libros, iii genios uin et iucundum opus, quo an agricolam essecerit incertum. Certe constantem illum ac modos tum virum

non secit Horatius, qui eidem utilissimus et succi plenissimas epistolas sermonesque gravissimos Scripsit Νnnquid, oro, tot monitis tantisque consiliis obtinuit ut altius erigeretur, ut maturius loqueretur, ut prosperim lato levem animum iactantem consisteret 8 ia ngum estire per Singulos: ad supremum transeo. Cicero tantus vir Ciceroni Dalri suavem atque artificiosam exhortationum scripsit. Nunquid illius animum ab ea, in quam naturaliter pronus erat, iracundia retraxit', aut motus inconditos orationse compescuit' Scripsit idem Ossiciales libros ad Ciceronem filium ni patris habentem praeter nomen, ohi quanta resertos elegantia et gravitate. Omnia praeceptis salubribus plena sunt: nulla pars operis stimulis vacat, quibus excitet iuvenilem' animum et accendat ad imitandam saltem domesticae gloriae clari- talum. Quid expectas' Qui Iulium Caesarem studio partium in sustum et elatum victoriis, et offensionibus irritatum mollire maluit et nectere, qui iudices, qui populum, qui senatum sando totienS movit, quem SaXR moturum Voce diceres, dissimillimum patri iuvenem movere non potuit, hac una maxime re infelix et impar caeteri S, quibus abunde clarus ubertimquo felix suerat in vita. Sed non omnia uni data sunt: miscentur laeta tristibus, clara Obscuris, tranquilla turbidis, advorsa solicibus, ct in magno acervo rerum humanarum

SEARCH

MENU NAVIGATION