Bibliotheca iuris canonici veteris in duos tomos distributa. Quorum vnus canonum ecclesiasticorum codices antiquos, tum Graecos, tum Latinos complectitur; subiunctis vetustissimis eorundem canonum collectoribus Latinis alter vero insigniores iuris ca

발행: 1661년

분량: 664페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

DECRETA

avis ds quis interdicta despexerit, gradus sui periculo subiacebis.

II. DROINDE nos, ne quid meritis di-I lectionis tuae derogemus , ad te potissimum scripta direximus, quae in Omnium fratrum , de Coepiscoporum nostrorum facies ire notitiam, non tantum eorum , qui in ea prouincia sunt, sed etiam qui vicinis dilectionis tuae prouinciis adiunguntur. Sciet , quisquis hoc, postposita Patrum de Apostolicae Sedis authoritate , neglexerit, a nobis distri ctius vindicandum , ut loci sui minim Edubitet sibi non constare rationcm, si hoc putat post tot prohibitiones impune posse tentari: contumeliae enim studio fit, quicquid interdictum toties usurpatur.

Ua in Angulis cleri gradibus tempora sim prae xa. D, T T AE c autem singulis gradibus ob-Di . e. t 1 seruanda sunt tempora: Si ab infan-

δ' ira tia Ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, inter lectores usque ad vIcesimum a iacis annum , continuata obseruatione perduret. Si maior iam , Sc grandaevus acccsserit, ita tamen, ut post baptismum statim se diuime militiae desideret mancipari, siue inter lectores, siue inter exorcistas quinquennio teneatur, exinde a -Iythus, vel subdiaconus quatuor annIS ,s: sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat, in quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debebit. Exinde sumagantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae fidei do cumentis , presbyterij sacerdotium poterit promereri. De quo loco si eum exactior ad bonos mores vita produxerit, summum Pontificatum sperare debebit. Hac tamen lege seruata, ut neque digamus, neque poenitens ad hos gradus pos. sit admitti. Sane, ut etiam defensores Ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta obseruatione teneantur, si meruerint esse in ordine clericatus. Data I x. Kal. Mart.

Dominis nostris Honorio m. dc Theodosio v III. Augg. Conss. Ad presbyteros Rauennariam. ZΟ s 1 M i Episcopi commonitorium I U. presbyteris & diaconibus, qui Ra- Sarsi .uennae sunt. Ex relatione fratris noliti ' Archidami presbyteri qualiter suscepti sitis, vel quid egeritis , agnouimus et veΙ qualiter illi suscepti sunt, qui contra canones aduersumnos ad comitatum,nescio qua audentes temeritate, ire voluerunt.

Ad quos haec, quae nunc misimus, olim scripta feceramus; eorum, quas iniuri Se miserant, respondentes epistolis. Sed quoniam non potuerunt rei in sua, hoc est in nostra Ecclcsia Romana, cum nostris compresbyteris commorari: has ad vos illis tradendas literas destinauimus, in quibus decreto nostro sanximus, memoratos perturbatores omnium ab Apostolicae nostra: Sedis communione alienos fuisse , atque nostra subscriptIone, prolatam sententiam suscepisse. Illos Gliam , qui effrenato huius facto , consili6que assensum commodare voluerunt: vestrae charitatis est aestunare qualiter habeantur. Quibus hoc obiicere vos debetis . , quod iuxta canonum praecepta fortiter incurrere , dc qualiter presbyteros non decebat, rebelles existere tentaverunt. Vos tamen monemus, in speculis esse debere : ne qua eorum prorumpat audacia, quos anathematizatos

scit sancta , dc Apostolica Ecclesia. De

his vero , qui eorum se societati iunxerunt, quid de his agere debeamus, cum reuersi fueritis, consilio meliori tra stabimus. Et alia manu. Datum v. Nonas O ciuiliictob. Honorio xo. dc Theodosio v I M.

272쪽

INCIPIUNT DECRETA

Sappi ratio Papa Bonifaciν , in consisadrar a principe, quatinas in miae Romanumquam 'ν amsitam ordinetur Antistes.

Hora ostio Augusto. E 2 D elesiae meae , cui Dcm n ster meum sacerdotium, nulli vobis res humanas regentibus , deputauit, cura constrangiz, ne ea sis eius, quamuis adhuc corporis incommoditate detinear , propoer conuentus,

qui a sacerdotibus uniuersis, & clericis, at Christianae plebis perturbationibus agitantur,apud aures Christianissimi ptin

cipis desina. Siquidem secus, quam oportet , eueniat, non vos id facere, qui cuncta aequa moderatione componitis e sed nos per nostram tacentes desidiam vide bimur , quod ciuitatis quietem, Ecclesiae pacem peruertere valeat, amisisse. Cum enim humanis rebus diuinae cultor religionis , Domino faucnte, praesideas: n

lira culpa erit, si non id sub vestra gloria

quam certum est diuinis semper rebus animo promptiore fauisse) firmo sta hili iure custodiatur, quod per tot annCrum seriem, de sub illis etiam Principibus

obtinuit, quos nulla nostrae religionis cura constramit, id est ut seruentur licita, Et sub vestrae imperio clementiae, mini

me, quae sunt illicita, formidentur. Ipsa enim Ecclelia deuotionem tuam, Christianissime Imperator, meo quidem sermone , sed suo venerabili appellat affectu, quam Christus Deus noster , vestri sidus rector , Ac gubernator imperii uni desponsatam sibi , 5 intactam virginem seruat nec in ea aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus inlidi,& quaeiam faciem tempestatis insolitae

tumore turbari, gloriosissime Ac tranquilialissime Imperator Auguste ipsa vero quaeum desponsata, vestra tamen mater est: Ecclesia, hac pietatem vestram legatione, quam suas sacerdotibus commisit, appcllat, praeterita, praesentiaque repetit. Vobis inquit religiose imperantibus modo tutus est populus , tam fidus Deo, quam tibi, qui es Princeps Christianus. Ecce enim inter ipsa mysteria, inter preces suas, quas pro vestri felicit te dependit imperii, teste, apud quem,& de cuius sede agitur, sancto petro, solicitis pro religionis obseruantia vocibus clamat, cum solicita petitione miscetur Oratio: ne nos in varias res semel evulsa distrahat a cultu solito, tentatore solicitante , discordia. Ageret pluribus, Princeps Christianissime , nisi apud te suarum esset secura causarum, & nisi in oppressionibus idolorum , in haereticorum cCr- rectionibus, fide tua, diuino cultu pariter cum imperio semper florente , vicisset. Habet refugium, pium tuae mansuetudinis animum, cum suae religionis veneratione coniunctum. Cum quicquid huic proficiat, vos agatis, conferatis fia- tribus , & consacerdotibus meis, probatissiniis viris, a me, & ab omnibus , qui Ecclesiam faciunt istiusmodi, legatis, quibus precamur, sacrae causam religio

nis prosequentibus, in urbe vestrae mansuetudi s , hoc animo , quo postulatis adnuitis, in perpetuum statui uniuersalis Ecclesiae consulatis. Datum Kal. Iulus.

vis dentis Romae uisopi oraenari fue

ae venerabili BONIFACIO, Papae vr- νM.,. bis aeternae. Scripta beatitudinis tuae debita reuerentiae gratulatione suscepimus: quihus recensiis, egimus omnipotenti Deo maximas gratias, quod sanctimoniam tuam post longum ancommodum optatae redditam didicimus sanitati. Et ideo reuertentibus venerabilibus Viris gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus, ac petimus, uti quotidianis orationibus Apostolatus tuus studium, ac votum suum circa salutem, atque imperium nostrum dignetur impendere. Illud autem pietati nostrae satis placitum esse cognosce, quod sanctimonia tua de Eccleliarum , aut populi pe

273쪽

DECRETA

turbatione solicita est. Quae ut ne aliqua ratione possit euenire, satis clementia nostra credidit esse provisum.Denique bea-.titudine tua praedicante, id ad cunctorum

clericorum notitiam voluimus perueni

re , ut si quid λαὶ religioni tuae quod

non optamusὶ humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus esse ces-νν. si sandum. At si duo contra fas temeritate certantes , fuerint ordinati , nullum ex

his futurum penitus sacerdotem, sed illum solum in Sede Apostolica permansurum , quem ex numero clericorum

noua ordinatione diuinum iudicium de uniuersitatis consensus elegerit. Vnde id obseruandum cst, ut omnes tranquillam mentem, de pacificos animos ex serenitatis nostrae admonitione custodiant, nec aliquid seditiosis conspirationibus tentare conenturi cum celtum sit, nulli partium sua studia profutura.

Epiuoti Bonifacij Episcopi etriis Roma ad Episopos Gae . de Maximo Dissopo,

diuersis craminabus accusuo.

TROCLO. REMIGIO, MAXIMO, H ILARIO, SE v ERO, V ALEMR I O , IvLIANO, CASTORIO, LEONTIO, CONs TANTINO, IOANNI, MONTANO, M Λ λ I N o, M A v-R I T I o , 5c caeteris Episcopis per Gallias , dc septem prouincias constitutis. Valentinae nos clerici ciuitatis adierunt proponentes per libellum crimina, quae Maximum , teste tota prouincia, asserimi commisisse i delegata toties cognitione illum constituta semper subterfugisse iudicia, nec confisum conscientia festinas se, ut si esset innocens, examinatis omnibus purgaretur, quae toties decreta, ex nostratum quoque chartarum instructione Cognouimus. Qui econtrario probauit de se illa, quae dicta sunt, quia ad ea

confutanda, cum cssent innumera, ade-cestaribus meis prouincialis est d legata

cognitio. Conuentus etiam dicitur euitasse, Ec adesse minime voluisse, Zc nullus dubitat, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absoluatur, qui est innocens, qua rit. Sed astuta cauillatio eorum , qui Versutis agendum

credunt esse consiliis, numquanI mnocentiae nomen accipiet. Confitetur enim

de omnibus, quisquis se subterfugere iudicium dilationibus putat. Veniet aliquando tamen ille , qui Latia perhibetur, in medium, nec prodest illi toties Iamin se, toties subterfugi sic, quem sui actus, Ad commissa quocunque fugerit, ea qu*obiiciuntur illi , si vera sunt, crimina

persequuntur. Debueram quidem iam nunc dignam pro eius accusatis in nostro iudicio actibus, qui cognitionem, 8c decretum iudicum saepe declinando credidit inludendum, ferre sententiam, at ne aliquis praecocem forsitan iudicaret, de sibi, qui absens est, licet sit quaesitus a nobis, reseruatum esse nihil diceret: maluimus , intercapedine temporis data,differri: chm hoc etiam eius accusatores assererent. De cuius intentionibus, de moribus sit siccurum, Maximum tanto magis damnanda committere , quant tardius se constituto iudicio praesentaret. Quem Manichaeorum inuolutum caligine arguunt, turpi secta olim, ita ne cum

possit abluere animum sordida se improbatione obiectae rei, gesta Synodalia proserentes , 8c coimmissis inuolutum undique flagitiis , nullum enim sanitatis habuisse respectum, quem furore suo, 3c insana temeritate ad saecularium quoquo

iudicum tribunalia subditum quaestioni, quod in vili quoque persona turpissimum est, obiicerent peruenisse Sc homicidii damnatum asserunt gestis prolatis in

medium .Et hunc talem, post tanta, taliaque commissa Episcopatus adhuc sibi nomen in suis latibulis vindicare, in propriae

ciuitatis infamiam, nimiis doloribus conqueruntur , dc sanctum nomen vendicando sibi velle polluere. Ideoque fratres charissimi, quia audiendus hic praese lare se noluit, ne conuictus forsitan ab accusantibus se clericis posset digna tandem, aliquando praesentatus, Episcopali iudicio pronunciationis congruae feriri sententia. Quamquam illi, cum haec edocta fuerint, quae potest huius nominis esse iamira, qui pudorem nunquam habuisse sacerdotij perhibetur, Ac locum

suum ne modico quidem tempore custodisse: dilationem dedimus , Sc decreuimus vestrum dcbere intra prouinciam cs- - se iudicium, de congregari Synodum ante diem Calendarum Nouembrium : visi adesse voluerit, praesens, si confidit, ad obiecta respondeat: si adesse neglexerit,

dilationem sententia de absentia non lucretur , nam manifestum est confiteri

eum de crimine , qui indulto, de toties delegato iudicio , purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, virum

274쪽

in praesenta examine omnia , quae dicta sunt, comprobentur, cam ipsa quoque confessione procurata loves constet absentia. Nos autem per omnes prouincias literas dirigemus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat : ut ad prouinciam venire cogatur, de illic se constituto praescntare iudicio: Quicquid autem vestra charitas de hac causa duxerit decernendum , cum ad nos relatum fuerit, nostra, ut condecet, necesse est authori- 4 christi late firmetur. Datum sub die idus Iunij

pto Metropolitano, Etsopus ordinetur. iv. D ONIF Actus Episcopus urbis R lymae. Hi LAR Io Episcopo Narbonens. Difficilem quidem fidem querimoniis commodamus, quarum sacerdotes Domini pulsat intentio : maxime, cum eos loquuntur quippiam contra Patrum statuta tentasse, sed frequenter has asserit, sicut nunc , multitudo causan tium. Ecce enim, ut charitas tua recognoscit ex subditis, Lutubensis Ecclesiae cleri ordo, vel plebis preces suas, vel I

Hirymas ad nos, quantum datur intelligi, magno cum dolore miserunt, diceniates , Cocpiscopum nostrum Patroclum sua petitione cessante , in locum decedentis Episcopi, nescio quem, in aliena prouincia, praetermista Metropolitano, contra Patrum regulas ordinasse a quod nequaquam possumus ferre patienter, quia conuenit nos paternarum sanctio-Mμ . , num diligentes esse custodes. Nulli etenim videtur incognita synodi constituis

tio Nicaenae et qua ita praecipit, ut eadem p rie Verba ponamus, per Unamquam que prouinciam ius Metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subiectas , quod illi quia aliter credendum non est, seruandum, sancto Spiritu suggerente, sibimet censuerunt. Vnde, frater charissime, si ita res sunt, & Ecclesiam supradiciam prouinciae tuae limes includat , nostra authoritate communitus , quod quidem facere sponte deberes, desideriis supplicantium de Voluntate respecta ad eundem locum , in quo ordinatio talis celebrata dicitur, Metropolitani iure munitus , dc praeceptionibus nostris fretus accede , inteli gens arbitrio tuo, secundum regulas Patrum , quaecunque facienda sunt, a nobis esse concessa, ita ut peractis omnibus

Apostolicae Sedi, quicquid statueris, te

reserente clarescat, cui totius prouinciae ordinationem liquet esse mandatam. Ne moergo eorum terminos audax temerator excedat, nec aliquid in illorum comtumeliam partibus sitis, quae sibi non videntur concessa , defendat. Cesset huiusmodi presia nostra authoritate praesumptio eorum, qui ultra licitum suae limitem dignitatis extendunt. Quod idcirco dicimus , Ut aduertat charitas tua adeo nos canonum praecepta servare, Ut ita constitutio quoque nostra definiat: quatenus Metropolitani sui unaquaeque prouincia in omnibus rebus ordinationem semper expectet. Datum v. Id. Fe- An. Cluisti br. Dominis nostris Honorio x ii I. de

Theodosio x. Augustis, Consulibus.

INCIPIUNT D E CRETA

CALESTINI PAPAE.

De Prostero se Hilario , qui quosdam Galba presbyteros accusani Pelagij

sectatores I. AELEsTIN vs Episcopus,

EI A eLD Io, F I L T AN Io , de caeteris Galliarum Episcopis. Apostolici verba praecepti sunt apud Iu- os, atque gentiles sine offensione nos

esse debere. Hoc quisquis Christianus x. Po. . est, tota animi virtute custodit. Quod ais, i ..cum ita sit, non parum periculi illum manere poterit ante Deum, qui hoc detrectat etiam fidelibus exhibere. Nam qua t cm Lliter nos, qui neminem perire volumuS, ista contristent , quae authoribus Christianis percellunt animos Christianos, Dominicus in Evangelio sermo testatur. Ait enim ipse Saluator , quod expediat Maii, itiscandalizanti unum de pusillis, in maris

profunda demergi, & ideo quae sit eius

275쪽

iam poena quaeramus cui tale supplicium legimus expedire. Filii nostri praesentes Prosper,dc Hilarius,quorum circa Deum nostrum sol ieitudo laudanda est, tantum, nescio quibus, presbyteris illic licere, quidissensioni Ecclesiarum studeant, sunt apud nos prosecuti , ut indisciplinatas

quaestiones vocantes in medium pertin citer eos dicant praedicare aduersantia veritati , sed vestrae dilectioni iustilis imputamus, quando illi supra vos habent co-Maith.io. piam disputanda. Legimus , ra magι- fum non esse disi tam , hoc est, non sibi debere quenquam ad iniuriam doctorum vindicare doctrinam. Nam te hos ipsos a Deo nostro positos nouimus ad docendum , cum sit dicente Apostolo, cis tertius locus intra Ecelesiam depu- . r. rL. Landus. Quid illic spei est, ubi magistris tacentibus hi loquuntur, qui, si ita est, eorum discipuli non fuerunt Timeo ne connivere sit hoc tacere, timeo ne magis ipsi loquantur, qui permittunt illis taliter loqui. In talibus causis non caret suspicione taciturnitas , quia Occurreret

veritas , si falsitas displiceret. Merito namque causa nos respicit, si silentio faueamus crrori. Ergo corripiantur huiusmodi , non sit his liberum habere provoluntate sermonem , desinat, si ita res sunt, incessere nouitas vetustatem, desinat Ecclesiarum quietem inquietudo tumbare. Conantur jaepe naufragio mergere, quos intra portum stantes statio facit fida securos. Fida quippe est omnium statio , quorum perfectis gressibus vestigia non mouentur Recurrerunt ad Apostolicam praedicti Sedem haec ipsa nobis

quae tcntat perturbatio , conquerent s.

Habetote,fratres charissimi pro Catholicae plebis pace tractatum, sciant se s si tamen censentur presbyterij dignitateὶ vobis esse subiectos, sciant, quod sibi omnes , qui male docent, discere magis, ac magis competat , quam docere. Nam

quia in Ecclesiis vos asitis , si illi summam teneant praedicandi nisi forte illud obsistat,quod non authoritate,non adhuc ratione colligitur , ut aliqui e fratrum numero nuper de laicorum consortio, in collegium nostrum fortassis admisti, nesciant quid sibi debeant vindicare. Super his multa iam dicta sunt co tempore, quoad fiatris Tuenti dedimus scriptare on- sum. Nunc tamen repetentes Cepius admonemus , ut vitentur huiusmodi, qui laborant per terras aliud, quam ille n stet iussit agricola, seminare. Nec tamen mirari possumus, si haec erga viventes hi nunc tentare audent, qui nituntur etiam quiescentium fiatrum memoriam

nis virum pro vita sua, atque meritis in nostra communione temper habuimus , nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit, quem tantae scientiae olim nisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, utpote , qui ubique cunctis de amori fuerit, εc honori. Vnde resistatur tuibus , Os male crescere videmus, nefas est, haec pati religiosas animas, quarum amictione , quia membra nostra sunt, nos quoque conuenit macerari, quamuis

maneat hos beatitudo promisti, quicun- MUL s que probantur persecutionem propter iustitiam sustinere. Quibus quid promittat Dominus in suturum, sequens sermo declarat. Non est agentium causa solorum , uniuersalis Ecclesia quacunque nouitate pulsatur. Intelligamus haec ipsa vobis, qua nobis non placem, displic re. Quod ita demum probare poterimus, si imposito improbis silentio, de tali re in posterum querela cessauerit. Deus vos incolumes custodiat,fratres charissimi. Incipiunt praeteruorum Sedis Apostolica soporum authoritates de gratia Dei.

OV i A nonnulli, qui Catholico no-II r.

mine gloriantur, in damnatis haereticorum sensibus seu prauitate, siue imperitia demorantes pristim is disputatoribus obviare praesumunt, Ac cum Pelagium , atque Celestium anathematizare non dubitent, magistris tamen nostris,

tanquam necessariuIn modum excesserint, obloquuntur , eaque tantummodo

sequi, & probare profitentur, quae sacratissima beati Apostoli Sedes Petri contra inimicos gratiae Dei per ministerium praesulum suorum sanxit, & docuit. Necessarium fuit diligenter inquirere quid rectores Romanae Ecclesiae de haeresi,

quae eorum temporibus exorta fuerat,

276쪽

CAELESTINI PAPAE. ii

iudicarint, & eontra nocentissimos lia

heri arbitrii desensores, quid de gratia

Dei sentiendum esse censuerint, ita ut etiam Afiteanorum Conciliorum quandam sententias iungeremus , quaes Vti

que suas secerunt Apostolici Antistites, cum probarunt. Vt ergo plenius , qui in aliquo dubitant, instruantur, constitutiones Sanctorum Patrum compen dioso manifestamus indiculo , quo siquis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum connexionem ex hac subditarum authorita tum breuitam pendere: nullamque sibi contradictionis superesse rationem , si cum Catholicis credat, dc dicat. o. Adam omnes homines Merit, nee

quenquam nisChrsi gratia posse uiuari.

1 v. IN praeuaricatione Adae omnes homi-Ines naturalem postibilitatem , & in nocentiam perdidisse , ω neminem de profundo illius ruinae per liberum arbia trium posse consurgere, nisi cum gratia

Dei miserantis erexerit, pronunciam beatae memoriae Papa Innocentio, Minque dicente in epistola ad Carthaginense Concilium t Liberum enim arbitrium ille perpessus, dum suis inconsultius vetiatur bonis, cadens in praeuaricationis profunda demersus est, & nilui quemadmodum exinde surgere posset, inueniti su que in aeternum libertate deceptus huius ruinae latuisseeoppressit, ni sieum post Christi pro sua gratia relevasset aduentus , qui per nouae regenerationis purificationem omne praeteritum vitium sui baptismatis lauacro purgaui L.

Muodnemo sit bonus suis viribus , nisipam licipatione eius, qui star bonus est. v. AJEMINEM esse per semetipsum bo M. ih. i,. 1 num, nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus, quod in eis dem scriptis eiusdem Pontificis sententia

protestatur, dicens: Nunquid nos de eorum post haec rectrum mentibus aestimemus , qui sibi se putant deberi, quod

ni sunt, nec illum considerant , cuius

quotidie gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se adsequi posse confidunt. Guodnis gratia Dei continuo iuvemur, in diis diaboli superare non posse . v x. TE MINEM etiam baptismatis gratia I renouatum, idoneum esse ad sup randas diaboli insidias, & ad euincendas earnis concupiscentias e nisi per quotidianum adiutorium Dei perseuerantiambonet conuersationis acceperit quod eiusdem Antistitis in iisdem paginis doctrina eonfirmat, dicens: Nam quamuis hominem redimeret a praeteratis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare,

ad reparationem sibi , quemadmodum posset illum & post ista corrigere, multa ier auit. Quotidiana praestat ille rem dia , quibus nisi ficti . confisique nimiamur, nuIlatenus humanos vincere poterimus errores. Necelle est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non aia iuuante vincamur.

' o per Christum libero bene viamur

arbitrio.

OV G o nemo nisi per Christum, im v i tibero bene utatur arbitrio, idem magister in epistola ad Milauitanum Concialium data praedicat, dicens: Aduerte tandem 3 prauissimariim mentium peruersia

doctrina, quMptimum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius

fraenis eius utitur , in praeuaricationem praesumptione concideret,nec ex hac potuit erui, nisi ei prouidentia regenerationis statum pristinae libertatis Cniisti D

mini refotinasset aduenms.

insed omnia Sanctorum merita dona sent Dei. QVoo omnia studia, & omnia ope VIII

ra, ac merita Sanctorum adDei gloriam, laudemque reserenda sine, quia nemo aliunde ei placet, nisi ex eo quod ipse

donauerit. In quam nos sententiam dirigit beatae recordationis Papae Zosimi regularis authoritas, cum scribens ad totius orbis Episcopos ait: Nos autem instinctu Dei,omnia enim bona ad austorem suum reserenda sunt, unde nascuntur, ad fiatrum & Coepiscoporum nostrorum conscientiam uniuersa retulimus. Hunc autem sermonem tacetissimae veritatis luce

radiantem tanto Alii Episcopi honore venerati sunt , ut ita ad eundem virum striberent i Illud vero , quod in literis, quas in uniuersas prouincias curasti esse mittendas , posuisti dicens , Nos tamen instinctu Dei, dec. sic accepimus dictum, ut illos, qui contra Dei adiutorium extollunt humani arbitri, libertatem, districto gladio veritatis, velut cursim transiens, amputares. Quid enim tam libeto eistis arbitrio, quam quod vinuersia in nostrae Ee

277쪽

humilitatis conscientiam retulistis Et tamen instinctu Dei factum esse fideliter,

sapienterque vidisti ερ racIter, fidenterque dixistis. Ideo utique, quia praepara tur voluntas a Dotm ,& ut boni aliquid agant, pamrnis uispirationibus sitorum P . l. ipse tangat corda liliorum. Quotquot

citim spiritu Dei aguntur , hi filii Dei

sunt, ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium , Ac in bonta quibusque u Iuntatis humanae singulis motibus magis illius valere nota dubitemus auxi

lium.

uo domnis sancti cogitatio, es motus pia volunIatιs ex Deo sit. I X. V o D ita Deus in cordibus homi- num, atque in ipso libero operetur arbitrio, vi sanctacogitatio, pium consilium ι omnisque motus bonae voluntatis

ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus , sine quo nihil possumus. Adr η.is. hanc enim nos professionem idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis Episcopos de diuinae gratiae opitulatione loqueretur: Quod ergo, ait, tempus interuenit, quo eius non egeamus auxilio In omnibus igitur actibus, causisque, cogitationibus , motibus, adiutor, Ac protector orandus est. Superbum est enim, ut quicquam sibi humana natura praesumat, Σμσε. clamante Apostolo, Non est nobis conluctatio aduersus carnem de sanguinem, sed contra principes dc potestatcs aeris huius, contra spiritalia nequitiae in cae-a.mν. lassibus. Et sicut ipse iterum dicit: Infe lix ego homo, quis me liberabit decor pore mortis huius Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Et ite- . F. tum: Gratia Dei sum id, quodium, de gratia eius in me vacua non fuit, sed plus illis omnibus laboraui: non ego autem, sed gratia Dei mecum. Gyubd gratia Dei non fiam peccata dimi rat , sed etiam adiuuet , ne committantur , Orpraestat , ut sex impleatur, non

cut ait Pelagius facile, qua ne gratia Dei di citius p it impleri.

x. LLvD etiam, quod intra Carthagi-1nensis Synodi decreta constitutum est, quasi proprium Apostolicae Sedis amplectimur, quod scilicet tortio capitulo definitum est, Vt quicunque dixerit gratiam Dei, qua iustificamur per Iesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae iam

commissa sunt , non etiam ad adiutorium, ut non committantur, anathema

sit. Et iterum quarto capitulo, Vt quisquis dixerisigratiam Dei per IesumChristum propter hoc tantiim nos adiuuare ad non peccandum , quia per ipsum nobis reuelatur, & aperitur intelligentia mandatorum , ut sciamus, quid appetere, M quid vitare debeamus , non autem p r il iam nobis praestari, ut quod faciendum

cognouimus, etiam facere diligamus,M-que Valcamus, anathema sit. Cum enim dieat Apostolus : Scientia inflat, chartia I. ιν. . tas vero aedificat, valde impium est , ut credamus, ad eam, quae inflat, nos habe re gratiam Christi, de ad eam, quae aedificat, non habere, cum sit utrumque donum Dei, & scire quid facere debeamus, Ac diligere ut faciamus,ut aedificante charitate scientia non possit inflare. Sicut a

tem de Deo scriptum est, Qui docet hominem scientiam, ita etiam scriptum est, i Charitas ex Deo est. Item quinto capitulo, Vt quisquis dixerit ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut quod facer per liuberum iubeamur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tanquam de si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa impleiare diuina mandata , anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, Sine me dissicilius potestis facere et sed ait, Sine me nihil potestis facere. 2Hσd praeter statuta Sedis Apostolicae omnes orationes Chrisi gratiam resinant, qua genus humanum ab aterna damna

tione reparatur.

RAETE RE A beatissimae 5c Apostolicae x I. Sedis inuiolabiles sanctiones, quibus nos piissimiPatres,pestifcrae nouitatis et tione deiecta,& bonae voluntatis exordia, de incrementa probabilium studiorum, Se in eis usque in finem perseuerantiam ad Christi gratiam referre docuerunt. Obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab Apost lis tradita in toto mundo, atque in omni Catholica Ecclesia uniformiter celebrantur , ut Iesem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium Praesules mandata sibimet legatione fungantur apud diuinam clemcntiam humani generis agunt causam, dc tota secum Ecclesia consemiscente postulant,

dc precantur, ut infidelibus donetur fides. Disiti

278쪽

CAELESTINI PAPAE.

ut idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus, ut Iuclaeis ablato cordis velamine lux veritatis apparcat, ut haeretici

Catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum rediuiuae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conferantur, ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis caelestis misericordiae aula reseretur. Haec autem non perfunctorio, neque inaniter a Domino peti rerum ipsarum monis strat effectus , quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate ten brarum transserat in regnum fili, charit CH F r. iis suae, de ex vasis Irae faciat vasa misericordiae, quod adeo totum diuini operis esse sentitur, ut haec eficienti Deo gratiarum semper actio, laudisque consessio

pro inluminatione talium, vel correctione reseratur. gratiam Dei etiam baptiae doram restitur instituta purgatis , cum exorc

semis, se exsufflationibus siratus ab eis

xI I. TLLvD etiam , quod circa baptizan-R dos in uniuerso mundo sancta Ecclesia

uniformiter tigit, non ocioso contemplamur intuitu. Cum siue paruus , siue

Mare. s. iuuen Sad regenerationis veniunt sacra-Φ mentum, non prius sontem vitae adeunt,

ι' quὶm exorcismis , & exsuffationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur, Vt tunc vere appareat, quomodo princeps mundi huius mittatur foras, Ecquomodo prius alligetur fortis, de dein-ccps sa eius diripiantur in possessionem

transtata victoris, qui captiuam ducit captiuitatem, Sc dat dona hominibus. His ergo Ecclesiasticis resulis, dc ex diuina

sumptis authoritate documentis ita adiuuante Domino conformati sumus , ut omnium bonorum assectuum , atque perum de omnium studiorum, omniumque virtutum , quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profitcamur a thorem, de non dubitemus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeueniri, per quem fit, ut aliquid boni de velle incipiamus , Ac facere. Quo utique auxilio, dc munere Dei non ausertur liberum arbitrium , sed liberatur , ut de tenebroso lucidum, de prauo rectum, de languido sanum , de imprudente sit prouidum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, de pro his quae largitus

est , aeterna praemia sit donaturus. Agit i. Cnisti hquippe in nobis, ut quod vult, dc velimus, dc agamus, nec ociosa esleua nobis patitur , quae exercenda non negligenda donauit , ut 6c nos cooperatores simus gratiae Dei, ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione Ianguescere , ad iulum solicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros, de redimit de interitu vitam nostram , de cui quotidie dicimus, Ne inducas nos in tentationem, πιυώ.ε. sed libera nova malo. ηιd nos. Hares questiones nec contemnendaesint, nec penitus adserenda. ROFUNDIOR. Es verb , dissicilio- x Dr.rcsque partes incurrentium quaestionum, quas latius pcrtractarunt, qui limreticis restiterunt, sicut non audemus con

temnere , ita non necesse habemus adstruere. Quia ad confitendam gratiam Dei, ius operi, ac dignationi nihil peni tus subtrahendum est, satis sussicere credimus, quicquid secundum praedictas regulas ApostolicaeSedis nos scripta docuerunt, Vt prorsus non opinemur Catholicum , quod apparuerit praefixis sententiis

esse contrarium.

Expticiunt authoritates praeteritorum Sedis

Apostilica Di porum de grana Dei, stibero volantatis arbitrio.

per Uiennensem dc Narbonensem prouincias constitutis in Domino salutem. Cuperemus quidem de vestrarum Ecelesiarum ita ordinatione gaudere, ut congratularemur potius de prosemi, quam aliquid adm illum contra disciplinam Ecclesiasticam doleremus. Ad n stram enim laetitiam Sc benefacta perueniunt, δc moeroris aculeis nos quae fuerint maleficta, compungunt. Nec silere possiimus, cum ad hoc, ut ab inlicitis r uocemus aliquos, ossicis nostri prouoce mur instinctu, in speculis a Deo constitu ti, ut vigilantiae nostrae diligentiam com-. probantes, & quae coercenda sunt, rese- εμι. H. Cemus, 3c quae obseruanda sunt, saneta- EOAE. 33. mus. Et quamuis circa longinqua spiritalis cura non deficit, sed per omnia, qua nomen Dei praedicatur , extendit: nec notitiam nostram subterfiigiunt, quae in euersionem regularum nouellae praesum ptionis authoritate tentantur.

279쪽

DECR

ISuod non debeant sacerdotes, aut clerici amicti pastiis , c, praecindri lumbis an Ecclesa ministrare. xiv. Iriaci Mus enim quosdam D Ita mini sacerdotes superstitiosis potius lxmanseruire quam mentis, vel fidei puritati. Sed non mirum, si contra Ecclesiasti m morem faciunt , quI In

Ecclesia non creverunt, scd alio venientes itinere secum haec in Ecclesiam , quae i. is in alia conuersatione i abuerant, intulerunt , amicti pallio, de lumbos praecincti credunt se lanctae scripturae fidem , non per spiritum, sed per literam completu-1M i L ms . Nam si ad hoc ista praecepta sunt, ut

. ti liter seruarentur : cur non sunt pariter quae sequuntur, ut lucernae in manibus ardentes una cum baculo teneantur. Habent suum ista mysterium, Ac Intelligentibus ita clara sunt, ut ea magis, qua de cet , significatione seruentur. Nam in lumborum praecinctione castatas, in baculo regimen pastorale , in lucernis ardentibus boni fulgor operis ide quo dicitur , opera vestra luceant) indicatur. Habent i men istum forsitan cultum morem potius quam rationem sequentes, qui remotioribus habitant locis, de procul a caeteris degunt, unde hie habitus in Ecclesiis Gallicanis, ut tot annorum , tantorumque Pontificum in alterum habitum consuetudo vertatur Diia mendi a plebe, vel caeteris sumus doctrina, non veste , conuersatione , non habitu , mentis puritate , non cultu. Nam si studere incipiamus nouitati, tr ditum nobis a Patribus ordinem calcabitimus : ut locum superuacuis superstiti nibus faciamus. Rudes ergo fidelium mentes ad talia non debemus inducere. Docendi enim sunt potius, quam ludendi , nec imponendum eorum cst oculis: sed mentibus infundenda praecepta sunt. Erant quidem multa, quae pro disciplina Ecclesiastica, vel ipsius rei dicere ratione possemus, sed ab his ad alia deuo

camur.

uod nasii sit et stima paenitentia de

neganda.

xv. AGNOVI Mus enim poenitentiame. IXmOrientibus denegari, nec illorum g ηi- desideriis abnui, qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subueniri. Horremus t fateor tantae impiet tis aliquem reperiri, ut de Dei pietate

des reti quasi non possit ad se quouis

tempore concurrenti succurrere , Ac periclitantem sub onere peccatorum hominem perdere, quo se ille expediri desiderat, deliberari: Quid hoc rogo, aliud

est , quam morienti mortem addere, eiusque animam sua crudelitate, ne absoluta esse postit, occidere, cum Dcus ad subueniendum paratissimus, inuitans ad poenitentiam , sic promittat peccatori, inquiens: Quacunque die conuersus fue- oris, peccata cius non reputabuntur ei. uissem. Et iterum: Nolo mortem peccatoris, sed Tantum conuertatur, dc vivat. Salutem

ergo homini adimit , quisquas mortis tempore poenitentiam denegarit, de M. sperat de clementia Dei, qui eum ad subis

ueniendum morienti lassicere vel momento posse non credit. Perdidisset la- LM. ii. tro in cruce praemium, ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poeni tentia non iuvisset, cum esset in poena, poenituit, Zc per unius sermonis promissionem, habitaculum paradisi, Deo pro-m Itiente,promeruit. Vera ergo ad Deum conuersio in ultimis positorum mente potius est aestimanda, quam tempore, Pr plicta hoc taliter adserente,Cum conuer- 31 itis ingemvexis , tunc saluus eris. Cum ergo Dominus si cordis inspector, quo- . R. 16uis tempore non est deneganda poeniten ' '' 7

tia postulantii cum illi se obliges iudici,

cui occulta omnia nouerit reuelari.

I uὸd per gradus Ecclesiasticos ad Dis

putus debeat os iam perueniri. ORDINAτos vero quosdam, fra- XUI tres charissimi, Episcopos, qui nul- Di D. . lis Ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint instituti, contra Patrum decreta, huius usurpatione, qui se hoc recognoscit secisse, didicimus, cum ad Episcopatum his gradibus, quibus frequentis lime cautum est , debeat

perueniri, ut minoribus initiati ossicus ad maiora firmemur. Debet enim anteesso

discipulus, quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere , quod didicit. Omnis vitae institutio hac ad id, quo tendit se ratione confirmat. Qui minime literis operam dederit, praeceptor esse nσn potest literarum. Qui non per singula stipendia creuerit, ad emeritum stipendi, ordinem non potest peruenire : solum sacerdotium Inter ista rogo vilius est, quod facilius tribuitur, cdm dissicilius impleatur Sed iam non satis est Lucos ordinare,quov

280쪽

CAELESTINI PAPAE

nullus fieri ordo permitati, sed etiam

quorum crimina longe lateque per omnes pcne sant nota prouincias, ordinantur. Danael enim nuper missa relatione cx Orientalibus ad pos partibus, ab omni , quod tenuerat, virginum monasterio nefariis est obiectionibus accusatus, multa de multis obiecta flagitia. In quanam lat et terrarum parte quaesitus est, ut si siue innocentiae confideret , COMIRse iudicium postulatum minimε declinaret , milia: ad Arelatensem Episcopum per Fortunatum subdiaconum nostrum, praeceptiones, ut ad iudicium Mihinat, ii ... retus Episcopale. Tantas grauatus testi-Ianrra. momis , tanta facinorum accusatione

pulsatus, sacrarum sui dicitur in virginum pollutus inccta Episcopus adseritur ordinatus. In nostris libelli scriniis continentur, quorum ad vos quoque exemplaria direximus. In Pontificii dignitatem hoc tempore, quoad causam dicendam missis a nobis lateris vocabatur, Ghrepsit. Sacro nomini absit iniuria, facilius est ut hanc dignitatem tali dando ipse am Ilerit ordinator, quam eam obtineat

ordinatus , cui conuicio sociabitur, qui eum sibi credidit largiendo Pontificium s Ianiaum, qualis enim ipse sit, quisquis

tales ordinarit, ostendit. His ergo in me dium nunc deductis , cum plerique Vestrum sint, qui Apostolicae Sedis statuta

cognoucrint nobilcum tempore aliquanto versiati, ad disciplinae normam, nostris conuenta adhortationibus, omnia fiat ernitas vestra euocare sestinet. αὶ naquaeque prouincia suo Metropolitano debeat esse contenta. xvii. D R I M V M , ut iuxta decreta Cano- --. e. . L num Vnaq Meque prouincia suo Me-- .. tropolitano contenta sit, ut decetaris nostri data ad Narbonensem Episcopum contincnt constituta , nec usurpationis locus alicui sacerdoti in alterius concedatur iniuriam. Sit concessis sibi contentus Di Τε - unusquisque limitibus. Alter in alterius, L prouincia nihil praesumat, nec emeritas

in suis Ecclesiis clericu peregrini dc extranci , & qua ante ignorati sunt , ad exclusionem eorum, qui bene de sitorum

ciuium merentur testimonio, praeponan-Tur , ne nouum quoddam , de quo Episcopi fiant, institutum videatur esse col-

Iegium. 'od nolentitas clericis vel populis nemo riseis Esi pus arrinara. V L L v s inuitis detur Episcopus, x V III. cleri, plebis, Se ordinis consensus, Ea .e δε- dc dcsiderium requiratur. Tunc alter do altera eligatur Ecclesia , si de ciuitatis. ipsius clericis, cui est Episcopas indinandus , nullus dignus i quod cuvium non credimus 3 potuerit invenlti, primum z- nam illi reprobaudi sunt,ut aliqui de ali nu Ecescitus metato praeset.uitur. Habeat unusquisque suae fiuctum militiae in Ecclesia , in. qua sua per omnia ossicintrantegit aetatem. In aliena stipendia mInime alter obrepat, nec alii dubitam alter sibi audeat veniticare mercedem. Sit iacultas clericis renitendi, si se viderint praegrauari, de quos sibi ingeri ex transiuerso cognouerint, non in cant refuta

re. Qui li non dubitum praemium , Vci liberum de eo, qui eos recturus est, dcbent habere iudicium.

24. ab inlicitis su ordinationibus

abstinendum. AB svi NEATVR etiam ab inlicitis x 1 x. ordinationibus,nulluo ex tricis, nub , τι .clus digamus,nullus qui sit viduae maritus, roωι. .i. aut taurit, ordinetur, sed irreprehcnsibistis,& qualem elegit Apostolus. fiat. Per Moysen Domulus praecepit, virginem accusat ei dos uxorem, iubsequitur, δίsupplet Apostolus eodem locutus spiritu, Vmus uxoris virum debere Episcopum consecrari. Ad hanc ergo eligantur λrmulam sacerdotes, de si quae iactae sunt

ordinationcs inlicitae, r moucantur,quo niam stare non poliant , nec d.scustionem nostrant Qbterfugere poturunt: quamuis latere se aestiment, qualit r peruenerunt, ut nulla religionis reuercntia ob

scuritate fissicetur. Non sit vana gloriatio palliatis, Episcopalem morem, qui Ep11 copi sunt, sequantur. Daniel, ut diximus , qui accusationem Pontificali honore subterlagere se posse credidit, de adiastigium tantum accusatores suos laten do peruenit, a lanistitatis vestrae coetu Inisterim se noucrit segregatum, qui se nostro iudicio debet abiicere, si conscientiae suae nouit confidentiam se obtinere. Masisiliensis vero Ecclesiae iacerdotem , qui dicitur squod dictu nefas est in necem fiatris sui taliter gratulatus: ut huic, qui

eius languine cruentatus aduenerat, por tionem cum eodem habiturus, occurre

Ee iij

SEARCH

MENU NAVIGATION