Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

M lot litantis aediticii bases tremunt, et tristis Vitae pondus sessa vix perserunt fundamenta. Dicam Vero quod animae meae oculis 3c lumine careo' Et cor meum sui tot virtus mea. Totum ergo illud mihi Davidicum iuro meo

vindico: Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen Oculorum meorum et ipsum rion est mecum: et ad Summam aut mearum calami latum iniquissimuS men Sor Sum, But nemo unquam unius morte

hominis plus habuit quod lugeret. Caeteri enim. unum aliquid . ego in uno simul omnia perdidi. Quid infelix iam invidiose damnum meum queror' Quid tam graviter meum Vulnus exagito' Immo vero quam Vulgaris et pugilla miserorum omnium consolatio est' Non amisi sego illum sed praemisi. Socum enim divilius ac thesauros meos, Vilaeque huius bonum omne deposui, Verum unde depositum meum carum ac dulce repOScere non meo arbitrici Sit relictum, versoque meis in rebus iuris

ordine, ego illi non ille mihi sit debitor, qui ea lege

praecesserit, ut iam suos non tam corpore Vi Sitet, quam expectet. Quod nec aetas, nec insueta fragilitas, nec si quentes ut crederem suasorant morbi. Quo insperalius eo maestius eoque nobilius me nunc ille deseruit, in quem ab adolescentia omnes spes curasque conieceram, quique ila me omnibus semper an letulit , ut neminem plus Ino amaverit nisi me cui in dies inque horas stubal amantior, utque omnium in multis inque amicitiis praesertim, sic in mea maxime victor fuit, Saepe solitus iactare nullum se nosse mortalium, cuiuS non dicto sactove aliquo esset offensus, nisi me Unum, Per quem nil penitus unquam taedii, nilque sibi molestiae esset invectum; demptum Vero S aepe quam Plum

352쪽

EPISTOLA XIX.

rimum; ut etsi non modo cum exteris sed cum clarissima etiam ac divina tori socia, cum filiis quoquo suavissimis atque ObSequentisSimis pueris Veroque nobilibus habuisset interdum leve aliquid vel coniugalis querimoniae Vel paternae. mecum nihil omnino nisi quotidianum veri ac perpetui amoris augmentum. Nunquam illum totiens adii quin aliquid additum antiquae benevolentiae laetus animadverterem et admirans. Nemo illum vidit aliter meis quam Suis aut angi in- commodis, aut commodis gaudere, aut honoribus gloriari. Um in consuetudinem atque artem Versum scires,

ut quisque gratiam eius ambiret, qude diu necessaria atque utilis multis suit, . vix aliunde quam a laudibus meis inciperet: efficacissimum persuadendi genus ; ne que aliis praeceptis oratoriis opus erat: artificiosa satis oratio censebatur quae meis decoribus plena eSSet. Quicumque me laudare didicerat, alieni suffragii iam non egens, pro benedictis beneficia merebat. Contra nonnullos perpetuo fastidivit, non quod de me male locuti essent ea enim acrioris odii causa erat , sed 'quod parcius me laudassent, aut omnino de me aliquid demutissent, unde se mecum, quem ipse sibi prorsus incomparabilem fingebat, vel tacito iudicio velle e queri Suspicionem vel tenuissimam concepisset. Hunc ego igitur non amem, hunc non meminerim, hunc non fleam, qui me amavit ut se, qui mei non aliter quam Sui meminit, qui me, aegrum flevit grauiter ut scias qualiter fleturus esset extinctum ' Mihi vero prius omnia quam memoria amorque viri huius exciderint: prius hunc spiritum lassa membra deStituent quam fletus cisio, quo nutrior, quo delector: prius hoc

353쪽

si agile mors iam non amara corpusculum, quam animum liunc invadat tantorum oblivio meritorum. Quid enim de me ille non meritus, aut quid mediocre merilus is contentus fuit' Quid plus, quaeso, tribueret non amicus amico, Sed vel frater fratri, vel patri filius, vel hilio pater Et profecto ille mihi auxilio dominus, non quicum lite Sed mitissimus omnium qui a saeculis visi sunt; consilio autem pater, Obsequio filius, solatio amicuS , caritate germanus Prope par fuerat. Denique, quod de so omnibus ait Apostolus, vere illo mihi omnia factus erat. Ille me sortunarum omnium, ille otii, ille negotii, ille me viarum comitem Saepe longi S-simarum habuit. Cum illo prospera et adversa participavi, cum illo et urbanis saepe deliciis et rusticis aliquando socessibus recreari contigit. Quocumque res posceret gloriosis laboribus exerceri . cum illo vitae brevis longas partes egi, egi SSemque omnes utinam, nec me bustum a tam placido et tam fido contubernio Separasse l. Secum ego terras et maria circum ivi, quidem cuncta cum gaudio et Oblectatione mirabili. Νonnunquam vero periculis magnis ac gravibus quibus ille dum mihi qui sibi eram comes comitem praebuit, ultro Suum caput exposuit. Unum de suit, ut hunc ipsum totiens ad alias atque alias comitatus, saltem visus ad ultimam comitarer domum. Mallem exanimis osso: Sed Vivacior Sum quam Vellem, parumque iam reliqui e St, ut ille ego amicitiis olim usque ad invidiam felix, earumdem modo inops Solusque, et prope iam Vulgo tantum facie notus sim; nisi quod mihi non virtus aut meritum, Sed hoc qualecumque nudum nomen novas subinde parit amicitias, quibus utcumque mala caetera lenio. Nempe

354쪽

v hoc unum nullis lenitur artibus, nullo mitescit inuenio. Letale est enim, et nunc alte vulnus adactum, ui Maro ait. En qui alios solari soleo qualiter me consolor non veri inscius; sed dolori impar et angore obrutus ac maerore. Scio, ut dixi, quod praemisi illum non amisi; Vetus quidem neque, minus Vorum Verbum, et quo multi illustrium usi sunt. Praemisi, inqu3m, quem natura meliorem, fortuna socii altiorem, amor mihi penitus parem fecit: quod utinam mors secisset, neque Odiosa intervenisset exceptio, cuncta nobis suisse communia praeter mortem, quae dilato me ad tempus, illum abstulit, in , quo Vitae meae suaVitas- ingens erat, ut posthac neque hanc vitam valde cupiam tanto lumine orbatam, neque mortem motuum tot meis ditatam atquo ornatam spoliis. saepe aliis quidem magnis ac ma X imis, hoc immonso: quodque unum si metiri Voluerim, Stupebitur ab invidis atque malevolis; nisi forsan invidiam

mors eXtin Xit, qu D contra nullum hominem nostrape late tantum, quod noVerim, ausa est; ut qui Virum optimum scirent Deus bone quae perverSita Si , peSS,mum praedicarent, et quem imitari debuerant, infamarunt. Sed iam Seu saturatus morte livor Sileat, Seu saeviat, mihi sat ost meum de immobili rerum Veritate iudicium, neque meum modo, sed eorum omnium quibus Verila S passionibus antiquior potiorque eSt: Suti Sest, inquam, mihi et vivi illius invisam malis, et mortui immortalem nosse Virtutem: quam non ideo minus amo, minus Veneror, minus miror quod is cuius illa

erat extinctus sit; extingui enim ipsa non . potest. Illo alias:. haec, qua Si illo praeSente, prae Sens est: hac Diior igitur; illum opto cito quidem revi Suru S, ut Spero; ta-

355쪽

348men liqc quantulumcunque divortium queror, et morti et fortunae iratus meae, illum interceptum invisibili sequor gressu, illum dum vixero desiderabit anima mea, illum mea Vox loquetur, illum requirent nebuntque oculi mei semper. Et speciosius, lateor, et magnificentius loqui posSem, Sed non verius; nec me mihi, nec alium circumVenire pro Situm est. Itaque sic loquor ut cogito. Certe quo POSSum nisu fraeno animum, sed me calcar si aeno potentius praecipitat ad amaram quamdam dulcedinem lacrimarum. Nec facito dixerim quam dulco mihi fuerit stere dum scriberem, simulque praeterili temporis memini Sse, tecum, O amoris et moeroris particeps amice, quando has saltem tanti viri reliquias nondum nobis nostra sors eripuit, ut pro dulci praesentia, pro alloquio, pro convictu, gelidum cinerem ac memoriam teneamus. Unum mihi dum vulnerat solamen dura mors attulit, ut iam nil durius pati possim. Vale. F.

FRANCISCUS PETRARCA AD IGNOTUM. Quod Iiuncium suum comiter exceperit gratias agit: quod illuni pecunia donaverit avaritiam esus reprehendit.

Illius viri optimi maximi tuasque simul litteras legi: nec non et illum Ciceronis hostem, quem ad te

miseram audivi, viva, Seu Verius, mortua et exanguivoco de omnibus blaterantem, deque illo in primis

356쪽

EPISTOLA XX.

quod in sinu eius tuos aureos congessisti. Quibus illo procul dubio non egebat. Nisi quod quidquid mago

Supervacuum est homini necessarium fecit arens otinexpleta cupiditas. Quae . neScio quonam pacto, etsi latissime cum sororibus suis regnet, nuSquam tamen omnino plus virium habet; quam ubi matrem omnium adiutricem stultitiam nacta est. Excusavit ille quidem artificiosa dementia, seque eo actum dixit liberalitati tuae nequivisSe resistere: credo, sedepol, et te sibi vim

amicam attulisse.

FRANClSCUS PETRARCA DOMINO PARMENSI S. P. D. Zelotypia laborantem hortatur ut omnem suspicionem animo deponat.

Inter curarum mearum turbulentissimas procellas gratissimae mihi tranquillitatis portum obtulisse visa est praedulcis vestri melliflui oris epistola, quam nuper elegantissima colorum varietate distinctam, et incredibili verborum artificio perpolitam, bis terque perlectam cum oecupationum Variarum Occupatus Sarcina deponere cogitarem, ipse mihi clepos insitus ut decies blandiendo relegerem persuasit. In qua quidem illud expeditus sum, quod de persectis poematibus dici solet, ut ex crebriori scilicet lectione uberior delectatio perveniret. Nimirum sere omnia, quae de inestabili amoris imperio confusius apud clarissimos auctor es magnis Voluminibus explicantur, omnemque peripateticam materiam in qua poetae quidam illustres lanium tomporis ac

357쪽

studii posuerunt, luculentissimo quodum Compendio, intra paginae unius angustias redegistis. Mira vis .ingenii, rara potestas eloquiit Animadverti sane totam narrationis seriem amantissimis quibusdam ac dulcissimis suspicionibus intertextam: itaque subridens tacitus mecum dixi. u Indignabor posthac parcius casum meum rudis. et ineX pertus homuncio: quoniam iste vir tantus, quam Vis Sapientia praeditus naturali, quamvis scientiarum omnium telis armatus; quamVis legum clypeo contectus, et caSSi de decretorum , auratae tamen cuspidis lacrimosum vulnus evitare non valuit: quod profecto quam profunde in visceribus suis insederit gelus indicat lamentantis. s Sicut enim inter animi possessiones inflammatus amor, sic inter amoris peste SardonS Zelus et solicitus obtinere non ambigitur principatum. Hinc quoniam iubetis ut adversus VOS partes Suscipiam de sensoris, etsi tanto quidem duello fragilem hunc calamum obiicere reformidem, huic haud dubie, nisi salior, di idctae pariter ac reae, quam Becu Satio Vestra pei Sequitur, excuSationis ingens praebetur Ocea-Sio. Vulgata namque res est, quod quisquis amat non dubia tantum et formidolosa, sed etiam omnia tututimet, sicut naturae conscius Virgilius noster ait, et

apud , alium p tam credula res amor est: et iterum: Res est soliciti plena lim0ris am0rciduntque unus etiam ex modernis :Turbine perpetuo mentem timor angit amantis.

Profecto Sic e St: nusquam sine metu amor habitat, ludin quam san e sine amore sit motus. Nulli igitur

358쪽

35 lsanae mentis mirabile videatur si amor in vobis servat Vetustissimum morem suum, ut cessante licet omni criminum materia, inter' flammas sic assecti pectoris suspicionis sumus emerserit. Cordis equidem vegiri dominae, cuius merita per Vestriis litteras commendastis, etsi ci insultaveritis delatione gravissima, nequctquam tamen innocentiae patrocinium ademisiis. Caeterum patronum pro qualitate negocii, proque contradicentis eloquio, ni S imparem deputastis. Ipsa, inquam, Prorsu Soculis meis ignota est : itaque noVum pugnae genu SingreSSUS Sum, quam nunquam Viderim, cuius nec nomen Budierim, defensurus. Feci tamen audentius, quia nec a vobis laustra commissum aliquid arbitrabar, nec tantum amicum iustitiae amico suo, praecepturum aliquid quod a iustitiae terminis abhorreret. Ad haec inceriae notitiae locum opinio Violenta Succe SSerat ; quinniam non nisi verendam et prorsus egregiam matronam

fore, quam alatus et pharetratus ille puer tanto amatore dignatus est, inexpugnabili mihi concludit tu' argumento. Sicut enim dissimili indo morum ac naturae est odii causaliva, sic amorem constat ex similitudine procreari: quo sit ut quam ex tanto nobilium seminarum-Bgmine maturo consilio praetulistis, necesse Sit vobis esse simillimam. Quod cum ita sit, quid eon Sequitur aliud nisi prudentem fore, castam, sobriam et modestam, Suscepti beneficii memorem, piam, lsrgam, praeterea liberalem et in omni actione iustissimam. proinde contemptricem hominum reliquorum,' unique duntaxat amoris vices, fidρ purissima reserentem Τ Νec me terruit ab adverso quod contra eam Verbato bellum instituisse videremini. Scisebam senim quam dulces

359쪽

Sunt amantium querelae, quam Verba brovisrima quanta discordantibus verbis animorum soleat esse mucordia. Memineramque Terentiani illius verbi :Amantium ira integratio amoris est. His atque aliis persuasionibus in opinione persisto, ut non lacile crediderim quod mulier tantis circumsulta virtutibus, in tantam laboretur. insaniam, ut quemque praeponeret illi, cui morum integritate seu vitae dulcedine nullum, quem ego quidem noverim nostri temporis, natura praepoSuit quod illum parvi penderet quo non sola civitas haec, sed omnis Italia gloriatur: in cuius serenissimi oris adspectum inhians scholarium turba SuSpenditur, quem

non Segnius Stupentes adVOcatorum Parmensium choricum Veneratione su Spiciunt, quam olim aut. Roma Mar, cum Tullium Ciceronem, aut Demosthenem mirabantur Athenae moderantem pleni stoena theatri. Sic enim de illo scriptum legimus. Ponite igitur metum, quaeSO, ni impossibile sit amanti: et si quid lartasse inter tot virtutum Tadios vidistis obscurius, cogitato d non tam

ex illibata rerum veritate quam ex tenerrime Zel3ntis delicatissimo iudicio processisse. Si quid sane sibi

vel aetatis, vel consciae formae lascivire permittat, citra tamen famae rubiginom et pudicitiae laesionem, quod et in Claudia clarissima lamina severior excusaVit antiquitas, et Caesar Augustus tulit in silia, sic vobis auro proprio et si quid oculos vestros offenderit accusare, et mihi qui vel iudex communi partium con Sensu, vel spectator extra palaestram huius ludi sedeo, non interdicitur vel ex arbitrio meo loqui, vel aequam, Si Sic

dici debet, proferre sententiam. Hactenus haec PrOSdico sermone processerint. Λd carminis autem iugum

360쪽

EPISTOLA XXI.

dispersas plurimisque iam diebus peregrinanius ab his laribus Musas, etsi saepe receptui cecinerim, congregare non potui. Parcat igitur urbanita S Vestra, cui qua liacumque de arboribus meis poma , furtim lecta pro tempore, rusticanis Vasculis osseruntur. Valere vos se-

FRANClSCUS PETRARCA BARBATO SULMONENSI S. P. D. Λbsentiae dolorem scribendo leniri. Nimium ab illo se laudari, nimis plus aequo fieri scripta sua, quibus undique colligendis operam dabat.

Invidisse Fortunam nostrae amicitiae crediderim; ita nos distraxit ac dissuit, ut Vix hoc ipsum commercium litterarum, extremum solamen absentiae, Sit relictum. Ubi enim, ut sit ocium, ubi, inquam, nuncii 'Ubi fides 8 Pigui occupatos ac desessos hos digitos, tantum quotidie litterarum perdere. Τu mihi, nam memini, pontem nescio quem dudum traiiciendis animi conceptibus struxisse videbare, et monstrasse iter, quo, si quid omnino familiarium nugarum haberem, ad te facile mitterem. Nempe pons ille illico, quo nam . terrae motu seu quibus imbribus incertum, ita corruit ut ne vestigium extaret. Itaque iam desperare coeperam pOSSe curaS meaS, nisi data opera missis ad te nunciis, pervenire. Eo nunc libentius et roligiosum hunc virum et quam sinu extulit epistolam tuam vidi: restituit enim spem vetusti moris renoVandi, quo Sci

SEARCH

MENU NAVIGATION