Epistolae De rebus familiaribus et Variae tum quae adhuc tum quae nondum editae familiarium scilicet libri 24. variarum liber unicus nunc primum integri et ad fidem codicum optimorum vulgati Francisci Petrarcae 3

발행: 1863년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

104 HRIARUM liuius sociam unam ad Iohannem nostrum facitis per-

Venire : alteram ad Nicolaum de Alexio; et ut labori meo parcam dic, quaeso, Donato meo de Florentia quod Fortuna non eum modo perSequitur, Sed omnes quoque de quibus aliquid sperat. Cancellarius quasi semper ex quo huc redii aeger iacuit, necdum grabatulo se movet. Modicum licet sperare quia audio duritiem illorum : et caeterum doleo: plus non possum. Vale. Venetiis, XIII Martii: F. tuus. Si Muranum iero, quaeram quem iubes. EPIST0LA XL.

S. P. D.

Allegorici somnii narratione cavere eum iubet inimicorum insidias.

Non facile dici potest, optime vir, de eventibus coeptorum tuorum quam Sollicitus quamque suspenSussim. Sic me Deus diligat, ut quodammodo particeps mihi videor et periculi et laboris et gloriae. Et reVera nec Volo dissimulare, nec possum ut contumaciter verbis disceptantium de rebus tuis quotiens Fortuna me praesentem secit, tuaS susceperim partes. Nota loquor, et mihi populus testis, quanto semper favore animi quantoque Studio adversus oblatrantes de tribunatus tui iustitia et de intentione et sinceritate animi tui disserui, nec retro nec antZ reSpiciens , nec attendens quos Sermone pungerem quos mulcrem. Multos mihi quos conciliaveram convictu, Verbis alienavi, nec mira lus

412쪽

sum. Sciebam enim verissimum Terentianum esse illud, obsequium amicos, veritas odium parit, nec multi sacere quis me accuset, si absolvit conscientia. Haec praesare libuit, ne sorte frequentiam litterarum, et sedulitatem in me supervacuam mirareris: neque enim

ut absens et de longinquo finem spectans, sed in acie media praesens sum, vel Victurus ingenti praelio, Vel Vincendus, ideoque et dies curis, et quies turbatur in somnis, et dormiens et vigilans laboro, et quietem nulla pars mihi temporis largitur. In hoc statu unum mihi solatii genus est calamus; ut illum in manibus habeo tecum sum, loqui incipio non quod dictu pulchrius,

sed quod prius occurrit, neque tam coloribus Sermonum Studeo, quam ut stilo quolibet in auribus tuis animi mei curas, et praegravatum pectus eXOnerem. Quae cum ita sint, epistolas meas sic excipies, ut ab eis expectes potius lamiliare colloquium, quam dictamen elegans rerum tuarum. Curis anxius hoc per diem, hoc per noctem cogito, et quoniam memoria sugax atque volubilis est, ne consestim evanescat, litteris eam tenacibus illaqueo, et diurnos quidem cogitatus

sero domum repetens, nocturnos mane cODSurgens

Scribo; neque si impetum sequerer, dies ulla sine litteris praeteriret. Quid autem de te proxima nocte nescio an pervigil, an semisopitus cogitaverim, an Viderim dicam. Videbar te vidore in medio et altissimo mundi loco tam supremo praerupti montis Vertice, ut prope coelum tangeres. Quidquid de nostris montibus videram, quidquid de peregrinis audieram Seu legeram, planities deiecta videbatur; ipse cantatus utriusque linguae vatibus Olympus humillimus collis orat : nubes

413쪽

longe sub pedibus, sol non multo super Verticem serebatur. Caterva te virorum sortium stipabat, tu medius et cunctis sublimior sedebas radianti solio, tanto mortali specie augustior atque fulgentior, ut ipsi et Phoebo movisse videreris invidiam. Volvebar in circuitu, et ecce tantus populus sub oculis meis erat, Ut eum nec metiri animo possem, et quasi prae stupore descerem. Percunctabar attonitus unum ex iis qui proximi con-ε iterant quidnam miri quidve praestigii viderem; neque enim reor unquam potuisse vigesimam illius p puli partem terras incolere. Νec fallebaris I respondit ille; non enim hic praesentis tantum sed omnis Venturiae Vi populum convenisse noveris, illius imperio in cuius manu Omnis mundi pars, Omne genus hominum, omnis temporum cursus est. Et quid hic ' Nunquam hominestam intenti fuerunt. Eventum, inquit, viri illius expectant set ad te oculos erexit , de quo, ut Vide S, non terra Solum sed coelum ipsum atque astra dissentiunt. Et his addidit: audis ne murmur aethereum' Iniendi

aurem, et ecce velut adventante procella tonitruum raucum de nube longinqua. Mars, inquit, fulmen minatur, sed Iupiter est tranquillus. Et quid putas, inquam : quis huius tantae expectationis exitus 2 Deus, inquit, Solus novit. Sed quisquis erit latere non poterit nec sileri; omnis hic populus semper meminerit et loquetur. Quantum tamen humanis coniecturis praevidere licet, Vivax et perennis erit huius viri gloria, modo VentOS timeat; nec timebit. Quid enim metuat cui fixum

8it, si oporteat, pro virtute mori' Unum Vereor, ne quorumdam ex eis, qui Secum in eiusdem cacumine Hontis sunt, fides titubet, oblique nimis aliena cernen -

414쪽

EPISTULA XL.

404tium, eorum scilicet qui ad praeeminentiam non rectis tramitibus aspirant, et destructo illo, se solium eius invasuros putant. Sed falluntur. Si inde sibi caverit tutus erit. Ηeul inquam, ulli ne hominum tam ferox

Inhumanitas sit, ut quo duce ad lantum gloriae culmen ascenderit, de Alius cogitet ruina ' Quid, Deus bone, amentiae, quid furoris sospitatorem suum non ut Seipsum salvum cupere ' Quid autem illi, si unus hic quod Omnipotens avertat) rueret, quid agent ' Quo duce consistunt' Uno Verbo: quo usque miseri nos, praecipites post ipsum ruent. Sic enim, inquit, livor,

quo in orbem terrarum mors introiit, caecus eSt, necdum dolore impulsus alteri nocet, sua damna circumspicit. Melius tamen spero evasurum omnes Fortunae

laqueos, quia cum illo Deus os t. Post hoc audiendi avidum linquebat. Ego autem manu praehendens quo, inquam, properas' Nocte, inquit, fugiente sestino. . . . Et ego: hoc saltem mihi ne subtrahas : quis hominem hunc tam alte labor extulit, quod studium, quae Fortuna' At illo Virgiliano versiculo elegantissimo laetus in tempore: ex paucis, inquit, eSt

quos aequus amavit Iupiter aut ardens evexit ad aethera Virtus. .

Hoc dicens, aurora iam rutilante, disparuit. Et ego Vel ad me reVersus vel experrectus sum. Vase, vindex libertatis unice. Magistro Iohanni excellentiae tuae nuncio testis ego sum, testis Curia, testis est veritas tanta cum fide in tuis et reipublicae negotiis se gessisse, ut princi-

415쪽

pali laude, et honore, nisi fallor, et gratia dignus sit. Quod, etsi me tacente noveris, tamen credidi non tacendum.

S. P. D.

Commendat ei Iohannem Aretinum.

Non Sum oblitus, reverendissime pater et domine mi, dum novissime pro duobus paternitati Vestrae Seriberem, quod vobiscum pepigi, ut vos de pluribus non gravarem et nunc, domine mi, quamvis ser Iohannes de Arectio praesentium lator sit mihi carissimuS, et suae virtutis intuitu et respectu originis quae illi communis eSt mecum, propter omnes communiter cives urbis illius quos valde diligo, meorum civium gralia qui me antequam nascerer eXCOperunt, non tamen auderem pro ipso vobis scribere, ne foedifragus dici possem, nisi ad scribendum me non minus Vestri quam ipSius respoctus induceret. Ipse enim, nisi me' amor sallit, iuvenis bonus est, et bonus Scriptor, et dictator non solum bonus, sed super communem modum, si quid de talibus novi. Qui saepe iam litteras misit elegantes dominus Cardinalis novus de Ursinis requisivit eum instanter ut secum iret ad Curiam non parva sub spe, sed isto qui non libenter novo cum domino de Italia exibat, recusavit. Ego autem qui sussicientiam eius et mores nosse mihi videor, audito desiderio eius ad vos veniundi, ad quod eum clara fama VeSirae Vir-

416쪽

EPISTOLA XLI.

tutis illexit, et cogitans quod si vobis placeat ipsum experiri, erit homo pro vobis, et talis quod eum ubi nosse coeperitis non libenter abire permitteretis, non consensi tantummodo, sed suasi ut ad vestrae dominationis praesentiam se conferret, supplicans reverenter ut eum probare dignemini: et, si talis est qualem dico, quod vobis visum fuerit lacietis. Multa, mi d mine, potestis et multa habetis sacere, et multorum fideli opera indigetis, et ad tanta negotia pauci reperiuntur idonei. Haec hactenus. De me autem nil aliud

dico, nisi quod inter summa et extrema animi mei desideria est, ut vos revideam antequam moriar. Christus Vos promoveat et conservet in gratia sua.

Paduae, IX Februarii.

PR1NCISCUS PETRARCA NICOLAO LAURENTII TRIB. P0P. ROM. S. P. D. Vallis Clausae amoenitatem describit. Eglogam de rebus ab eo gestis a se compositam mittit, et arcanam eiusdem significationem pandit.

Nuper ex procellis huius Curiae, quae Romana dicitur, inter quas aegre iam senior nauta, sed adhuc rudis et inexpertus navigo, in solitudinis assuetae portum fugiens de Avenione Vallem clausam ex re nuncupatam petii. Locus est XV passuum millibus ab hac turbulentissima civitate et sinistra Rhodani ripa semolus, adeo tamen hoc tam parvo spatio dissimilis, ut ab ultimo occidente in extremos solis Ortus transiisso

417쪽

videar, quotiens hinc digrediens illuc purgo. Nihil similo

praeter coelum : alter hominum, alter aquarum, alter terrarum habitus surgit. Hic Sorgia inter clarissimos atque pergelidos fluvios numerandus et crystallinis undis et smaragdeo alvei nitore specta hilis, et sine exemplo Vicissitudine modo tumentis, modo silentis sontis insignitus, quem miror a Plinio Secundo positum inter memorabilia provinciae Νarbonensis : in Arelatensi enim est. Rus hic est ubi me extra Italiae fines adamantinae necessitatis laquei morantur, studiis meis aptissimum, matutinis simul et vespertinis umbris collium, et apricis vallium recessibus ac late tranquilla solitudine, in qua plura ferarum Videas, quam hominum Vestigia, magno praeterea perpetuoque Silentio, nisi quatenus fugientis aquae murmur, aut pa Scentium in ripis mugitus boum, et cantus Volucrum audiuntur, de quo plura dicerem, nisi quod locus ille propter raras naturae suae doteSiampridem longe lateque meis carminibus notus eSt. Illuc igitur cum avide sugissem tum ut aliquantisper

animum et aures sessas urbanis tumultibus recrearem, tum ut aliquibus coeptis meis, quibus premor ac praegraVOr, Supremam imponerem manum, ipsa silvarum facies hortata est ut silvestro aliquid et incultum canerem. Igitur ad carmen bucolicum quod aestate altera eadem valle cecineram, unum capitulum, sive, ut in re poetica non nisi poeticis utar verbis, eglogam unam Bddidi, et quoniam illius lege carminis silvas exire prohibeor, duos pastoreS eOSdem germanos fratres colloquen-

tus laci, quod tibi, vir studiosissime, multiplicum curarum tuarum Solatio transmisi. Sed quia natura huius generis Scriptorum haec est ut, nisi illo ipso qui edidit expo-

418쪽

illnente, divinari possit sensus eorum forsitan, sed omnino non possit intelligi, ne te summis Reipublicae lactis intentum, cogam unius pastoris scilicet verbis intendere, ac ne in nugis meis vel momento temporis divinum illud occupetur ingenium, paucis tibi pate- Iaciam propositi mei Summam. Duo quidam pastores duo sunt civium genera in eadem urbe habitantium, sed do eadem Republica longe discordantium ; alter est Martius, hoc est bellicosus et inquietus, Seu a Marte, quem conditoris nostri parentem finxit antiquitas, nominatus erga genitricem pius et sibi compatiens. Genitrix autem Roma est. bitor frater eius est Apicius, quem magistrum coquinae novimus, per quem Voluptatibus et inertiae deditos licet intelligeret Inter hos ibi de pietate vetustae matri dubita magna contentio est super restituenda praesertim domo eius antiqua, quae domus Capitolium est, et ponte, quo rus suum petere solebat, qui pons Milvius est, super rivum, hoc est Tiberim ex alto Apennini vertice descendentem. Iter illud ad veteres hortos et ad Saturni domos, hoc est ad Hortanam civitatem Veterem, ac Sutrium ducit, et ad umbrosa Tempe; hoc est ad ' Umbriam,' hi qua est Narnia et Tuderium et aliae multae, et ulterius in Tusciam, cuius populos a Lydorum gento profectos esse non ignoras. Pastor autem, de quo illo loco fit montio, qui lares in ponte reperit et occidit, Marcus Tullius Cicero est, qui ut nosti, super pontem Milvium coniurationem reperit Catilinae. Bene pastor, quod Consul: bene argutus propter eloquentiae principatum. Silva quidem cui pontis ruina damnosa est, et greX parV3, est Populus Romanus. Coniuges et filii, quibus neglecta

419쪽

matre studet Apicius, terrae et eorum vassalli sunt. Antra autem quae nominantur, arces sunt polentium,

quarum fiducia calamitatibus publicis insultabant. Vult autem Apicius non refici Capitolium, sed Romam lacerari, et in duas partes discerpi, ut alterne nunc apud hos, nunc apud illos summa rerum sit. Alter ad unitatem nititur, et in eo quod ad resectionem. Capitolii maternas eliam divitias commemorat, vult intelligere Romam adhuc potentem, si filios habeat unanimes, quae scilicet et oves et iuVencos pascit, plebem scilicet humilem et populum sortiorem. Inter caeteras autem fortunμe prioris reliquias et salis occulti meminit, per quem licet simpliciter publicos ex sale redditus, qui ut audio magni sunt, possimus accipere melius tamen accipe sapientiam Romanorum diutius

metu tyrannidis occultatam. Qua de re Sic altercantibus, Volucer Supervenit, hoc est Fama malum quo non aliud velocius ullum , ut ait Maro. Is Volucer curas eorum vanas arguit et iurgia superflua, nuncians ipsos a matre abdicatos, iuniorem Patrem matris consensu domos erigerΘ, Silvas regere, eisque silentium indicere, gregibus animalium canentem dulciter, hoc est leges iustissimas serentem et nociva repellentem. In quibus sub serarum vocabulo quorumdam ex tyrannis Vel nomina, Vel naturas , vel armorum Signa recondidi. Frater iste iunior hactenus es tu. Caetera clara sunt. Vale mei memor, vir illustris.

420쪽

FRANCISCUS PETRARCA BENINTENDIO S. P. D. Rogat ut Senatum Reipublicae Venetae suadeat bibliothecae suae

donum accepto habere.

Omnis, ut arbitror, inter nos gratiarum actio deinceps supervacua est. Eo enim amicitiae progressi sumus, ut quod mihi facis tibi ocias. Egisse te meis in rebus, quae sunt tuae, quod in propriis ageres Scio, et fortassis eo amplius quo generosa mens ad ambcitiae nomen altius expergisci et stimulis ardentioribus agi solet. De eventu viderit non Fortuna, Sed

Fortunae Dominus qui mihi hunc tibique illum dedit

animum, ut et hoc ego velle inciperem, et tu pium hoc propositum adiuvares ; quod si optato successerit, erit ni fallor, tibi ac posteris tuaeque reipublicae, non audeo dicere gloriosum, sed secure dixerim ad gloriam Via. Multae enim, magnae et praeclarae res ex non maioribus initiis prodiere. Mihi equidem bonae voluntatis candida et illimis conscientia satis es se utinam tempe' stivius obtulisset, dum scilicet anima illa sanctissima Summae rerum praeera,' quae quantum hinc gavisura fuerit ipse qui eam plane normi aestima. Certe ego illam nunc de caelo gaudere super his quae inter nos aguntur, et rei exitum expectare quid loquor' , imo

Vero iam praesentem spectare non sum dubius non tam aequo sed laeto animo serentem, quod cum sibi omnes virtutis et gloriae titulos in coelum auferre contigerit, quantum nescio an ulli unquam Venetorum Ducum,

SEARCH

MENU NAVIGATION