Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

ctos tangit sortuna superstitum non parva selicitati tuae

portio subtrahitur. . Unum tacita dissimulatione transire fidolis amicitiae lex vetat, qua clarorum omnis aevi hominum cineri ac famae non aliter ac praesentium obstringor. Illud ergo tuum mihi displicuit quod Marco

Τullio, cuius nomen tuo in primis praeconio celebrari par suerit et attolli, censor acerrimus, ne dicam repraehensor, RSperrimus eSse volueris. Quod si tibi iudicii liberias praestitit, ut iudicium non probo, Sic ipsam tibi non invidoo libertatem : Sed ea certe parciuS utendum fuisse denuncio, sero licet: etsi eadem adversus ipsum mundi Dominum saepe usus ab aliis veniam sa- ilo merearis. Et sane in tanta fortunae indulgentia lase-- nare animum ac linguam subdissicile est: sed ex te ut e X acta omnia requiram, aetatis Et doctrinae tuae gravitas facit, utque te liberius hac in re quam vel filium ipSum tuum qui patrem secutus idem sensit, vel Calvum coeterosque participes eiusdem iudicii reprehendam. Neque vero tam mei ipsius oblitus sum, ut tibi in coetaneo tuo negem viso et cognito, quod ego mihi post tot saecula in homine tam antiquo tantique nominis usurparim. Nullus hominum est cui non aliquid desit. Quis te talem virum vetet in Vicini tui moribus notandum aliquid advertero, cum ego de longinquo in scriptis eius invenerim quae notarem' At quod illius eloquentiae famam tentas, facundiaeque principatum Vis eripere coelitus illi datum, et totius pene nostri Orbis consensu sine litigio permissum, vide ne aperta nimis iniuria sit. Vide, tecumquo Calvus videat, ne cum illo viro non aequa l)ella sumpseritis de eloquentiae principatu, quae

nobi S spe Clanii hus Vestra certamina lacillimum est

292쪽

MBER VICESIMUSQUARTUS. EPISTOLA IX. 285

videre. Itaque pridem coronae iudicio victi estis. Vos tamen frustra nitimini et obstatis, nec verum cernere interni luminis tumor sinit: magni fateor viri si maiorem pati possetis. At humana superbia, dum supra id quod est opinionibus salsis attollitur, infra id quod esse poterat vero iudicio deiecta redigitur. Plerique moria' lium alienae gloriae appetitu propriam amisere. Quod si Vos huc sorte livor impulit, quamvis utrobique et tumoris et livoris multi sint comites, eo tamen id aegrius in to sero quo in Calvo aliquam certe nec exiguam non livoris sed odii, in te nullam odii causam scio, et aliquanto mihi quidem indignius videtur in tam altum ingenium humi serpere solitam invidiam adscendisse.

Aeternum vale, et ex Graiis Isocratem, Demosthenem et Aeschinem, ex nostris oratoribus Crassum et Antonium salvere iube, Corvinum quoquo Messalam, et Hortensium, si modo illi memoria quam biennio antequam hinc migraret amiserat, carnis fasce deposito, re Stituta, huic alteri non erepta est. Mediolani in suburbio, Kalendis Sextilibus anno aetatis ultimae, millesimo tercentesimo quinquagesimo tertio. EPISTOLA X.

FRANCISCUS PETRARCA HORATIO FLACCO S. P. D.

Se captiim admiratione carminum eius quorum ex industria poeticam veluti sSilogen contexit.

Regem te Lyrici carminis Italus Orbis quem memorat, plectraque lesbia Νorvis cui tribuit Musa sonantibus.

293쪽

Tyrrhenum Adriaco, Τuscus et Appulo, Quem sumpsit proprium Τibris ab Aufido Νec suscam atque humilem sprevit originem; Te nunc dulce sequi saltibus abditis

Umbras et scatebras cernere Vallium, Colles purpureos, prata Virentia, Algentesque lacus 3ntraque rOScida. Seu Faunum gregibus concilias Vagis, Seu pergis Bromium visere servidum, Fulvam pampineo sive Deam Deo Amnem tacitis concelebras SBCriS,Amborum venerem seu canis indigam, Seu Nymphas querulas et Satyros leves Et nudas roseo corpore Gratias,

Seu famam et titulos Herculis improbi Incestique aliam progeniem Iovis Martem sub galea, Palladis aegida

Late Gorgoneis crinibus horridam: Ledaeos iuvenes mitia sidera Tutolam ratium fluctibus obrutos, Argutum citharae Mercurium patrem: Verbis auricomum pectis Apollinem, Et Xanto nilidam caesariem laVis. Germanam pharetra con Spicuam, et seris Infestam, aut choreas Pieridum Sacras Sculpas, Seu rigido marmore durius

Arigis calamo. ne qua premat dies: Sic vatum studiis sola faventibus Virtus perpetuas linquit imagines.

294쪽

MBER VICESIMUSQUARTUS. - EPISTOLA X.

Quarum praesidio semideos duces

Drusum, et Scipiadas Vivere cernimus,

Nec non et reliquos inclyta gentibus Per quos edomitis Roma iugum dedit. In queis praeradians lumine vivido

Ut sol emicuit Caesareum genu S. Haec dum tu modulans me cupidum Praeis, Duc aut velivolo si libet aequore Duc aut aerio vertice montium;

Duc et per liquidi Tiberis alveos

Qua ripis Anio rura Secans ruit,

Olim grata tibi, dum superOS coli S, Unde haec tu meditans nunc tibi texui ΝOStrum,. Flacce, decus; duc per inhospitas Silvarum latobras, et gelidum Algiduin

Baianique sinus stagna tepentia ,.

Sabinumque lacus, ruraque storea Soractisque iugum dum nivibus riget: Duc me Brundusium tramite devio: Lassabor minimo et vatibus obvius Congressus placidos excipiam libens. Non me proposito temporis aut loci Deflectet facies. Ibo pari impetu Vol dum laeta uterum magna parenS tumet, Vol dum ros nimiis solibus aruit, Vol dum pomisero fasce tremunt trabes, Vel dum terra gelu segnis inhorruit. Visurus veniam littora Cycladum Visurus Thracii murmura Bosphori Visurus Lubies avia torridae, Nimbosique procul Digora Caucasi.

295쪽

REBUS FAMILIAMBUS

Quo te cumque moves. quicquid agis iuvat Seu fidos comites sedulus excitas Virtutem mori lis laudibus esserens, . Soli dignis vitium morsibus impetis, Ridens stultitiam dente vaser levi; Seu tu blandiloquens carmen amoribus Dum comples teneris: sive acie stili obiectas vetulae luxuriem graVi; Sive urbem et populum dum scelerum reos Culpas, et gladios et rabiem trucem Maecenasque tibi dum canitur tuus Per partes operum primus et ultimus; Dum calcas Veteres, et studium recens Natum magnanimi Caesaris auribus Insers; dumque Floro carminis hispidi Limum suu tumidi carmino conficis: Fuscum ruris opes et mista turbidae Urbis, curve homini servit equus serox

Crispum divitiis quis color edoces: Longis Virgilium luctibus abstrahis Atque ad laetitiam ver ubi punditur

Hortaris placide et stultitiam brevem: Hirpinum profugi temporis admoneS,ΤOrquatum et parili carmine Postumum Dum noctes celeres et volucres dies, Obrepens tacito dum Senium gradu, Aut vitae brevitas ad calamum redit Aut mors praecipiti quae celerat pede . Quis non praeterea dulciter audiat Dum lii siderea sede superstitem Augustum statuis ' Dum tunicam suis

296쪽

Marti, nec satis est texere seri Bam, Acceditque adamas' Dum cuneos Ducum vinciis implicitos curribus aureis Per clivum atque sacram Victor agis viam

Quam pompam mulier dum cavet insolens Haud quaquam rigidas horruit aspidas' Ius, si actum hospitii dum memoras dolis Pastoris Phrygii, nil Nerei minis Pacatum Paridi vaticinantibus' Dum Danae pluvia sallitur aurea' Dum virgo egregiis regia stetibus Tergo cornigeri sertur adulteri 'Laetus solicitus, denique moestior Iratusque places; dum dubium premis Rivalem variis suspicionibus;

Aut dum vipereas iuro veneficas Execraris anus, vulgus et improbum; Dum cantas Lalagem nudus et asperiani

Tu solus tacita fronte fugas lupum: Infaustamque humeris effugis arborem; Fluctusque AEolio turbine concitos. Pronum in viridi cespite, sontium in Captantem strepitus et volucrum modos, , Carpentem riguo gramine nosculos, Nectentem facili vimine palmites, Tendentem tenui pollico barbiton, Miscentem numeros pectine candido, ulcentem vario carmine sidera Ut vidi, invidiam mens vaga nobilem Concepit subito, nec peperit prius Quam te per pelagi stagna recipr i

297쪽

Per suo Omnes Scopulos e monstraquo iniculum Terrarum Sequeror. Limito ab Indico Vidi solis equos stirgere nitidos - . Et serum Oceano mergier ultimo: 'Tecum trans Boream transque Notum V 38or Iam seu fortuitas ducis ad Insulas, Sm mo fluctisonum retrahis Λntium; Seu me Romuleis arcibus invehis Totis ingenii gressibus insequor. Sic me grata lyrae fila trahunι tuae, Sic mulcet calami dulcis Merbitas. ' .

Dum iit de statu eius: quid Mantuae, quid Neapoli agatur aporit: do Roma tacet, eumque de pretio . tribus maximis cius Operibus

universorum iudicio addito certiorem reddit

Eloquii splendor, Latiae spes altera linguae, Clare Maro tanta quem lalix Manum prole Romanum genuisse decus per saecula gaudet, Quis te terrarum tractus, quotus a me, Averni Circulus' An ioucam citharam tibi suscus Apollo Percutii, et nigrae contexunt Verba SororeS An pius Elysium permulcos earmine Silvam Τartareumque Helicona colis, pulcherriine Vatiim, Et simul unanimis tecum spatiatur Homerus 'Solivagique canunt Phoebum per prata poetae, Orpheus ac reliqui, nisi quos violenta relegat Mor S propria con Sotio maniis saevique mini Si vi

298쪽

Obsoquio qualis. Lucanum in fala volenteni Impulit: arterius mestico dedit i Ilo cruento Supplicii graviore metu mortissimo pudendae Sic sua Lucretium . mors abstulit ac ferus ardor Longo aliis, ut fama; locis habitare coegit. Qui tihi nunc igitur comites, quae Vita libenter Audio rim, quantum vero tua somnia dis loni. Et vagus Teneas portaque emissus ehurnat' An potius caeli regio tranquilla lanitos q. Excipit. ingeniisque arrident astra serenis i Post Stygios raptus Spoliataque Tartara, summi Regis ad advontum, magno cortamine Vicir impiari ut pressit stigmatis limina plantis Stigmatisquo potens aeterna repagula palinis Fregit. ot horrisono convulsit canti ne valvas Uaeg ego nosse Velim. Tuς mundo si qua silenti Umlhra recens nostra Veniet tibi forsan uti ora Quis tria cara tibi loca nunc, totidemque libellos Exitus excipiat nostris simul accipe Verbis Parthenope infelix rapto gemit orba Boberto Mullorumque dies annorum sustulit unum' Prospera; nunc dubiis pendet plebs anxia satis, Innocuamque premunt paucorum crimina turbam. Optima finitimo quatitur sine sine tumultu Mantua, magnanimis ducibus sed fulta, recusat . Invicta cervice iugum, civilibus usa Illa quidem dominis, externi nescia regni. Hinc tibi composui quae perlegis, Otia nactus Buris amica tui. Quonam Vagus avia Galle Fusca sequi, quibus in pratis errare soleres Assidue mecum Volven S, quam numinis oram

299쪽

Quae curvi secreta lacus, qviis arboris umbras, Quas nemorum latebras, collisque sedilia parvi Ambieris, cuius sessus seu cespitis herbam Presseris accubitu, Seu ripam sontis amoeni, Atque ea praesentem mihi te spectacula reddunt.

Quae patriae fortuna tuae, pax quanta sepulchri Audisti. Quid Roma parens, hoc quaerere noli:

Hoc melius nescire puta ; melioribus aurem Ergo adhibe, et rerum successus disce tuarum. Tityrus ut tenuem senior iam perstat a Venam , Quadrifido cultu tuus ut resplendet agellus, Ut tuus Aeneas vivit totumque per orbem Et placet et canitur, tanto quem ad sidera nisu Tollere conanti mors obstitit invida magnis Principiis: miserum aeneam iam summa premebant Fata manu, iamque Ore tuo damnatus abibat Arsurumque iterum pietas Augusta secundis Eripuit flammis, quem non mbrientis amici Deiecti movere animi, meritaque Supremas

Contempsisse preces aevo laudabitur omni. Eeternum, dilecte, vale, nostrosque rogatus Maeonium Ascraeumque senos salvere iubeto.

300쪽

Fli1 ALISCUS HOMEl O GRALE MUSAE PRlNCIPI SALUTEM. Respondet litteris eius nomine sibi missis: multa de ei ua operibus cura et impensa sua latine redditis. De suo graecaruin litterarum studio, deque iis qui per Italiam tunc temporis eas colebant. Excusat Viivilium quod nullam eius in Enaide mentionem secerit, eumque super caeteris de quibus scripsit, bono aninio esse iubet.

Dudum te scripto alloqui mens suerat, et sectSSem, nisi quia linguae commercium non erat. Nam nec ego

graecis litteris discendis satis felix, et tu latinas, quibus olim per scriptores nostros adi ulus uti solebas, sequentium negligentia dedidicisse videbare. Utrinque exclu-Sus conticueram: unus Vir nostro te latinum saeclo

revehit. Non hercle avidius nequo diutius Ulyxem tuum Sua Penelope expectavit quam ego te. Iamque mihi sensim spes abibat: praeter enim aliquot tuorum principia librorum . in quibus velut exoptati amici supercilium procul ambiguum et raptim vibrans, seu fluctuantis comae apicem intuebar, latini nihil obligerat. nihil denique sperabatur ubi te cominu S contemplarer. Nam libellus ille vulgo qui tuus sertur, etsi cuius sit non constet, tibi excerptus tibique inscriptus tuus utique non est. Vir iste si vixerit, totum te nobis reddet: etiam coepit, ut non modo divinorum fructu operum eximio, Sed tuarum quoque confabulationum illecebrispersi uamur. Quarum unius ad me nuper latinis vasis graecus sapor allatus eSt. In quo plane sensi validum et Velox ingenium posse omnia. Itaque Ciceronem licet eloquentia sua in carminibus destitulum, ei Virgilium

SEARCH

MENU NAVIGATION