Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

FRANCISCUS PETRARCA IOHANNI EPISCOPO OLMUTIENSI S. P. D. Commendat generosum adolescentem ut gratiam Caesaris illi conciliet.

Quod ex meis multis ad te litteris intelligere potuisti, vulgatus hic adeo erga me tuus eSt amor, ut omnes quicumque favoribus tuis egent, meo itidem egere se existiment interventu. In praeSens generosum hunc et sua mihi virtute carissimum ardentis ingenii iuvenem agilisque lacundiae, qui missus a patruo ad Caesareos pedes venit, tibi et per te principi commendatum cupio in iis quae iuste optaverit. Caesar quidem amare, ni salior, totam prosapiam illam solet; tu honorum omnium adiutor paterque et susceptor semper suisti, et hic nil magis quam tuorum unus esse ac dici expetit. Non possunt homines creando similes Deo fieri, sed amando, adiu Vando, subleVando, SubStentando, mi Serendo, promovendo. Praeclare Cicero homines, inquit, ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando. Quis vero mortalium propior Deo esse quam summus hominum Caesar debet' Nempe qui humanae naturae verticem tenet, consequens est ut proximus sit divinae. Te sane proximior nullus est Caesari: hic autem, pro quo rogo, Vir industrius est, quique Ope sa-cili possit ascendere, et cui, Si fortuna adsit, natura non defuit, iuvenis tamen adhuc, in quo nondum est quod futurum est. Sed quid loquor, aut cui loquor' Illico ut hominem Videris, agnoveri S, et an me amor sallat in tolliges. Vale.

212쪽

LIBER VICESIMUSTERTIUS. - EPISTOLA VIII. 205

FRANcIScvs PETRARCA CAROLO IV IMP. AUG. S. P. D. Maximas pro cratere aureo gratias agit, seque exacta aestate eum invisurum promittit.

Suaviores multo quam pro utriusque nostrum sortuna litteras tuas, Caesar, aliquot mensibus postquam latae erant ad me noveris perVeni SSe: simulque cratera pretiosissimum, quem mihi auro solidum atque asperum signis, ut Virgilii verbis utar, non meae quidem sed tuae sortis munus eximium destinasti. Ohi non hominum modo sed rorum omnium sors Stupendat Vasculum insigne materia, insigne artificis ingenio, sed Super omnia Ore

Caesareo con Secratum, a tuis in meos translatu S uSUS,

quamvis ego illo quidem non tam utar hoc communi usu, quam libabo, dicerem, ad aras, si nobis qui veteribus mos esset: nunc vero mensis lautioribus rarum

ad spectaculum adhibito dies sestos exornabo, habebo illum in deliciis, ostendam mirantibus amicis et gauden libus; nec minus seque auream epistolam tuam, quam ad tuae humanitatis meaeque licet immeritae gloriae certam fidem, dum vita comitabitur asserva , quotienSque quam tu bonus ego felix sim probare voluero, ad iudicium illa vocabitur: denique gemino semper tali munere gloriabor, pro quo grates agere tentarem, Si aut mihi sat virium ad expromendum iam vehementes animi conceptus, aut tibi ad tuorum assectus intuendum Verbis opus esset. Quid vero nunc ad litteras ipsas dicam 'Tu qui regibus iubes, qui gentibus imperas, tu me rogas, Caesar' Ego autem lanto magis precibus moveor

213쪽

perium. Sed quid fiet' Hinc animi promptitudo, hic rorum perplexitas multa est. Huccine enim quaeso tot mearum epistolarum clamor irritu S PerVenit, . ut Vocatus totiens, tamdiu, tamque anxie, tamque a multis expeclutus, ad extremum te Vocantem ad te Voces, quodque in litteris profiteri tua dignata clementia est, dos ideres, expectes ' Quid hic, inquam, fiet Caesar' Tu mo in

Germaniam, ego in Italiam te voco. Tu auctoritate me Superas, ego te causa. Τu me ad delectationem hon Stam, non inficior, iucundamque, ego te ad virtutem atque ossicium necessarium ac debitum usque adeo, ut ob hoc unum in lucem editus videare: cuius executio te felicem coelo, clarum posteris tras missura sit. Parere tamen est animus, et causa victor, tuo imperio vinci velim. Sed multa obstant. Primum aestas Sic naturaemem hostis, ut hac temporis pario non vivere sed languere quodammodo videar ac torqueri, quae si molesta mihi semper suit, quid nunc putas quando minus 32Stum sorte metuam, sed laborem magis' Nunquam tam iuvenis quidem sui ut nescirem me senescere: sciebam Vero nec sentiebam: quin hactenus, ceu qui navi Vectus dormiens secundo alveo descendit, nil sentiens procedebam. Ecce iam sensim, Caesar, incipio aetatom Sentire, fragiliorque, et in dies tardior fieri. Accedit quod

etsi tu omnium maior, et Si tuus ille penes quem iamd dum ago, non modo licentiam daturus videatur, sed ut animum eius nOVi, ipse quoque Venturus si tu iubeas, mihi tamen. dum sub umbra eius Sum, licentia opus est.

Verum hoc non magni facio, quia, ut dixi nihil ille, ni fallor, negaturus domino suo sit. Quid de libellis autom

214쪽

meis faciemus, quorum mihi, etsi non nimium, at pro ingenii ac doctrinae inopia satis est, quibus etsi sorte Onerer potius quam Orner, longa tamen consuetudine sic affectus sum. ut sine illis esse nesciam' His trans-Vehendis, ut vides, CaeSar, non Alpium sola obstat asperitas et longissimi labor itineris, sed praedonum metu S, et Victrum mille pericula, quorum aestimatio saepe quidem ad illud sapientis hae bruorum flectere animum me cogit, ubi cunctas res dispciles praegnanti brevitate pronuntiat. Sic est enim, et sic esse qui dubitat, Vivat modo, et ante senium intelliget: nam profecto Sisenuit intellexit: alioquin, non sonuit, mihi crede, Sed marcuit, atque oculis clausis iter longum egit. Dicam tamen inter tot dissicilia ac perplexa quid cogitem. Si cedente aestate, et Superioris mei fidelis tui consensus, et Viae comes adsuerint, venire, quantamque tibi placitum moram trahere, et librorum et sodalium et patriae abSentiam sola Caesarei vultus Optata multum mihi praesentia consolari. Vive feliciter et vale, Caesar, nOStri memor.

Patavii, XVo Kalendas Augusti.

FRANClSCUS PETRARCA CAROLO II IMP. AUG. S. P. D. Se accinctum nuntiat itineri eius visendi gratia suscipiendo.

Vicisti, Caesar, et longae viae duritiem et Senesceniis animi segnitiem fregit humanitas tua. Expectabam, disserebam, dicebamque tacitus mecum: praecepti sui promissique mei sorsan obliviscetur: certe interim quie-

215쪽

208 DE REBUS FAMILIARIBUS

Scam, et naturae tantisper meae et aetati et lassitudini

morem ger3m. FeSSus enim rerum sessusque animi Sum, Caesar, se SSus Omnium, ses Su Sque negotiorum,

sessus ad extremum mei, utque asilictus ille sonox ait: factus sum mihimet ipsi gravis. Et ut verissimo dixerim ipse Sum pondus meum. Sperabam, tot grandibus ac profundis curis ex toto orbe quotidie in tuum pectus ceu fluminthus undique in altissimum quoddam mare fluentibus, exigui nominis mei facile opprimi posse memoriam. Mihi Vero, praeter imperium tuum, cui omnia debeo, nil prorsus antiquius est quiete, quam cum ubique Semper anxie a prima aetate quae Sterim, nuSquam reperio: quodque eSt graVius, nunquam Spero, donec illam in huius vitae tempestatibus quaeram, quam tamen ipsam reperturum me illico, ut in sua sede quaeri

coeperit, non dissido: sed illam ibi quaerere quae in alto

habitat, animae vagae atque in diversa distractae, insuper et ponderibus suis pressae et in terram promB sub dissicile Nitor sane, et saepe sub hac spe verbis Davidicis me cohortor: committere anima mea in requiem tuam,

quia Dominus benefecit tibi, nec viribus fisus meis, circumspiciensque auxilium externum, et cum eodem illo rege suspirans dico: quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam ' Sed interea laboriosam hanc requiem qua datur amplector, illam alteram cogitans ac suspirans. Itaque tibi, cui ut Vultum meum sic animum notum velim, meum crimen ingenue saluor: etsi nihil sit quod libentius videam quam te, praesertim si coelitus datum sit, ut in tua sede te videam, nemo cui de-Votius paream quam tibi, praesertim si non in extremis terrae. sed expectantis te Italiae claustris adesse mo

216쪽

iubeas, tamen interdum singula vorsantem atque Omnia librantem in animo habuisse ut meo silentio et tua obli, tono to salierem. Ohi quid dixi ' Oh l quem salteromyMoum atque universi dominum i Etsi utilis fallacia vi-dchatur ignoranti cui usui tibi suturus sim, et ut dixi, libentissime quiescenti. Verum id, ut video, frustra e St: nimis enim, ut acuti ingenii maturique consilii, Sic tenaciS quoque memoriae es, Caesar, in hoc, ut in multis, primum illum Caesarem' secutus, ad quem Cicero loquens memoriam eius implorat, qua Valere illum plurimum dicit, ut qui nil soleat nisi iniurias oblivisci. Quae cum ita sint, non est amplius dissimulandi locus; non possum tertio me vocantem Romanum principem non audire. Satis superque non insolentiae, Deum testor, sed cinertim fuerit, nom statim primo ius sui parui Sm.

Ecce me iterum, Caesar, Voca S: Venio: tequo utinam inVeni3m paratum Visere nou semel, Rut iterum, Sed sine intermissione diebus ac noctibus te Vocantes. lo, Caesar, et gloriae et Italiae tuae memor et imperii. -- Modiolani, XII. Kalendas Aprilis.

FRANCISCUS PETRARCA IDII ANNI EPISCOPO OLMUTIENSI S. D. D. Sua imminuens, eius merita extollit, et de proximo suo. in Germaniam itinere certiorem eum facit.

Mirus es, mi domine, mirus es Valde: nam quid, oro, mirabilius quam in hac tua excellentia rerum omnium tam singularis tamque Sublimis humilitas 2 In omni sermone tuo modis omnibuS te deprimi S. quem natura,

217쪽

que in fortuna, quem naturae fortunaeque dominus Christus attollit, quem summus hominum CaeSar uinat, quem mirantur proceres, populi Venerantur, Romanum colit imperium, et quorum primo sapientium an elo Iuontium choris aequet an praeserat in dubio os t. Contra automine vix dum viciniae notum meae, non meis lutidibus

Obrutum, in lucem rapis et sando tollis ad sidora. Quid vis Τ Νovi quod in animis audientium omnipotens est dissertus. Ipsis in rebus ubi veritas r gnat nullum ius habet oratio. Ornare me facundiae tuae floribus potes, mutare non potes: non si me Cicero ipse laudaverit, non si Demosthenes, non Si Maro. Etsi lirae stringere enim possint aliena iudicia, an ot mihi Oculos eruent ut me ipse non videam ' Tuum ergo est, quod olim scripsis Soti hi videor, rem tuam ituantivis protii sacere. Meum est me nosse, de me nulli credere, et prae sortim cui sim carus ut lihi. Humi fixus talibus auris non facito quatior et si quatior, non convolt Or; parvi latisque meae conscius tantum fidei nullis habeo quantum sine odio et sine invidia vitam meam famamque carpentibus; et ad summum ni Si te plane noSsem, aut Si quae dicuntur abs toab alio dico rentur, illudi creder m. Sed absit ut de tanto viro tam mihi propitio, tam spectatae fidei, lam notae virtutis, quidquam Suspicer, ni Si rectum, c3ndidum, Sincerum. Cretio aedepol te loqui quod in animo tuo est: sed in animo tuo esse quod in me non e St. Ego quidem in reliquis tui mirator acuminis, huic uni gratulor errori tuo, quem non dosectus ingenii, Sed amor, pietas urbanitas radices nobilissimae peper iro. Sed ut desinam, ecce venio, quando Sic penitus Caesari placui ottibi: et Vonio non luod ais, ut d0ceam, Sed ut discam,

218쪽

LlBER VICESIMUSTERTIUS. - EPISTOLA X.

21ltuisque doctrinis, et tuo proficiam ab exemplo. Siquidem Plato, et Aristoteles, et Xenophon, et tota illa philosophorum Vetus ac nobilis familia non plus creditur Socraticis disciplinis profecisse quam moribus. Vivacius in anima est quod per oculos, quam quod per aures

introit. Morae autem meae tempus moderari Vocantium erit arbitrii. Auguror sano Imperatorem nostrum cito mihi valedicturum, si cogitare coeperit quantum mihi deinceps expediat de me ipso doque nitora Vita cogitantem ad Imperatoris aetherei stipendium me transferre. Ac ne sorte tarditatem, Stupeas, morem nosti meum non tu hirundinem caelo volantem, non cervum in montibus salientem, sed reptantem cum labore testudinem cogitabis.

Mediolani, XII. Kalendas Aprilis.

EPISTULA X l.

FRANCISCUS PETRARCA loli AXM PERGAM EXSI CAUSIDICO S. P. D. Nosas esso in Iuda a equestrem dignitatem aureis calcaribus ostentare.

Malo consilium quam satyram meam legas. HOC enim amore ingenuo plenum est: illa, ut sunt mores animique hominum, odio non vacat. Profecto autem quod non fieri consulo, si laetum erit arguam, quod ne accidat, iam hinc inibi tibique providendum est. Magis quidum cupio millies te laudatum quam reprehensum Semel, idemque te optaro non sum dubius: solet enim ut gloria, Sic et gloriae cupiditas virtutem sequi. Ad hanc

219쪽

orgo tendentibus vigili studio opus eSt per Singulos vitae paSSus, necubi animus labatur aut devicit. Audio ego te II iurosolyinam proficisci velle, sepulchrumque Domi uic una invisere: audio, inquam, et probo, et laudo et qui valde te amabam validius amare hoc tam pio

proposito tuo cogor. Nam quid homini pietate prius 'Quid antiquius Τ Aut quae pietas iustior, quam ut ei qui

pro te gratis Sanguinem sudit, animam posuit, vitam dedit ulcumque tanti amoris Vicem reseras Et si maior occasio non adsit, at loca saltem ubi ille to amando se neglexit, memori nutu et piis lacrimis riges' Sane quod de hinc fama loquitur non laudo: decro visse te scilicet illic aurea quae seruntur calcaria et militiae insignia tituluin quo suseipsere. Inolevit sateor hic mos

unde ortu S nescio. Apud poetam enim utique serratae calcis est mentio: aura iiD Vero, quod meminerim, nusquam. Sed esto: Vera viri virtus non in animo sed inhabitu sit: neque in gladiis, sed in calcaribus sint vires, eaque nisi rutilantia suerint, non possit esse vir sortis; quod, ut puto, non tam ScriptiS authenticis, quam inani et, ni fallor, brevi consuetudine cautum est. Certe

si ad militiam hanc ipsam. de qua loquor, quando ita

fert usus et Opinio, te nunc genus, pela S, forma solicitant, non miror. Illud hortor ante actum cogites, an

idcirco deceat, ut ubi creator et Dominus tuus humilitato inestabili ac stupenda pro tuis tuique generis peccatis coronam spineam geSSit, crucem subiit, mortem tulit, illic tu stimulis auratis, et nitido conspiciare cornipede: atque ubi frons illa sanctissima, cuius nutu caeli Volvuntur, Venti Silent, maria Conquiescunt; cuius signum solicos Angeli expectant, infelices tremunt, laso

220쪽

sanguine rubuit, illic calces tuae fulvo radient metallo. Caeterum tu ut libet. Ego ne amico consilio res egeret praestiti. Sic ne exemplo careat ossiciam. Gollaudus dux virque adeo clarus, ut per ora hominum et per aulas sero omnium Galliarum inter trium sectarum ternos, ut perhibent, excellentes, ipse quidem scriptus et pictus Christianorum tertium teneat locum, terram S 3nctam adiit, expugnavit, domuit, et ad cultum verae fidei reduxit; multoque illi solicius successit haereditatem: DOStram

de manu sortissimi hostis eripere, quam posteri S Suis eamdem ab ignavissimis custodire. Sed haec transeo. Ne

que enim nova mihi, neque omnino nos irarum Virium

querela est. Ad id vero quod sequitur cor intende. Nullo equidem pacto duci illi et regii animi et Victori persuaderi quivit ut Regis nomen ac purpuram RSSumeret. Negavit enim posse ibi se coronam auream ge Stare, ubi Christus spineam gestasset. Ohi praeclaram modestiam lolii virum vel ob hoc unum ante alios dignum qui Christi iniurias vindicareti Quod si ille victor armatus, spinarum Christi memor, aurum victrici et emerita fronte Contigere renuit, 'qua fronte quove animo Christianus homo nostri temporis, non terrarum victor illarum, Sed humilis et trepidans peregrinus udis aut pulverulenti Scalcibus aurum premet' Non agam pluribus, nec Oportet; et licet sorte quam plurimis, qui contrarium Vel secerunt vel facturi sunt, hac distinitione displiceam, ego tamen nihil ut distiniam dico; sed ut consulam. Coeptis nitatinuisse consilium meum est, tam sapientiae plenum Utinam quam fidei. Et si quid amico credis, nil ad gloriam e St nccesse nuturo capulo gladium Vibrare, auro equum et frenare et pungere, et quod saepe iam diximus, chl-

SEARCH

MENU NAVIGATION