Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

bonitas irat imae, a coniugio in primis atque ab aliis vitae difficultatibus, in quas me parentum amor et

amicorum consilia urgobant, liberum et i inmunem tenuit. Ne tamen ad unum cuncta parentibus negarem, de speranio nihil multa sperantibus, uno me passus sui civilis . studii, fasce cui Vari, unde maioreS pro Vectus, praeler me solum, ab OmnibuS Sperabantur. Ego in ea

facultate quid posseminei quid vellem sentiebam, neque ingenio dissidobam, sed aegre serebam lucrum ex ingenio meo quaeri. Quamobrem ut primum mihi relictus

sum, sessus invitae sarcinae Subduxi humeros, meoque more sine solicitudine, Sine spe iter inceptum agero institui, mulla demum Supra Spem con Sequutu S, mulla pussus. Neve sorsan ab ignaris hoc sermone desperationis arguar, de his tantum loquor, quae fortunae res dicuntur, in aliis ut peccator multum Spero. Haec mihi cum illo qui ab initio me novit, dulce suit recordari. Neque vero ab re ipsa longo digredi visus eram, quia mihi totum hoc intellecta iam inde vitae brevitas consilium dabat. In quo ipso, nisi salior, aliquantulum Vi-Vendo proVectus sum : tantum quo inter hanc et illam aetatem refert, quod tunc doctis Viris, ut pro satus eram, nunc et illis et mihi et experientiae fidem do :tunc ante prospiciebam in limino dubitans incertusquo animi: nunc anto retro Iue re Spiciens quod legebam video, quod suspicabar eXperior. Video mo ad sim, mlanto impetu propinquare, quanto ne dici quidem possit, nec facile copiari. Non mihi poetae nec philosophi quidem munus ad hanc rem : ipse mihi testis, ipse auctor idoneus. Brevi mutatus Oris, nec minus animi habitus mulctii moros. mutatae curae, mutata studia: nil est

262쪽

mihi quale tunc fuerat, non dico dum epistolam illam scripsi, sed dum hanc scribere incepi. Nunc eo, et sicut calamus hic movetur, sic ego moveor, sed multo velocius : hic enim pigre dictanti animo obsequitur: ego dum naturae legem Sequor, propero, curro, rispior ad extrema, iamque oculis mulam cerno. Quidquid

placuit displicet, quidquid displicuit placet. Ego ipse mihi placui, me dilexi: nunc, quid dicam' odi. Sed

mentior: nemo unquam carnem suam odio habuit.

Dicam non me diligo Τ Id quoque quam vere sim dicturus nescio. Illud intrepide dixerim: non diligo peccatum meum, neque mores meos diligo, nisi qua mutati in melius correctique sunt. Imo, quid haesitum' et peccatum, et mores malos, et me ipsum talem odi. Ab Augustino onim didici nominem fieri posse qualis cupit, nisi so odit qualis est. Ecce ad hunc locum epistolae perveneram deliberansque quid dicerem amplius seu quid non dicerem, haec inter, es assolet, papyrum Vacuam inVerso calamo seriebam. Res ipsa materiam obtulit cogitanti inter demersionis morulas tempus labi, meque interim collabi, abire, descere et, ut proprie dicam, mori. Continue morimur, ego dum haec scribo, tu dum leges, alii dum audioni dumque non audient. Ego quoque, dum haec leges, moriar, tu moreris dum haec scribo,

ambo morimur, Omnes morimur, Semper morimur.

Nunquam vivimus dum hic sumus, quamdiu Virtuosum aliquid agentes sternimus iter nobis ad veram vitam, ubi contra nemo moritur, Vivunt omnes, ubi quod Semel placuit semper placet, cuius inessabilis et in- ex austae dulcedinis nec modus animo CDPitur, nec mu -

263쪽

DE REBUS FAMILIARIBUS

tatio sentitur, nec timetur finis. Memorata mihi saepius ot laudata naturalis historia relaetenda est. Hypanis

septentrionalis fluvius aequi dexter sic Tanais sertur in pontum: ibi bestiolas quasdam nasci scribit Aristoteles, quae nonnisi diem unum Vivunt. Et quanto nobis, Oro te, longior Vita est ' Quaedam mane obeunt, hae quidem iuvenes; quaedam Vero sub meridiem, hae iuventae medio; aliae inclinata iam ad occasum die, hae iam persectiores; aliae occidente sole, hae demum decrepitae moriuntur, eoque magis si sorte solstitium sit aestivum. Conser nostram longissimam aetatem cum omni aeternitate, ut ait Cicero: in eadem propemodum brevitate qua illae bestiolae reperiemur. Sic est hercle lnec quidquam ad contoni plandam vitae brevitatem dio reor efficacius. Distinguamus ut libet; multiplicemus

annorum numeros: singamus aetatum nomina. Τota

vita hominis dies unus est, nec aestivus quidem, Sed hibernus dies , in quo mane alius, alius' die medio alius tardiusculo, alius autem sero moritur: hic tener ac floridus, hic durus, hic iam aridus atque consumptus. Mane, inquit Psalmista, sicut herba transeat, mane flareat et transeat, vespere decidat, induret et

arescat. Multi m0riuntur senes, et si sapientibus .credimus, nemo non senex non moritur, quia Sua cuique

fit senectus vitae finis. Maturi autem pauci: qui diu vixerit nullus; nisi cui persuasum sit inter brevissimum atque longissimum, sed sinitum tempus, nihil interesse. Qua in re meo veteri iudicio nihil additum est, nisi quod, ut dixi, quidem doctis viris ante crudi deram, mihi iam credo, et quod Opinabar scio : nam nec illi aliter quam vidondo et observando didicerunt

264쪽

quod vehit malae iidei pontem in linansilii cavendum sequintibus proclamarent. Certe ego epistolam illam meam nimquam hodie nisi admirans lego, et attendens mecum dico: generosae sementis aliquid habebat isto animus, si eum in tempore diligentius coluisses. Haec tibi ideo, prudentissime Virorum, scribenda credidi, non ut novi aliquid asser rem ; si enim per teipsum ista non nosses, vix mihi ut crederes impetrarem I Sed ut tuam meamque memoriam situ obsitam et implicitam rebus excuterem : ut quod tacito me lacere te et secisse non dubito, mecum ad contemptum

vitas brevis et inevitabilis sati tolerantiam accingaris ot sic animum sormemus, ut quidquid superVacuum has inter angustias inclum, et ad alta nitentibus ultro licet obtulerit. fortuna, quod, Deo gratias, Saepe iam

secimus, magnifico contemnamus. Vni Q.

Fn1NCISCUS PETRARCA PULICI VICENTINO X. P. D. Narrat se in contontion m adductum cum ηliquo qui Ciceronem nullo modo reprehendi non patiebatur,

In suburbano Vicentino per noctem hospitatus novam scribendi materiam invena. Ita enim accidit ut sub meridiem Patavio digressus, patriae tuae limen attingerem, Vergente iam ad occasum solo. Ibi noigitur pernoctandum an ulterius procedendum squod et sestinabam et longissimae lucis pars bona supe-i erat), deliberaturus haerebam: dum ecce quis se celei

265쪽

amantibus' i litus, et magnorum aliquot Virorum, quos abunde parva illa civitas tulit, gratissimus in tot volatus dubium omito dimovit. Ita enim fluctuantem animum alligastis varii et iucundi su ne sermonis, ut ire cogitans Staret, et non prius labi diem quam noctem adesse perpenderet. Et illo die et saepe alias

sex pertus sum, nulla re alia magis tempus non Sentientibus eripi quam colloquiis amicorum. Magni sui es temporis sunt amici, etsi nullum tempus minus ereptum, minus perditum Videri debeat, quam quod post Deum amicis impenditur. Illic ergo ne infinita recenseam, meministi ut sorte Ciceronis mentio nobis oborta est, quae crebra admodum doctis hominibus esse

solet. Ille tandem vario colloquio finem fecit iri unum versi omnes: nihil inde aliud quam du Cicerone

tractatum est. Symbolum consecimus, et palinodiam sibi, seu panegyricum dici placet, alternando cecinimus. Sed quoniam in rebus mortalium nihil constat esse psti sectum, nullusque hominum est, in quo non aliquid, quod merito carpi queat, modestus etiam reprehen Sorin veniat, contigit, ut dum in Cicerone, velut in homino mihi super omnes amicissimo et colendis Simo, prope Omnia placerent, dumque auream illam eloquentiam et coelesto ingenium admirarer, morum levitatem, multisque mihi deprehensam indiciis incos tantiam non laudarem. Ubi cum omnes qui aderant, sed ante alios senem illum, cuius mihi nomen excidit, non imago, con-

terraneum tuum, annis Verendum litterisque, attonitos viderem novitato sententiae; res poscere Visa est ut codex epistolarum mearum sex Brcula promeretur. Prolatus in m0dium addidit alimonia sermonibus intor

266쪽

multas en ini ad coὶetanos meos Scriptas, paucae ibi, varietatis studio ol amoeno quodam laborum diverticulo, .anti luis illustrioribus inscribuntur, quae lectorem non praMonitum in Suaporem ducant: dum tam clara et tum vetusta nomina novis permixta compererit. Harum duae ad ipsum Ciceronem sunt: allora moreS notat, altera laudat ingenium. Has tu intentis omnibus cum legisses, mox umica lis Verbis incaluit, quibusdam scripta nostra laudantibus, et iure roprehensum latentibus Ciceronem, uno autem illo sone ObStinatius obluctante, qui et claritato nominis et amore captus

auctoris, erranti quoque plaudere, et amici Vilia cum virtutibus amplecti mallet, quam discernere, nequid Omnino damnare videretur hominis tam laudati. Itaque

nihil aliud vel mihi vol aliis quod responderet habebat,

nisi ut adversus omne quod diceretur, Splendorem nominis obiectaret, et rationis; locum teneret auctoritas. Succlamabat identidem protenta manu : si par- η citis, Oro, pare ius de Cicerone meo: s dumque ab eo quaereretur an erras Se unquam ulla in re Ciceronem

opinari pos Set, claudebat oculos, et quaSi verbo percu SSUS, avertebat frontem ingeminans: u licu i mihi h ergo CicorO meus arguitur' n quasi non de homine, sed de Deo quodam ageretur. Quaesivi igitur: an Deum fuisso Tullium opinaretur, an hominem ἰ incunctanter a Deum v ille respondit . es quid dixisset intelligens, u Deum , inquit, eloquii. n Beele uamlii nam Si Deus Ost, errasse non potuit. Illum lamenn Deum dici nondum audieram. Sed si Platonem Cin Cero Sui Deum Vocat, cur non ut Deum tuum

η Cicoronem voces, nisi quia deos pro arbitrio si hi

267쪽

a fingere non est nostrae religionis. s Ludo, inquit

illo: hominem, sed divino ingonio fuisse Tulliumn scio. u Hoc, inquam, utique rectius. Nam Coelestemn Quintilianus dicendo, verum dixit. Sed si holmo sui .s et errasSP prosecto potuit et erravit. η Haec dum dicerem, cohorrebat, et quasi non in famam alterius, sed in suum caput diceretur, aversabatur. Ego Vero

quid dicerem, Ciceroniani nominis ot ipso mirat maximus' Sonili ardori et tanto studio gratulabar quiddam scilicet Pythagoreum redolenti: tantam unius ingenii reverentiam esse, tantam religionem , ut ,humanae imbocillitatis in sto aliquid suspicari s rilegio proXimum haberetur gaudebam, mirabarque invenisse

hominem, qui plus me illum diligeret, quem ego semper prae omnibus dilexissem, quique quam mihi

puero suisse memineram, eam de illo senex opinionem gereret altissime radicatam; nec cogitare quidem Sset ea aetate, homo si fuit Cicero, consequens esse ut in quibusdam, ne dicam multis, erraverit: quod ego certolom partim cogito, partim scio, etsi adhuc nullius aeque delecter eloquio: nee ipse, de quo loquimur Tullius ignorat, saepe de propriis graViter queStus Pr- roribus, quem nisi sic de se sensisse lateamur, laudandi libidine. et notitiam sui ipsius; et magnam illi partem philosophicae laudis eripimus, modestiam. Cae- inrum nos die illo, post longum sermonem, hora demum interpellante, stiri eximus, atque inde integra lito cliscessum est: sed Exegisti ultimum, ut quod tunc br Vitas temporis non sinebat, ubi primum constitissem exemplum tibi epistolae utriusque tran Smitterem, quore aerius p xcussa 'Pl s quos fer pacis inter partes

268쪽

vel si quo modo posses, Tullianae conStantiae propugnator fieres. Laudo animum, BC POStulata trala Sinitio, dictu mirabilo vincero metuens, Vinci Volens. At unum noveris. : si vineis, phis tibi negotii Superesse quam putas: pari etenim. duello Annaeus Seneca te poscit alii letam, quem proxima scilicet carpit epistola. Lusi ego cum his magnis ingeniis, temerarie forsitan, Sed 3 manter, Sed dolenter, Sed ut reor Vere, aliquanto, inquam, verius quam Vellem. Multa me in illis delectabant pauca turba hant. De his suit impetus ut scriberem . qui hodie sorte non esset. Quamvis enim haec propter dissimilitudinem materiae ad extrema reiecerim, ante Ongum tamen tempus excuderam : adhuc quidem virorum .ialium fortunam doleo, Sed non minus eulpem. Nec te praetereat non me Senecae vitam, aut Ciceroni Sorga Rempublicam damnare propositum. Neve duas lites misceas. De Cicerone nunc agitur, quem Vigilantissimum atque optimum et Salutarem consulem ac Semper amantissimum patriae civem novi. Quid ergo Varium in amicitiis animum, et ex levi lius causis alienationes gravissimas atque pestiferas sibi, et nulli rei utiles, in discernendo insuper suo ac publico statu iudicium reliquo illi suo impar acumini: ad postremum sine fructu iuvenile altercandi studium in sene philo- Sopho non laudo, quorum scito, noque te, neque alium quemlibet aequum iudicem fieri posse, nisi Omnibus. Ciceronis epistolis, unde ea lis Oritur, non a trui Scurrente perlectis. Valati

lli. Idus Maias. Ex illi ci . . '

269쪽

Epi stolas luas diu multumque perqui Sitas, dique ubi minimo robar inventas, avidissimo perlegi: audivi multa io dicentem, multa duplorantem, multa Variantem, 'Iarce Tulli, et qui iam pridem qualis praeceptor aliis suis sos noveram, nunc tandem quis tu libi essesngnovi. Unum hoc vicissim a Vera caritale prosectum non iam consilium sed tamen lum' audi, ubicunque es, quod unus posterorum tui nominis amantissimus non sino lacrimis fundit. O inquiete Semper et anXio, Vel ut Verba tua recognoscas, O praeceps et calamitose senex, quid tibi tot contentionibus ot prorsum nihiRprofuturis simul latibus voluisti' Ubi et aetati set professioni set fortunae tuae conveniens Olium reliquisti Quis te salsus gloriae splendor senem adolescentium bellis implicuit, ut per omnes iactatum casus ad indignam philosopho mortem rapuit' Heul et fraterni consilii immemor, et tuorum tot salubrium 'praeeoptorum, ceu nocturnus Vialor lumen in tenebris gestans, Ostendisti secuturis callem, in quo ipse satis miserabiliter lapsus es. Omitto Dionysium, Omillo fratrem tuum ac nepotem, Omitto, Si placet, ipsum etiam Dolabellam , quos nunc laudibus ad caelum ellers, nunc repentinis maledictis laceras. Fuerint haec lolorabilia fortassis. Iulium quoslue Caesarem praetervehor, cuius Speel Blaclementia ipsum lacossentibus portus Or3l. MBS num

270쪽

praeterea Pompeium Sileo, cum quo iure quodam sumiliaritatis quidlibet posse videbare. Sed quis te furor tu Antonium impegit Λmor credo Reipublicae . quam sunditus iam corruisse salebaris. Quod si pura fides, si libertas te trahebat quod quidem do tanto viro licet Opinarii, quid tibi tam familiare cum Augusto ' Quid enim Bruto tuo responsurus es' Si quidem inquit Octavius tibi placet non Dominum fugisse sed amiciorem dominum quaesisse videberis. Hoc restabat infelix, et hoc erat extremum Cicero, ut huic ipsi tam laudato malediceres, quod tibi non dicam malusacere sed malefacientibus non obstaret. Doleo vicem tua n)

amice, et errorum pudet ac miseret tantorum: iamque cum eodem Bruto iis artibus nihil tribuo, quibus te instructissimum misso scio. Nimirum quid iuvat alios docere, quid ornatissimis verbis semper de Virtutibus loqui prodest, si te interim ipse non audias'

Ahi quanto satius fuerat philosopho praesertim in trun- tu illo rure Senui Sse, de perpetua illa, ut ipse quodam loco ais, non de hac iam exigua vi la cogitantem, nullos liabuisse fasces, nullis triumphis inhiasse, nullos innasso tibi animum Catilinas. Sed de hoc quidem laustru . Aciternum Vale, mi Cicero. Apud SuperOS, Bildexteram Athesis ripam, in civitate Transpada me Italiae Vorona. XVI Kalendas Quintiles, anno ab ortu Dei illius quem tu non noveras MCCCXLV.

SEARCH

MENU NAVIGATION