Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

savillas priscae fidei, quas admoto inagnae spei somite

levi solio suavissimae orationis accenderet, invenisset multis ot validis argumentis excusans tarditatem tuam, multis ot magnis indiciis generosas animi tui curas, vereque Caesareos apparatus cupidis et libentor selicitatis ac gloriae tuae credulis auribus in Susurrans,

quibus de praeterito conceptum diisduntiae gelu novae spei servore dissolveret. Ela igitur, Caesar, duce Deo, qui non frustra suum tibi commisit imperium, Surgeot dilatum munus honestissimum dum potes, imple sortitor, imple feliciter. Gloriosus finis lentum principium

excusabit. Omnes te alto consilio distulisse consentient, quod nondum messis Hesperia plene maturuisset, inquam uti litor salx Caesarea mitto retur quamvis nostralamos morae omnis impatiens murmuraret. Nihil intum postivum bene, nihil bonum Sero agi, Verumque

illud Augusti Caesaris: satis celeriter seri quicquid fiat

satis bene. Arripe, Caesar, hanc occasionem dum adhuc polos. Neque enim Semper poteris. Age, Oro te, Caesar, nondum enim tuum nomen invocare, tuumque te decus poscere atque orare dedidici. Etsi ego quoque unus impatientium, parumper invisa mihi rerum dilation ote puerim, ecce iterum recalesco. Noli meam et multorum spem pulcherrimam rursus extinguere. Saepius spes oppressa vix attollitur. Si qua nomini tuo nubes

hactenus incubuit; si quid infamiae ex primordii obscuritate contractum eSt, totum, crede mihi, non modo consummationis splendore purgabitur, sed, ut dixi, in gloriam convertetur, dum seu error ille, seu consilium fuerit, opinione hominum consilium et non error suisSevidebitur. Saepe honestus finis spgno principium hone-

252쪽

Stavit, nunquam finis obscurior claro principio illustratus est. Denique si coeperis ut doluimus. dum sic finias ut optamus, Fabii Maximi nomen promereberis. Cunctator fueris, Sed, sapiens, sed salutis publicae studiosior quam vulgaris famae. Ut libet so tibi praetulerit ventosa loquacitate Minutius, dum re edoctus mOX se imparem lateatur, dicent de te hostes impii quod de illo Hixit Hannibal: semper credidimus nubem illam magno tonitru e montibus erupturam. At si, quod di Vina pietas omen auferat, finis quoque languidus suerit, qui S te unquam vel praesentium Vel Sequentium excusare poterit' Audi me, oro, Caesar, parvum hominem sed tui amantem, de te Solicitum ac sperantem. Naturae debitor non aliter e S quam ego, quum qui cumque Unu S e populo. Tempus sugax et non rediens, fortuna instabilis, vita brevis, hora mortis incerta, unum hic remedii genus, tempori parcere, fortunae non fidere, vitam rebus extendere, morti paratum Semper corpus atque animum habere : quod non potest qui Suum principale negotium non implevit. Vitae sinis quamvis incertus sit, illud tamen est certum, quod longe e Sse non potest. Is cum Venerit, e cunctis opibus tuis atque imperii nil tibi supererit, nisi quantum ad aeternam animae vitam et nominis immortalem gloriam bene Vivendo quaesieris. Bene autem vivere non poteStqui id, ad quod unum et summum et maximum natus est, ilegligit. Tu quod olim dixi, ad imperium ha-tus e S, amplum e XCelsumque opus: illud ago fido-liter, bene si vixisse vis videri: alioquin quid iuvat illas tuas ultimas mundi horas composuisse magnifice 2 Hoc et sine imporio potui S Ses, et fortasse facilius. Minus

253쪽

DE REBLS FAMILIARIBUS

suisset invidiae ac taliorum tibi. Aliud in sim te maius restat: illud auu redure. Νec te rei terreat ma nitudo. Nihil usi quod imperii maiestas ac providentia atque iustitia, et his viribu S armata, non possit. Quod si forsan negatus libi e Plitus rerum sinis ; tamen glorioso in actu, quam in quiete languida mori, multo molius multoque felicius opinor. Et hoc est quod divae

memoriae avum tuum omnibus saeculis gloriosum fecit. Ecce, Caesar, et nunc et saepe Olim . non blanditus sed Vero Studens, neque Verborum cultui sed expressioni sonsuum intentus. dixi anxie quod in animo meo fuit, quod ne frustra dixerim Deum precor et te. Vale, decus et gaudium et SpeS no Stra.

Palavit, III. Idus Decambris.

254쪽

Iil REBUS FAMILIARIBUS

LIBER VICESIMUSQUARTI S.

S. P. D. De brevitale vitae.

Ante lios triginta annos, ut aetas surtim labitur, qui mihi in tergum verso dum cuncta simul intueor, vix dies vixque horae totidem, at dum singula metior et meorum cumulos laborum explicare incipio, totidem saecula videri solent; scripsi ad venerabilem et egregium illum senem Baymundum Superantium, qui verum Iurisconsulti nomen habuit, quod ut vides, inulti salso occupant, iureque sapientis et aspectum et assectum praestitit, quique liberrima contumacia adeX tremum usus, pro veritate et iustitia adversus Romanum quoque Pontificem stetit alto animo atque in icto, propter quod, multis longe imparibus evectis, unus ille gloriosissime non ascendit, sed multa cum laude propriaque non adventitia maiestate, Suum Semper tenuit locum, nec promoveri appetens nec Promotus. Ad hunc ergo talem Senem, qui aetatulam, quique ingeniolum meum et amare et MVere atque

255쪽

BE REBUS FAMILIARIBUS

omni Opore con Silioque et Verborum stimulis attolloro coeperat, familiariter, ut solebam, scribens in epistola quadam, quae pro ratione tempori S in prima acie stans, procul hanc praeit, ingenue pro sessu S Sum c Dpi Sse me iam tunc orientis Vitae fugam cursumque CognOSCere. Nunc autem miror quideri; Sed lateor, Verum Scripsi.

Quod si illa se late verum suit, quid nunc putas, quando quod praesagiebam accidit' Erat in oculis mihi aetas storentissima lumenque iuventae purpureum, ut ait Maro. Sed legebam apud Flaccum

Insperata tuae cum Veniet pluma superbiae, Et, quae nunc humeris involitant, deciderint comae, Nunc et qui color est puniceae 1l0re prior rosae Mutatus, Ligurinum in Iaciem verterit hispidam: Dices: heu quotiens te in speculo videris alterum Quae mens est hodie, cur eadem n0n puero suit 'Vel cur his animis incolumes non redeunt genae'

Legebam apud alium Satyricum:

Festinat enim decurrere velox Flosculus angustae miseraeque brevissima Vitae Portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas Poscimus, obrepit non intellecta senectus.

Haec et his similia legebam, non ut mos aetatis est illius soli inhians grammaticae et verborum artificio, sed noscio quid aliud illic abditum intelligens, quod non modo condiscipuli, sed nec magister attenderet, primitiarum licet artium doctus vir. Audiebam divino clamantem ore Virgilium :0plima quaeque dies miseris m0rtalibus a vi Prima fugit, subeunt morbi, tristi Sque Senectu S, El labor, et iturae rapit inclementia m0rtis.

256쪽

Ei alibi:

Breve et irreparabile tempus omnibus est vitae: Et iterum ζSed fugit interea, sugit irreparabile tempus. Vix satis fugam temporis exprimere posse Videbatur irreparabilemque iacturam, nisi saepius repetendo. Audiebam Ovidium, cuius quo lascivior Musa, eo mihi Severior graviorque consessio, et incorruptius testimonium veri erat. Dicebat illo autem: Labitur occulte, sallitque volatilis aetas Et nihil est annis Veloci US. Et alio loco :Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis; Et sugiunt scieno non remorante dieS.

Ipsum quem dixi Flaccum audiebam :

Currit enim ferox aetas, dum de adolescentia loqueretur: et iterum de omnipelate :Εheul fugaces, Posthume, POStim me, Labuntur anni, nec pietas moram Rugis et istanti senecta' Asseret, indomitaeque morti. Et iterum Vitae summa brevis spem nos velat inchoare longam. Et rui Sus spatio brexi Spem longam reseces: dum loquimur fugerit invida

257쪽

250 I, E REM S Fλul LlARIBUS Et praeterea fugit iviro Levis iuventus. et decor , arida Pellente lascivos amoreSCanitie, facilem ille s0mnum.

Et ne quando redituram cum Semel fugisset expectarem audieb3m, Nec Coae reserunt iam tibi purpura , Nec clari lapides tempora quae semel Nolis condita fastis Inclusit volucris dies. Nimis apud Flaccum moror. Audiebam Senecam :Corpora nostra rapiuntur fluminum more. Quidquid trides, currit cum temp0re. Nihil eae his quin videmus manet. Ego ipse dum loquor mutari ista, mutatus Sum. Audiebam Ciceronem : volat enim, inquit, oetas. Et iterum quis est tam stultus, qu'm viς sit adolescens, cui sit exploratum se ad vesperam esse licturum Z Nec multo post: moriendum enim certe est: et id incertum an hoc ipso die. Et rursus idem alibi: an id exploratum cuia quam potest esse quomodo sese habiturum Sit corpus nondito ad annum sed ad vesperam 8 Mitio alios: Operosum est enim singulos et singula pro Sequi, et puerile potiusquam senile studium flosculos decerpere. Verum haec et his mille similia saepe ex me, Saepe mecum in his ipsis quorum erant auctorum pratis, ex commodo decerpsisti. Ego autem adolescens quanto his intelligendis ardore flagra erim aliquot per annos, quando nec dum aliud scriptorum genus tam familiariter noram, libelli indicant, qui mihi illius temporis supersunt, et Signa meae manus talibus praesertim assi Xa Sententiis, Ox

258쪽

LIBER VICESIMUSQUARTUS. - EPISTOLA I.

quibus eliciebam ot sui ra aetatem ' ruminabam praesentem suturum quo illico statum meum. ΝOlabam certa si de non verborum phaleras sed res ipSas, miserae scilicet vitae huius angustias, brevitalem, Velocitatem festinationem, lapsum, cursum, Volatum, Occulta Sque

lallacias, tempus iri liparabile, caducum et mutabilem vitae florem, rosei oris fluxum decus, ii rediturae iuventuti S essi penam fugam, et lacitae obrepentis insidias Senectutis, ad extremum rugas et morbos et tristitiam et laborem et indomitae mortis inclementiam implacabilemque duritium. Quae cum scholae atquct MVi comitibus quaedam quasi somnia viderentur, mihi lain tunc, omnia videntem testor Deum, et Vera et pene prae- sontia vid0bantur. Et seu illo oris Verus decor, Seu error esset aetatis serino enim omnes adolescentes sibi formosissimi videntur, etsi deformes sint , mihi non alteri dictum rebar, quotions pastorium illud vellegerem vel audirem:

0 formose puer, nimium ne crede colori.

Scio ego me verum loqui. Scit et ille melius, quem testem feci: quo magis id reputans miror me tales inter curas iuvenilibus tam on amoribus et erroribus potuisse raptari. Sentio: sumus rerum hebetavit visum, et aetas impetuosior praevium illud animi lumen extinxit. ' Sed heno habot, si vol nunc vidore aliquid incipio: felicissimus quidem est qusem nullus errori Primam hane libri XX lV. opistolam unus edidit Crispinus Lugduni. 60 , p. 469 , sed illam verbis: lumen eaetinaeerit, subiuncto Uale, terni inavit. Omnia quae sequuntur ibique ponitus desiderantur, ex codice Passioneiatio Bibliote in Urhanae fingi licae V. l. 17ὶ fideliter decerpsimus.

259쪽

252 DE REBLS FAMILIARIBUS

avertit. Sed quoniam rara est Sine exceptione se licitas, ille est abunde felix, cui inter suscas errorum nubes coelestis tandem lux assulserit. Quid nunc igitur roris 'Ecce quae tunc Videbantur, praesentia iam sunt. Video nune tantam et tam rapidam vitae fugam, ut vix illam animo metiri possim : et cum im comparabilis sit animi Velocitas, prope velocior vita est. Sentio singulos dies horasque et momenta me ad ultimum urgere: quotidie ad mortem eo: imo aedepol, quod iam tunc, dum adolescere videbar, inceperam, quotidie morior: et parum abest quin iam mihi praeterito sit utendum. Magna enim ex parte actum est quod agendum erat. At quod Superest, minimum id quidem, ut auguror, nunc dum

tecum loquor agitur : vetus sententia mea est. Fallunt

aut saliuntur procul dubio qui nescio quam aetatem consistentem dicunt. O vos qui huic corpusculo tam multa promittitis, ut libet in reliquis: unum hoc nolite promittere, Stabilem rei statum. Curate fideliter, solicite, prudenter, praestate quod in vobis est, pellite

morbos e vestigio reversuros, disserte Senium, quod auserri nisi mortis ope non potest: ObStale morti mox Venturae, Daenale Viridem aetatem, Sed fraena morsurum interque manus fraenantium abituram; ut cavete quin stare illam extimetis. Si enim vita hi ovis est, quae prima Vestrae professionis est vox, quomodo vitae partes longae sunt 3 Essent longae autem si consisterent. Fugit ac rapitur aetas Omnis, nulla consistit. Omnis itaque petas fugit aequis paSSibus, sed non aeque perpenditur, quia ad scondentium descendentiumque conspectior motus est. Ego haec quae olim opinabar Scio et video et vos, si non Obstruitis oculos, videli S. Quis enim non

260쪽

Videat Vitae cursum, praesertim ex quo Viae medium transivit' Certe ogo tunc memini ante dumtaxat intendebam Oculos, nimiumque retro erat: quod restabat plusculum, ut res docuit, sed incertum et expositum infinitis casibus, inter quos, lassis itinere ac dimissis medio calle comitibus, saepe me Solum CircumSpectans, non sine gemitibus ad hunc diem veni. Hoc intra me et coaequeVOS meos, quin etiam Senes nostros intererat: quod idipsum Villis certum et immensum erat, mihi exiguum atque ambiguum videbatur: deque hoc crebri sermones et iuvenilis altercatio, in qua senum praeponderabat auctoritas, et ego prope iam amentiae Su Spectus eram. Nam nec quod in animo erat exprimere DOVeram, et Si nOSSem, nOVa aetas, nOVa opinio parum fidei merebantur. Itaque sando victus in arcem silentii confugiebam. Tacitis tumen ex actibus quaenam essent utrorumque sentcntiae apparebat. Illis enim non pueris modo, sed Senibus longae spes, Onerosa coniugia, laboriosa militia, anceps navigatio, avara studia instituebantur; mihi, rursus in testimonium Christum voco, iam ab illa aetate nulla serme spes, iam tunc teneros cogitatus sallere incipiente fortuna. Itaque quidquid fortunatius accidit, quod Deo praestante multum est, non Speranti accidit : si quid interdum animosius Speravi, credo ut Sperare dediscerem, non accidit. Et sano dedidici usque adeo, ut licet in dies auctus fortunae muneribus, et illa grato animo percipiam et nihil ideo plus sperem quam si nihil percepissem : atque haec mihi cum amicis una lis maneat, qui morituro longas spes obiiciunt, quas, ut dixi, vivore incipiens respuebam. Haec ine Seu debilitas, seu

SEARCH

MENU NAVIGATION