Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

38 ι

Sic laxavit fraena maestitiae, ut illa cum praecipitaret in mortem. Ohi lacrimas meas. olit inexhaustos ste tu oculos, Ohi liventia lumina. Da veniam, Paulo: sons ille aruit, qui cunctis amicorum miseriis uberti in lacrim3s dabat. Siccare illum, vel una Romana domus debuit: dum Columnensium familiam quo, stere alios p0SSedesii: Omnes lacrimarum mearum scatebra S illa consumpsit; pumice siccior factus sum. Tu tamen, Vir optime, sine lacrimis meis non eris, quas de prosun- dissimis atque abditis animae recessibus sando eru3m, et quibus moestum sutius absens prosequar, immo Vero inter tristia su nera fletu madidus praesensque VerSabor. Quid, licui mihi. suci sit ' Vir in rebus aliis acer ne Strenuus, quid fecisti' Non sat magna piolas est vi Sapalernis lacrimis filii sun iis ornare, quod ipsum Vir

tute animi melius, et Spo ac solatio promissae reSurrectionis ornasses; sed liarum piae Visae Sunt lacrimae nisi mortem morte accumulans, carissimo et insonti

silio palernae mortis invidiam post sata relinquere S, et reum atque Odi OSum posteris saceres quem amaba S Non praestabat quamvis praepostero silio SupereSSe, et te sibi si a tres, fuliciores libi natos quaerere, Virentissima enim aetas erat: vel quae christianae pietatis proprium suit, pro illius saluto animae, cuius corpori S Praeceps et se Stinata morS suerat, preces atque Suv3gia ad coelum mittore ' Vel si qua ea dulcedo est, recolligere animum atque firmaro et in uXtroma sol 3tia

patri viro tuo sorti dobilae ultioni intendere' Postremo quidvis sticere potius quom quae potissimum elegisti 'Quio enim istu dementia est superbis hostibus, qui silii

tui frigida membra calcavera ut . quibuS ple Suu S luetus

392쪽

38bot crudelitatis ot insolentiae supplicia debebantur, dote quoque duplex gaudium et geminam ultro victoriam concessisse' Ohi mortalia pectora in extremis semper coeca casibus t Audita primum morte filii conspectoque cadaVere, quod humanitatis immemor hostilis ira di- ScerpSerat, cum et serro posses ulcisci, et animi viribus

gravem ferre fortunam, lato succumbere maluisti, et to exitialibus atque mortiferis ultus es lacrimis: cumque virorum exemplis illustrium, quae probe noVeraS, revocareris ad vitam et ad spem, desperatam in mortem nescio qua serali dulcedine raptus es. Νonne autem, quaeSO luctus inconsolabiles paranti tibi occurrebat Anaxagoras, qui filii mortem nuncianti, nilia , inquit,

inopinum narras: cum enim ipse mortalis sim, sciebameae me genitum esse mortalem ' Nonne Xenophon in animum Venit, cui cum sacrificanti primogeniti mors filii

nuncinia esset, neque coeptum sacrificium intermisit, neque Succubuit fortunae, sed corpore atque animo

mansit immobilis, corona dumtaxat quam capiti gestabat deposita, ne tantum Vulnus non Sen Sisse Vid retur: mOXque cum gaudio reposita, ubi accepit sortiter dimicantem filium occubuisse, Deos testes faciens plus se virtute filii delectari, quam morte torqueri' Nonne unici filii dolorem immodicum castigare Vi Sus est Pericles, qui duobus simul rarissimae indolis amissis filiis, neque coronam deposuit, neque concionibus abstinuit, neque ullum penitus aut in verbis, aut in vultu mutati animi signum dedit' Et si longinqua rospicere mens lacrimOSa non poterat, nonne sub oculis erant romanae Virtutis exempla rarissima' Nonne aderat Marcus Cato senex ille famosissimus, cuius cum

393쪽

innumerae laudes sint, lamen illa apud Ciceronem praecipua est, quod sortiter ac modeste optimi filii mortem tulit' Nonne Catonis collega Quintius Marcius, qui cum Consul eo ipso die quo Senatus secundum legem con-VOeandus erat, unicum spectandae indolis filium amisisset, et sepulturae filii pius pater intersuit, et mox Senatum Consul egregius convocavit, unum diem inter diversissima privati moeroris et publicae maiestatis partitus ossicia ' Nonne Paulus Amilius, cuius supra memineram, Paulo nostro par nomine, Sed, quod nollem, virtute Superior, qui duobus primum filiis in ad ptionem datis, et mox duobus quos sibi servaverat qui quales essent inde coniicios quod inter datos fuit Africanus iunior) intra septimum diem morte subtractis, orbitatem suam tam invicto animo pertulit, ut post triumphum Macedonicum, quem sibi virtus et sortuna de opulentissimo rege pepererant, et quem alte-issius filiorum mors praecesserat, alterius insecuta erat, Populum Romanum alloquens, quasi publici consolatoris ossicio iungeretur, et id sibi optato accidisse diceret , quod in tanto splendore successuum public rum, metuens ne qua forsan gaudio, ut fit, moestitiae se nubes effunderet, Deos anxie precatus esset, ut Siquid tacitum minaretur, totum a populi cervicibus in suam domum Fortuna converteret' Nonne Marcus Horatius Pulvillus, cui cum Capitolium dedicanti ab Amilio

mors filii nuntiata esset, ab opere glorioso, quamVis equidem, ut salso, moeSto tamen rumore perculsus absisteret, nihil aut Vultu aut animo motus est, coeptumque non amplius intermisit, quam ut cadaver iuberet

auferri, templi continuo postem tenens' Quod si salsae

394쪽

EPISTOLA XXX lI.

o 387 tantum ille religioni, diisque mendacibus tribuit, quantum verse religioni, vero Deo tribuendum erat ' Quantoque studio providendum, ne tuo statu, Paule, tu perires, Christus ostenderetur ' Quamquam quid exempla. virilia colligo, cum Romanae mulieres, pudorem tuum premere et lacrimas siccare debuerint, vir Romane 'Nain ubi tunc, quaeso, ubi erat Cornelii Asricani filia, Gracchorum mater, cui praeter maternae pietatis assectum , quam cari filii essent; illud indicat quod Campanae olim hospitae, apud se muliebriter iactabundae, et sua sibi Ornamenta monstranti, filios e ludo littera-

rum revertentes ostendit, et hinc, inquit, mea orna- .menta sunt. Hos illi filios et haec ornamenta simul Omnia, Saeva mors rapuit: tantum tamen animi semineo fuit in pectore, ut ex morte illam complorantibus

et miseram vocitantibus responderet: Moestam utique, sed miseram se non rase qtis tales filios genuisset. Ohi non semineam sed virilem, et vere paterna gloria dignam vocem l Ubi erat Livia Augusta, cui cum e duobus filiis mors, ut ferme mos suus est, et pessimum reliquisset et optimum imperioque dignissimum abstulisssit, ita casum suum nevit, ut ultro et modum et finem lacrimis imponere L mediamque se inter piam matrem et principem seminam exhiberet, ne vel naturae debitum negaret, Vel tanti coniugis oculos spectaculo tristiore confunderet ' Quanto autem exactius cavendum erat ne gemitu nimio laederetur Christus spectator ac iudex actuum nostrorum, cui mortalibus querelis iudicia aeterna convelli haud dubie neque immerito permolestum est' Sed Romanas transeo quibus, ut muliebris est pudor, sic virilis animi robur atque constantia ,

395쪽

VARIABUM

quamve nunc etiam fama vulgaris, etsi mulla viris detrahat, iure lamen omnium gentium mulieribus 9nteponit, cum in hoc genere laudis sese osserat Graia muliercula, ut prole impar, Sic par animo, quae auditam orto filii qui in acie ceciderat, in hoc, inquit, illum genui ut esset qui mori pro patria non timeret: digna Vel hoc responso cui natus incolumis redderetur, quem tam sortiter amisisset. Verum quo progrediar ' Quid ago' Consternatos et absque resurgendi spe deiectos animos, sortia exempla non decent. Itaque quando nihil maestius, nihil hoc tempore dulcius possum, libet nunc incepto haerere et omnibus saeculis flebiliora conquirere, ut ostendam Paulo meo nihil toto orbe miserabilius, nihil ulla aetate flebilius, qui ut patrem indueret, Virum eXuit, con SecutuSque est ut miserrimus pater potius quam vir modestus et Sapiens videretur. Excutiantur poetae, evolvantur historici, protrahantur in medium in Signes gemitus, ut appareat quantum in hoc genere mali altior cunctis est Paulus, quantumque Supereminet et toto Vertice supra est, ut Maro ait. Flevit suum Pallanta miserabilis Evandrus, sed post fletum vixit, et vindictam praestolari maluit quam filium sequi. Lausum quoque Mezentius flevit, nec immerito; nam Si credimus Virgilio, pietas patris filio causam mortis altulerat; sed multum hic filio supervixit, tentavitque Vindictam, quae cum parum Succederet, non tam stendo mori voluit quam pugnando: et erant ambo senes, ita ut diutius vivere et animosius pugnare potuerit Paulus meus. Legimus Phocaeum Argi patrem navali praelio, quod Massiliae gestum est, cum traiectum iaculo et expirantem stium videret, violentius quidem indoluisso,

396쪽

EPISTOLA XXXII.

389 non tamen eatenus ut fletu solo, sed ut gladio proprio

cons Sus, Saltu etiam praecepS in medios fluctus, gemina velut morte, procumberet: quod genus mortis, o Paule, utinam esses imitatus. Sic enim, nisi fallor, et parcius, et profecto virilius doluisses : nullus enim maior dolor quam qui non eget auxilio, nec circumspicit instrumenta, sed ad inserendam mortem solus sunscit. Ad haec et honestius viro est, Vulneribus quam lacrimis mori. Hunc dolorem et has lacrimas con- Sumptrices apud Lucanum, ut rursum ad luctus semineOS re Vertnmur, Pompeiana uxor optabat ubi ait:

Ipsa tamen haec dicens vixit, sicut Hecuba vixit et Andromache post coniugis et natorum mortes. Nullum filios multae foverunt matres, sed plus Omnibus Marcellum mater Octavia, Augusti soror, quae talis tantaeque spei filio amisso, qualem nullum Romae puerum fuisse Virgilius aeternae memoriae mandare non

timuit, omni solatio reiecto, in tenebris perpetuisque gemitibus aevum egit: pertinaciter infelix omnis illi laetior habitus, omne minus triste verbum irrita mon- tum doloris, omnis illi consolator hostis suit. Postremo ita semper vixit, ut ait Seneca, talis per omnem Vi-lam , qualis in funere. Multum flevit apud Virgilium mater Euryali, multum . apud Statium nutrix flevit Achemori: illae tamen filiis vixere Superstites, haec alumno. Sic notum legimus Antigonos et Argiae : mortem non legimus: mirum supersui Sse iuxenculas dolori, cui vir sortis superos Se nequiverit. Flevit Evadnos

397쪽

Capaneum, sevit Brutum suum Portij, sed illa se in ardentem viri rogum intulit, haec candentes hauriens carbones, praecluso Spiritu, quod pridem animo destinarat, Virum ad inferoS prosecuta est. Et ut amores illicitos attingamus. qui ut turpiores Sic nonnunquam iustis amoribus sortiores sunt, sevit Ero Leandrum,

Phaedra Hippolytum : neutra tamen gemitu, sed illa praecipitio periit, haec laqueo. Apud Catullum Lesbia ,

meretricio amore saucia, passerum suum flevit estinctum, ita tamen ut oculorum aciem perderet, non ut

animam exhalaret. Verum hoc dicet aliquis, hae Viros aut fratres, aut amicos stebant, noster hic filium. Sed quid de superioribus. dicemus, quae severunt natos vel plurimos, vel unicos ' Quid dicemus de illis matribus quas Romana narrat historia, post insignem cladem quae ad Trasimenum, ut Livius tradit, cui potius fidem do, et quem Valerius sequitur, Vel Cannis , ut Plinio

placet, eSt accepta, nunciatis filiorum mortibus, attonitas nevisse: utramque autem post aliquantulum temporis, alteram scilicet moestam domi sedentem praeter spem conspecto filio, dum in Occursum eius assurgit, exanimem corruisse, alteram percunctandi studio anxiam, extraque muros urbis egreSSam porta

Flaminia, qua lasse redibant legiones, obvio repente silio, dum irruit in amplexus expirasse' Has nempe non moeror. Sed quod multis accidit, gaudium inter- secit. Fuisset ille utinam, o Paule, salsus etiam rumortuus, ut te quoque non luctus sed gaudium peremisset lNunc quocumque me Verto, dolore simul ac pudore confundor. Legi ego permultos patrum amanti SSimorum, legi matrum gemitus ac sororum et coniugum utriuSque

398쪽

39l sexus. Siquidem duos Plautios, mirum dictu, ut eiusdem nominis sic paris amentiae, impatientia doloris in ux rum mortibus sese gladio transverberasse compertum est: quod apud Valerium Maximum non excusari tantum sed laudari, si de proprio loqui datur, nec excuSO nec laudo. Legi mortem Indorum, apud quos cum mortuis viris Vivae cremantur uxores : legi singulorum hominum, legi populorum atque exercituum luctus tam vehementes, ut quidam arma reliquumque Ornatum, quidam etiam semetipsos ardentium ducum rogis iniecerint: legi quorumdam fidem supervacuam amicorum, nulli utilem, et damnosam sibi, qui confodi gladiis iuxta dilecta cadavera maluerunt, quam dum liceret evadere. Ad summam multos invenio quibus causam mortis dolor attulit: cui vero mortem intulerit, nullum

nisi sorte pro vero recipimus quod de Homero poeta quidam Scripsere, remque tam stultam de tam docto viro, de tamque divino ingenio suspicari libet. Quod

ipsum tamen etsi inter Vera numerare Voluerimus, nec

de morte alterius dolor fuit, nec repentina vis doloris: sed aegritudo sorte animi, et aegritudinis sorte inedia ac spiritus in dies tristior, qui procul dubio vitam imminuit, et sicut scriptum est, emiscat ossa, et quem multos paulatim seu consumpturum esse, Seu conSumpsisse non negem: in quibus nomen habet Macedoniae rex Philippus morbo animi ex crudelitatis propriae et iniustae tristi seraque poenitentia, Perseique filii dolis et impietate contracto. Nam Paulus Rutilius, quem, nunciata fratris repulsa in consulatus petitione, illico expirasse scribit Plinius septimo Naturalis Historiae, ut ut Verum sit, huic sententiae praeiu licii nihil asseri, quod

399쪽

iam ante morbo impuditus describitur: itaque facile parva doloris accessio inclinatum animum stravit. At quod integrum quemquam subitus dolor de alterius morte Su Sceptus maeroris impetu et lacrimarum diluvio oppreSSerit alque necaVerit, hoc est quod apud auctores idoneos vel non legi, vel me legis Se non memini, eoque insolabilior dolor est meus, quo inusitatior amici miseria, qui Sic mori Voluit ac potuit, ut sine exemplo

sit mors ipsa mortalibus. Caeteria In ego quoque' sor- lassis impetu animi evectus sum longius quam debui. Da Veniam, quaeso: amara mihi dulcedo et dulcis suit amaritudo, cum amico iam Sepulto qua Si respon- Suro ne praesente contendero. Iam tandem detersis ulcumque oculis ad te redeo, at tuo ita censeo idem Omnibus agendum esse sortunae sub imperio degentibus, fluod solent qui Saeva premuntur tyrannide lergum patientia durandum : sic instruendos oculos ac aures, Sic larmandos animos Ut quod vident non videant, quod audiunt non audiant, et quod sciunt nesciant; multa dissimulanda, omnia toleranda, et ut Flaccus ait, amara lento risu temperanda. Horribilo

cogitatu est, quam nihil est mali quod non impendeat hanc Vitam agentibus, cui, nisi fallor, optandus finis

esset quem tantopere formidamus. Itaque sapiens omnia cogitat, omnia praevidet, omnia scit multo antequam sant, examinans non tantum quae Ventura Sunt, sed quae p0SSunt eVenire, tamquam quae PVenire POMSunt prorSus non e Venire non possint, et ad vel Sus

possibilia quodlibet ceu nocossaria atque inevitabilia Se Se armat, pervigilem intentumque in excubiis animum lenens. Et haec quidem Sapions. Ego autem qui

400쪽

lani procul inde absum, ut sapientem, Si oecurrat, ne nosse quidem Veherarique digno queam, meis hactenus amicorumque fortunis posSibilia . lateor, et verisimilia sed non inusitata praevidi. Videbam ergo nunc gladios, videbam morbos et Veneran, et incur-Sus ferarum, et naufragia, et incendia,' et laqueos, et ruinas; luctum repentinum mortiferum non videbam. Unde facio rerum insolim vehementer eX territus atque deiectus sum. Sensim animum attollere et Sparsa arma colligere incipio. Discam cogitare et e Xpectare Omnia, et Si possim, nihil vald 3 metuere. Imparatum et inermem nostra Fortuna reperit: lorica desuerat ubi surtiva cuspis irrepsit. Quamobrem Vulnus hoc sentio, et Paulum meum nunquam sine Suspirio recordabor. Tu vale: nain de reliquis, et praesertim ad

summam Reipublicae quod ominer et quod sperem nedici quidum opus est. Vale.

Mediolani, XII kalendas Martias.

FRANCISCUS PETIIARCA AD IGNOTUM. ' . Se culpa vacare quod aliquid in Ciceronis et Senecae operibus reprehenSione dignum censuerit.. . in

Miratur ille vir doctus, sed docendus adhuc, quid est quod in epistola quadam nuper Senecam ac Tullium, quodque Christiano ingenio maius est, ipsum quoque Ilieronymum notare non sim veritus. Ultimum nego: de reliquis rationem cum illo communicandam

SEARCH

MENU NAVIGATION