Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

, 274 DE REBUS FAMILIA Iil BlJ,

Apostolum Paulum non modo innuit sed latetur. Neque tibi videri potuisse aliter certus sum illis tam sanctis ac coelestibus monitis aurem non neganti, oblatamque divinitus amicitiam complexo; quam utinam arctius tenuisses ne divellereris in finem, ut cum illo praecone Veritatis pro veritate ipsa et pro selerni praemi promissione, tantique promiSSoris pro nomine morereris. Sed progressus sum longius dicendi impetu, et intelligo me ad haec exaranda serius processisse, quam ut ulla tempestivae frugis spes appareat. AE ternum vale. Apud superos in Gallia Cisalpina inter sinistram rapacis Entiae et dextram pontifragi Parmae ripam. Kalendis Sextilis anno ab ortu eius quem an tu rite nox eris incertum

habeo. MCCCXLVIII.

FRANCISClS PETRARCA M. VARRONI S. P. D. Ingens laus eius, et de amissis operihus lamontatio.

Ut te amem ac venerer tua Singularis virtus et industria, tuum me clari Ssimum nomen cogit. Sunt quidem quos licet extinctos, superstitibus tamen beneficiis ac meritis amamus ; qui Scisieet caeteris conspectu et odoro graviter ossendentibus ipsi doctrinis instruunt exemplisque delectant, quique licet hinc abierint in com-

munem locum, ut ait Plautus in Cassina, tamen absentes prosunt praesentibus. Tu nihil aut modicum prodes, non tua quidem, Sed omnia corrumpentis aevi culpa.9Etas nostra libros tuos perdidit. Quid ni autem unius nummorum custodiae studiosa' Quis usquam invisae rei

282쪽

custos bonus suit ' Tu cognitioni rerum supra fidem et sine exemplo deditus, non ideo tamen actuosae vitae semitam declinasti, utroque cailse conspicuus, et illis summis viris Magno Pompeio ac Iulio Caesari merito tuo carus. Itaque sub altero militasti : ad alterum scripsisti libros mirabil0s omnisque disciplinae resertissimos, inter bellorum et publicorum munerum diversissimas curas. Magna est laus non ingenii modo .sed propositi in actu perpetuo corpus simul atque animum habere, et posse et velle non aetati tuae tantum sed omnibus saeculis prodesse. Ii equidem tanto studio elaborati li-

bri digni non sunt habiti, qui per manus nostraS ad posteros pei Venirent: ardorem tuum nostra vicit ignavia. Nemo tam parcus pater unquam suit, cuiuS non longaevam parsimoniam brevi tempore luxuriosus filius posset evertere. Quid nunc libros perditos enumerem' quot librorum tuorum nomina totidem famae nostrae Sunt vulnera. Praestat igitur siluisse: nam et contrectatione recrudescit vulnus, et sopitus dolor damni memoria

excitatur. Sed oli incredibilis sumae visi vivit nomen sepultis operibus, ct cum de Varrone prope nihil appareat, doctorum tamen omnium consensu, doctissimus Varro est, quod sine ulla dubitatione amicus tuus Marcus Cicero in iis ipsis libris in quibus nihil affirmandum disputat, affirmare non ' timuit, ut quodammodo luce tui nominis perstringentΘ oculos, Videatur interim dum de te loquitur suum principale propoSitum non vidisse. Quod Ciceronis testimonium quidam latinitatis angustiis circumscribunt, apud quos Romanorum doctissimi nomen habes, alii ad Graecorum metas extendunt, praecipueque Lactantius Vir ex nostris eloquentia

283쪽

ot religione clarissimus, qui nullum Varrono doctiorem ne apud Graecos quidem vixisse non dubitat. Sed inter innumerabiles praecones tuos famosissimi duo sunt: primus est ille cuius supra mentionem feci, coaetaneus et concivis et condiscipulus tuus Cicero, qui multa tibi. et cui tu mulla servata ex Catonis praecepto ratione otii scripsisti, cuiusque ut vivaciora sint opera, stili sor san dulcedo praestitit. Secundus vir quidam sanctissimus et divino ingenio Augustinus origine Aser, eloquio Romanus, cum quo utinam de libris divina tractantibus deliborare potuisses: summus nempe theologus suturus, qui eam quam poteras theologiam tam scrupulose tam anxie divisisti. Ut vero rerum tuarum nihil ignores, quamvis de te ita scriptum sit, legisse te tam multa ut aliquid tibi scribere vacasse miremur, ictu multa scripsisse quam multa vix quemquam legere potuisse credamus, nullae tamen extant Vel admodum lacerae tuorum oporum reliquiae, e quibus aliqua pridem vidi, et recordatione torqueor summis, ut aiunt, labiis gustalae dulcedinis. Et eos ipsos praecipue divinarum et humanarum rerum libros, qui nomen tibi Sonantius peperere adhuc alicubi forsitan latitare Suspicor; eaque multos iam per annos me satigat cura, quoniam longa quidem ac solicita spe nihil est importunius aut laboriosius in vita. Haec hactenus. Tu Vero Solare animum, et laboris egregii fructum eX con Scientia percipiens mortalia periisso non doleas. Sciebas peritura dum scriberes: mortalionim ingenio nihil efficitur immortale. Quid autem refert an Statim, d n post centum annorum millia pereat quod aliquando perire necesso est Est quidem illustris simili studio flagrantium cohors haudquaquam fortunatior la-

284쪽

,irum; quibus exemplis, quamvis nemo tibi par fuerit. tamen utcumque sortem tuam aequanimius ferre debes; ex qua nunc aliquOS numerare delectat, quoniam clarorum nominuIn Vel sola commemoratio dulcis est. Sunt

igitur hi: Marcus Cato Consorius, Publius Nigidius Antonius Gnipho, Iulius Hyginus, Ateius Capito, Caius Bassus, Veratius Pontificalis, Octavianus Herennius Cornelius Balbus, Masurius Sabinus, Servius Sulpitius, Cloacius Verus, Caius Flaccus, Pompeius Festus, Cassius Hemina, Fabius Pictor, Statius Tullianus, multique

alii quos enumerare longum est, olim clari viri nunc cinis ambiguus; et praeter primos duos vix cognita nomina, quos omneS meis verbis tuo ore salutatos velim. - Iulium et Augustum Caesares et aliquot alios ex illo ordine quamquam studiosissimos atque doctissimos, teque nonnullis horum lamiliarissimum sciam, aequius tamen fuerit, nostris imperatoribus salutandos linquere, si tamen hos non illorum pudet, quorum Studio ac virtute sun datum imperium everterunt. .ssiternum Vale, Vir

clarissime. Apud superos in capite orbis Roma, quae tua fuit, mea patria facta est. Kalendis Novembrisunno ab ortu eius, quem utinam novisses, MCCCL. EPISTOLA VII.

FRANCISCI S PETRARCA QUINTILIANO S. P. D.

Do illius institutionibus oratoriis quas libris rhetoricis M. T. Ciceronis ut sermonis elegantia sequiores, sic doctrinae diligentia potiores habendos affirmat. 'Olim tuum nomen audieram, et de tuo aliquid lo- geram, et mirabar unde tibi nomen acuminis. Sero in-

285쪽

genium tuum novi. Oratoriarum institutionum liber heu ldiscerptus ot lacer venit ad manus meas. Agnovi petatem Vastatricem omnium et dixi mecum: Facis ut s lita os: nil bona fide custodis, nisi quod perdere lucrum erat. aetas segnis et insolens tales mihi remittis insignes viros cum ignavissimos colas. Ohl sterilis et foeda pars temporum, tot rebus ediscendis ac scribendis dedita quae melius nescirentur, opus hoc habere integrum neglexisti 'Coelorum hic mihi de te veram liber opinionem attulit. Diu tuis in rebus erraveram: errori sinem advenisse gratulor. Vidi formosi corporis artus effusos: admiratio animum dolorque concussit. Et fortasse nunc apud aliquem totus es, ' et apud talem forsitan qui suum hospitem habet incognitum ..Quisquis in te reperiendo fortu--

natior suit, sciat so rem magni pretii possidere, quamque si noverit primas inter divitias locet. Tu quidem in his libris, qui quot sint nescio, sed haud dubie multi sunt.

rem a Cicerone iam sene summo studio tractatam refricare ausus, quod factu impossibile iudicabam, post tanti viri vestigia novam non imitationis sed doctrina propriae praeclarique operis gloriam invenisti; adeo diliguntur ab illo instructus orator a te comptus Ornatusque est, ut multa ab illo Vel neglecta Vel non ant .madversa videantur. Atque ila singulatim omnia colligis duci tuo olapsa, ut quantum Vinci eloquio, lantum diligentia vincere recto ni fallor iudicio dici possis. Illo

nim suum Oratorem per ardua causarum ac summOSoloquentiae Vertices agit, ei iudicialibus bellis ad victoriam format. I u longius repetens Oratorem tuum per

Ad li:ec vel ha in Codice Passioneiano legitur. 4 Hoc rerum fuit quia costantiae repertus est totus. s

286쪽

Omnes longae viae flexus ac latebras ab ipsis incunabulis ad supremam eloquii arcem ducis. Placet, delectat et mirari cogit, eo nam quo a Spirantibus nihil utilius. Ciceroniana claritas: provectos illuminat, et celsum validis iter signat. Tua sedulitas ipsos quoque MVet invalidos, et optima nutrix ingeniorum lacte humili teneram pascit insanitam. Sed no tibi veritas blanda suspecta Sit, mutandus est stilus. In te igitur re apparuit verum esse quod Cicero idem ait in rhetoricis Oratori minimum de arte loqui, multo maximum ex arte dicere. Non tamen ut ille Hermagorae de quo agebat sic ego tibi horum alterum eripio: utrumque ConceSSerim: sed hoc mediocriter, illud eximie, atque adeo excellenter ut vix quidquam adiici iam humano posse videatur ingenio. Equidem quantum hoc tuo magnifico opere collato cum eo libro quem de causis edidisti qui idcirco non periit ut constaret aetatem nostram Optimarum rerum praecipue negligentem mediocrium non ita satis intelligentibus patet, multo tu melius cotis officio sunctum esse, quam gladii, et Oratorem formare potentiuS quam praeStare. Id ne ad iniuriam trahas velim

sed intelligas in te ipso in quo aliis nunquam sic ingenium unum par ad Omnia, ut non aliqua in parte Se Vineat. Magnu S lateor Vir suisti, sed instituendis sormandi Sque magnis viris maximus: et itui si materiam idonenm nactus esses, te maiorem ex te facile gigneres doctus nobilium cultor ingeniorum. Fuit autem tibi emulatio non levi S magni cuiusdam alterius viri, Annaeum Senecam dico. QuOS Mius, illi OS ProseSSio, quo Suatio iunxerat, seiunxit parium postis livor. Qua in re nescio an tu modestior Videare; siquidem nec tu illum

287쪽

pleno Ore laudare potes, et isse de te coluemptissitne loquitur. Ego si tantas inter partes iudex Sim, quamquam indicari a parvis magne verear, meum iudicium dicam tamen. Ille uberior, tu acutior, ille altior, tu' caulior: et tu quidem ingenium eius et studium et doctrinam laudas, electionem ac iudicium non laudas: stilum Vero corruptum et omnibus vitiis Daotum dicis.

Ille autem te inter eos numerat quorum cum ipsis fama sepulta est, cum nec dum tua fama sepulta sit, nec tu illo scribente aut sepultus esses aut mortuus. Ille e tenim sub Nerone abiit, tu post illius et Neronis abitum sub Galba Romam ex Hispania venisti, multosque ibi post annos sororis Domitiani principis nepotum curam ipso mandante Suscipiens morum studiorumque iuvenilium censor laetus, utriusque rei eximia Spe, quod in te fuit, credo, fidem implevisti; tamen, ut Statim post Plutarchus ad Traianum scribit, tuorum adolescentium temeritas in te resunditur. Nihil modo quod scriberem aliud fuit. Oplo tu incolumem videre, et sicubi . totuS

es, Oro ne diutius me lateas. Vale. Apud Superos, inter dexterum Apennini latus et dexteram Arni ripam, intra. ipsos patriae meae muros, ubi primum mihi coeptus es nosci, eoque ipso tempore VII. Idus Docembris. Anno eius quem Dominus tuus persequi maluit quam nosse bis CCL.

in Cod. X Plui. XXVI Bibl. Laurent. manu laeotii seu Lapi de Castiationchio legitur ad haec verba a Verum dieis. quia ego illum tibi donai ι dum Romam peteres, quem ante, ut dixissi, nunquam videras.

288쪽

Fn1NCISCUS PETRARCA TITO LIVlO S. P. D. Iligentiun eius exaltat, librosque deperditos lamentatur.

Optarem, si ex allo dalum esset, vel me in tuam volte in nostram aetatem incidisse ut aetas ipsa, vel ego per te melior, et visi talorum ex numero tuorum unUSsorem, profecto non homam modo tu videndi gratia, sed Indiam ex Galliis aut Hispania potiturus. Nunc vero qua datur tu in libris tuis video, non equidem totum, Sed quatenus nondum saaeculi nostri desidia periisti. Centum quadraginta duos rerum Romanarum libros edidisse tenOVimus: heu quanto studio, quantis laboribus t Vix triginta ex omnibus supersunt. Ohi mos pessimuS nosmetipsos de industria sallendi. Τriginta dixi quia omnes vulgo id dicunt. Ego autem deos sis unum iis ipsis invenio; novem et viginti sunt: plane tres decades, primat tertia et quarta cui librorum numerus non con Stat. In latis tam parvis tuis reliquiis exerceor quoties haec loca, haec tempora vel hos mores oblivisci volo, et saepencri cum indignatione animi adversus mores hominum nostrorum, quibus nihil in pretio est nisi aurum et argentum, dique ObScaeha corporum voluptas, quae si in bonis habenda sunt. multo cumulatins multoque persectiuS non tantum mutae pecudis sed immobilis et insensibilis elementi, quum rationalis hominis honum erit. Sed de hoc alias. Nunc tibi potius tempus est ut gratias agarialum pro multis tum pro eo nominatim quod oblitum Saepe praesentium malorum saeculis me felicioribus in se ris, ut inter legendum saltem cum Corneliis, Scipioni-

289쪽

bus Africanis, Laeliis. Fabiis Maximis, Metellis, Brutis, Deciis, Caloniblis, Regulis, Cursoribus, Torquatis, Valeriis, Corvinis, Salinatoribus, Claudiis, Marcellis, Neronibus, Psimiliis, Fulviis, Flaminiis, Λltiliis. Quintiis

Curiis,' Fabriciis. ac Camillis, et non cum his extremis laribus, inter quos adverso Sidere n3tus sum, mihi videar aetatem agere. Et otii si totus mihi contingeres, quibus aliis quantisve nominibus ot vitae solatium et iniqui temporis oblivio quaer&ntur: quae . quoniam simul apud te nequeo, apud alios sparsim lego: profecto et eo in libro ubi tu totum sed in angustias Siccoactum Video ut libivrum numero nihil, rebus ipsi Sinfinitum desit. Τu velim de antiquioribus Polybium, et Quintum Claudium, et Valerium Antiatem, reliquoSque quorum gloriae splendor tuus ossicit: de novis vero Plinium Secundum Veronensem, Vicinum tuum atque aemulum quondam tuum Crispum Sallustium Salutes, quibus nuncia nihilo feliciores eorum vigilias suisse quam tua S. Eternum Vale rerum gestarum memoriae cODSultor optime. Apud Superos, in ea parte Italiae, et in ea urbe, in qua et ego nunc habito, et tu Olim natus ac Sepultus es, in vestibulo Iustinae Virginis, et ante ipsum sepulcri tui lapidum VIII. Kalendus Martias: Anno abortu eius, quem, Si paulo vixi Ssus diutius, cernere vel natum audire potuisses, MCCCL.

290쪽

FRANCISCUS PETRARCA ASINIO POLLIONI S. v. D.

Amplissima eius doctrinae ct rerum helli domique gestarum laus. Ohiurgatio invidiae qua laboravit hi Ciceronem.

Dum venisset in animum ut familiaribus epistolis aliquot procul absentes eloquii duces, et rara quaedam linguae Italae ornamenta complecterer, silentio tuum nomen Obruere nolim, quod magnorum testimonio supremis quoque nominibus par videbam : Sed quoniam pene nuda rerum ad nos tuarum fama pervenerat, magisque aliorum scriptis adiuta quam tuis, quod ipsum merito inter aevi nostri pudores ac damna quis numeret, breve suerit quod locum loqui habui. Τ ibi quidem consulari pariter ac triumphali viro; cum pro Summi ingenii floridaeque lacundiae laudibus proque aliis multis corporis atque animi fortunaeque dotibus, tum pro eo expres Sim gratulor, quod sub optimo et studiorum ac virtutum amantissimo principe vixisti, aestimatorem rerum nactus idoneum. Oh: felix qui adhuc incolumi Augusto iustam vivendi mensuram asseculus, Ocius geSimo aetatis anno in Τusculano rure praeclaram Vitam tranquillo claudens exitu, evasisti cruentas Τiberii manus, in quas Asinius Gallus orator incidit, infausta progenies tua, quem diris ab illo suppliciis enecatum legimus. Bene quod in tantas miserias vergenti iam lato peropportuna mors adsuit, quae oculos tuos saltem iam tristi spectaculo liberaret. Paucis expectandum annis erat, ut maestissimus nati comes aut spectator sieros. Cuius Q ventu si, ut quibusdam Sapientibus Visum osti cxlin-

SEARCH

MENU NAVIGATION