Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

35 ilicet absentiae dispendia leniremus. Quid autem, quae So, felicius, quid dulcius, quam cum amicis totum si detur tempus agere vitae' Atqui tecum ero dum me leges,

mecuin eris dum te legam. Semper mihi lateor prae-Sens es; utor enim privilegio amantium et absentem absens audio et video. Potest Apenninus corpora nostra dirimere, animos loca non dirimunt. Alpes ipsas intersere, et Caucasum et Atlanta et Olympum nubibus altiorem, ipsum denique Oceanum interpone, congrediemur tamen, confabulabimur, colloquemur, Una erimus, simul deambulabimus, Simul coenabinius, Simul pernoctabimus, nec epistola Ventis allata, qualem Tiberianus hemisphaerii huius accolis ab Antipodibus

missam fingit, sed praesentibus ac notis assectibus importunam Vincemus ah sentiam. Et licet obstantibus elementis, convenienter cum quovis vultu sic assiduo mecum sis, nec aliquando di Sces Seris, ex quo primum meus esse voluisti, tamen in litteris recentior atque veracior lacies tua est, ut inter legendum multis post diebus, praeter Solitum, quasi Vivas voces audierim frontemque quodammodo et ipsos amici oculos aspexerim. Ila mihi in paucis verbis eminebas idtus, ut dicerem: Ohi semineum ingenium, Oh l bona Carmentis, quae hoc inter absentes remedium meditata est Fecerat idem

apud Chaldaeos Abraham apud Hebraeos Moyses, apud Graecos Cadmus: AEgyptiis et Latinis mulieres argutissimae providisti: Isis AEgyptiis, tu nobis. Hoc igitur mihi solatium restitutum gaudeo, teque longo Velut

postliminio redeuntem laetus amplector. Nunc ad epino-lae tuae sensum Venio, ubi Si brevior Sum quam Veli S, veniam dabis. Nam et hospes mea tertiana, et Septem -

362쪽

355bor familiaris hostis meus sic in me nuper coniuratieXarserunt, ut si paullo vel illa acrior, vel illo longior suisSet, oppressuri fuerint haud dubie : a primo enim

ad extremum diem in grabatulo meo vinctum ac Semianimem prope tenuere. Tempus adsuit. et aer blandior, et mensis amicior : sensim redeo unde raptim excidi, tamque nullarum adhuc virium sum, ut ViX ad scribendum digitos explodam, vix papyrum eXplicem, ViX calamum versem: ipsum iacet ingenium proprii carceris concussione deiectum. Sed assurget in dies, et si illud novi, fiet intermissione vegetiu S. Interea tamen has notulas quales excudere potuerunt aegra men S, frons pallida, manus imbecillis et tremula , aequo animo ut perlegas, eadem amicitiae Vis compellet, quae te adeo solicitum ardentemque coacervandis opusculis meis secit, quae ut memoras, ab innumeris ot mirum in modum patriy, moribus ac

professione distantibus mendicasti. Stupui audiens, sit licet benevolentiae antiquae novus stupor; Vetus hic mos tibi: mihi propter perseverantiam admiratio quotidie recens est. quod ita nihil assectui tuo detrahat

cuncta consumens aetas. Quibus autem armis amor, aut quibus Viribus vinceretur, quem Seu Vincerct, Seu Vi0cire omnia, Secretorum naturae conscius Poeta confirmat 'Quintusdecimus, nisi fallor, annus agitur, ex quo im mortalom amicitiam, et vitae nostrae finibus non contentam saluberrimam ad umbram pastore gregis, Silvaeque domino tunc Argo deXtras iungente, contraximus. Ecce idem hodie mirator es rerum mearum, qui tunc fueras. Mirum et prorsus impossibile, si tamen me minus, aut te Soliis plus amares. Minus enim se ipsos

363쪽

VARIARUM

amantibus et sua cuncta mirantibus, alienum omne sordescit. Tibi animus idem atque uniformis est: semper itaque tua legens dixi: magna est Barbati mei humilitas, magnus amor; adamantinas Opiniones et radicatos in silice sensus habet. En ut anxie, qua Si magna S Opes, nunc etiam ineptias meas quaerit. Unde hoc 'Nimirum non ingenii mei, sed illius indulgentiae laus est; has illi curas amor, hoc studium, hos labores intulit: quiesceret nisi amaret. Haud nova quidem reS. Inops iudicii omnis amans: lippos amicus Oculos laudabit: obliquum nasum, nodosos digitos, moeStam frontem, genas aridas, squalidam comam. Quid enim inter adulantem et amantem interest, nisi quod illo sallit , hic sallitur, ille persuadere vult aliis, hic iam persuasit sibi Vidi ego, Barbate, Virum optimum quem StrumoSae humeruS, quem claudicantis incessus, et quem biosae confabulatio delectaret. Novissimum hoc

ut tibi accidit: quid enim stagitus' quid quaeris' Fa

cessat ad horam amor; non ames parcius, Sed incorruptius iudices: videbis quoque balbutientis amici sermunculos tanto Studio te optare, quanto, nisi amor osset, abiiceres. Sit tamen ita: errori enim tuo gratu-lor: nam et e X amore Oritur radice pulcherrima, et plusculum sorte quam suspiceris nomini tuo consertnum integre iudices haesitare. Quis scit an et intordum de rebus meis mutare sententiam cogat testimonium talis viri' Utcumque ita sit, profecto litterularum mearum, quod tibi sine ullo di Scrimine placent omnes, partem exiguam lania Solicitudine congregasti, cum libi interim voti tui conscius multa paraverim. Tibi equidum quodcumque mihi eSt epistolare carmen in Scripsi

364쪽

EPISTOLA XXII.

357 quod ne pridem acceperis non mea, Sed scriptorum culpa est, quorum Semper insidiis ac fraudibus patui homo incautus intentusque aliis: studiorum meorum

iactura non ultima. Ita Saepe numero meque measque

res, reculas dicere debebam, negatis pactis auxiliis retardarunt, et ad proprios cuncta digitulos redegere quae mihi Vel non attingendorum, vel deserendorum plurium causa suit. . Hactenus haec. Nam operosioris vigiliae labores nec promisisse tibi velim, nec negaSSE.Primum ideo quia suntio fidem meam hac in parte Suspectam, eo quod dudum promissa distulerim: secundum quod nec viri boni, nec amici arbitror aliter quam in animo habeas loqui. Unum hoc dissimulasse noluerim, quoniam de Stupendis ' amoris edictibus sermo Su Scepuis est nobis, mirari me quid hic iterum rei ost luod mihi tam sucile poetarum regis titulum do inexhausto caritatis et indulgentiae tuae sonte largiris cuius rei sanctum hunc atque deVotum hominem tostum dicis, qui id mihi cognomon, his in locis osse narraVerit. Idque quam cupide ac Scienter arripueris epistolae tuae superscriptio et finis indicant, quasi vero non cuilibet idem narranti pari facilitate crediturus sueris. Enimvero primum tibi, amice, quem passionibus expeditum in omni vero iudicio nulli secundum facio, meis in rebus quantum sidei sit, si ad te ipsum redis, intelliges; deinde hunc testem de re sibi incognita locutum scire debueras, et scires, niSi persuaSor potentissimus amor ObStreperet. Non equidem tantum prona, sed praeceps ad delectationem eSt humana credulitas, cum ad contrarium pigra Sit. Cornis ut amara sugitansiluocumque eam dulci S Bliquis rumor VOCni, vento ve-

365쪽

locior sertur. Sed oro te, nonne huius testimonium audienti primum illud occurrit, piscatorem de aquis interrogandum , de nemoribuS Venatorem , paStorem de gregibus, de ventis nautam, de bobus agricolam;

sic et de armis militem, et de bellis ducem; sic religiosum denique de sacris, poetam de Mu Si S, Oratorem de causis, de naturis rerum et vitae ratione philosophum ' Extra suos hunc terminos eduxisti, dum coegisti ut de Poetica sententiam surret. Sed dices : nihil est de proprio: vulgi iudicium resorebat. Sentis ut pedetentim ad corruptissimi hidicis tribunal accessimus: iam mallem de proprio loqueretur. Cogita, Barbate, Beriter quanto priscis Vatibus nostris aut selicior aut certe lacilior aetas fuit, prius dico quam Pierides ex Graecia in Italiam commigrarent, ea scilicet tempestate quando, ut Sulmonensis tuus ait:

Qui bene pugnabat Romanam noverat artem, Mittere qui poterat leta disertus erat.

Haud magni negotii tunc suit esse poetarum regem. Ut Sileum reliquos, quantus Lucilius est habitus, quem tum in aliquo reprehendisse prope sacrilegium videretur, cum in multis impune' reprehendatur Maro 'quantus aliis quantusque sibimet visus est NaeVius, quantus Plautus Et qui fuerint scimus. Ars eXigu B, mediocre ingenium, vivax fama, magnus populorumla Vor, rerum Suarum aestimatio immensa. Lege epigrammata sepulchrorum ab his edita; satis superba fateberis, etsi ab alio dictata ossent, etsi alter horum Homerus, alter Virgilius suisset. Blanda, inquam, aetas et favorabilis posetis, quae do tam parvis radicibus lam

366쪽

3os magnificas opiniones eliceret. Nobis durior nostra est aetas, a quibus exactiora omnia requiruntur. Limatiori saeculo succeSSimus. Alta Sapere non sinimur. Cullioribus ingeniis circumsepti sumus, quorum admiratio insolentiam nostram fraenat. Cave igitur, ne me amando praegraVes, ObruaSque non mei mole cognominis. In

genue quidem regis poetarum appellationem reSpuo. Ubi enim regnum hoc exerceam quaeso' Quos mihi statuis regni sines Τ Occupata utraque SedeS QSt, cognomenque istud apud Graios senex ille Maeonius, apud nos Venetus pastor tenet. Ubi sedere, quove ire iubes ut Sina vatum rex, nisi sorte in solitudincm meam tranSalpinam, atque ad sontem Sorgiae me restringis Illic iocari enim tecum dulce est nescio an iure, Sed certo cum Nasone tuo gloriari solitus sum, forsan audacter, ut ipse ait: sed sicut in suo poetico exilio Istrum ille, sic in meo peregrino octo Sorgiam ego:

ingenium nullum maius habere meo.

Ludo equidem, amice, ut vel sic intelligas omnibus me modis id agere ne titulo premar importabili, neVe non

mihi debitum regnum petens, laesae reus in Veniar mllie- Statis. Reliquum est . ut noris me in dies magis ac magis congreSSus Veros atque compleXus tuos optare, qu0d utinam vel semel mihi contingat antequam moriar. Et

vale, Barbate fidissime, nostri memor. Mediolani IIII idus Octobris, postridie quam litteras tuas Receperam.

367쪽

VARIARUM

FRΛNCISCUS PETRARCΛ AD IGNOTUM S. P. D. ultera, cancri in modum retrograda, eo aliis cio conscripta est ut a principio ad finem lecta laudes eius cui inscribitur complectatur: ordine verum inverso illum vituperio et malis imprecationibus insectetur.

Iucunda ipsa solicitato laetisque iisdem successi bus tu prosperis potiturum, nunquam quaelibet te pas- Surum adversa probate revera fide et operibus, amice non sic te vir, intimis assectibus gestio ac iugiter Deum Oro. Prolongentur dies tui, nec tibi sit vita brevis: divitii S assiuas, neque careas ergo cunctis optatis: debila quaepiam haec tuae virtuti non vitiis. Versus ad com-

veterum qui F. Petrarcae opera ediderunt fidem sequutus inter eluqepistolas hanc ipse quoque recensui, non sine quadam animi molestia cogitans in hoc laborioso et sutili Scriptionis genere vires ingenii sui doctissimum virum exercuisse. Cumque tot illam resertam mendis erroribusque reperiis- Sem, ut nulla saepe vephis inconcinne compactis germana significatio responderet, iam adnotatione adiecta, lectorem monueram me in illa emendanda tempus terere noluisse, eamque prout in lucem Semel iterumque prodierat, lieic inseruisse, ut si quis sorte ex liuiusmodi verborum lusis Voluptatem caperet, illam pro lubitu restitueret. Serius lamen, postquam scilicet epistolarum omnium sylloge mihi persecta suerat, animadverti in editione Veneta anni MDlli post argumentum liuius litterae legi -l'. ΕΡlSCOI l EuUlLΕΝ. - quibus ex verbis compertum habui litteram lianc non Francisci Petrarcae sed P.

Petri in Episcopi Equitensis seu Equilinii ludicrum opus essu: Petri scilicet de Natalibus qui, testo Ughel Ilo, Ecclesiam Equilinam in Marcilia Tarvisina

Patriarchae Gadensi subiectam ah anno MCCCLX lX. ad annum MCD. obtinuit, nomenque Suum quum omni virtutis laude, tum praesertim Caeli uim Sanet rum historiis per singulos anni dies digestis commendatum poSteris reliquit Ugheli. It. Suer. Tom. X. p. 87 . Non ideo tamen Ox hac colloclione illam Oxpungendam duxi: tum quia auctoris nostri nomine vulgatam eaΠi frustra lilaeii in hoc libro a curiosis quibus lue nolui, tum quia iam aliis aecul Sita Suoque inter Varias numero distincla extrudi nequi fiat illiin aliarum iamdiu statutum ordinem prieverteret. Sat igitur fuerit de hoc monuisse lectorem

368쪽

men lationem tui promere volui stilo sonante dispositus fidelitatis in, tuae laudes non iurgia, criminandum siquid suerit tegens de tui rubore, pandens tua tamen egregia non infirma opera praedicanda. Cognovi te moribus persectum in cunctis, quadruplici virtutum cardinalium radio absque vitiorum maculis 3SperSum Sic iugiter extitisse, virtutum ipsarum Ordinem SerVandum non iam praeposierandum, ideo duxi singula ordinata in te sacere quoniam semper novi: Probas te providum

in suturis, caves Semper pericul3, neque proSpera i Ortunae nisu animi complecteris. Disposita in te praesentia solerti non segni studio certa in actibus tuis Ostendis animum sic compositum non que rudem essectibus monstras. Amplectenda sunt utique non aspernenda operum tuorum geSla probanda re ipsa : exemplorum Veterum memorem non excordem namque te suisse prorSus et esse, homines proclamant prompta non disgregata memoria. Tribus' i laque temporibus tuus animus manet dispensantibus in singulis prudentia omni ac peritia rerum absque cordis ignorantia quorumcumque naturaliter insita tibi. Dilectam tibi iustitiam in iudicando laves : praemia bona non supplicia iustis, iniquis poenarum diserimina non coronas dudum tribuero

didicisti. Voritati similis abdicatis libi flagitiis reddis

hominibus omnibus sua : non pigor aut iniquis Simus censor SerVans dubio procul misericordiam in severis et pietatem in rigoribus Semper tuis, cedens eX animo clementi in adiectionibusque poenarum. Donator liberalis nomini parcus, largitor munificu S, non BVnPUS. Execraris vitia non Virtutes, mores honestissimos in- Sectaris et honestum: nilque penitus est iniquum quod

369쪽

oporaris: iustos et bonos sequeris Per Omne tempus, pius in consiliis, iustus in . Omnibus operibus tuis. Constantum in animo te certo noti serunt: selici flatu non exaltari adversis eventibus sortem in non depressum te reddere: sortitudinem ac Virtutem Omnibus temporibus invictam sic servans airnosceris. Declamaris animo probo revera publica longaque fama intrepidus, non remissus, non Vecors diceris apparere. Sancta modestia,

pulsa gastri margia, sungeris; castimonia, reiecta la-Scivia, delectaris. Tempora tum in Vorbis et actibus, cibis et potibus to die ac nocle experti manifestius Bltestantur. Deo atque hominibus grata in omnibus opera tua patent. Meditaris nam iugiter quodque fas quodque nefas, et purgas animam mala tace. Felicem in gradibus singulis dicero malim te probandum con Sona Veritate regno dignissimum indignissimum rure. EPlST0LA XXIV.

FRANCISCUS PETRARCA IOII ANNI A RETINO S. ly. D. De hospitio sibi a domino eius liberaliter Mantuae oblato maximas gratias agit.

Iucundum in stuporem tua me Vertit opistola. Quis enim non miretur et gaudeat, ae lale praesertim unde tam longe Virtus exulat, ubi tam tale regnat avaritia, polentis animum reperiri et libertatis amicum et principum modernorum moribu S generosa contum3Cin re lantem ' Loquor de communi domino, cuius nunCel saepe alias insignis munificentia cupientis licet animi

370쪽

spem ac desiderium supergreSSa est uSque udeo, ut dum pro reliquis gratia S agam, unum in ca Sit quod 'Obstupeam potius quam amplectar. Quod enim meis usibus applicandum aliquid filio pater eripiat, absit ut patiar. Plaudenda quidem ista magis quam tolleranda benignitas. Sed haec et alia propediem mutuo coram sermone tractabimus. Ad VOs enim hinc nunquam deflexo tramite et me meus urget animus, et trahit eximia caritas tanti viri. Et quid scimus an ita datum sit ut, ubi Maro noster primitias, illic ego reliquias vitae agam. et quae illum in peregrinationes varias misit, ea me de tot peregrinationibus redeuntem ac prope iam sessum tranquilla demum statione reinveat; postremo quae sibi tellus incunabulum, mihi praebeat sepulturam'

Ignara sati proprii mens est: fieri potest ut quae illi

procul a patria, eadem et Mantuae me sese dulcem mihi fecit fortuna participem sic). Sane de his totoque rerum nostrarum si tu Fortunae dominus coeli regnator viderit. Volo enim ut intelligas me his praecipue diebus sacrae studiosissimum lectionis dixisse domino: Dominus Deus meus es tu, in manibus tuis sortes me P. Haec hactenus. Caeterum nepos tuus speratae similitudinis indolis, praeceptique tui memor, semper insistit ut sibi de scripturis meis nescio quid liceret excerpere mi tendum tibi. Negavi cum ne servidus adolescens Proprio studio distractus alienis in finibus vagaretur, tum ut id onus digitis tuis servaretur integrum, ac more venantium dulcius saperet, quod cum labore quaesiS-Ses, et Sudor tuus nOStrum condiret eloquium. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION