Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

si ad cribrum veniant, boni in intimam, mali plurimum deprehendetur. Tibi, mi Cicero, boni multum, glorianim mensum, natus degener. Vere tibi, ut ait Laelius Spartianus, melius fuerat liberos non hahere : habuisti enim qui contemptis ossiciis, quae in eis quos dixi libris legerat, quaeque ut credi debet, saepius Viva Voce

et vere Viva una ex omnibus, ut mihi videtur et Senecae Visum est, ViV3, inquam, Voce paterni oris audierat, non vivendi sed bibendi nobilitatus ossicio, duos vini congios uno impetu hauriret. Egregius tanti patris

filius et praeclarus vindex, qui intersectori eius Antonio, non Vitam, non potentiam. non ope S Sed quod illo in libro quem de sui ipsius scripsit ebrietate conqueritur, bibendi gloriam et famam ebrietatis eripuerit. Ohi portentum laevo sidere oditum, olli naturae Varietatem incredibilem, talem tanta de luce caliginem l Heu, Marce Τulli, vir insignis, Sed infelix pater, quanto studio laborasti ut ex in alterum Marcum Tullium exprimeres. Ohi quam spepo maximorum artificum saliuntur ingenial): Marcum Bibulum expressisti. Hactenus qua Si praeSen Scum Cicerono defleverim: ad te, pater, ad prop0Suum revertor. Siquidem, ut dicebam, tantorum hominum studia spei e illis inesticacia quibus instituebantur, Saepe aliis post annorum millia prosuerunt, proderuntque: in quibus fortassis et nos sumus. Si sorte igitur, ut metantis immisceam, opistola illa mea sive apud ipsumesticax, quod magis puto, Sive inessicax ad quem missa os t. tibi post tam longum tempus utilis suit, gaudeo, si illi calamo gratiam habeo, ut illum diem amo. Nimis

te hodie delineo. Da veniam : tecum Sum. VBle.

Modiolani I nlondis Decombris.

232쪽

EPISTOLA XIII.

FRANCIScUS PETRARCA SOCRATI SUO S. P. D. Haud aegre serendum quod nostrorum 4abor um Ductus alteris quaerantur.

AEgre fers quod in labores tuos alter irrupit. Pone indignationem: admirationem pone. His plena ludibriis Vita est, et communia non miramur; immo quidem vix aliud invenias. Pauca admodum iis a quibus lacta sunt serviunt. Saepe ubi plus laboris minus est praemii. Iacent sub exiguo marmore sundatores urbium maximarum quibus advenae imperitant. Domum alter aedificat, alter inhabitat: architectus sub divo. Ηio serit, ille metit, sator esurit. Alter navigat, alter aequoreis msercibus Ornatur, navita inculto. Denique alter texit, alter induitur, nudo interim textore; alter, pugnat, alter occupat victoriae praemia, inhonorato Victore; alter aurum sodit, alter expendit, lassore inope atque

egeno. Alter gemmas legit, alterius digiti radiant squalente gemmario: altera in labore parit stium altera in gaudio illi nubit, desertaque matre illum suum facit. Dies ante deficiet quam exempla rerum talium. Nosti tetrasticon illud Maroneum:

Sic vos non vobis nidificatis aves:

nota sunt reliqua. Vetus et populare prMterea pro Verbium est: qui plura iugera vineae soderit, pauciores eum vini sextarios bibere: neque dρ nihilo est quod propheta idemque rex ait. labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Quae secutus'

233쪽

filius: Oinnis homo, inquit, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. Barum, inquam, et insigne donum: sic enim, ut intelligi datur, et patri et filio visum erat: quod cui obtigit, ille gratias agat: cui negatur sorte, ille se publica consoletur, neque ulla

singulari iniuria Se assectum sciat, neque illud eiusdem Salomonis dictum excidat: . Nam cum alius laboret, ait, in sapientia et doctrina et solieitudine homini otioso quaesita dimittit, et hoc ergo vanitas et mugnum malum. Magnum lateor sed commune. Tu Vero quotiens aut naturam aut fortunam accusare voles, primum cogitanu tu solus, an unus eX millibus patiare quidquid est quo premeri S , ne si commune Omnium aut plurium malum est, ad accusandam providentiam divinam unus querulorum omnium compareas procurator. Et dis querelis hactenus. Ad id vero quod mihi. tam obnixe gratias agis quasi fortunarum tuarum propugnatori unico, quia neque meum meritum verbis attollere, neque deprimere fidem velim, nil aliud dicam nisi Τerentianum illud in Andria

Gaudeo

Si tibi quid feci aut facio quod placeat, et id gratum suisse adversum te habeo gratiam. Vivo et vale noStri memor.

234쪽

. EPISTOLA XIV.

Vituperat eam scribendi rationem qua unum illi plures alloquimur; - et narrat se Germaniam versus profectum, itineribus praeclusis, Venetias diveritSSe.

Non exiguum in stuporem tua me traxit epistola.

Novus enim in primis ac nobis insolitus stilus erat. Pluraliter' me compellas cum sim unus, integerque utinam, nec in multa dissidentium sententiarum bulla distractus. Ego stilum non mutabo, quo et docti oli in omnes, et noS diu in icem . usi sumus; modernorumque blanditias ac meras inoptias execrabor, inque hoc ipso verecunde tecum ac familiariter gloriabor, quod stilum illum patrum, hac in parte semineum et enervem, unus ego, Seu primus Saltem per Italiam, videor immutasse et ad virilem ac solidion redegisse. Ita tamen hoc sa-cium, nisi te penitus aliud Velle cognovero. Aceessit quod nullam mearum litterarum huius temporis ad te video pervenisse. Nulli enim respondes admirans nec immerito, quod ita te in Scio, quem praecipuum semper habui, tantam secerim mulationem, ut fortunas domiciliumque transtulerim. Ego vero non Venutias, sed ad Caesarem et ad te venturus, Mediolano abii. Iter autem fortuna praeclu Serat; nec iter modo sed reditum. Quid ei go' Terentiano fretus consilio, quum quod volebam non potui, coepi velle qu0d poteram. Itaque circumspiciens et multa considerans, propinquum diversorium, et hunc publicum, ut ita dixerim, humani generis protum petii, nihil praeter libellos et calamos mecum sorons. Haec et

235쪽

I E REBUS FAMILIA UBUS

alia ii, ulta tuam in notitiam perserenda curaVerum sed ut video non sat sortunatus in nuntiis. Tuus hic, quem meum factum e S Se gaudeo, noster hic inquam, si rite praesagio, nos non saltet, qui ut nunc etiam nescio quid Caesari nostro Scriberem celerans, occupatum dulci instantia et prosundo su Spirio me coegit. Vale. EPISTOLA XV.

. FRANCISCUS PETRARCA CAROLO IV IMP. AUG. S. P. D. Hortatur iterum ne res despiciat, seque Romanum imperatorem eSSe meminerit.

Vereor ne iam creber hic epistolarum clamor apud multos mihi vel inopportunae, superbiae vel ridiculosae detur amentiae, qui tranquillum serenissimi pectoris habitum qui husdam quasi ' nubiferis statibus impleam ac perturbem. Nam quis ego aut unde mihi hoc animi' Prosecto de sola conscientiae puritate, quam mihi non in aliis nisi tuis in rebus, Caesar, arrogo: non ignarus tui. non ignarus mei, non ignarus rei loquor tamen. Etsi saepe Davidicum illud occurrat: Quid enita mihi est in eoelo, et a te quid volui super terram; solatur me atque erigit humanitas tua et integritas veri potius appetens, licet acris, quam blandi alloquii ac mulcentis. Tibi quidem, providentissime imperator, medullitus notus esse confido, non quia magna tibi animi experimenta praebuerim, sed quia talem te aestimo, talemque

me scio ut translucere. tibi arbitrer fidem meam. Itaque non metuo ne ostendam quem Sincere amem,

236쪽

LIBER VICESIMUSTERTIUS. - ΕPISTOLA XV. 229

fidelitor horter atque arguam. Tui autem certus aliena et praesertim salsa iudicia parvi pendo, etsi nulla innocentia tanta est quae reprehensionibus careat, malo procacitatis inea fidos, quam perfidiae silentium reprehendatur. Quamvis mihi quidem pene iam nihil est

reliqui: exhausisse animum Videor, dumque te tuum in solium, Caesar, voco, raucae factae sunt fauces meae: nil iam lingua, nil calamus, Spretae totiens preces, lasae voces, arefactae lacrimae, consumpta Suspiria: solo corde iam loquor. Sed spero me audias raucum licet ac tacitum : dum magis enim tacere videor, tunc

altius loquor, teque diebus ac noctibus obsecro, Obtestor, adiuro, increpo . Ra Vero mihi accidit ut lasso amanti, cui consumptis omnibus quae ad persuadendum valeant, solum in labiis, iamque nec in labiis, sed in praecordiis, amati nomen sonat. Et mihi et tuis omnibus

hoc unum superest, ut te in animo habeamus numinis instar, sed a Versi et nostras miserias non curantis.

Quod si quid est spiritus, nihil est artificii, nisi quod

assu si et supplices non semel sed millies in Vocamus. Est ubi arti in locum nudae voces atque adeo nudi subeant affectus, et carum nomen saepius itera Sse es-ficacissimum ad movendum animos habeatur. O gloriosissime Caesar, patere aequis auribus, aequiore animo importunitatem nostram, neque te saepe vocantibus irascaris. Satis est supplicii non audiri. Clarum ac

suave nomen eSt Caesar, Verendumquo omnibus gentibus ac regibus: nobis vero etiam salutaro. Sine illud in nostro ore dulcescere, seu illud clamantes, seu taciti invocemus: audi vel in silentio tuorum Voces. Tua te, Caesar, vocat Italia, idque tantis clamoribus, ut si au-

237쪽

DE REMIS FAMILIARIBUS

ribus audiantur, non principem modo suum, Sed Indorum reges ultimos Sint moturi: tua te, inquam, Italia, Caesar, Vocat; CaeSar, Caesar, Caesar meus ubi es' Cur me deseris' Quid cunctaris' Certe ego nisi immobilis . larem, et dextra laevaque mari gemino, a torgo autem Alpibus circumsepta, ipsa iam pridem meum Caesarem longe trans Danubium petiissem. Vale, Caesar, et vigila

' Voneliis, V. Idus Martii.

LI ISTOLA XVI. .

FRANCISCUS PETRARCΛ IOHANNI EPISCOPO OLMUTIENSi S. P. D. Carere se litteris ovis aegre fori, et quamdam' Spem suam ' t. . in irritum Cessisse taminime dolet.

Ergo quia non potes quod velles scribere, nihil scribis' Noli, obsecro, noli damno damnum addere. Gravius multo mihi est litteris tuis quibus asSueveram, quam Successu Spei ambiguae caruisSe. Illa enim externam corpori susticientiam exoptatam forsitan, ut est inexplobilis animi infinita cupiditas, sed certe non necessariam promittebat: hae animae cibum internum ac siuatium asserebant. Hoc me ne priVandum e Se3S, per temetipsum, tuumque mihi cultum semper et colendum caput, et si quis unquam tibi mei nominis amor fuit, Oro anxius atque obtestor. An quia non vales quod optabas dare, aufers quod solebas' Et quia nequis eSSebeneficus, oris nocens ' Quid hoc aliud fuerit quam infirmum, quem curare non possis, occidere Τ Vide,

238쪽

puter optime. Semperque mihi si latino dicitur; piissime, ne assectu nimio tua pietas exorbitet. volebas momagnum aliquid facere : non suecessit: ni' quod nemo Vetuerit, parvum ama. Nil novi postulo θ lac quod soles, meque tuum in hac magna, quod stupeas, urbe solivagum, etsi rite Olim a me ipso mundus alter Venetia dicta est, loto semotum Orbe ne deseras, Sed optatis scriptis refove sitientiem animam, et Sacris ac dulcibus solare colloquiis: deniquo unum hoc iure meo postulo, ut si nulla mei erga te animi mutatiosacta est; apud te ego talis inveniar qualis eram, dum me atrum sacere voluisti. Et certe novi animum quoque tuum ad me similem sui semper; sed si assectus idem, cur diversus essectus' Dolos puto quod nunc primum non Valuerint pro me apud Caesarem preces tuae. Ne doleas precor. Ego namque non doleo: doleant amici,

quibus quidquid id orat subsidii quaerebatur: mihi

iam pauca sussiciunt. - Si naturam meque Sequor non

Sat modo sed abunde, usque quoquo ad invidiam locuples sum. Si quid et sorte nunc des et, en senectus in limine expetita votis hospes, morsque illi a tergo adsequatrix optima, secumque, divitiae ingentes, nulla Scilicet amplius ro egere. Voluntati ego igitur tuae gratias ago: inessicaciam fortunae meae imputo, non tibi. non Caesari, cui senaper supra meritum carus sui, quique, Vel quod nunc negat mox praestahit, vel f lasso quod ab illius altissima providentia non abhorret, negando mihi consulit: qui postremo quamvis hoc Sempes' neget, tam mulia tamen olim praestitit, ut ex debilo tenear, dum vivo, pedum eius adorctre Vestigia. Haec hactenus. Is sano qui hanc tibi litteram

239쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

dabit, semigermanus semique . italus, dilectus meus,

homo vigil atque acer in litteris poeticisque artibus satis exercitus, ad solius famae sonitum, quod si imitatores invenerit nostro non ultimum studio decus erit, posthabito Patavio, Pragam pelit, discendi avidus d cendique: nullius quidem rei egens, sed tui appetens favoris. Peregrino homini laciem tuam videre potuisse multum suo rit. Id se meis litteris adepturum sperat, cui si se dignum praebuerit, et si placet, tua nulli bono dissicilis condescendat humanitas. Vale feliciter, et, si quod est amoris nudi meritum, rescribe aliquid, quo

me nondum e memoriae tuae arce deiectum laeter.

Venctiis, VI. Kalendas Septembris.

FRANCISCUS PETRARCA HUGONI SANCTI SEVERINI COMITI S. P. D. Floeci se sacere quod res suae Neapoli secus ac optabat acciderint ex culpa aulicorum hominum quos valde vituperat.

Litteras tuas, inclyte vir, diu expectatas et saepe sorsan interceptas tandem hodie recepi logiquo libens. Erat enim stilus ingenio meo mirifice coaptatus. Bec gnovi equidem in verbis tuis Curiae mores olim mihi cognitos atque invisos. Neve in longum exeam, quod valetudine. inquieta et occupationibus multis Vetor, quod ad illustrem attinet reginam voti compos debitorque omnium sum. Quam vere enim nesdio, sed Sic mihi persuasi, nihil se meque dignum sponte Sua generOSum illum serenumque ac beneficum animum

240쪽

LIBER VICESIMUSTERTIUS. - EPISTOLA XVII. 233

negaturum; sed habet sub iure Photini affectus ensesque suos : doleo propter ipsam, prupter te, Propter bonos, raros licet, denique proptM Italiam, in qua

aegyptia monstra regnare molestissimum animo meo

est; propter me autem nihil: quod et tam procul inde absim ut me ista non langant, et ante annOS Pl rimos praesens apud ipsam in confinio solicitatis ac miseriae positam Parthenopem pene oculis malum hoc omne praeviderim, atque praedixerim, deque hoc scripserim quod mens tulit: proinde divinum ac sidereum illum regem Olim terris ereptum, caelo redditum, qui

grandaevus iuventutem meam quam Vis ultra meum meritum, longe tamen citra suum desiderium ac pr POSilum, neScio quam claris, certe admodum raris insignibus honestavit, nomenque eius et cinerem et quidquid suo de sanguine ortum erit sile perpetua Venerabor.

Id me sibi pollicitum et implesse scio, et impleturum saltem spero. Nil ad hoc recentibus beneficiis opus eSt, cum abunde sit veterum. Quod ad te autem idem dico: nempe quod in tu suit praestitisti, etsi caritatem livor Vicerit, ut mos est, cariorque mihi inulto est

inusticax fidus, quam ossicax perfidia. At quod ad aulicos canes, nihil dico aliud nec video quod altius dicipOSSit, modo mihi conVeniat, quam Caesareum illud: nihil, enim inquit, malo quam et me mei similem esse et illos sui. Certe ego paupertale mea dives Sum, neque id meo tantum sed multorum iudicio et consensu : illi opibus suis inopes ac mendici, atque utinam stolituri acrius si Scire posSent, quanto mihi uni tranquillior . seliciorque dius unus, quam illis Omnibus tota est vita obsessa curis peSSimis, voluptatibuS scedis marcens,

SEARCH

MENU NAVIGATION