장음표시 사용
291쪽
rigendos agat beneuolentia, quam seueritas, plus cohortatio, quam commosio,
plus charitas, quam potestas. Sed ab his, qui quae sua sunt quaerunt , non qua Christi Iesu , facile ab hac lege disceditur, & dum dominari magis, quam consulere subditis placet, honor instat superbiam, & quod prouisum est ad concordiam , tendit ad noxam, quod, ut necesse habemus ita dicere, non de paruo animi dolore procedit. Meipsum enim quodammodo trahi in culpam sentio , cum te a traditis tibi regulis immodice discessisse cognosco qui si tuae aestimationis parum alligens cras , meae saltem famae parcere debuistit ne, quae tuo tantum facta sunt animo , nostro viderentur gesta iudicio. Relegat fraternitas tua paginas nostras, omniaque ad tuos emissa maiores Apostolicae Sessis Praesulum scripta Pcrcurrat, & vel a me, vel , praecesseribus meis inueniet ordinatum , quod a te cognouimus csse praesumptum. Venit namque ad nos cum Episcopis prouinciae suae frater noster Atticus , veteris Epirimetropolitanus Antistes, & de indignissima amictione , quam pertulit, lachry-mabili actione conquestus est , coram aD stantibus diaconibus tuis : qui querelis flebilibus nihil contra reserendo, ea, quae nobis ingerebantur, fide non carere monstrabant. Legebatur quoque in literis tuis, quas iidem diaconi tui detulerunt, quod frater Atticus Thessalonicam venisset, quodque consensum suum etiam
scripturae professione signasset, ut de illo non aliud a nobis possct intellisi, quam proprij arbitri j, dc spontaneae de
uotionis fuisse , quod venerat, quodque chartulam de obedientiae sponsione conscripserat: in cuius tamen chartulae mentione signum prodebatur iniuriae. Non enim necessarium fuerat, ut obligaretur scripto, qui obedientiam suam ipso iam voluntaris aduentus probabat ossicio, unde deplorationibus supradicti haec verba epitholae tuae vcstimonitim praebuerunt, de per hoc, quod non est tacitum, nudatum est illud, quod silcntio fuerat ad pertum, aditam scilicet Illyrici praefecturam, & sublimissimam inter mundanos apices potestatem in exhibitionem imsontis Antistitis incitatam, ut missa executione terribili, quae omnia sibi ossicia publica ad effectum praeceptionis adium perci, a sacris Ecclesiae adytis nullo vel - falso insimulatus crimine extraheretur
sacerdos : cui non ob molestiam aegritudinis, non ob saeuitiam hyemis darentur induciae , sed iter asperum , Ac periculis
plenum per inulas nives agere cogerctur.
quod tanti laboris, tantique discriminis fuit, ut ex his, qui Episcopum comitati sunt, quidam defecisse dicantur. Mul- Ι Τtum stupeo, frater charissime, sed& plurimum doleo, quod in eum, de quo nihil amplius indicaueras , quam quod euocatus adesse disterret, & excusationem infirmitatis obtenderet, tam atrOciter, & tam vehementer potueris commoueri: praesertim cum , etiam si tale aliquid mereretur, expectandum tibi fuerat, quid ad tua consulta rescriberem. Sed ut video bene de meis moritas existimasti, & quam ciuilia pro conseruanda sacerdotali concordia responsurus essem , verissime praevidisti. Et ideo motus tuos exequi sine dissimulatione properasti : ne , cum moderationis nostrae
aliud disponentia scripta sumpsisses, faciendi id , quod factum est , licentiam non haberes. An forte aliquod tibi facinus innotuerat, &metropolitanum Episcopum noui apud se criminis pondus v
gebat At hoc quidem alienum ab illo e L se etiam tu nihil ei obiiciendo confirmas, sed etiam siquid graue , intolerandumque committeret, nostra erat expecta
da censura: ut nil prius ipse decerneres, quam quod nobis placere cognosceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus charitati, ut in partem sis vocatus solici tudinis, non in elenitudinem potestati se unde sicut multum nos ea, quae a te plesunt curata , laetificant 1 ita nimium ea, quae sunt perperam gesta, contristant: Mnecesse est post multarum experimenta causarum solicitius prospici, & diligentius praecaueri , quatinus per spiritum charitatis, de pacis omnis materia scandalorum ὸe Ecclesiis Domini, quas tibi
commendauimus , auseratur , prominente quidem in illis prouinciis Episc patus tui fastigio , sed amputato totius
usurpationis excessu. Ut Metropolicinis sua iura sementur.
I G i et v R secundum sanctorum Pa- xxxit.
trum canones, spiritu Dei conditos, .ιεc totius munda reuercntia consecratOS, Ῥιανμmetropolitanos singularum prouincia- rum Episcopos , quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, Ius zraduae sibi antiquitus dignitatis
292쪽
intemeratum habere decernimus: ita ut aregulis praestitutis nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant. Vt a Metropolitanis non laici, non ligami, non viduarum mariti, sed inreprehen- biles ordinentur Oscopi. xxxIII. TN ciuitatibus , quarum rectores ob- Alerint, de substituendis Episcopis haee forma seruetur, ut is, qui ordinandus est, etiamsi bonae vitae testimonio fulciatur, non laicus, non neophytus, nec secundae coniugis sit maritus , aut qui unam quidem habeat, vel habuerit, sed quamni' sc e. sibi viduam copularit. Sacerdotum enim ψ tam excellens est electio ut haec, quae in
aliis membris EccIetiae non vocantur ad
culpam , in illis tamen habeantur illi ia
a.d Fbdiaconis carnale connubium
XXXIV. h. TA M cum extra clericorum ordi-l nem constitutis nuptiarum societati , de procreationi filiorum studere sit liberum arbitrium , ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, ne subdiaconis quidem connubium caranale conceditur , ut de qui habent, sint
l. m. tanquam non habentes, Ac qui non habent , permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus est a capite, dignum est custodiri, quanto magis in primo, vel secundo, tertiove seruandum est,ne aut leuitico, aut presbyterati hon re , aut Episcopali excellentia quisquam idoneus aestimetur , qui se a voluptate uxoris necdum fraenasse detegitur Ut natas in iis ordinetur Antistes. x CXV. M ergo de summi sacerdotis ele- mss.ει. e f. ctione tractabitur , ille omnibus praeponitur, quem cleri, plebisque consensus concorditer postularint : ita ut si in aliam forte personam partium se vota diuiserint, Metropolitani iudicio is alteri praeponatur, qui maioribus de studiis
iuuatur, Zc meritis, tantum ut nullus in uitis, & non petentibus ordinetur , ne ciuitas Episcopum non optatum aut Contemnat, aut Oderit, de fiat minus religiosa, quam conuenit, cui non licuetit habere, quem volui I.
Vt Metropolitanus Epiri de electo, quem sordinaturus Disopum, adThessalonicensem Pontificem referat, se de Metropolitano electo similiter prouinciales Episcopi. DE persona autem consecrandi Epi-XXXVI. scopi, & de cleri, plebisque con- LMA'. sensu metropolitanus Episcopus ad fraternitatem tuam referat,quodque in prouincia bene placuit scire te faciat, ut oris dinationem rite celebrandam tua quo
ue firmet authoritas, quae rectis dispotionibus nihil morae, aut difficultatis debebit afferre, ne gregibus Domini diu
desit cura pastorum. Metropolitano vero defuncto, cum in Dili ' clocum eius alius fuerit subrogandus, pr uinciales Episcopi ad ciuitatem Metro- v. G.titipolim conuenire debebunt, ut omnium clericorum , atque omnium ciuium voluntate discussa , ex presbyteris eiusdem Ecclesiae, vel ex diaconis optimus eligatur. De cuius nomine ad tuam notitiam prouinciales reserant sacerdotes, impleturi vota poscentium, cum quod ipsis placuit, tibi quoque placuisse cognouerint. Sicut enim iustas electiones nullis dilationibus volumus fatigari, ita nihil pes mittimus te ignorante praesumi. Ut bisa per annum prouincialia Di porum Concilia celebrentar, ses res rilis emerserit, nec fuerit Thessalonicensis Disopi iudicio terminata, ad Romanum referatar Anti item.
DE Conciliis autem Episcopalibus xXXVIti
non aliud indicimus, quam iancti Patres salubriter ordinarunt, ut scilicet iiij. bini conuentus per annos singulos habeantur , in quibus de omnibus querelis quae inter diuersos Ecclesiae ordines nasci adsolent, iudicetur: ac si fortὸ inter ipsos, qui praesunt, de maioribus quod abstin peccatis cauca nasci rur, quae prouinciali nequeat examine diffiniri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate Metropolitanus curabit instruere , ut si coram positis partibus nec tuo fuerit res sopita iudicio, ad nostram cognitionem, quicquid illud est, transferatur. Ursi MisDis passu im deserens rinitatem, maiorem stiam ambitus cassa petierit, nec istam obtinere poterit, Osa carered bebit.
SI quis autem Episcopus, ciuitatis suae x virtι medioctitate despecta , administra
293쪽
ν tionem loci celebrioris ambierit, Ee ad istius ' maiorem se plebem quacunque Tatio-' ne transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed carcbie dc propria , ut nec illis praesideat, quos per auaritiam concupiuit, nec illis quos per superbiam spretiit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec lupra mcnsuram iuris sui affectet augeri. Vt a altas alienum clericum sticitare , mel tenere praesemat ,suo Episopo non praebente consensum. xxxix. Λ LIENUM clericum , inuito Epi- ,scopo ipsius nemo suscipiat, nemo Ioa,m t. solicitet, nisi fortὸ ex placito charitatis id
inter dantem, accipientemque convcn
rit. Nam grauius iniuriae reus est, qui defiatris Ecclesia id , quod est utilius, aut preciosius audet vel abiicere, vel tenere, Itaque si intra prouinciam rCs agitur, transfugam clericum ad Ecclesiam suam Metropolitanus redire compellet. Si autem longius recessit, tui praecepti authoritate reuocabitur, ut nec cupIditata, nec
ambitioni occasio relinquatur. Ut in euocandis prouincialibus uisivis a Thessalameense Pontifice moriratio conseruetur, ne sub hoc colore sacerdotalis honor contumeliis addicatur , nec amphus
quam bini de prouinciis Episcopi, quos
Metropotitan1 probauerint, diragantur.
x L. TN euocandis autem a te Episcopis I moderatissmum esse te volumus, ne per maioris diligentiae speciem fiaternis gloriari videaris iniuriis. Vnde si causa aliqua maior erit, ob quam rationabile, ac necessarium sit fiaternum aduocare' conuentum, binos de singulis prouinciis Episcopos , quos Metropolitani crediderint esse mittendos, ad fraternitatem tuam venire sussiciat. Vt non amplius a statuto Concilij tempore,
quam dies XV. remoremur υι ν, σs inter eos fuerit oborta contentIo , cuncta Rom. Pontifici sub rasorum insinuatione pandantur: ut ab eo quod Deo pla
x Li. ΤT A Vt a praestituto tempore non vl-Itra x v. dies, qui conuenerint, non retardentur. Si autem inco, quod cum fratribus tractandum , definiendumve credideris, diuersa eorum fuerit a tua voluntate sententia. ad nos omnia sub gestorum testificatione serentur , ut remotis ambiguitatibus, quod Deo placeat, deceris iratur. Ad hunccnim finem omnem a. fectum nostrum curamque dirigimus, ut quod ad unitatem concordiae, Sc quod
ad custodiam pertinet disciplinae , nulla dissensione violetur, nulla desidia negligatur. Et te igitur, fiater dilectissime, de
eos fiatres nostros, qui de tuis offenduntur excessibus, caera tamen non sutillis stomnibus materia querelarum , hortor, dc moneo, ut quae pie sunt ordinata, salubriterque disposita, nulla concertationi turbentur, nemo quod suum es , quaerat, sed quod alterius. Et sicut ait Apostolus, L. Cori rex. unusquisque Vestrum proximo suo pia erat in bonum ad aedificationem. Non enim poterit unitatis nostrae firma esse compago, nisi nos ad inseparabilem solita Rρm ditatem vinculum charitatis adstrinxeriti quia sicut in uno corpore multa membra habemus , omnia aut m membra non eundem actum habent i ita multi unum corpus sumus in Christo , singuli autem alter alterius membra. Conncxio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit. Et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit. sed praecipue exigit concordiam facerdo tum, quibus etsi dignitas communis non est, tamen ordo generalis est. Quoniam
de inter beatissimos Apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio
potestatis, dc cum omnium par esset electio , uni tamen datum est , ut caeteris praeemineret. De qua forma Episcoporum quoque est orta distinctio. Et magna ordinatione prouisum est , ne omnes sibi omnia vendicarent, sed essent in singulis prouinciis singuli , quorum inter fratres haberetur prima sententia, Sc rursum quidam in maioribus urbibus constituti solicitudinem eius susciperent ampliorem , per quos ad unam Petri sedem uniuersalis Ecclesiae cura conflueret, dc nihil usquam a suo capite dissideret. Qui ergo scit se quibusdain praepositum, . non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum , sed obedientiam , quam exigit, etiam ipse dependat, dc sicut non vuIegrauis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii importabile pondus imponere. Discipuli enim sumus humilis, & mitis Maii, ii magistri dicentis:Discite a me quia mitis sum, Zc humilis corde, dc inuenietis requiem animabus vestris iugum enim meus ue est, dc onus meum leue est. Quod quomodo experiemur , nisi de illud in
294쪽
Marab. xo. obseruantiam veniat, quod idem Do- minus ait: Qui maior est vestrum , erit' ' minister vester ὲ qui autem se exaltauerit, humiliabitur , & qui se humiliat,
si salutem. Regressus ad nos filius meus Adeodatus , sedis nostrae di conus, dilectionem tuam poposcisse memorauit, ut de his authoritatem Apostolicae Sedis acciperes , quae quidem magnam dissicultatem diiudicationis videntur afferre: sed pro inspectione temporalium necessitatum adhibenda curatio est, Vt Vulnera , quae aduersitate hostilitatis inlata sunt, religionis maxime ratione
uod debeant femina , qua captis viris nuUerant abu, regressis de captiuirate viris prioribus copuiara, ut Pod suam svnusin que recipiat. x L I I. V M ergo per bellicam cladem , dc 3 - per grauissimos hostilitatis incursus C. per ita dicatis diuisa esse coniu
gia , Ut abductis in captiuitatem viris
feminae eorum remanserint destitutae, quae viros proprios aut interemptos p tarent , aut nunquam a dominatione credercnt libcrandos, Ac in aliorum coniugium solitudine cogente transierint: cumque nunc statu rerum , auxiliante Domino , In meliora conuerso nonnulli eorum , qui putabantur periisse , remearim , merito charitas tua videtur ambigere , quid de mulieribus , quae aliis iunctae sunt viris, a nobis debeat ordinari. Sed quia nouimus scriptum, quod iν. a Deo iungitur mulier viro , dc iterum praeceptum agnouimus, ut quod Deus iunxit, homo non separet, necesse est, ut Icgitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus , dc remotis m lis , quae hostilitas intulit, unicuique id, quod lcgitime habuit, reformetur, Omnique studio procurandum est, ut recipiat
unusquisque quod proprium est. u.d non probesur esse culpabilis , qui
detur esse sertitur. x LIII. A TEC tamen culpabilis iudicetur, del tanquam alieni iuris peruasor habeatur , qui personam eius mariti , qui iam non esse existimabatur , assumpsit. Sic enim multa, quae ad cos, qui in ca
ptiuitatem ditisti sunt pertinebant , inius alienum transire potuerunt, & tamcnplenum iustitiae est,ut iisdem reuersis propria reformentur. Quod si in mancipiis, vel in agris, aut etiam in domibus ac ponsessionibus rite seruatur ι quanto magis in Coniugiorum redintegratione faciendum est , ut quod bellica necessitate turbatum est, pacis remedio reformetur Vt viri de captiuitate regressi , intemperantia uxorum offensi non fuerim, svoluerint eas in cometium recipere, L seram habeant facultatem.
ET ideo si viri post longam captiuit XLI vitem reuersi ita in dilectione suarum coniugum perseuerent, ut eas cupiant in suum redire consortium , omittendum
est , Sc inculpabile iudicandum , quod necessim intulit , de restituendum est quod fides poscit.
Vis mulieres adprieres marius redire noluerint, velut impia, Eccles ira communione priuanda snt.
SI autem aliquae mulieres ita posterio- xxv.
rum virorum amore sunt captae , ut malint his cohaerere, quam ad legitimum redire consortium , merito sunt notan dae , ita ut etiam Ecclesiastica communione priuentur , quae de re excusabili contaminationem criminis elegerunt, ostendentes sibimet pro sua incontinentia placuisse, quod iusta remissio poterat
expiare. Redeant ergo in suum statum voluntaria redintegratione coniugia, neque ullo modo ad opprobrium malae voluntatis trahatur , quod conditio necessitatis extorsit : quia sicut hae mulieres, quae reuerti ad viros suos noluerint, impiae sunt habendae, ita illae, quae in affectum ex Deo initum redeunt , merito sunt laudandae.
Captiuis aut errore, aut fame, non veneratione cibos immolati uos edere compulsis paenItenita concedenda.
DE his autem Christianis, qui inter
eos, a quibus fuerant captiuati, immolatiliis cibis asseriantur esse polluti, consultationi charitatas tuae hoc etiam respondendum esse credidimus, ut poenitentiae satisfactione purgentur , quae non tam temporis longitudine , quam cordis compunctione pensanda est. Et siue hoc error extorserit, siue fames suas rit, non dubitetur abolendum, cum hu-
295쪽
usmodi cibus pro metu , aut indigentia , non pro religionis veneratione sit sum
aeuo bi, qui ad iterationem baptismi velis , vel timore coaeti animos snctina runt , parmienti sint subleuandi rem dio di ita ut senilis aetatis , pamulorum quoque, se agratuiunum , caeterarumque neces tatum habeatar solicita confide-rritone respectuν.
HI vero, de quibus similiter dilectio
tua nos credidit consulendos , qui ad iterandum baptismum vel metu coacti, vel errore traducti sunt, dc nunc se contra Catholicae fidei sacramentum e- isse cognoscunt, ea est custodienda mo-eratio, qua in societatem nostram non nisi per poenitentiae remedium , M perimpositionem Episcopalis manus , COmmunionis recipiant unitatem. Tempora poenitudinis , habita moderatione , tuo constituenda iudicio , prout conuersOriun animos inspexeris esse deuotos, pariterque etiam habentes aetatis senilis intuitum , & periculorum quorumque, aut aegritudinum respicientes necessitates. In quibus si quis ita grauiter urge tur , ut dum adhuc poenitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per facerdotalem solicitudinem communionis gratia subueniri.
Ut hi , qui ab haereticis baptizini sunt ,
tu facti Spiritus inuocatione Amentur.
NAM hi, qui baptismum ab haereti
cis acceperunt, cum baptizati antea non fitissent, sola sancti Spiritus inuocatione per impositionem manuum confirmandi sunt, quia formam tantum baptismi sine sanctificationis virtute, sumpserunt. Et hanc regulam, ut scitis, serua dam in omnibus Ecclesiis praedicamus, ut lauacrum semel initum nulla iteratione violetur , dicente Apostolo : Unus Deus, una fides, unum baptisma, cuius ablutio nulla iteratione temeranda est,
sed, ut diximus, sola sanctificatio Spiritus sancti inuocanda est, ut quod ab haereticis nemo accipit, a Catholicis saccr- dotibus consequatur. Hanc autem Epistolam nostram , quam ad consultationem tuae fraternitatis cmilimus, ad omnes fratres, εc comprouinciales tuos Episcopos facias peruenire , Vt omnium Obseruantiae data prosit authoritas. Data
xi I. Kal. Aprilium Cons. Maioriano Augusto. In causa Lupicini Epsopi Leo uniuersis Episvis per Casuriensem Mauritaniam cosituris.
V M de ordinationibus sacerdotum X LIX. quaedam apud vos inlicite usurpata crebrior ad nos commeantium sermo perferret, ratio pietatis exegit , ut pro
licitudine quam uniuersae Ecclesiae ex diuina institutione dependimus r
rum fidem studeremus agnoscere, vicem curae nostrae proficiscenta a nobis con-
fratri de consacerdoti nostro Potentio delegantes, qui secundum scripta, quae per ipsum ad vos direximus, de Episcopis, quorum culpabilis serebatur electio , quid veritas haberet, inquircret, nobisque omnia fideliter in)icaret. Vnde quia idem plenissime notitiae nostrae cuncta reseravit, dc sub quibus , qualibusque rectoribus quaedam Christi plebes in partibus prouinciae Caesariensis habeantur , sincera nobis relatione patefecit , necessarium suit, ut dolorem cordis nostri, quo pro dominicorum gregum periculis aestuamus, datis nunc quoque ad dilectionem vestram litoris promeremus , mirantes Tantum apud VOS D . cti per occasionem temporis impacati aut ambientium praesumptionem,aut tumultum valuisse popularem , ut indignis quibusque, & longe extra sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium, de ubernatio Ecclesiae dederetur. Non estoc consulere populis, sed nocere, nec praestare regimen, sed augere discrimen. Integritas enim praesidentium salus est subditorum, & ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae.
Principatus autem , quem aut seditio i 1.1.e: contulit, aut ambitus occupauit, etiam- P si moribus atque actibus non offendat,
ipsius tamen initii sui est perniciosus exemplo, Sc difficile est, ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio. Quod si in quibustibet Ecclesiae gradibus prouidenter, scienterque curandum est , ut in Domini domo nihil sit inordinatum, nihilque praeposterum,
quanto magis elaborandum est, ut in electione eius, qui supra omnes gradus co stituitur , non erret Nam totius f
miliae Domini status , dc ordo nutabit, si quod requiritur in corpore non inueniatur in capite. Vbi est illa beati Pauli
296쪽
Apostoli per spiritum Dei emissa praeceptio: qua in persona Timothei omnium
Christi sacerdotum numerus eruditur , de unicuique nostrum dicitur, Manus ciato nemini imposueris , neque communices peccatis alienis Quid est cito manus imponere, nisi ante aetatem maturitatis , ante tempus examinis, ante meritum obedientiae, laboris, ante experientiam disciplinae sacerdotalem honorem tribuere non probatis Et quid est communicare peccatis alienis , nisi dc talemessici ordinantem, qualis est ille , qui non meruit ordinari Sicut enim boni operis sibi comparat fiuctum, qui rectum tenet in Eligendo sacerdote iudicium: ita fraui semetipsum assicit damno , qui in suum collegium adsumit indignum Non ergo in cuiusquam persona praetermittendum est, quod in statutis generalibus continetur,. nec putandus est honor ille legitimus, qui fuerit contra diuinae legis praecepta conlatus. Dicente enim Apostolo , ut inter alias electionis regulas is Episcopus ordinetur , quem unius o Mris virum fuisse, aut esse constiterit. Tam sacrata semper habita est ista praeceptio, ut etiam de muliere facerdotis eligendi eadem intelligeretur seruanda conditio: ne sorte illa, priusquam in matrimonium
eius veniret, qui aliam non habuissetv-xorem, alterius viri esset experta coniugium. Quis igitur tolerare audeat, quod in tanti sacramenti perpetratur iniuriam, cum huic magno, venerandoque mysterio, nec diuinae quidem legis statuta defuerint, quibus euidenter est definitum, ut virginem sacerdos accipiat uxorem, Ae alterius thorum nesciat coniugis, quae uxor futura est sacerdotu 3 Iam tum enim in sacerdotibus figurabatur Christi, de Ecclesiae spiritale coniugium , Ut quo niam vir caput est mulieris, discat sponsa Verbi non alium virum nosse, quam Christum. Qira merito unam elegit , Vinnam diligit, de aliam praeter ipsam suo consortio non adiungit. Si ergo etiam inveteri testamento haec sacerdotalium coniugiorum sorma seruata est : quantomastis sub Euangeli, gratia constituti Α-postolicis dcbemus seruire praeceptis Vt quamlibet quis bonis moribus praeditus, de sanctis operibus inueniatur ornatus , nequaquam tamen vel ad diaconi
gradum, vel ad prestyteris honorem, vel ad Episcopatus culmen ascendat: si aut
ipsum non unius uxoris virum, aut V
rem eius non unius viri fuisse claruerit Monente verb Apostolo, atque dicente: a.dios
Et hi autem probentur prunum , 3c sic ministrent , quid aliud intelligendum
putamus, nisi ut in his prouectionibus non solum matrimoniorum castimoniam, sed etiam laborum merita cogit mus , ne aut a baptismo nouellis, aut a saeculari actu repente conuersis ossicium pastorale credatur C imper omnes gradus militiae Christianae de incrementis prosectuum debeant aestimari, an possint
cuiquam maiora committi, merito beatorum Patrum venerabiles sanctiones, cum de sacerdotum electione loqueren tur , cosdem ut idoneos sacris administrationibus censuerint, qui multo tempore per singulos ossiciorum gradus prouc-m , experimentum sui probabile praebuissent, utvnicuique testimonium vitae suae actuum suorum ratio perhiberet. Si enim ad honores mundi sine sufiiagio temporis , sine metito laboris indignum est peruenire , dc notari ambitus solent, quos probitatis documenta non adiuuant, quam diligens, de quam prudcias habenda est dispensatio diuinorum mU- erum , dc caelestium dignitatum Ne in aliquo Apostolica, de eanonica decreta violentur, & his Eeelesa Domini regenda crcdatur, qui legitimarum institutionum nescij, te totius humilitatis ignati non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt habere principium, cum valde iniquum sit, de absurdum , ut imperiti magistris, noui antiquis, dc rudes praeferantur emeritis. In domo quidem magna, sicut Apostolus disserit, necesse est, ut vasa diuersa sint, quaedam aurea , 3c argentea, quaedam vero lignea, Ae fictilia , sed horum ministerium pro materiae qualitate discernitur , nec est pretiosorum idem usus , de vilium. Nam inordinata erunt omnia , si fictilia aureis , 8c lignea praeferuntur argenteis. Sicut autem in ligneis, de fictilibus eorum hominum species figuratur , qui nullis adhuc virtutibus nitent, ita in aureis, de argenteis hi sne dubio declarantur, qui per longae eruditionis ignem , de per fornacem diuturni laboris excocti aurum probatum, de argentum purum esse meruerunt. Quibus si merces pro deuotione non redditur, omnis Ecclesiastica disciplina tesoluitur: omnis ordo turbatur , dum in Ecclesa, qui nullum subierunt ministerium , peruerso eligentium
297쪽
iudicio indebitum obtinent principatum. Cum ergo inter vos tantum Valuerint aut studia populorum, aut ambitus superborum ut non solum laicos , sed etiam secundarum uxorum viros, aut viduarum maritos ad ossicium e gnoscamus pastorale prouectost nonne aperti D3. T L E- sinae exigunt causae, ut Ecclesiae in qui- commissa sunt, iudicio seueriore purgentur, Se non solum in tales Praesules, sed etiam in ordinatores eorum vivitio competens proferatur Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura iustitiae 1 8e quia uniuersae Sedis Apostolieae pietate compellimur ita nostram temperare sententiam , Ut trutinato pondere delictorum, quorum lique non una mensura est , quaedam eredamus vicunque toleranda, quaedam Vero penitus amputanda. Os enim qui vel secundas nuptias inierunt, vel vidua
rum se coniugio sociarunt, nec Apostolica, nec legalis authoritas sacerdotium obtendere permittit. Et multd magis illum , si fuerit in vestro iudicio confutatus, qui, sicut ad nos relatum est, duarum simul est maritus uxorum, vel illum qui ab uxore dimissus, alteram duxisse perahibetur. Caeteros verb, quorum proue ctio hoc tantum reprehensionis incurrit, quod ex lateis ad ossicium Episcopale delecti sunt, neque ex hoc , quod uxores habent, possi1nt esse culpabiles, susceptum sacerdotium tenere permittimus non praeiudicantes Apostolicae Sedis sta-Nis. c., . tutis, nec beatorum Patrum regulas re- i. soluentes, quibus salubriter constitutum est, ne primum , aut secundum, aut tertium in Ecclesia gradum quisquam laicorum , quibuslibet susstagiis fultus ascendat, priusquam ad hoc meritum perlegitima augmenta perueniat. Quod enim nunc utcunque patimur esse veniale , inultum postmodum esse non poterit, si quisquam id, quod omnino intergicimus usurparit. Quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, neque quod potuit aliqua ratione concedi fas erit amplius impune committi. Cum itaque de omnibus fete, quae fratris nostri P tentij relatio continebat, plenissime dilectionem vestram per David fratrem AeCoepiscopum nostrum, qui de sacerdo- iij merito nobis est probatus, de moribus videatis instructum. Superest fratres, Ut concorditer Ad salubres suscipiatis hortatus , S: nihil per contentionem agen
tes , sed ad omne studium deuotionis unanimes diuinis, S: Apostoli eis eonstitutionibus pareatis, de in nullo patiamini prouidentissima canonum decreta violari. Quae enim certarum remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis , ne quod ad tempus pia lenitate concessimus , iusta postulatione plectamus, in eos specialius, 3e propensius commouendi, qui in Episcopis ordinandis sanctorum Patrum
statuta neglexerunt, fle quos refutare debuerint , eonsecrauerint. Viide s qui Ε- piscopi talem consecrauerint sacerdo- ε, rem, qualem esse non liceat, etiamsi ali quo modo damnum proprii honoris euaserint, ordinationis tamen ius ulterius non habebunt, nec unquam ei sacramento intererunt, quod neglecto diuino
iudicio immerito praestiterunt. Illud sane, quod ad sacerdotalem pertinet digni-'
ratem , inter Omnia volumus canonum
statuta seruari: ut non in quibuslbet locis , neque in quibuscunque castellis, Aevbi ante non fuerunt Episcopi, Consecrentur: cum ubi minorra sunt plebes, minoresque conuentus , presbyterorum
cura suffciat, Episcopalia autem gubernacula non nisi maioribus populis, de frequentioribus ciuitatibus oporteat praesdere , ne quod sanctorum Patrum di uinitus inspirata decreta vetuerunt, viculis, & possessionibus vel obscuris , flesolitariis municipiis tribuatur sacerdot te sustigium, de honor, cui debent excella lentiora committi, ipsa sui numerositate vilescat. Quod nune in sua dioeces Re stitutus Episcopus factum esse causatus est, Ae rationabiliter postulauit, vi s Eoiscopi eorum locorum, in quibus non debuerant ordinari , humana conditione decesserint, loca ipsa ad ius eius Antistitis redeant, cuius tuerint ante priora: Acinutile est, ut saeerdotalis dignitas incon-sderata ordinandis facilitate superflua
multiplicatione minuatur. De his autem, quae in sacro virginita- s Ahia. tis proposito constitutae barbaricam pertulere violentiam , 5e integritatem pudoris non animo , sed corpore perdide-Dinins runt: ea nobis videtur seruanda moderatio , ut neque in viduarum deiiciantur gradu, nec in sacrarum , 5e perseuerantium virginum numero ccnseantur: qui bus, si in omnibus virginalibus perseuerant, & castimoniae loliditatem mente custodiunt, sacramentorum non est neri, le
298쪽
ganda communio, quia iniustum est ilialas in eo vel argui, vel notari, quod non voluntas amittit, sed vis hostilis eripuit.
Causam quoque Lupicini Episcopi illieiubemus audiri, cui multum , Λ saepius postulanti communionem, ac rationem reddimus, quoniam eum ad nostrum iudicium prouocasset, immerito eum pendente negotio , , communione videbamus fuisse suspensum. Adiectum etiam illud est , quod huic temere superordi
natus esse cognoscitur , qui non debuit ordinari, antequam Lupicinus in praesenti positus , aut confutatus , aut certὸ
eonfessiis iustae pota subiacere sententiae , ut vacantum locum , quemadmo-dtim disciplina Ecclesiastica exigit, is ,
qui consecrabatur , acciperet. Si quae vero aliae emerserint causi, quae ad statum Ecclesiarum, & ad concordiam pertineant sacerdotum, illic sub timore D mini volumus iudicio ventilentur, &de componendis , atque compositis omnibus ad nos relatio plena mitta re VI ea, quae iuxta Ecclesiasticum morem iustE, Ae rationabiliter fuerint definita , nostra quoque sententia roborentur. Data I v. Id. Augusti.
De con oris Ecclesia cis pro temporis
E L A s i v s fratribus uniuersis Episcopis per Lucaniam Ac Brutios-Siciliam constitutis. Necessaria rerum dispensatione constringimur, & Apostolicae Sedis moderamine conuenimur, sic canonum paternorum decreta librare, & retro praesu lum, decestarumque nostrorum praecepta metiri: ut quae praesentium necessitas temporum restaurandis Ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri, temperemus , quo nec in totum formam veterum videamur excedere regularum , A
reparandis millitiae clericalis ossiciis, quae per diuersas Italiae partes ita belli, famis que consumpsit incursio, ut in multis Ee-elesiis s sicut fratris & Coepiscopi nostri Ioannis , Rauennatis Ecclesiae sacerdo iis , frequenti relatione comperimus usquequaque desciente seruitio mini strorum , nisi remittendo paulisper Ε clesiasticis promotionibus antiquitus interualla praefixa, remaneant Isine quibus administrari nequeant ) sacris ordinibus Melasae funditus destitutae , atque in plurimis locis per inopiam competentis auxilii salutare subsidium redimendarum
dest animarum, nosque magno reatu, si tanto coarctante periculo, non aliquatenus consulemus, inuecti. Vt ubi nasta perarges necessitus , con tuta Parram anuiolara semensar, via cum δε- faerant clerici, de monachιs elgantur.
P Riscis igitur pro sui reuerentia II.
manentibus constitutis, quae ubi nul- Dist. 11. e. lavet rerum, vel temporum perurget am Prisciis. gustia , regulariter conuenit cultodiri,
eatenus Ecclesiis, quae vel cunctis sunt prauatae ministris , vel sufficientibus viaque aded dispoliatae seruitiis, ut plebibus ad se pertinentibus diuina munera suinplere non valeant, tam instituenda, quam
promouendi clericalis officij se spatia dic pensanda concedimus , ut si quis etiam de religioso proposto, &disciplinis mo- D. . et tinasterialibus eruditus ad clericale munus accedat, inprimis eius vita praeteritis acta temporibus inquiratur vel si nullo graui facinore probatur insectus, s se cundam non habuit fortassis uxorem,nce a marito relictam sortitus ostenditur, si poenitentiam publicam fortassis non gessit, nec ulla corporis parte vitiatus apparet , si seruili, aut originariae non est conditioni obnoxius, s curiae iam probatur nexibus absolutus, si assecutus est literas , sne quibus vix fortassis ostiatij possit implere ministerium, ut si his omnibus , quae sunt praedicta, sulcitur, continuo lector, vel notarius, aut certe defensor essectus post tres menses existat acolrthus , maxime si huie aetas etiam sustragatur, sexto mense subdiaconi nomen accipiat, ac si modestae conitersationis, honestaeque voluntatis existit, no-
299쪽
no mense sit diaconus, completoque an no sit presbyter , cui tamen quod ann rum lucrant interstitia conlatura, sancti propositi sponte suscepta doceatur prae stitisse deuotio. Vi si Oi de laicis eligantur ad clerum, masta solicitius in his, ea qua de monachis Hera At, inquirantur.
111. C I verb de laicis quispiam Ecclesiastiis
vinis . . ocis est adgregandus officiis, tanto δε- . si τινὲ licitius in singulis, quae superius compre- i liensa sunt, huiusmodi decet examin ri personam, quantum inter mundanam, religiosamque vitam constat esse discriminis, quia utique conuenientia Ecclesiae ministeria reparanda sunt non inconuenientibus meritis ingerendi. Tantoque magis, quod secris aptum possit esse seruitiis, in corum quaerendum est institutis , quantum de tempore , quo fue-tant haec adsequenda , decorpitur : ut morum habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit, ne per occasionem supplendae penuriae clericalis vitia potius diuinis cultibus intulisse iudicemur, non legitimae familiae confutemur procurasse compendiar quorum promotionibus super anni metas sex menses nihilominus subrogamus. Quoniam, sicut dictum est, distare conuenit inter personam diuino cultui deditam , &de Iescorum conuersatione venientem. Quae tamen eatenus indulgcnda credidimus, ut illis Ecclesiis, quibus infestatione bellorum vel nulla penitus, vel exigua remanserunt ministeria , renouentur. Ouatenus his Deo propitio
restitutis in Ecclesiasticis gradibus subrogandis , canonum paternorum vetus forma seruetur, nec contra eos ulla ratione praeualeat, quod pro accedentis desectus remedio prouidetur , non aduersus scita maiorum noua lege proponitur, caeteris Ecelestis ab hac occasione cessantibus, quas non simili clade vastatas pristinam faciendis ordinationibus conuenit
tenere sententiam, quo magis hac opportunitate commoniti obseruantiam venerandorum canonum propensius delegamus , singulorum graduum conscientias admonentes , ne in inlicitos prorumpe-Dιε.1ο re moliantur excessiis. Nec fas esse confidat quisque Pontificum bigamos , auz coniugia sortientes ab aliis derelicta, siue quonibet post pinnitentiam , vel sine literis, vel corpore vitiatos, vel conditioin
narios , aut curiae, publicarumque rerum nexibus implicatos, aut passim nulla temporis congruentis expectatione discussos diuinis seruituros applicare mysteriis, neque pro suo libito iura studeant aliena peruadere absque Sedis Apostolicae iusta
dispositione mandante. Ut ab Episcopis , praeceptione Papa . noua Basilica dedicentur. BAsi LicAs nouiter institutas, non peis τ' . titis ex more praeceptionibus, dedicar non audeant, non ambiant sibimet vindicare clericos potestatis alienae. Ut nulla pretia de baptitandis, consignandiaque siritibus exigantur. 'uod F qai hoc perpetrauerint, honoris flui periculo
fidelibus pretia nulla praefigant, nec illationibus quibustibet impositis exagitare cupiant renascentes, quoniam quod gratis accipimus, gratis dare mandamur. Mara.
Et ideo nihil a praedictis prorsus exiger moliantur , quo vel paupertate cogente deterriti , vel indignatione reuocati redemptionis sui causas adire despiciant: Certum habentes , quod qui prohibita deprehensi fuerint admisisse , vel commissa non potius sua sponte correxerint,
periculum subituri proprij sine honoris.
Ut presbyteri modum debitum fruent, non tari a conficiant, non confignent, nec
praesente qMolibet ui po , nisi iubeantur ab iήρ, vel orare, vel ere pro
mant , nec acolythum, vel FbHaconum faciant.
NE c minus etiam presbyteros, vitra V I
suum modum tendere prohibemus,
nec Episcopali fastigio debita , sibimet
audacter adsumere et non conficiendi chrismatis , non consignationis Ponti fiacalis adhibendae sibimet arripere facultatem: non praesente quolibet Antistite, nisi fortasse tu beantur, vel orationis, vel actionis sacrae suppetere sibi praesumant licentiam, neque sub eius aspectu , nisi iubeantur , aut sedere praesumant, aut venerabilia tractare mysteria, nec sibi meminerint ulla ratione concedi, sine summo Pontifice, subdiaconum, vel acolythum ius habere faciendi; nec prorsus a, dubitent , si quicquam ad Episcopale mirunisterium specialiter pertinens suo motu
300쪽
putauerint mequendum , continuo se presbyteri, dignitate, de sacra communione privari. Quod fieri necesse est, censeamus, si eorum Praesule deserente, huiusmodi fuerit praeuaricatio comprobata , nec ipso eorum Episcopo a culpa conniventiae, εcultione vacaturo, si immoderata facientes dissimulauerat vinditi
Similiter ut diaconi mensuram propriam
iuxta Pamum decreta cus oriant. VII. Iaco Nos quoque propriam con-ND. c.M. I instituimus seruare mensuram , nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum quippiam tentare permittimus ,
nihil eorum suo ministerio penitus applicare , quae primis ordinibus proprie decreuit antiquitas , absque Episcopo , vel presbytero baptizare non audeans, nisi praedictis fortassis ossiciis longius
constitutis necessitas extrema compellat, quod de laicis Christianis facere plorumque concedi cur. Σ2.3d diaconi in presbyterio residere non possint, nec cum tractatus habetur Mussa cus , nec sacri cerporis praerogati nem praesentibus debeant usurpare presbyteris.
viii. NTON in presbyterio residere, cum 1 diuina celebrantur, vel Ecclesiasticus habetur quicunque tractatus , sacri corporis praerogationem sub conspectit Pontificis seu presbyteri, nisi his absentibus, ius non habeant exercendi. Cum enim decreta venerabilium sanctionum nos quoque magnopere custodire nitamur, ac sine eorum dispendio etiam illa, quae pro alicuius utilitatis fortasse compendio videantur laxanda, Credamus. ciuia Aposolica Sedes paternos canones pist Do deuotoque custossiat. IX. UMQv E nobis contra salutarium
reuerentiam regularum cupiamus
temere nillil licere, oc cum Sede, Apostolica super his omnibus fauente Domino, quae paternis canonibus sunt prae fixa , pio, deuotoque studeat tenere proposito, satis indignum cst quemquam vel Pontificum vel ordinum lubsequentum hanc obseruantiam rcfutare, quam beati Petri sedem de sequi videat, de docere: satisque conueniens sit, Vt totum corpus Ecesesiae in hac sibimet obseruatione concordet, quam illic vigete conspiciat,
ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. Dicente autem scriptura , Om aenate ιn me charitarem, & item, Omnia I. mma..cam ordine fant. atque iterum Psalmista Ps.L0. praedicante, circundare Sion, ct compitati-
mim eam, MFrate in turribus eius, ponite
corda vesisa in virtute Pim , se dismnite
gradus eius, ut enarretis in pro me altera, quoniam hic es Deus, Deus nouer matemnum , se i e neget nos in saecula. Hic proculdubio , qui in Ecclesiasticarum narratur altitudine dignitatum, & in cuius virtute bonis operibus corda ponenda sunt, gradibus utique distributis cunctis Deus noster, Sc tector populis praedicandus est Christianis, ubi nemo sibimet aliquid aestimet imminutum: cum &devinniuscuiusque gradus persectione nil deperit, dc conuenienter retinendo, quod eaelesti dispensatione conlatum est, pariter nobis de cognoscibilem Deum fieri,& tribuit esse rectorem. Nam de si quid
indulgetur de temporum quantitate moribus adgregata strenuitate pensatur : si vitae iam proposito continetur, quod protelata fuerat aetate curandum, dumm do illa nullatenus dissimulata subripiant: quorum quodlibet in esse claruerit merito clericalibus insulis reprobabilem conuincat eme personam. Etsi illa non L. . a. nnunquam sinenda sunt, quae si caetero- rum constet integritas, sola nocere non valeant: illa tamen sunt magnopere praecauenda , quae recipi sine manifesta decoloratione non postunt. Ac si ea ipsa, quae nullo detrimento aliquoties inaul genda creduntur, vel rerum, Temporum que cogit intuitus , vel acceleratae prouisionis respectus excusat: quanth magis illa nullatenus mutilanda sunt, quae nec ulla necessitas, nec Ecclesiastica prorsus extorquet utilitas Ut praeter Paschale tempus, vel Pentecoste nemo baptizare prasumat, nisi omnes
tantum, quos agramis extrema compu- rit.
BAντ iz AN Di sibi quispiam passim x.
quocunque tempore nullam credat Da - .
inesse fiduciam, praeter Paschale festum, of Α '
de Pentecosten venerabile sacramentum, excepto duntaxat grauissimi languoris m- cursu , in quo verendum est , ne morbi crescente periculo sine remedio salutari fortassis aegrotans exitio praeuentus