Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

accipe. Nemo sere est cuius aliqua non reprehendantur. Non tam subtile quam laboriosum fuerit rem exemplis asserere. Verte Philosophorum libros ac Sanctorum quorumdam quorum celebrior fama est: multa passim apud illos vel ab ipsis vel ab aliis retractata, seu certe

retractanda comperies. Notavi ego aliquot Senecae sententias, sed ut arbitror, non iniuste: notavi aliquas: crede mihi, plures poteram; et tamen Senecam ipsum miror ac veneror. Notavi Ciceronis mei unicam. Verum

id non sic accipi velim, ut quasi alienae famae delatoris titulo gloriabundus insultem, sed ut ex unius hominis

duabus invicem contrariis sententiis praeserrem Veriorem, idque non arroganter, ut qui me non modo non inferre maioribus, sed nec paribus conferre nec minoribus praeserie consueverim ; nec iniuriose quidem ut cui, lateor, Cicerone ipso scriptorum nullus acceptior sit. Illam itaque sententiarum repugnantiam quamvis ab ineunte aetate perpenderem, tamen verecundiu Sasserebam, donec civitatem Dei, Augustino duce, ingresSus, animadverti Opinionem meam illius auctoritate firmari. Leges illum Augustini locum : est autem ma

gni operis Libro primo haud procul a fine. Videbis

illic Catonis voluntariam mortem improbari, quam S neca ante omnia viri illius egregia lacta collaudat. Cicero autem excusat, et licet aliquanto modestius non negem eXcusare culpam quam laudare, tamen Si Augustini rationes dicto conseras, intelliges nec metu imminentis mali, nec praesentis odio, nec Spe Vitae melioris arcessendam mortem, nec iniussu eius a quo corpus istud accepimus, emigrandum, nec Catonis in morte, ne dicam laudem, sed excusationem ullam esse ;

402쪽

395 et quamvis pluriformiter utrinque suppresso Ciceronis nomine, coniicies tamen Ciceronianam Catonis excusationem eiusdem Ciceronis sententia meliore damnari. De me autem sic habeto breviter. Mihi quidem nomina virorum illustrium, si dici fas est, totidem prope numinum loco sunt, et tamen in his ipsis cum mulla delectent, veritas primae rexerentiae causa est, quae ubi cultoribus etiam suis neglecta videbitur squis enim tantus amicus veri est qui non interdum a veritate deviet, seu illa segnities sit, seu rerum obscuritas, Seu ingenii hebetudo , tum procul dubio rem solidam umbris inanibus et veritatem ipsam quantorumlibet nominum gloriae anteponam, nec metuam hoc meo iudicio vel hostes vel amicos veritalis offendere, quod illos

oderim, hos certe sciam mecum esse SenSuros, atque

illam semper propriae sententiae praelaturOS. Denique sic animum institui ut cuius benedicta laudare ausim, eiusdem drrores improbare non verear, quamvis illud volens faciam, hoc invitus. Si enim vere fit, utrumque permissum; alioquin est alterum honestius, utrobique par mendacium. Vale et iterum Vale. EPIST0LA XXXIV.

FRANCISCUS PETRARCA FRANCISCO BRUNO S. P. D. Amicum iterum illi commendat.

Nisi valde sortibus humeris sis, tot mearum intercessionum sarcinas ferre non Valeas. Scripsi saepe et repeto notam adeo his in locis amicitiae nostrae famam

403쪽

VARIARUM

ut si passim omnibus an miam litteras ad te meas optantibus, sat nogotii unum hoc tibi allaturum sit. Parco autem labori tuo. parco et meo, et ad multa facillimus, hac in re dimicilem immo inexorabilem me praebeo, nisi his solis quos mihi vel virtus vel singularis amicitia conciliat. Utroque Vero latorem praesentium affluentem noveris Ν. virum scientificum atque honestum. et mihi has ob causas atque insignem morum Sua Vitatem, qua delector, acceptissimum. Hunc tibi dudum commendasse memor sum, et ipse tuae benignitatis ac Virtutis praeco ingens, mihi se, ne dicam tibi, tuum ob meritum perpetuo obligatum fert. Nunc sorte aliis ex causis, sed ut reor, licet hoc laceat, quia unus est ex illorum acie, quorum virtus malis ac morum diversitas odiosum facit, studuit aliquantisper peregrinari a patria, et tentare si qua sibi sors alibi prosperior foret. Recommendo eum tibi iterum eo arctius quo sola olim fama nunc experientia notus insuper et dilectus, tune amicus amicorum, nunc Vero amicissimus mihi est, quod non esset, nisi latem Scirem

qualem dico. Si sibi ergo vel ope vel consiIio prodesse potes, te hinc viro bono imo optimo profuturum, hinc mihi, cui Semper places, eximie placiturum scito. Demo si quid nosse volueris, ipse dicet. De aliis enim

pridem latius scripsi, et responsum tuum eXpecto. Vale.

Paduae, XXVI Novembris, mane.

404쪽

EPISTOLA XXXV.

FRANCISCUS PETRARCA GULlΕLMO DE PASTRENGO S. P. D. Nunciat mortem Iohannis sui.

Nomen tuum, Optime atque exoptatissime mihi

Vir, quo nihil dulcius audio, quodque hodie huius

devoti tui ore auribus meis insonuit; non dicam me coegit ad calamum, qui nescio quo Seu errore, Seu lato, seu actuum humanorum odio, vix nisi somno Vel necessitate alia eXcussus e manibus meis cadit, sed alio tendentem calamum huc convertit ut tibi scriberem, esse me Patavii corpore viciniorem ti hi quam soleo: nam, Omnia Videntem Deum testor, Semper animo praeSens Sum Sanum praeterm et beneValentem, ac iucundissime senescentem, quod ad aetatem attinet; Fortunae nempe Vulneribus non aliis quam nimium

crebris carorum mortibus impelli et concuti me sateor, non prosterni: de reliquo vetoribus illis meis deditum curis, quas etsi taceam nosti, atque in primis tui memorem, tuique avidum, quod desiderium lenire propedient spero. Apertum est enim iter, quod, nisi fallor, immerito clausum erat; permisit namque

mihi dominus boneficium illud pro quo totiens labora Slis, et quod multo pluris facio, arrham mihi magnae humanitatis exhibuit Beneficium quidem ipsum Simulque adolescentem cuius fuerat oli res hominum l) mors abstulit, qui cum paucos dies laetos vidisset in vita, eo ipso die, mirum dictu, quo iuri suo restitutus Videbatur, vitali destitutus est spiritu. Deo gratias, qui

405쪽

VARIARUM

me longo lalbore, sed non sine dolore liberavit. Tu vivo feliciter nostri memor, et Vale.

Patavii, X Augusti, Sero.

FRANCISCUS PETRARCA BENEDICTO COLUMNAE EP. TIMATINOS. P. D. Gratulatur dignitatem illi collatam.

Non aliter litteras tuas legi quam Dontem OculoSque tuos spectare consueveram. Quid tibi vis dicam. pater' Conscientiam meam testor: semper ego tecum Sum, et cupide tecum Versor, quantum sinor interiecto tanto maris ac terrarum spatio. Caeterum illo die multisque sequentibus dum alternis epistolam tuam pono et positam resumo, dumque illam nunc lego nunc cO-gito, diu toto animo tecum sui. Tibi sane in praesens occupatior etiam fragiliorque quam soleo, quod et loci mulatio curas auxit et vires corporeas morbus imminuit, hoc unum pro responsione reddiderim. Gaudeo medius fidius te ad proprias sedes incolumem perVenisse, atque feliciter Tyrrhenum litus Adriatico permutasse. Gaudeo, atque utinam propediem locum hunc feliciore aliquo, ad extremum vero permutatione felicissima terram coelestibus permutemus. Quid autem vetat augurari cito te Tyrrheni maris Oram revisurum, ac prope Theanum tuum antiquum, Vel Parthenopeio litori vel Casilinis collibus praelaturum' Romuleis mallem, idque magis vel origini tuo debilum, vel vir-

406쪽

EPISTOLA XXXVI.

399 tuti. Sed tam alta spectare prohibet durior nunc Italis fortuna, haud equidem prorsus immerito ; neque enim iniustum est ut eo diu careant, quo se ultro per insOlentiam atque impatientiam spoliarunt. Quamquam quid nos meriti, quos nondum ad Vitae limen sors violenta proiecerat' Sed neque id novum est, paternae culpae supplicium insontem serre progeniem. Comederunt acerbas uvas patres nostri et ecce filiorum dentes obstupescunt. Et iterum: Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus. Itaque Tiberinos honores cuncta rodens Rhodanus vorat. Et quae

spectacula, bono Iesul Sed ne congratulatoriam epistolam querelis impleam, ad te revertor. Gratulor quidem tibi, et spero digni latis tuae gradum hunc esse

non terminum. Caeterum quocumque pedem mOVeri S, animo ConSequar, et ubicumque sueris, tecum ero. Quod si imaginariae praesentiae forsan Vera SucceSSerit, lepater optime, Barbatumque meum eximie gaviSurOS, tacentibus licet vobis, certe scio: non opus erat huic rei asserendae multum tempus impendere. Animos Vestros novi. Verum id hac tempestate. Verum latear, occupationes meas circum Spiciens, non tam Spero quam

cupio. Oh si quotiens vellem possem ut animum, Sic corpus hoc in longinqua transmittere, quam Saepe me hospitem haberetist Sod enim id non ante laturum ci edimus, quam corruptibile et mortale istud naturam induerit immortalem. Vale.

IIII nonas Octobris.

407쪽

EPIST0LA XXXIII.

FRANClSCUS PETRARCA MODIO PΛRMENSI S. P. D. Epistolae ab co acceptae brevilor respondet.

Amice optime. Non cogitabam aliquid nunc scribere contentus latoris praesentis quali quali facundia, et memoria multa me ante dies paucos scripsisse quae ad vos pervenisse consido. Recepi tamen postea dominae meae ivestrasque litterulas, in quibus nihil est aliud quam admiratio vestra super dilatione responsi mei: non immerito id quidem : sed et hoc ipsum illis in litteris meis satis, ut arbitror, est responsum. Nihil ad praesens vobis aliud sum scripturus : Bergaminu Sscit in hac parte cor meum. Dominae autem nOStrae nihil scribo, ne suos meosque luctus accumulem; Vix enim pOSSum eam sine lacrimis cogitare. Recommendo autem me sibi et filiis suis dominis meis: oplo vobis Sanum corpus et tranquillum animum. Reculas illas habetote memoriae. Vale. Franciscus Vester.

Viuiditis, XXX Di cembris, propere.

EPISTOLA XXXVIII.

FRANCISCUS PETRARCA NICOLA O LAUREXTII TRIB. POP. ROM. S. P. D. Robus coeptis perficiendis animos addit: littoras olus avidissime exquiri et in xui Ius serri, et carum stilum si hi maxima probari.

Non desinam quotidie tibi scribere magis ut quidquid de te parturit animus meus primus omnium Scin S,

408쪽

EIMSTULA XXXVII l.

40loinui sollicitudinem apud te potissimum deponam sine

ulla responsionis. tuae spe. Hanc enim, lateor, cupio 'p'tius quam expectem inter tantas et iam varias curas tuas Hoc igitur primum Scio te in altissima specula constitutum, nec italorum tantum, sed omnium omnino mortalium, neque eorum modo qui nunc Sunt, Sed eorum etiam qui omnibus saeculis nascentur, aspectui iudicioque ac sermonibus eXpositum : Onus ingens, sed praeclarum, et pulcherrimum, sed singularis et gloriosi negotii suscepisse. Nunquam te praeSens se in S, ut reor, nunquam posteritas silebit. Caeterum sermonos hominum pro uniuscuiusque libidine Vani atque discordes Sunt: propositum tuum nihil ipso quod inhabitas Capitolii saxo mobilius ventorum flatibus non mutatur. Unum sane an scias, an cogites, an ignores nescio ; lit-

teras tuas quae istinc ad nos Veniunt non aestimes apud eos quibus destinantur permanere, Sed confestim ab omnibus tanta sedulitate transcribi, tantoque studio per aulas Pontificum circumferri, quasi non ab homino nostri generis, sed a superis vel antipodibus missae sint, ad quarum litterarum tuarum suspicionem vulgus Omne circumfunditur. Nunquam Delphici Apollinis oraculum in tot sententias tractum suit, in quot intel- Iectus verba trahuntur tua. Circumspectum igitur actum laudo, quod tam irreprehensibiliter hactenus stilum tuum temperare studuisti: utque in poSterum magis magisque Studeas, hortor ac deprecor. Sic enim in verbis tuis et magnanimitas scribentis, et Populi Romani maiestas elucescit, ut nec reverentia Romani Pontificis, nec honor debitus obscuretur. Hoc eloquentiam, hoc sapientiam tuam decet posse sic ea quae

409쪽

M VARIARUM

contraria Videntur, Sed non Sunt, miSCere, ut nunquam

non suam teneant dignitatem. Nonnullos obstupescere legentes vidi ut sic in litteris tuis modestiae certantem fiduciam viderent, ut ambigua victoria pares e S Sent, nec cin eam paleStram aut degener metus, aut superbiae tumor irrumperet. Vidi haesitantes an res tuas, an verba potissime mirarentur, nec abnuentes quin libertatis beneficio Brutum, eloquio Ciceronem dicerent, ad quem Catullus Veronensis ait: Disertissimo ete. Fac igitur ut coepisti: sic scribe tanquam omnes Visuri Sint, nec visuri tantum sed a cunctis litoribus impulsuri, et ad cunctas terras transmissuri. Iecisti sundamenta validissima veritatem, pacem, iustitiam, libertatem : super illis aedifica. Quidquid enim evexeris firmum erit, adversus quae quisquis impegerit collidetur. Qui contra Veritatem venerit, mendax erit; qui contra pacem inquietus, qui contra iustitiam iniquus, qui contra libertatem arrogans et impudens. Laudo etiam quod apud te omnium epistolarum, quas ad quaslibet terrarum partes miseris exempla permaneant, ut et dictis dicenda conveniant, et Si quando casus suerit, conferre valeas aliena cum tuis. Id te sacere data litterarum tuarum mihi indicio est. Quod enim magnificentissime' subscribis liberatae reipublicae anno primo, reficiendorum annalium propositum Sapit. Id verbum solatur, placet, oi delectat. Et quoniam tu in agendo occuparis, donec

ingenium rebus par inVeneris, em tibi, niSi DeuS . . . ., in eam rem ingeniolum hoc et hunc calamum spondeo

pro virili parte, ut ait Livius, principis terrarum populi

memoriae succursurus; nec cedere paululum indignabitur Africanus meus. Vale, Vir clariSSime.

410쪽

EPISTOLA XXXIX.

FRANCISCUS PETRARCA PETRO BONONIENSI S. P. D. Nonnulla de Dyrachio urbe: et litteras amicis minusdam reddendas mittit.

in Non epistolas tuas tantum, sed quidquid omnino litterularum ex te venit, laete video : pone hanc curam. Ad id quod de Durachio seu Dyrachio quaesivisti, breVe: morem meum nosti, non sum palliator inscitiae meae : quod nescio, sine dissimulatione confiteor: quod Scio, sine aemulatione participo. Quaeris multa de Durachio et plura etiam quaeri possunt: quis auctor urbis illius: quae vis nominis: an aliud nomen habuerit: quis illud mutaverit: et cur. Horum quinque prima duo profiteor me nescire: nec mirabere : magna eStenim non modo de aliis minoribus, sed de ipsa quoque urbium regina apud scriptores ipsumque etiam Hyginum, alque indecisa discordia. Do tertio dico quod prius Epidamne dicta est, cuius nominis et Lucanus meminit penultimo operis sui versu. De quarto: Romani nomen illud mutaverunt. Si causam quaeris sidenim quintum erat), propter inauspicatum nomen, ut ait Plinius, quod expressius a Pomponio dictum est. Epidamnum, inquit, ante erat; Romani nomen mutavere quia velut in damnum ituris omen H visum est. Η- ille: et revera ex Italia digressis prima Epidamno adverso erat in litore. Haec sunt quae de iis novi, nisi altius foderem . Miror autem et gaudeo aliquos tam otiosos istic, praesertim inter studia lucrativa, ut talia curent atque Vestigent. Veniam ad negotia. Cedulae

SEARCH

MENU NAVIGATION