Bibliotheca iuris canonici veteris in duos tomos distributa. Quorum vnus canonum ecclesiasticorum codices antiquos, tum Graecos, tum Latinos complectitur; subiunctis vetustissimis eorundem canonum collectoribus Latinis alter vero insigniores iuris ca

발행: 1661년

분량: 664페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

CRIS CONII

XIII. Quod cum excommunicatis non sit orandum. IN Caησηibus sos. titia. tr. Si quis

Cum excommunicato saltem in domo simul orauerit,iste communione pri

uetur.

Contic Nicano titui. 1 De his qui communione priuantur, seu ex clero, seu ex laicorum ordine ab Episcopis per unamquamque prouinciam , sententia regularis obtineat , ut hi qui abiiciuntur, ab aliis non recipiantur: requiratur autem ne pusillanimitate aut contentione, V Ialio quolibet Episcopi vitio videatur a congregatione seclusus. Concit. Antroch. titul. 6. Si quis aproprio Episcopo Communione priuatvi est, non ante suscipiatur ab aliis quam suo reconcilietur Episcopo, aut Certe ad synodum quae congregatur Occurrens, pro se satisfaciat, Ac persuadens Concilio sententiam suscipiat alteram : haec aurem definitio maneat circa Iaicos, Ac presbyteros, & diaconos, omnesque qui sub regula esse monstrantur.

XIV. Quod cum damnatis clericis non sit orandum.1N Canonibus i risoloram tirato II. Si quis cum damnato clerico veluti cum clerico simul orauerit, iste damnator. Cantat. Antiochensi, rit. 4. Si quis Episcopus damnatus a synodo , vel presbyter aut diaconus a suo Episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere, siue Episcopus iuxta praecedentem consuetudinem, siue presbyter, aut diaconus . nullo modo liceat ei, nec in alia synodo restitutionis spem, aut locum habere satisfactionis: sed de communicantes ei omnes , abiici de Ecclesia, de maxime si posteaquam didi. cerint aduersus memoratos prolatam fuisse sentcntiam, eisdem communica

re tentaverint.

piscopus legatus prouinciaeNumidiae dixit : Hoc statuere dignemini, ut si qui fortὸ merito facinorum suorum ab Ecia clesia pulli sunt, & siue ab aliquo Episcopo vel presbytero fuerint in communionem suscepti , etiam ipse paricum eis crimine teneatur obnoxius, re

fugiente sui Episcopi regulare iudicium.

Ab uniuersis Epi opis dictum est: Omnibus placet.

xv. Vt nullus fidelium praeter commendaritias suscipiatur epistolas.

quis clericus aut laicus a communione suspensus , seu communicans ad alteram properet ciuitatem, M suscipiatur praeter Commendaturas epistolas I fiequi suscipiunt, de qui susceptus est communione priuentur. ExcommuniCato vero proteletur ipsa correptio ι tanquam qui mentitus Ecclesiam Dei seduxerit. Concit. Antioch. DoL 7. o 8. Nullus

peregrinorum sine pacificis, id est commendatitiis suscipiatur epistolis ι presbyteri qui sunt in agris, canonicas epi. stolas dare non possunt, ad solos tantum vicinos Episcopos literas destinabunt: chorepiscopi autem qui sunt inreprehensibiles aue possunt pacificas, id est

generales epistolas.

xv I. Vt ab Episcopis aliena par

chia non pervadatur. IN C/η-ibus 'salorum titulo I . E. piscopo non licere alienam parochiam , propria relicta, peruadere, licet cogatur a plurimis , nisi forte quis cum rationabili causa compellat , tamquam qui possit ibidem constitutis plus lucri conferre, dc in causa religionis aliquid profecto prospicere : dc hoc non a semetipso pertentet 1 sed multorum Ε .piscoporum iudicio, dc maxima supplicatione perficiat. Concit. Antiocheno, tit. 1 I. Episcopus ab alia parochia nequaquam migret ad aliam, nec sponte sua prorsus insiliens, nec vi coactus a populis, nec ab Episcopis necessitate compulsus ; maneat autem in ecclesia quam primitus a Domino sortitus est: nec inde transini-gret secundum pristinum de hac re tetminum constitutum. Concit. Calchedonens , tit. s. De his qui transmigrant de ciuitate in ciuitatem Episcopis aut clericis placuit, ut canones qui de hac re a sanctis Patribus statuti sunt, habeant propriam firmita

tem.

592쪽

COLLECTIO CANONUM.

X v II. Vt clerici pnoprias ecclesias

non relinquant. IN Cananibus sa Pelorum tit. I s. Si quis presbyter, aut diaconus, aut qui libet denumero clericorum relinquens propriam parochiam pergat ad alienam.& omnino demigrans praeter Episcopi sui conscientiam in aliena parochia Commoretur , hunc vlterius ministrare non patimur: praecipue si vocatus ab Episcopo redire contempserit in sua inquietudine perseverans r verumtamen tamquam laicus, ubique communicet. Conci I. Nuam tu ul. I s. Propter multam

perturbationem,& seditiones quae fiunt,plaeuit consuetudinem penitus amputari , quae praeter resulam in quibustam partibus videtur admissa. Ita ut de ciuitate ad ciuitatem, non Episcopus, non presbyter , non diaconus transferatur is quis autem post definitionem sancti de magni Concilii tale aliquid agere tentaverit , & se huiuscemodi negotio mancipariti hoc factum prorsus inritum dicatur, Ee restituatur ecclesae cui fuit Episcopus, aut presbyter, aut diaconus

ordinatus. Concitio Nicano, trisulo IS. Quicum que temere ac periculose, neque timΟ- rem Dei prae oculis habentes, nCC agnoscentes ecclesiasticam regulam, das.

Cedunt ab ecclesia , Episcopi, presbyteri, aut diaconi, vel quicumque sub re-u Ia prorsus existunt , ij nequaquam ebent in aliam ecclesiam recipi, sed

omnem necessitatem conuenit illis imponi , ut ad suas ecclesias reuertanturi quod si non secerunt, oportet eos communione privari. Si quis autem ad alium pertinentem audacter inuadere ,& in sua ecclesia ordinare tentaverivnon consentiente Episcopo , a quo discessit is qui regulae mancipatur : ordi- . natio huiuscemodi imia eomprobatur. Conc Calchedon. m. ho. Clericos in Ecclesia ministrantes,sicut iaconstituimus, in alterius ciuitatis ecclesia statutos fieri non oportet, sed contentos esse in quibus ab initio ministrare meruerunt, Oxceptis illis qui proprias amittentes prouincias , ex necessitate ad aliam ecclesiam transierunt. Si quis autem Episcopus post hanc definitionem susceperit C Iericum ad alium Episcopum pertinentem , placuit de susceptum , dc susci-

pientem communione priuari r donec is qui migrauerat clericus, ad propriam fuerit regressus ecclesiam. Concit. Antrocheno tir l. 3. Si quis presbyter , aut diaconus, Ac omnino quiliabet ex clericis parochiam propriam deserens ad aliam properauerit, dein omnino demigrans in alia parochia permulta tempora nititur immorari viterius, ibidem non ministret, maxime si vocanti suo Episcopo, & regredi ad propriam parochiam commonenti obedire

contempserit: qudd si in hac indisciplinatione perdurat, 1 ministerio m

dis omnibus remoueatur, ita ut nequaquam locum restitutionis inueniat. Si vero pro hac causa damnatum, alter Episcopus suscipiati hic etiam a communi coerceatur synodo, veluti qui ecclesiastica constituta dissoluat. Ex decret. Papae Leonis tit 38.Si quis autem Episcopus ciuitatis suae mediocritate despecta adminis rationem loci celebrioris ambietit, dc ad maiorem se plebem quacumque ratione transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena , sed carebit & propria, ut nec illis praesideat, quos per auaritiam cupiuit , nec illis quos per supelbiam spreuit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec supra mensuram iuris sui affectet augeri. Ex decretis Papa Gesas' rat. 13. Quisquis propriae desertor ecclesiae nullis existentibus causis ad aliam putauerit

transeundum , temereque susceptus fuerit, δά promotus, reuerendorum Ca- nonum , vel ipse, vel receptor eius at

que prouector constituta non fugiet, quae de huiusmodi prsumptoribus prae

fixere reservanda. ConciL Carthag. titul. xx. Epigonius Episcopus dixit: In multis Conciliis statutum est, etiam nunc hoc confirmandum est a vestra prudentia , beatissimi fratres, ut clericum alienum nullus sibi praeripiat Episcopus praeter eius arbitrium, cuius fiterit clericus. Dico autem Iulianum qui ingratus est Dei beneficiis

per meam paruitatem in se conlatis, ita temerarium , de audacem extitisse , Veeum qui a me baptiratus est, cum esset puer egentissimus mihi ab eodem comis mendatus i cumque multis annis a me aleretur , atque incresceret: hunc baptizatum esse in e leta mea per manum paruitatis meae constati idem in

dioecesi Apatiensi Iector esse coepe-

593쪽

Ylii CRIS CONII EPISC. AFRIC.

rat , imo annis Arme duobus Iegerat, Iicet huic sedi vindieandum sibi suetit

nescio quo contemptu humilitatis meae: arbitratus, necesse habes tu omnes Ee-

idem Iulianus eum arripuit, quem dicit clesias suffulcire , unde tibi non potesta- quasi proprium ciuem sui loci Varapi- tem damus, scd tuam adsignamus, ut litani me inconsulto usurpare : nam M erat voluntari tuae, etiam semper ten

diaconum illum ordinauit. hoc si licet, re quem voles , ut praepositos plebibus pateat haec licentia a vobis beatissimi vel ecelesis eonstituas , qui postulati fratres , si minus tam impudens cohi- fuerint, di unde voles. beatur, ne se misceat communioni cu- Postumanus Epistopus dixi: Deinde iusquam . qui unum habuerit, nunquid debet illi Numidius Episcopus dixit: Si non po. unus prestyter auferri Aurelius Epistulata, neque consulta tua dignatione scopus dixit 1 sed Episcopus unus effeid videtur fecisse Iulianus, iudicant om- potest per quem digreat,one diuina pre nes iniquὸ factum, atque indignε 1 qua- sbyteri multi constitui possint, unosa propter nisi idem Iulianus correxerit er- tem Episcopus difficile inuemtur eo torem suum, Ac cum satisfactione eun - stituendus t quapropter si necessarium dem clericumquem fuerat ausus ordina. Episcopatui quis habuerit me rerum, re reuocauerit tuae plebi, contra statuta dc unum, ut dixisti frater, habvertis, e- Concilis iaciens, contumaciae suae, se- tiam ipsum ad promotionem dare deparatus a nobis excipiet iudicium. bebit. Postumianus Episeopus dixit: e

Epigonius Episcopus dixit: usitate pa- go si habet alios abundantes cleriem, ter , 5e ipsa promotione antiquissimus debet inibi alia plebs subuenire. vii laudabilis fiater ω collega nosterVi- Aurelius Episcopus dixit: Sanὸ quan-ctor vult hanc petitionem generalem do tu Ecclesiae alteri subueneris , peria omnibus effici. suadebitur illi qui plures habet cleri

t. 22.Cara Aurelius Epist. dixit: Ser- cos , ut unum tibi ordinandam largia-mone meum admittite, seacies. Conti r. git nonnunquam, ut postulentur ab ec- .clesiis quae praepositis egent, vel presby- XVIII. Vt Episcopus qui clerisos aiateris,uel Episcopis,& tamen memor ει- terius susceperi communione priue-

tutorum id sequor ut coueniam Episco- tur. Pum eius, atque ei inculcem, quod eius clericus a qualibet ecclesia postuletur: N Canonibus Apostpurum timi. rε. E- sed forte in hodierno non reluctati sunt, I piscopus apud quem ' demoratos . r. c μω nequando Contingat ut reluctentur, clericos alterius esse constiterit, si con--β Cum fuerint a me in hanc causam po- tnaeos decretam cessationem pro nihilo stulati, quem scitis multarum ecclesia- reputans , tamquam clericos fortes - ratos. βέram Sc ordinandorum curam sustinere. ceperit, velut magister inquietudinis, Iustum est ergo ut quemlibet consecerin communione priuerur. dotum conueniamus eum duobus E Concit. Sardum 1 litat. 16. Osiux Epi-

consortio nostro, vel tribus testibus; sin scopus dixit: Hoc quoque omnibus pla- vero indevotus extiterit, quid censet Ced, ut siue diaconus, liue presbyter, sicaritas vestra faCiendum ego enim cun- ue quis clericorum ab Episcopo suo rum Ecesesiarum dignatione Dei, ut communione fuerit priuatus, cte ad al- scitis fiatres, solicitudinem sustineo. terum perrexerit Episcopum, de stierit Numidius Episcopus dixit: Fuit sem- ad quem confugit eum ab Episcopo suo per haec licentia huic sedi, ut unde vel- fuisse abiectum, non oportet ut ei com-let, & de cuius nomine suissetconuen- munionem indulgeati quod si secerit. tus, pro desiderio cuiusque clesiae or- sciat se conuocatis Episcopis causas esudinaret Episeopum . se dicturum. Vniuersi dixerunt: hoc sta- Epigonius Episcopus dixit: Bonitasse. tutum δe pacem seruabit, de conco questralpossibilitatem, minus enim prς- diam custodiet. sumis fiater com te bonum, de clemen- Conc.βpradicto tis. 7.Osius Episcopustem omnibus reddis, habes enim hoe in dixit: Quod me adhuc mouet rctinere' arbitrio. Satis est ut satisfiae personae non debeo ι si Episcopus seris quis iramuscuiusque Episcopi in prima tan- eundus, quod esse non debet.&aspero Lummodo conuentione: si autem quod commouetur aduersum presbyterum ,

594쪽

siue diaeonum suum , Ze exterminare eum de Ecclesia voluerit, prouidendum est ne innocens damnetur , aut perdat communionem; Bc ideo habeat potestatem qui abiectus est, ut Episcopos finiti. mos interpellet, & causa eius audiatur, ac diligentius tractetur: quia non oportet ei negare audientiam roganti. Ec ille Episcopus qui eum iuste , aut iniuste ah iecit patienteraccipiat, ut negotium discutiatur, ut vel probetur sententia eius a plurimis, vel emendetur: tamen priusquam omnia diligenter, de fideliter examinentur , cum qui fuerit communione separatus, ante Cognitionem nullus debet praesumere , Vt eum communione societ. Hi vero qui conueniunt ad audiendum , si viderint clericorum esse studium, Sc superbiam, quia non de tve Episcopus iniuriam , vel contumeliam patiatur; saeuioribus eos verbis castigent, utobediant honesta praecipienti Episcopor quia sicut ille clericis sincerum debet exhibere amorem carit

iis, ita quoque vicissim ministri infumista tibent Episcopo suo cxhibere obsequia. Ex decretis Papa Innocent, titui. Iq. ut de aliena Ecelesia clericum ordinare nullus usurpet: nisi eius Episcopi precibus exhortatus concedere voluerit i hoc etiam synodus statuit Nicaena, ut abiectum ab altero clericum, altera Echleta

non recipiat. Ex decretu Papa Leonu tit. 3'. Alie.

num cieri cum inuito Episcopo ipsius nemo suscipiat, nemo sollicitet, nisi fortἡ ex placito caritatis ad inter dantem acci.

pientemque Conueniat: nam grauis iniuriae reus est, qui de fratris ecesesia id quod est utilius . aut pretiosius audet vel abiicere, vel teneret itaque si intra

prouinciam res agitur, transfugam Clericum ad ecclesiam suam Metropolitanus dompellet. Si autem longita receia sit,tui praecepti authoritate reuocabitur, ut nec cupiὸitati, nec ambitioni occasio relinquatur.

ΣIx. Vt iligami non admittamur ad

Clerum

In canonibus Apostolorum ritui. 37. Si quis post baptisma secundis fuerit

nuptiis copulatus, aut concubinam habuerit , non potest esse Episcopus, non Presbyter, aut diaconus, aut prorsus ex

i CANONUM. xliij

numero eorum qui ministerio sacro deseruiunt. Concit. Laodie. iiDI. I. De his qui secundum Ecclesiasticam regulam libere, ac legitime secundis nuptiis iuncti sunt,

nec occulte nuptiarum copulam fecerunt, oporteL ut paruo tempore transacto vacent orationibus, de ieiuniis, quibus etiam iuxta indulgentiam communionem reddi decrevimus. Ex decret. Papa Drac, si tui. H. Quisquis sane clericus aut viduam, aut Cer

te secundam coniugem duxerit, omni Ecclesiasticae dignitatis priuilegio mox nudetur, laica tantum sibi communione conccssa 1 quam ita demum poterit

possidere, si nihil postea propter quod

hanc perdat, admittas. Ex decretu I' pa Innocentij tit. H. Ivo i 3. Vt viduam clericus non ducat v-xorem, quia scriptum est: sacerdotes sexorem virginem accipiant, non viduam,

non eiectam. Vtique qui aὸ sacerdotium labore suo, de vitae probitate contendit, cauere debet, ne hoc praeiudicio impeditus peruenire non possit. Vt is qui viduam licet laicus duxit via xorem , siue ante baptismum, siue post baptismum non admittatur ad Clerum;

quia codem vitio videtur exclusus. In baptismo enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium relaxatur. Ne is qui secundam duxerit uxorem clericus fiat: quia scriptum est, Unius vinxoris virum; & alibi, Sacerdotes mei semel nubant; de iterum, Sacerdotes mei non nubant amplius; ac ne ab aliquibus existimetur ante baptismum , si forto quis accepit uxorem, & ea de saeculo reis cedente alteram duxerit, in baptismo esse dimissum; satis etrata regula, quia in baptismo peccata dimittuntur, non

acceptarum uxorum numerus aboletur,

cum utique uxor ex legis praecepto ducatur in tantum, vidc in paradiso, cum parentes humani generis coniungereu-tur, ab ipso sint Deo benedicti, de Salomon dicat: A Deo praeparabitur varo 6 Xor , quam sermam etiam sacerdotes omnes seruare usus ipse demonstrat Ec-Hesiae. Satis enim absurdum est aliquem credere uxorem ante baptismum acceptam , post baptismiun non computari, cum benedictio , quae per sacerdotes super nubentes imponitur, non materiam

delinquendi dedisse , sed formam tenuisse legis a Dieo antiquitus institutae

595쪽

CR IS CONII EPISC. Ap RI C.

doceatur. Quod si non putatur uxor esse Computanda, quae ante baptismum ducta est, ergo nec siiij qui ante baptismum geniti sunt pro filiis habentur.

Ex decretia Papa Innocens tit. 19. Dedigam is autem nec consuli debuit, cum manifesta sit lectio Apostoli, unius uxoris virum ad sacerdotium siue ad clericatum admitti debere, Echanc ipsam tamen si virginem accepit: nam ea quae habuerit ante virum,lic t defunctas, tamen si clerico postea fuerit copulata, clericus qui eam acceperit, esse non poterit 1 quia in lege cautum est, non Viduam , non abiectam habere posse coniugem sacerdotem. Ex decretu Papa Leonis tit. 1. Qiralis

vero cum unicuique constiterit nata

lium honestas , Se morum esse debeat sacri altaris ministerio sociandus, de Α-postolo nos docente, de diuina praeceptione didicimus, Et canonum regulis, a quibus plerosque fratrum declinasse, Ec penitus deviasse repetimus. Nam constat ad sacerdotium peruenisse viduarum maritos, quosdam etiam quibus fuerint numerosa coniugia , fic ad omnem licentiam vita liberior, ad sacrum ordinem passim patefactis aditibus fuisse permissos:contra illam beati Apostoli vocem , qua talibus exclamat dicens , Vnius uxoris virum; Be contra illud antiquae legis praeceptum quo dicitur, Sc cauetur: Sacerdos virginem v-xorem accipiat, non viduam, non re pudiatam. Hos ergo, quicunque tales

admissi sunt, ab ecclesiasticis ossiciis , Scsacerdotali nomine Apostolicae Sedis

authoritate iubemus areeri. nec hoc enim sibi poterunt vindicare cuius capaces pet hoc quod illis obstiterat non fuerunt. Huius discussionis curam no bis specialiter vindicantes ut si qua forsitan de his commissa sunt corrigantur,

nec liceat ultra commitat, & nequa excusatio de ignoratione natiatur: quam quam ignorare nunquam licuerit sace dotem , quid canonum regulis fuerit deinfinitum

ctam aut meretricem acceperit, non

admittitur in clerum. IN Ca mibus Apostol. tit. ig. Si quis

viduam vel eiectam acceperit, aut in cuicem, aut ancillam, Vel aliquam

de his quae publicis spectaculis mancipantur , non potest esse Episcopus . aut

presbyter, aut diaconus , aut ex numero qui ministerio sacro deseruiunt. Ex decretis Papa Innocentulit. 3o. Delaicis vero religio tua eonsuluit quod canones ordinari prohibeant : certum est quidem hoc regulas ecclesiasti x Continere, sed non ita definitum est, ut de omnibus sit laicis constitutum et ne isque enim eletici nasci,& non fieri pose sunt, sed designata sunt genera de quibus ad clericatum peruenire non posisunt, id est si quis fidelis militauerit, si quis fidelis causas egerit, hoc est postulauerit, si quis fiὸelis administrauerit.

De curialibus autem manifesta ratio est. quoniam etsi inueniantur huiusmodi viri qui debeant clerici fieri i tamen quoniam saepius ad curiam repetuntur, Cauendum ab his est propter tribulationem quae saepe de his Ecclesiae prouenit. ussu .ris. v. Eos qui viduas accepisse suggeruntur uxores, non solum clericos effectos agnoui, verum etiam ad insulas summi saeerdoti, peruenisse t quod contra legis esse prςcepta nullus ignorat. Nam cumMoyses legissator clamitet sacerdos uxorem virginem accipiati ac min hoc praeceptum aliquid putaretur ambiguum , addidit, non vadum , nequ abiectam. Contra quod praeceptum diuina authoritate subnixum nulla defensio mandati alterius opponitur, nisi consuetudo vestra,quae sue ipsi fatemini in ex ' ignorantia, ut verecundius dicam, non ex Apostolica traditione, de ratione i

tegra constitutum est: nos autem om-

nesque per orientem, Occidentemque Ecclesias nouerit vestra dilectio haee penitus non admittere, nec ad ultimum Ecclesiastici ordinis locum tales adsumere :&si reperti fuerint,submoueri.

XXI. Vt qui duas sorores habuerit non

admittatur ad Clerum. IN Canonibus Apostolorum tis. is. Qui

duas in coniugio sorores acceperat, vel filiam fratris, clericus esse non po

terit.

xx II. Clericum fideiussorem esse

non oportere.

IN Caηmibas Apostolorum rit. Eo. Clericus fidei Mombus inseruiens abii

ciatur.

596쪽

COLLECTIO

XXIII. Quod hi qui non stonte eκ- nuchirati senti scipiantur

hd Clerum. IN Cano'. sos. tit. 2I. Eunuchus si per insidias hominum factus est,

vel si inpe secutione eius sunt amputata virilia, vel si ita natus est, &est dignus , essiciatur Episcopus. Contal. NEcano tit. I. Si quis a medi- eis per languorem desectus est,aut a ba batis abscissust hic in Clero permaneat. Si quis autem se sinum abscidit, hunc& in Cleto constitutum abstineri coninueniet, & deinceps nullum debere ta- Iium promoueri, sicut autem hoc claret quod de his qui rem hane affectant, vel audent semetipsos abscidere dictum sit: se eos quos aut barbari, aut domini castrauerunt, inueniuntur autem alias dignissimi, tales ad Clerum suscepit reis gula.

clericus non fiat. IN Canonibus Apoeotorum tit. 11 Si quis abscidit semetipsum, id est siquis amputauerit sibi virilia , non fiat clericus: quia suus humicida est,&Dei conditi nis inimicus.

uit abiiciatur a Clem. Eo R v N D E M tit. Σ3. Si quis cum

clericus fuerit absciderit semetipsum omnino damnetur, quia ' suis est homicida. Ex decretis Papa Getasii tit. 17. De his autem qui semetipsos absciderunt paterni canones euidenter sequenda posuerunt,quorum tenorem sufficiet indidita ὸieunt enim talia perpetrantes mox ut agniti fuerint, ex munere cle ricali debere secludi; quod modis omni-hus custodire nos conuenit, quia fas esse nulli suppeditat, praeter illa quicquam quae memorabilis decreuit forma

censere.

tribus annis communione priuetur. IN Ca ηibus Apostolorum tit. 24. LM-cus semetipsum abscindens annis uiis

bus Communi ne priuetur, quia suae vitae insidiator extitit.

xxv II. Vt Episcopus, presbyter, diaconus , si pro criminibus iamnati

fuerint: minime communione pri- uentur. Similiter cir reliqui E

clesiae ministri.

IN C--ibus Apostolorum rit. 23. Ε- piscopus, aut presbyter, aut diaconus qui in fornicatione , aut periurio , aut

furto captus est, deponatur. non tamen

communione priuetur; dicit enim scriptura: Non vindicabit Dominus bis in idipsum. Tinia. 16. Similiter Et reliqui clerici huic conditioni subiaceant. Ex deraret. Papa oricu ad Himmerium uisopum Taracoarensem , tit. T. Plurimos enim sacerdotes Christi, atque leuitas post longa consecratinnis suae tem pora tam de coniugibus propriis, quam etiam de turpi coitu subolem didielmus procreasse ι x crimen suum hac prae-lcriptione defendere, quia in veteri testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas Iegitur adtributa. Di-Cat nunc milii quisquis ille est sectator libidinum praeceptorque vitiorum , si aestimat, si in lege Moysi passim sacris

ordinibus a Deo nostro laxata sunt frena luxuriae: Cur eos quibus committebantur sancta sanctorum praemonet dicens: Sancti estote, quia Ac ego sanctus sum Dominus Deus vestera Cur etiam

procul a suis domibus anno vicis suae intemplo habitare iussi sunt sacerdotes rhac videlicet ratione, ne vel cum uxori bus possent carnale exercere commercium.ut conscientiae integritate fulgentes acceptabile Deo munus offerrent, quibus expleto deseruitionis suae tempore , uxoris unius solius successionis cauissa usus fuerat relaxatus, quia non ex alia

nisi ex tribu Levi, quisquam ad Dei ministerium suerat praeceptus admittit unde M Dominus Iesus cum nos suo inlustraret aduentu inEuangelio protestatur, quia legem venerit adimplere non soluere: de ideo Ecclesiam cuius sponsus est forma castitatis, voluit splendoribus radiare, ut in die iudicii cum rursum aduenerit, sine macula, de ruga eam ponsit, sicut per Apostolum suum instituit, zeperire: quarum sinctionum omnes sa-

597쪽

cerdotes, atque leuitae insolubili lege

constringimur, ut a die ordinationis nostrae brietati, ac pudicitiae ic corda nostra mancipemus,& corpora,dummodo per omnia Deo nostio in his quae quotidie osterimus sacrificiis placeamus: qui autem in carne sunt, dicente electionis vase, Deo placere non possunt; vos au. rem iam non estis in came,sed in spiritui

si tamen spiritus Dei habitat in vobis, de ubi poterit nisi in corporibus t sicut legimus sanctis, Dei spiritus habitare, M quia aliquanti de quibus loquimur , ut

tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos esse se deflent, his hac conditione misericordiam dicimus non negandam , Ut sine ullo honoris augmento in hoc quod detenti sunt quamdiu vixerint ossicio perseuerene, si tamen post haec Continentes se studuerint exhibere. Is vero qui inliciti priuilegi, excusatione nitum tur, ut sibi asserunt veteri hoc lege concessum , nouerint se ab omni ecclesias leo honore quo indigne usi sunt, Apostolicae Sedis authoritate deiectos i nec unquam posse veneranda adtrectare mysteria, a quibus seipsi dum obscenis cupiditatibus inhiant priuauerunt. Et quia exempla praesentia caueri nos praemoneot in futurum,quilibet Episcopus, presbyter, atque diaconus quod non optamusὶ si deinceps fuerit talis inuentus, iam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum;

quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint meis dicinam Ex decretis Papa Imment Uictricio E-

ρι ρo Rothometens is l. 2i. Proposuisti quiὸ de his obseruari debeat, quos in diaconij ministerio, aut in ossicio prosbyteri, positos incontinentes esse , autitiasse, generati fili, prodiderunt. De his de diuinarum legum est disciplina , dc beatae recordationis viri Syrici j Episcopi monita evidentia commemorant, Vt

incontinentes in ossiciis talibus positi omni honore Ecclesiastico priuarentur, nec admittantur ad tale mysterium, quod sola continentia oportet impleri. Est enim vetus admodum sacrae legis authoritas, iam inde ab initio custodita, quod in templo anno vicissitudinis suaeliabitare praecepti sunt sacerdores , ut seruie ex sacris oblationibus puros, dc ab omni labe purgatos sibi vinὁicent diuina mysteria; neque eos ad sacrificium fas sit admitti, qui exercent vel cum vis xore carnale consortium, quia scriptum est : Sancti estote, quia de ego sanctus sum Dominus Deus vester. Quibus ut1-que propter subolis successionem propterea uxoris usus fuerat relaxatus,

quia ex alia tribu ad sacerdotium mulus fuerat praeceptus accedere. Quanto magis ii sacerdotes, vel leuitae pudicitiam ex die ordinationis suae seruare de bent , quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est, nec Praeterit dies qua vel a sacrificus diuinis, vel a baptismatis ossicio vacent Nam si Paulus adCorinthios scribit dicens, abstinete vos ad tempus ut vacetis orationi , & hoc utique laicis praecepit: multo magis sacerdotes, quibus orandi, dc saetificandi iuge ossicium est, semper debebunt ab huiusinodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacri scate usurpabit, aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit cum di clum sit i omnia munda mundis, Coinquinatis autem Ac infidelibus nihil mundum. Sed sertasse hoc licere credit , quia scriptum est: Unius uxoris virum , non permanentem in concupiscentia generandi hoc dixit, sed propter continentiam futuram. Neque enim integros corpore non admi sit, qui ait, Velalem autem omnes esse sicut de ego, Mapertius declarat dicens, Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt: dc habentem filios, non generantem dixit.

Sed ea plane dispar de diuisa sententia est: nam si ad aliquos se a illa Ecclesiasticae vitae pariter, de disciplinae, quae

ab Episcopo Syricio ad prouincias commeauit, non probabitur peruenisse i his ignorantibus venia remittetur. Ita ut do aetero penitus incipiant abstinere , Mita gradus suos in quibus inuenti fue rint,sic retentent,ut eis non liceat ad potiora conscendere. Quibus in beneficio esse debet , quod hunc ipsum locum quem retinent non amittant. Si quis autem scit se sermam vivendi missa ina Syricio comperisse, neque statim cupiditates libidinis abiecisse , de illi sunt modis omnibus submouendi, qui post

admonitionem cognitam prςponendam arbitrati sunt voluptarem. Ex decrem Papa Innocentis tit. 33. Qui

telo fidei ae disciplinae ductus non patitur Ecclesiam pollui ab indignis pre-

598쪽

COLLECTIO

byterium filios asserit procreasse. quod

non licere exponerem, nisi nossem --

stram prudentiam legis totius habere notitiam. Et ideo , frattes charissimi, libelli qui subiectus est tenore perspecto, eos qui talia perpetiasse dicuntur, iubebitis in medio collocari, discuss4sque obiectionibus quae ipsis presbyteris impin untur, si conuinci potuerint, a saceraotali remoueantur ossicio i quia qui sancti non me sancta tenmre non posisunt, atque alieni essiciantur a ministerio , quod vivendo inlicite polluerunt. Miramur autem haec eorum dissimulare Episcopos , aut Conniuere, aut nescire ello inlicita iudicentur. Exasecret. Papae Leonkut. I6. Alienum est consuetudine ecclesiasticatui qui in presbyterati honore, aut diaconij fuerint gradu consecratii is pro crimine aliquo suo per manus impositionem reis medium accipiant poenitendi. quod sine dubio ex Apostolica traditione descendit, secundum quod scriptum est: Sacerdos si peccauerit, quis orabit pro illo Vnde huiusmodi lapsis ad prome rendam misericordiam Dei est expectanda secessio , ubi illis satisfactio , si fuerit digna, sit etiam fructuosa.

Ex decret Papa Getasi, ut. I 8. Comperimus etiam horrendis qvibusdam criminibus implicatos , tota discretione summota non solum de factis atrocibus necessariam paenitudinem non habere, sed nec aliqua correctione penitus succedente ad diuinum minilhcrium ho

noremque contendere : nonnullos auia

tem in ipsis ordinibus constitutos grauibus delinquentes facinoribus non repelli, cum δe Apostolus clamet, nemini cith manus imponendas, neque Communicandum peccatis alienis i 8c maiorum veneranda Constituta pronuntient,

huiusmodi etiam si forte subrepserint,

tam qui ante peccauerunt detectos Oriportere depelli, quam sacrae professionis oblitos , praeuaricatoresque sancti propositi procul dubio submouendos.

matum est, ut si quando presbyteri vel diaconi in aliqua grauiori culpa conuicti fuerint i qualiter eos a ministerio necesse si remoueri : non eis manus tanquam poenitentibus , vel tanquam fidelibus laicis imponantur, neque permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoueantur.

CANONUM. xlvij

xxv III. Qui clerici debeant coniugibus copulari. IV Ca ambus A fruorum M. νν. Inia

nuptis autem qui MClerum prouectriunt praecipimus, ut si voluerint uxoresaecipiant, ἰed lectores, cantoresque tan

tummodo.

vi Episcopi, presbyteri, se diaconi non

sint conductores, aut procuratores, Π

me ullo turpi negotio de inhonesto victu Petrant implu. ari,quia respicere debent scriptum esse: Nullus milita Deo implicat se negotiis saecularibus. Placuit ut lectores cum ad annos pubertatis venerint , cogantur aut uxores duiscere, aut continentiam profiteri. Item

placuit vi clericus si commutauerit pecuniam eandem accipiat , si speciem, eandem speciem quantam dederit accipiat i εἴ ut ante hy. annos aetatis nec diaconi ordinentur ; Sc ut lectores populum non salutent.

x x I X. Quod Episcopus, presbter,st diaconus peccantes fideles mem

berare non debeant. IN Cam=mbas Apostolorum ut 18. Eptia

opum, aut prelyterum, aut diaconum percutientem fideles delinquentes , aut infideles inique agentes, dc per huiusmodi volentem timeri, deiici ab ossicio suo praecipimus, quia nusquam nos hoc Dominus docuit a econtrario

vero ipse cum percuteretur non repe cutiebat, cum pateretur non Commi- G2α 6. nabatur. μι - .eum male

xxx. Quod officium ininum dam- non male nati pro criminibus msurpare non δ' h

debeant. IN Canonibus Apo Duram tit. 19. Si quis Episcopus, aut presbyter , aut diaconus depositus iustὸ super certis criminibus, ausus fuerit adtrectare ministerium dudum sibi commissum , hic ab Ecclesia penitus abscindatur.

Item quod clericis damnatu non liceat

communicare.

CO N c iv. Carthag. uniuersali ricas. Item placuit uniuerso Conci-

599쪽

xlviij CRIS CONII

lio , ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, siue Episcopus , siue quilibet elericus , 8c tempore excommunicationis suae ante audientiam communionem praesumpserit, ipse in se damnationis iudicetur retulisse sententiam.

Ecclesia tua petendum ut statuere dignentur, Vt . . si qui cuiuilibet honoris clericus iudi-C Uri 3 A - cio Episcoporum quocumque crim/nc puerit damnatus, non liceat eum , siueus Ex ab ecclesiis quibus praefuit, siue , quo-Aiae. ' libet homine defensari, interposita Nna damni pecuniae, atque honoris, quo nec aetatem , nec sexum excusandum esse praecipiant.

Item quod intra annum causam suam

peragant. CO N c. Carthag. tit. 46. Rursus Conis stitutum est , ut quotiens clericis conuictis 3c consessis in aliquo crimine , vel propter eorum quorum verecundiae parcitur , vel propter Ecclesiae opprobrium, aut insolentem insultationem haereticorum , atque gentilium, si sorte causae suae adesse voluerint, di innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant: si uero intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox postea penitus audiatur.

XXXI. Quod non debeant officia Eeclesiastica pecuniis obtineri.

IN Canonibus Aristolorum tis. 3o. Si quis Episcopus , aut presbyter , aut

ι idiaconus per pecunias obtinuerit b diia Exii 2 ι gnitatem, deliciatur, Ac ipse, Ac ordina

tor eius, dc a communione modis omni

bus abscindatur, sicut Simon Magus a

Petro

Concil. Calchedon. tit. L. Si quis Episcopus per pecuniam secerit Ordinationem, de sub pretio redegerit gratiam , quae non potest vendi, ordinaueritque per pecunaas Episcopum, aut presbyterum, aut diaconum, vel quem libet ex his qui connumerantur in Clero , aut promouerit per pecuniam dispensatorem, aut

defensorem , vel quemquam qui subiectus est regulae pro suo turpissimi lucti commodo: is cui hoc adtentanti probatum fuerit proprij gradus periculos iacebit dc qui ordinatus est, nihil ex

hac ordinatione, vel promotione quae est per negotiationem facta, proficiat, sed sit alienus a dignitate, vel sollicitudine quam pecuniis quaesiuit.Si quis vero mediator tam turpibus de nefandis datis vel acceptis extiterit , si quidem clericus fuerit, proprio gradu decidat:

si vero laicus, aut monachus,anathem

Ex Genetis Papa Gelas tit. 14 Do monachis laicisque in prima copiosius praeceptionis huius parte digesta sunt,

quae vel quatenus pro rerum temporumque necessitate Concessa sunt, quemadmodum ubi nullius facti necessitas i terrile probatur, non nisi vetus institutio debeat custodiri. Quos verbconstiterit indignos meritis, sacram mercatos esse pretio dignitatem, conuictos opo tet arceti, non sine periculo facinus tale patrantes 1 quia diantem pariter accipientemque damnatio Simonis, quam sacra lectio testatur, inuoluit.

xxx II. Vt Ecclesia saeculari poten

tia minime pervadatur. IN Canonibus Aristolorum tuul. 3I. Si quis Episcopus saecularibus potestati

bus usus ecclesiam per ipsas obtineat, deponatur , 3c segregentur omnes qui illi communicant.

XXX III. De presi teris qui contem

piis Episcopis fluis , seorsum con

uentus congregare tentaverint. IN Canonibus Q ostiuram ritui. 32. Si quis presbyter contemnens Episcopum suum seorsum conuentum Colle . a gerit, εc altare aliud erexerit, nihil ha O

bens quod reprehendat Episcopum in '

causa pietatis , 8c iustitiae, deponatur, quasi principatus amator existens ι est enim tyrannus:& Caeteri clerici quicumque tali consentiunt deponantur ι laici vero segregentur. haec autem post v-nam, εc secundam, εc tertiam Episcopi obsecrationem fieri conueniat. Concit. Antiocheno rasal. y Si quis presbyter , aut diaconus Episcopum proprium contemnens se ab Ecclesia seque strauerit, & seorsum colligens altare constituerit, dc commonenti Episcopo non adquieuerit , nec consentire , vel obedire voluerit, semel dc iterum uocanti, hic damnetur omnimodo, nec

ultra

600쪽

COLLECTIO

ultra remedium consequatur, quia suam recipere non potest dignatatem: quod si Ecclesiam conturbare , Ac sollicitare persistat , tanquam seditiosas per potestates exteras opprimatur. Conia. Carabas. ΠΩ l. Io.cr H. Alipius

Episcopus legatus prouinciae Numidiae dixit: Nec illud praetermittendum est, ut si quis forte prcsbyter ab Episcopos o Correptus, tumore, vel superbia inflatus, putauerit separatim sacrifieia Deo offerenda , vel aliud erigendum altare contra Ecclesiasticam fidem disciplinamque crediderit, non exeat impuni tus. Valentinus primae sedis prouinciae

Numidam dixit: Necessario disciplinae Ecclesiasticae fidei congrua sunt, quae frater noster Alipius prosecutus est. proinde quid videatur vestrae dilectioni dicite. Ab uniuetis Episcopis dictum est: Si quis presbyter a praeposito suo cor reptus fuerit, debet utique apud vicinos Episcopos conqueri, ut ab ipsis eius causa possit audiri , ac per ipsos suo Episcopo reeonciliari. quod nisi fece. sit , sea superbia, quod absit , inflatus secernendum se ab Episcopi sui communione duxerit . ac separatim cum aliquibus schisma faciens sacrificium Deo obtulerit anathema habeatur ,3c locum amittat; ac si querimoniam iustam aduersus Episcopum non habuerit inquirendum erit.

xxx Iv. Quod clerici damnata non debeant ab altis recipi. IN Coonibus Aristio m nol. 33. Si

quis presbyter, aut diaconus ab Episcopo suo segregetur ι hunc non licere ab alio recipi, sed ab ipso qui eum sequestrauerat, nisi forte obierit Episcopus ipse qui eum segregasse cognosci.

Concat. Sardicensi timi. 18. Ianuarius Episcopus dixit: Illud quoque statuat sanctitas vestra, ut nulla Episcopo liceat alterius Episcopi ciuitatis ministrum ecclesiasticum sollicitare , dc in suis parochiis ordinare. Vniuersi dixerunt iplacet, quia ex his contentionibus solet nasci discordia: & ideo prohibet om nium sententia, ne quis hoc facere au

deat.

Concit Sarae tit. I9. osius Episcopus dixit: Et hoc uniuersi constituimus , Ut Huicunque ex alia parochia voluerit

CANONVM. xlix

alienum ministrum, sine consensu Episeopi ipsius, 3c voluntate ordinare, non sit rata ordinatio eiust quicunque autem hoc usurpaverit,a fratribus, de Coepiscopis nostris de admoneri debet Accorrigi.

x xxv. Vt nullus Episcopuς , presbyter , aut diaconus sine commen

datitiis suscipiatur epistolis.

IN Canombus Apostolorum tit. 34. Nul lus Episcoporum peregrinorum, aut presbyterorum , aut diaconorum sine commendatitiis suscipiatur epistolis. Et clim scripta detulerint, discutiantur attentius, Ec ita suscipiantur, si praedicatores pietatis extiterint minus , nec quae sunt necessaria subministrentur eis, dc ad communionem nullatenus admi tantur , quia per subreptionem multa proueniunt. Concil. Laodic. tit. 4 . Quod non oporteat sacerdotem vel clericum, sine litteris proficisci canonicis. Concit. Calchedon tri. H. Omnes pauperes , dc indigentes auxilio cum proficiscuntur sub probatione epistolis , vel Ecclesiasticis pacificis tantummodo

commendati decrevimus; εc non commendatitiis litteris, propter quod commendatitias litteras honoratis taurum- C.H.Se modo praestari personis Conueniaz.

xxxv I. De primatu Episeoporum.

IN Cooribus Apostolorum rit. 3y. Episcopos gentium singulatum scire

conueniat, quis inter eos primus habetur , quem velut caput existiment, Mnihil amplius praeter eius conscientiam

gerant, quam illa sola singuli, quae parochiae propriae, de villis quae sub ea sunt competunt i sed nec ille praeter omnium conscientiam faeiat aliquid i sic enim unanimitas etit, Ac glorificabitur Deus per Iesum Christum in Spirita

sancto. -I. Antioch. tis. s. Per singulas regiones Episcopos conuenit nosse meis tropolitanum Episcopum sollicitudinem totius prouinciae gerere r propter quod de ad Metropolim omnes undique, qui negotia videntur habere, con currant. Vnde placuit eum, dc honore praecellere, dc nihil amplius praeter eum caeteros Episcopos agere secundum am

SEARCH

MENU NAVIGATION