Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

: Ieignitiem meam celem' excusationem non Epitaphium inedi labar, ut qui multumque alia curarum acie Obsessus et Occupationum mearum mole Obrutus vobis, ut reor, animi saltem augurio non ignota, nec coeptis ipse sufficiam meis, et usque adeo ab huiusmodi iuvenilibus exercitiis sim distractus, ut non iam antiqua repetere videar, Sed nova prorSus et insueta tentare, vitaeque moliens brevitatem et fundamentorum amplitudinem quae ieci sedulo mecum ipse remetiens, contremiscam. Ideoque iampridem semel mente firmaveram, nihil unquam vel ingenii exercitio, vel cuiusquam precibus, vel qualibet seu necessitate seu delectationeniateriae novi carminis aggredi, Satis superque existimans si noti ve Vola successerint. Quod praeruptum animi decretum, neglecta interim ingenii asperioris infamia, contra servidam amicorum instantiam inexorabilem saepe me tenuit. Quid multa' Iam calamus erat in mani hus, iamque excusatio texebatur, dum secundae interventus opistolae iniiciens manum dissidentiam abstulit, Inidorem attulit, duritiem fregit: ila siue calamum, quem 3d negandum coeperam, ad Parendum Verli, quid, et per quem, et pro quo POSeeretur, quidve et huius amicitiae et illius memoriae debeam, acriter mecum volvens. Eadem hora igitur eademque sessione quatuordecim elegos dictavi, qui si mei non

videbuutur, nolita mirari; nam nec ego ut cuperem meus sum, nec Sum; ille qui sueram: ita me multa Circumstrepunt: quηmquam hoc ita velim accipi verum QSSe. ubi me vivitin measque ros intueor. Nam ii hi alios et humanum genus omne contemplor, multa lateor

332쪽

tione consoler, neque facile quisque me liberior aut magis suus appareat. Quod si sorte versiculi plures sunt quam petiti erant, remedium praesto est: duos abiicite quos videbitur, et numeri ratio constabit. Sin omnino non placent, eo me magis Vestrum credite, qui ut vobis obsequar mihi adversor, neve aliquid vobis aut natis inclyti Ducis negem, sciens ac volens ingloriolabori, id ipsum, cuius mihi penuria ingens est, tempus impendo. . Ascripsi autem in margine si quid est ubi vel dubitem, vel res eadem varie dici posse videatur, ut sic electio vestra sit. Mihi enim cum omnes Musae hodie, tum praecipue illam abesse perpendi quam Graiam Graii vocant. Valete. Scripta rurali calamo in domo Carthusiae Mediolanensis, ubi aestatem ago.

Kalendis Septembris ad vesperam. MCCCLVII.

En domus Andreae Veneli Ducis ultima quanta est Alta: sed assurgens spiritus, a Stra tenet. Publica lux iacet hic, et quartum sidus honorum Stirpis Danduleae, gloria prima ducum. Hunc animi vigilem temeraria Graecia sensit, Et levis antiquo reddita Creta iugo: Hunc, comes Albertus Tyrolis, nostra perurgens Vastatis propriis, qui meruit Veniam. Hunc, Iustinopolis servens et Iadra rebellis,

Pertimuere trucem, percoluere Pium.

Hic Genuam bello claram, pelagoque Superbam Fregit ad Algerium, servitioqite dedit.

Iu Stu S, amans patriae. magnos cui Dcit amicos, Ingenio praestans, eloquio Omnipotens.

333쪽

Fn hra lSCUS PETRARGA PETRO BONUMENS i S. D. A loloscenteni litteris instituendum commendat.

Compater et amico optime. Lator praesentium amici mei dilecti, virique boni filius et ob id mihi carus est: de cuius conditionibus Donatus noster latiust cum B get. Summa est: quod aliquandiu vagus ac discolus adolescens , alioquin non mali ingenii, ut perhibent. ad lo quasi aeger ad fidelem et expertum medicum mittitur. Impondo illi curam quantam potes, ObSecro, ut si qua via est patri reddas doctum et honeanimo Valentem. Denique dum spos prosectus assul Serit, persuade hunc tibi filium meum esse. Et vale nihiloni in hodio tibi aliud sum scripturus, ni a quod qnum

in principio ieiunii tecum esse decreVerim, oro, Deo volento, in medio. Tu mitte hanc praesentem annex dinlitterulam sacerdoti meo domino Iohanni simulque vas tuum i vasculum dicere debui) ut accipias portionem, imo portiunculam vini illius, imo villi, voluptatis hostis modestiae amici. Venetiis XVIIII. Februarii properanter.

334쪽

Narrat helli dissicultatibus iter sibi in Germaniam interdictum et qiuedam in libro suo IMA ita. ,olitaria emendanda committit.

Amice. Deo duce incolumis huc perveni VI. dio poStquam a vobis discesseram, quo in hoc rerum Statu Vix volucris penetrasset. II inc ulterius non est transitus, nisi aliud appareat; nam et bello clausum i serundique, atque his diebus capti mercatores aliique et praeterea litterae domini Imperatoris, quas hic invenire Sperabam, non Venerunt, neque hic dominus vult mihi conductum, ut Vulgariter loquar, claro, imo non consulit, imo penitus non vult quod ultorius nunc procedam. Ad summam Valde perpreXus Sunt, et Saepe lorentianum illud in animum redit nec quid agam scio: 'xpectatur tamen in dies domini nuntius quidani ah

Imperatore venturus. Ille sorte novi aliquid nuntiabit. In hoc dubio anxius essem nimis, nisi quia in animum induxi quidquid evenerit in meliorem partem mei pero. Recommendate me, quaeso. domino meo et domin peet Ghibui lO. Ludovicum voro bono licite. Franci Seu lum meum salutate, dicentes sibi nova de me ista quae vobis scripsi. Si ulterius vixero, vel per famam, vel per meas di torus audietis. Recom mendo vobis reculas illas meas quas dimisi vobis. nominatim Solitariam Vitam. Libro I. ubi agitur de Paulo, ad finem Capituli illius posuerum signum additurus alui uid. Mutavi C in Silium: amoveatis signum illud. Post illud, libro

335쪽

eodem, est capitulum magnum Valde de Petro Eremita quod non memini quotum sit. Ibi non nimis a principio procul est ita: tam nihil est animi nervorum. N O usque adeo famam Caesaris urgere; et ideo in utroque libro mutetis ot ponatis sic: quasi sub coelo aliquid sit pulchrius.

Valete mei memores, et Orate Deum pro me. X. Iunii.

Itoni eodem libro post Trac a tum de Benedictoost de quodam Eremita u Marsici moniis accola etc. debet esse Massici a licet sere.... Desunt reliqua . EPIST0LA Xlli.

Digite quidem admirans, quibus ego latebris delitescerem quaerebas, aut quid novae rei contigisset, propter quod tibi oris mei praesentia soli in rarior Occurreret: et nunc aliquanto dignius miraberis, quid hic iii aestigii sit, quod cum relicto rure, mihi hac praeSertim anni parte gratissimo, faciem tuam Visurus ad odiosam semper civitatem rediissem, te in Salutato, Sic repente discesserim. Utriusque ergo rationem accipe quam brevissimis verbis, digerendam sorte latius apud te, mihi enim et nuncius hic et Sol ad Oceanum properans breviloquium suadent. Subegerab me sibi pridem vita lautior ea quae in ut hibus agitur . et in ea urbe potissimum ubi tu nunc es. Illic in idios per annos qua S

336쪽

miserias, quosve labores pertulerim infelix, non epistolae brevis opus est: quibus tandem exagitata mente cornens nullam nisi in fuga libertatis spem relictam, retrahentibus quamquam his quibus me amando perditum ire mos suerat, profugi et eripuI meipSum periculis quacumque patuit via: atque Omnes Fortunae minas perpeti decrevi, dum mihi vel prope mortem aliquantisper viverem. Coeperat enim senSim quod Optabam contingere, et animus ex diuturnis compedi-hus relaxari inenarrabili quadam dulcedine et coelesti vitae simillima. Sed quanta est duratae consuetudinis visi Saepo adhuc infaustam mihi civitatem repeto, nec

ullius unco necessitatis tractus, ultro in laqueum redeo, et ex portu totiens naufragium passus, relabor in pelagum, quibus urgentibus natibus incertum est. Mox omnemo i ius eripitur, mihi undique Ventorum rabies , Undique fluctus et scopuli, coelum undique et undique pontus, po Stremo morS undique , et peius morte vitae praesentis taedium, et Venturae metus ante Oculos. Quod

itaque me his proximis diebus videre nequiveris, scito

nullam causam fuisse aliam, nisi curae VetereS exedentes cor miserum, quae confestim ut me in moenibus suis invenerunt, tamquam sugitivo et contumaci SerVO iniecerunt manum, et iam mihi flagra nota cernebam. iam carcerem, iam calenas et Verbera, cum Velut eX perrectus noctu, quia luce non poteram, evasi. IgnOS Sigitur si cum videre possem, te non viso abii, et adversus Vulgum insanum cauSam meam ages, a quo dementiae arguor, quod quietem ruris urbanis, ipso reclamante, praetulerim. Vale memor nOStri.

337쪽

. EPISTULA XIV. a

FRANCISCUS PETIἰAIlCA SOCRATI S. P. D. Cavendum esse ne quis OssenSioniS cauSam nOStris e Scriptis capiat.

Duos Solitariae Vitae libros scripsi olitidi ad .Philippum Cavalli censem suae patriae et pontificem et virum Optimum, .nobi S et hospitem et patrem. HOS Wupienti ot oranti mittere diu distuli, et iam iam causam dilationis intelliges. Ego enim ut illos sibi non negare nec Subtrahere amplius institui s quos idem ipse dum

fierent ante mullos annos ad Fontem Sorgiae legit, secitque quod Solitus e St, mel ennia semper amantis Simu Smeorum operum amorem sacile concipit , et to,similiter horum participem sacere in animo e St : Sed ea lege ut, ViVO me, nemo alius particeps per vos fiat. Ut enim quadam in parte operis ad ertere erit, summos hic hominum stilo attigi. Quid ergo inquies' Adeo ne mihi solito timidior lactus es' Ego vero nihil minus : imo

equidem quo Vicinior morti sum, eo et paVori S minus, et plus animi est. Non est nocesse ut inter litterulae huius angustias tibi illos in sarciam quos secisso sertur intrepidos senectus; neque id mirum, cum Omnem Penedegenerem metum, Omne humile delectumque consilium fuga mortis et vitae spes asserre soleant; quarum prima turpis in Sene est, Secunda etiam stulta ac ridicula. Non ego pluris facio quam soleo horum ostensiones ac iudicia, qui et vero ossenduntur, et salso iudicant. Sed cum innumerabilium plena discriminum sit haec quam a Rimus vitae via, praesta l. etsi ad nil aliud, ad quietem

338쪽

Elu STOLA XIV.

maxime Optabilem ii pienti, non irritare animos ni pigerrimos ad omne honum, sic ad malum omne promptissimos. Satis odiorum nec minus invidiae est. Eni- 'Mnur quod superest in pace agere; quod neque iam' multum, et certe pronum ac declive est; neque quod natura socii expeditum, et sacile, accersitis ultro dissicultatibus intricandum. Pax bona bonis omnibus; atque omnibus a ilis, nobis et necessaria QSt.

FR1NGISCUS PETRARCA FRANCISCO BRUNO S. P. I . Opem aliquam sorri rebus suis domesticis a Pontilico Maximo desiderat, quin tamen ullam exposcere ab illo velit.

. i Epistolam tuam apostolicis litteris insertam non tantum laetus ut soleo, sed solito laetior vidi; gravibus cnim me curis explicui L Nam, ne quid te non actuum modo sed cogita tuum meorum lateat, Suspicari, lateor, nondum quidem plene coeperam, Sed iam incipere meditabar, tu mei oblitum , non quia id naturae tum, seu moribus conveniret; sed FOriunde prosperitaS certe, quae nunquam uinta tibi esse . potest quantum cupio, Oblivionem amicitiarum parere solita, parumper mihi esse

incipiebat annuo iam suspecta silentio. Fecisti optime quod me hoc labore animi liberasti. Quievi illico lectu

excuSatione tua. quam Prius ex Ore amici praevenientis audieram. Sed uis gna apud me est calamo tuo fides. Ad rem venio. Sanctissimus dominus noster mihi scribere dignatus ost, et quod scriliat nosti: litteras enim

339쪽

332 tu dictasti, filius tuus qui et .meus est filius, nisi sanior, scripsit. Litteris tanti patris reverenti metu, sed

non sine quadam fiducia concepta, non de ullis meritis meis, sed de sola ipsius et olim et nunc maxime cognita mihi humanitate, respondeo; quid non dico: tu qui suas dictasti, literas meas leges. Permisi mihi paulo liberius evagari, quam considerata ipsius magnitudine debuissem; sed humanitatem solam et clementiam cogitavi: ne tamem nimium multiloquio importunus fierem, fraenavi impetum, et in finem remisi eum ad has tuas litteras ut vide his. Summa autem haec est. Ego, Dater, si quid mihi ad vitam unius canonici deesse dicam, mentiar; sed si dixero, me plures habere notosci plura inde gravamina quam totum kre capitulum,

cuius ego pars sum, forsitan non mentiar; quae an declinare ulla arte valeam ignoro. Saepe certe tentanti nunquam hactenus Successit, unde mihi non exiguus

vitae labor, et quamvis sorsitan gloriosa, tamen haud dubie taediosa perplexitas. Si quaeras, num quod restat, transire possim, ut nunc usque tranSi Vi; possum plane, sed haudquaquam facilius quam Oliin, immo Verodissicilius, quod et sarcina in dies augetur, et Vires minuuntur. Habeo hic praebendam, quae mihi panem et vinum dat non solum ad utendum, sed etiam ad Vendendum. Besidentia mihi aliquid valeret, Sed ego urbes, uti ergastula fugio, et magis oligo solitario in rure si

Oporteat esurire, quam in urbibus abundare: quamvis nulla fuga, nullae me latebrae. R eoncursu Protegant. Habeo famulos, sine quibus utinam Vivere pOSSem aut scirem: habeo equos quando pauciores, duos S3ltem ot ut sileam quae sunt historiae longioris, Soleo habere

340쪽

scriptores quinque vel sex ; habeo tres ad praesens, et ne plures habeam causa est, quia non inveniuntur scriptores: sed pictores utinam non inepti. Habeo unum presbyterum Venerabilem virum qui dum in Ecclesia

Sum assiduus mecum eri, cum quo saepe ubi Solus prandere disposui, ecce subito e transverso convivarum acies, Vel cibo pascenda vel sabulis: vitari enim prorsus nequit, ne Vel Superbior appaream, Vel avarior quam sum. Sic me Deus amet, ut nonnunquam Spectare

mihi videor illos Penelopaeos Homericos Procos, ni Si quod hostes illi fuerant, hi autem sunt amici. Exonero animum loquendo tecum, immo mecum , et ideo te tamdiu hoc inutili sermone occupo. Quando autem de me, frater, haec crederes ' Et tolum hoc mihi facit lo-nitas mea, quae me, natura licet vulgo abstractum, incommune restituit. Cupio praeterea et dispono, Deo dante, non templum Marti quantum nuSquam esset ut Iulius Caesar, sed unum hic purvum Oratorium Beatae

Virgini extruere; iamque opus aggredior: etsi deberem libellos meos pignorare vel vendere. Et si ad opusculum hoc explendum Christus mihi vitam et facultatem

dederit, statim si venire ipse non possim, Sicut non posse arbitror desectus viribus corporeis, famulum unum ad dominum meum Sabinensem et ad te mittam ad retentandum istic quod olim me frustra voluisse, et ipse scit et tu etiam non ignoras. Haec, amice, cui 3-rum mearum pars millesima est. Si his ergo atque aliis, et quod mihi a praedecessore suo promi SSum erat ut nosti, dominus noster quieti meae consulere dignaretur, non teneretur, lateor, indigno et immerito, nisi

ad imitationem forsan illius cuius Vicsm gerit. qui multa

SEARCH

MENU NAVIGATION