Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

gradus assert, tales honores ambiat ingenii altitudo. Sed non ita est: illa turres et aulas spernit indoctas, et deserto tugurio delectatur. Quod ad me attinet, etsi tanto hospite non me digner, tamen te vel graecum, Vel qua licuit. latinum domi habeo, brevi, ut spero, totum habiturus, si Thessalus tuus coepta peregerit. Et ut

secretiore aditu in locandum scias, animae modi receptaculum tibi avidissime prorsus ac reverentissime praeparavi: ad summam amor ad te meus sole clarior serventiorque est, aestimatio ingens in nullius maior.

Haec tibi, dux paterque, quia potui et praestiti: liberare te vulgari ludibrio, praeter quam quod tuae singularis atque unicae laudis imminutio sutura sit, non meum certe nec alterius est: nisi qui possit vulgi furoribus finem dare: quod quamquam possibile Deo sit, nec secit tamen hactenus, puto nec faciet. Multa dixi quasi ad praesentem; sed iam ab illa vehementissima imaginatione rediens, quam longe absis intelligo, vereorque ne tam multa in tenebris aegro legas, nisi quia multa mihi etiam scripsisse te video. Aternum Vale, Orpheaque et Linum et Euripidem ac reliquos comiter, cum in tuam sedem veneris, salvere iube. Apud superos: medio amnium clarissimorum Padi, Ticini, Abduae aliorumque unde quidam Mediolanum dici volunt. VII Idus Octobris anno aetatis ultimae millesimo trecentesimo

sexagesimo.

312쪽

IRANClscUS PETRARCA SOCRATI SUO S. P. D. Epistolas hasca de rebus familiaribus, de quarum ordine quaedam enarrat, stIi rursus inscribit.

A te principium, in te finis. Habes ergo, mi Socrates, quod optasti. Librum e meis nugis multa rerum ac Verborum imparitate contextum, haud immerito delicatas aures offensurum opus : quamVis, ut est animus mortalium vagus et' varius, et velle suum cuique est, quibusdam fortasse, quibus qualitas rerum non placebit ipsa haec sit placitura varietas. Ignoscent vero alii si meminerint huc me non mea sponte sed amicis tractum precibus descendisse, parendique cupidine, nec aliena iudicia nec occupationes meas atque irreparabilem huius exigni et incerti t0mporis pertimuisse iacturam. Nam tu, si quid offenderit, non mihi, sed tibi veniam dabis. et dices: hoc volui: negare ille nil potuit tanto mei amantior quanto negligentior sui. Sed quidem nullus pluris est amicus, quam cui famae propriae constat impe dio. Multis, et praesertim bonis, vita atque operibus cariot fama est, quam qui pro amico spre erit, haud dubie viliora contemnet, si res exigat. Et hoc quidem Opus adoleScens coepi, senex perago: imo vero coeptum prosequor. Unum est enim hoc ex omnibus, cui supremam sola mors imponet manum. Quomodo ego alium amici colloquii quam vitae finem sperem' Aut quaenam dies me spirantem inter eos tacitum efficiet, cum quibus ore gelido sepultusque loqui cogito ' Hinc sane non

313쪽

rerum, sed temporum rationem habui . Praeter has enim

ultimas voloribus inscriptas illustribus viris, quas pro-

pter similitudinem novitatis sciens unum simul in locum contuli, ac praeter primam, quae dictata serius praevenit comitos et locum 'praelationis obtinuit ' caetera pene omnia quo inciderant Scripta sunt ordino. Ita enim et progressus mei serio m si ea sorio cura fuerit . vitaeque cursum lector intelliget. In quibus lateor, ne semel dicta repeterem, bisque vel saepius idem ponerem, quod incipiens promiseram ad plenum praestare non polui. Volui quidem, sod multitudo rerum obstitit, aristiasque ipsa, et occupati interim intentique aliis animi violenta distractio: Nunc quoniam et hinc calamum multa circumsonant Blque in diversum vocant, et quantum vitae restet incertum habeo, ut hic liber satis crevit; nec nisi iusti voluminis meta transcenditur, plurium capa X est; quas huius quidem generis scripta iam supererant, his avulsa extra ordinem alio quodam digessi Volumine. Quae scribenda aulom, si quid talo nunc etiam Sumscripturus, ab aetato iam nomen habitura, rursus alio venient claudonda volumino, quando et vos eo estis animo, Sodalos, ut moum aliquid vobis subtrahi nolitis: et ego ita sum ut Vota Vestra semper 3nleponenda

meis arbitror. Illud vobis in medio procum servore providendum erat, ne dum sine delectu mea Omnia probatis, dum nil punitus mihi vultis ossi uero, dum quae privatis rebus meis vix respondent laudandi studio ensertis in publicum: invitas in illorum manus cogerer qui aliena omnia stoma antes sibi plaudunt, sua sola

Suspiciunt ac mirantur, sesi eos aestimatione domestico. Horum mo iii diciis imparatum et in mom obiicitis, ami-

314쪽

LIBER VICESIMUSQUARTUS. - ΕPISTOLA XIlI. 307ci. Non possum de assectibus Vestri S queri, nempe quibus carius nil habeo. Sed est, ut caeterarum rerum, Sic amandi modus, ne Scilicet dum prodeSSe Vis, noceas. Nimis mihi faciles, nimis in me proni estis, nimis tribuitis, nimis urgetis, nimis amando me premitis. Τe in finem, lector candidissime, quisquis es, Obtestor atque Obsecro per communis studii amorem, per si qua tibi famae propriae cura est, ne aut varietate rerum, δ ut Verborum humilitate movearis, memor quid de hoc ipso prima operis huius in parte praelatus sim Vale.

EXPLICIT LIBER XXIV. IDEMQUELLTIMUS DE REBUS FAMILIARIBUS.

316쪽

FRANCISCI PETRARCE

FRANCISCUS PETRARCA LUDOVICO G0NZAGE DUCI MANTUANOS. P. D. Est littera apoc pha a Possevino edita qua Franciscus a Laidovico Mantuam fuisse accersitus, eidemque gratias egisse dicitur.

Accepi litteras tuas, et coram respondere quam absens Volueram; sed senescens, ut vides, inter ludos atque praestigia Fortunae multa mihi promittentis obtemperare non possum. Pecuniam cum Petro de Crema familiari tuo remitto, quod animi desiderio inservire nequeam, non contemptu. Atas hare profundo decurrentis aevi rotatu ad finem properat non laborum, atque eo minus longi itineris patiens. Neque Avinione avelli integro Uiritu possum infelici amoris ictu et aetate satigatus. Si accederem, oneri non solatio essem. Nam si equentes morbi et moeror assiduus lamenta potius liquirunt, quam Obsequium permittunt. In laturum Ver, Si Columnensis annuerit, hospitem me forsan habiturus es. Cave heneficio et gratia meritum, atque adeo

317쪽

desiderium meum Superare. Quod enim imprudentia

peccatur munificentia non excusatur. Vale. Avonione 1369, XII Kal. Aprilis.

NOTA. duum in Archivio Ducum Mantuanorum repertam hanc epist tam ediderit Antonius Possevinius e Soc. lesu, eamque operi suo fiI Petra rea redivivοὶ inseruerit Tomasinus, nos etiam aliis accensendam duximus: quam-c vis indubiis ineluctabilibusque argumentis apocrypham esse in cap. 1, 3 13. Lib. l,llist. Litter. iamdiu demonstraverit Tiraboschius.

S. P. D. Homericum Dagmentum, et suae cuiusdam Epistolae particulam 'se missurum promittit.

Ad ea quae scribis brevi responSo, ni fallor, opus est. In primis suspicari nullo modo debueras ad amicos, quos in patria mihi carissimos ac praedulces illorum virtus set meritum fecit, familiares epistolas dictanti, tuum nomon excidere potuisse. Necdum enim aut tanta segnities incessit, aut pectus hoc de tam fluxa momoria amicorum sibi fingit, imaginosi Amice igitur secisti, et ut res decuit vere, quod omnem culpam in nuntium reflexisti. Homericum illud, ne dubites, mittam cum primum facultas adsuerit. Caeterum ex eo tum poro parmenso domicilium, et quam illo nunc incolit bibliothe in nostram non re is i. Scil O breVisSimum opus esse, quoque lacilius ad scribendum . . eo laboriosius ad quaerenuum scit hanc tibi libens divinam operam dictabo,

318쪽

EPISTOLA H.

3lliu que qusd parvo admodum 'ugmento simere et minus metuendum est ne illo divini vir ingenii, audito quo mittenduS - est, fugiat et profundioribus eaput abdat: illud potius spero ut ubicumque suerit, ad tuum

nomen ex Siliat. Posti emo parum abfuit quin modo Iu omoderamine stili tui ut me omnino deinceps singulariter ad loquendum crederes cum sim unus; et olli utinam integer, nec in multa passionum ac cupiditatum mearum frusta discerptus. Epistolae cuiusdam meae ad Tribunum

quondam urbis Romae, qui spem publicam, ut vidisti, tam claro principio sesellit, tibi mitterem particulam misissemque, Sed laborem timui. Tu vale, et me illi viro optimo tuis litteris quam familiariorem potes es ficiis. Patavii. VIII Idus Aprilis. FRAΝClSCUs tuus. I PISTULA lli.

Εnixe hortatur ut Romae consistat, nec Sedom Apostolicam reducat in Gallias.

Ad motum sponsi astra movenιur, Spondent Plu-Vi3S, Ventus incitant, turbant maria, aera lugubria reddunι, ingurgitant gramina campi, emolliuntur et madent undique aspera terrae. Nec mirum si omnia lugent, quia a principe monarchiae loco. universalis monarchia recedit, deSerens urbem caput Orbis, dere-

et Locum utruinque erroribus implexum quisque videt: fidelitei' tamen ex Codice Marciano descriptus est. Germanam lectionem a nobIs frustra quaesitam aeutioribus ingenio restituendam relinquimuS. -- '

319쪽

l in Iliens Italiam provinciam principem irrannorum saucibus verisimiliter lacerandam. Et ut secundum Apostolum reverenter adloquar, luctuose sed sorsitan ku- tuose tuam Obsecro Sanctitatem, Pater Urbane. Memento

quaeso, quod Paraclitus te praeposuit, quin imo et pra posuit Filius, qui manus Patris dicitur, per quem omnia facta sunt, et per fratres tuos vel suos dignissimos digitos te cunctorum scripsit in patrem I auctorizavitque

quoque Pater quod de te dictavit Filins, et Spiritus

Sanctus spiravit. TOta Trinitas, cuius Opera separabilia sunt, Operata e Si in tui assumptione miraculum. Quod si fas esset in hoc amplius immorari, quae in te et delo mirabilia gesta sunt, clarius explicarem. Sed illi loquor qui hoc noVit apertius, nec nunc Sermone opus est blando. Ingemiscens tua inquit Italia : u Quum ul-,i c0ribus essem Sauciata morti foris, ad me et mea η curare vulnera descendisti, et cum Petro dixisti: η ego sum Apostolus Christi, nihil in me filia mea ve- η rem: et incipiens vinum et oleum infundere, plagis ii meis nondum circumligatis et medicamine sotis, res cedis a me. Tentasti putrida recidero ferro, et dumi, illud profundius impressisses, invenisti forsitan quaen tibi incurabilia visa sunt. Et ob hoc fortasse me des seris desperantis more medici, qui expectare mor- η tem erubescit aegroti. Sed quis scit si tecum supero me apponet suam ille manum, qui ab omnibus lan- η guoribus curabat infirmos' Quis novit si illo tecum η erit, cuius Verbum membra sanabat aegrotis' Illius η Vicem geris, istius successor existis; claves habesii regni coelorum. Sub te est utrumque imperium: ter- η renorum utriusque principatus ad te pervenit in me,

320쪽

η vel verius ad Principes meos. Et ne evagantes ins latius transgrediamur, incepta ad recessum tuum, mihi nobilia si tibi obstacula parare videntur. Incipiunth genua debili lari fidelium, sortium colla flecti, seus insolescere rabies tyrannorum. Angustiae Sunt un- η dique, mihi utinam, et non libi. In silvis milites, inii campis praedones, in viis latrones: insidiantur hi, s tibique tuum recessum ut ad illa pertingas mos diis imbribus impudiunt. Sic elementa turbanturn et pene in antiquum chaos universa Veriuntur, quae η pericula otiam mihi exterminia comminantur. Et ut patentiora non expectemus indicia, ostensa respis ciamus insignia. Hiantibus saucibus, piratae circumn circa discurrunt ; sed mira res, ad eorum remigas tionem Dela mitescunt, ad tuam vero repatriationemn contra solitum intumescunt. Sed forsan de his quos η peperi tuis est auribus inlimatum: audaces sunt et

η duplices animo, mendaces sunt et variabiles eorde. η Fuge murmurationes Romanorum, verautias Tuscorum,

i, insolentias Lombardorum. Ad gentem quietam regre- η dere, populum simplicem et devotum, in quo delaetu- η batur anima tua, in paseuis uberibus, in multitudines meis. Fateor ego Italia malos peperisse quam plures; i, sed si infirmiores sunt caeleris, rogilo, mihi servas quod in Ecclesiaste saepe legisti: quod perierat re-n quiram, quod abieetum reducam, quod eonfractum fue-n rat alligabo. Aliter si ad compatriotas tuos, ut adse-o ritur, probos , quietos, Simplices et devolos rediron delectet, quando servabis quod dixi tibi Magistro: v non est opus 'benevalentibus medie08 Immoraro igis tur mecum, bcdlissime Patrum, ut utri usque na-

SEARCH

MENU NAVIGATION