Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de conscientia, & de legibus, de peccatis,& de fide, spe, & caritate

발행: 1769년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

de novo instituta , sed ejus arcana clarius explicata ; ita ut explicite credere teneamur fidei mysteria , quata in lege veteri implicite Credebantur. Q. III. Ah Chri us dici valeat novus Legislator , ejusque praecepta verae legis habeant rationem pR. Amr. Nam I. in Scripturis Christus ut novus Legislator promittitur. Iesaiae cap. V. Dominus enim Iudex noter , Dominus Legifer no ter, ipse falvabit nos . 2. Legislatoris est legibus subjungere poenas, quae eos maneant, qui leSes sunt transgresuri. Atqui a Christo suis praeceptis poenae sunt adnexae . Ergo &c. Joan. III. V. 3. . men, amen dico tibi 'nisi quis renatus fuerit ex aqua , Spiritu San Io , non potes introire in Regnum Dei . Et cap. VI. V. 3. ejusdem Evangelii : Amen , amen dico vobis r nis manducaveritis carnem filii hominis , biberitis eius sau-guinem , non habebitis vitam in vobis. Id etiam liquet ex concione Christi habita misi. cap. V. VI. & VII. ubi Christus legem moralem non tantum e Planavit , sed etiam ut legem suam posuit, ejusque observationem gratia Evangelica temeeratam ab omnibus Christianis ut omnino necessariam postulavit . Ubi praeeipue notanda sunt Epilogus concionis, &Verba , quae exstant V. a. cap. V. Dico vobis , nis abundaserit justitia vestra plus D quam

102쪽

8 De Conscientia, o de Legibus. quam Scribarum , Pbar aeorum , non intrabitis in Regnum Caelorum . Prob. altera pars . Praecepta EVangelica sunt promulgata a Christo nostro rege in bonum Christianae rei p. & in Pe petuum servanda . Ergo habent verae legis rationem . Euntes docete , baptizan

tra . . . o docentes eos servare omnia , quae

cunque man υi υωis r , ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem feculi. Matth. XXVIII.

Hinc merito in Concilio Trid. sess

res amerentes , nihil in Evangelio praece-Ptum esse praeter sciem, neque Decalogi yraecepta ad Christianos pertinere . Item Christum esse Redemtorem , cui fidere debemus; non legislatorem , cui obedire adstringimur. . IV. In quo disserat Lex Vetus a Nova pR. Lex Vetus dissert a Nova pluribus rationibus. Sed praecipuum discrimen est, quod lex nova, quod ad praecipuam sui partem habeat vim justificandi, non Ve-m lex vetus. Ibi, in lege veteri, lex e νrinbecus es posita, qua injusei terrerentμret his , scilicet in Evangelio, intrinsecus -- a est, qua jus carentur. Auguytinus de

spiritu , O litera . Hinc lex vetus non lustificabat, nisi per fidem Christi , qui est auctor Novi F oederis . Unde eos qui iu

103쪽

C. III. De Lege Diυ ira Posit a . 9 Veteri Te umento babuerunt gratiam Spiritus Sancti , caritatem , siecundum hoc pertinuise ad legem no m, inquit D.Tho-

.Dixi ,Ju timat quod ad partem sui ρω

cipuam, nempe quod ad gratiam Spiritus Sancti: quod ad partem vero minus praeci-Puam , nempe quod ad praecepta de credendis & agendis, per se non justificat. Quia Praecepta per seipsa solum praescribunt , quid credendum, quid agendum sit. Unde etiam praecepta Evangelica ad literam quae occidit, reducuntur ; nisi adsit gratis,fi

De Lege Humana fecundum se.

HEic tria expendemus r. an sit in ho minibus condendarum legum pol stas. a. An valeant obligare in considentia . 3. Penes quosnam resideat haec potestas. Nota. Supremas Potestilleς auctoritate legum ferendarum pollere post Malde abes,& Micles as , Luibertis G nus indiscrimen vocarunt . Eorum Sectarii eas tantum admittunt leges, quae materiam di-D Nina

104쪽

8o De Conmentia, de Lehibus.

Vina lege praescriptam complectuntur : leges Vero mere humanas aut penitus rejiciunt. aut restringunt in foro duntaxat exteriore, cum illae per eos in conscientiae foro' non obstringant. r ' Op. I. In Iocietate cisili Supremae Potestates Iacuitate legum condendarum praeditae hunt, quae cιroa ea etiam quae iure divino prae-Drsta non sunt, coumentiam obstringunt .

O . l. Christus legem Caesaream de tributis solvendis observari praecipit: Red' ite quae Iuni Caesaris Caesari . Lucae ''o qui materia hujus legis ab Ethni-LO Crinc1pe latae de jure divino. praecepta

non erat. Ergo &c. -

su ac uirunt ... Ideo necessitate subditi Crote non bolum propter iram seu poenam, Da etiam propter consesentiam . Unde sic et Meges , quas Apostolus servandas inculcat, a paganis erant , & tamen , teste

d. Apostolo, in conscientia ligabant; ita ut qui ipsis resistebant, Deo i psi resisterent, '& idcirco damnationem sibi acquirerent

aeternam . Ergo turpiter errant Sectarii, humanas leges conscientiam non Obistringere effutientes.

Prop. II.

ues quoque in Ecclesis diminisus

105쪽

C. IV De Lege Humana oec. 8r tradita Canonum ferendorum facultas, qui Fidelium spirituale regimen rupiciunt, eo rumque conscientias ligant. Ρrob. I. A Spiritu Sancto constituti sunt Apostoli, eorumque successores Praesides ac Rectores Ecclesiarum , ajente Apostolo Paulo Actor. XX. Attendite vobiS , universio gregi, in quo vos Spiritus Sauctus polluit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Atqui suprema regendi potestas facultatem secum fert condendi leges , quibus multitudo ad suum finem dirigitur . Ergo &c. Adde verba Christi Apostolos alloquentis Lucae X. Qui vos audit , me audit I qui vos spernit , me spernit . Quibus sane verbis multitudinis obligatio eruitur Praesidum Rectorumque praeceptis acquiescendi. Prob. II. Ex hujulce potestatis usu , quem usurparunt Apostoli in Ior. XU. 28. ubi haec habentur : Visum eis Spiritui Sancto, nobis, nihil ultra imponere vo- his oneris, quam haec necessaria , ut ab Hianeatis vos ab immolatis simulacrorum , σsanguine , o suffocato. Ex quo sic : Non minor est nunc, quam olim fuit Ecclesiae auctoritas. Atqui leges ab Apostolica Ecclesia in Conciliis Hierosolymitanis rogatae , Fidelium conscientias ligabant. Ergo etiamnum Ecclesia eadem potestate gaudet . Minor patet. Nam quod praecipitur in Apostolico Canone, imponitur ut opus necessariuin, quod veram obligationem sup

106쪽

De Conscientia, o de Leg bus . Confirmatur ex constanti Ecclesiae praxi, quae pro Christianae Reip. bono diversas diversis temporibus condidit leges, gravissimis spiritualibus poenis adjunctis.

Dices contra I. propositionem : Ρrincipes seculares saltem infideles condendo le-les, ad sorum conscientiae non attendunt. rgo saltem eorum leges conscientiam non ligant.

R. Ad obligationem in foro conscientiae inducendam satis est , si1 Principes seculares sua potestate legislativa uti intendant. Cum enim ea potestas a Deo sit, &Deus subditos eis resistere prohibeat; sequitur , ex usu legislativae potestatis oriri in subdito , etiam Principe nesciente ,

obligationem in conscientia gravem Ues levera , secundum materiae sub lege contentae gravitatem vel levitatem.

Instabis . Ergo nullum erit praecepta divina inter, & humana discrimen. R. Id verum esse quod ad obligationem. in conscientia inducendam differre tamen in eo, quod divina sint immediate a Deo, humana autem immediate ab homine :Cujus tamen potestas vim habet & au- lctoritatem derivatam ab ipsi3 Deo vel au- letore naturae, vel auctore gratiae . EX quo etiam patet humanam legem semper interiorem esse lege divina , a qua suam hauxit vim & auctoritatem. 'Dices I. contra II. propositionem : Ec-- clesia i

107쪽

C. m. De Lege Humana die. 87 Uesia non est Imperium . Ergo leges ferre

mequit.

Ρroh. Antecedens . Ecclesia Christi institutione nec jura, nec instrumenta Imperii habet; non tributa , non vectigalia, non milites e dominium omne ab Ecclesita interdicitur Ι. Petri cap. V. v. 3. non jus coercendi , ac puniendi rebelles & contumaces , sed solum abstinendi ab his tanquam ab ethnicis & publicanis . Ergo si Ecclesia jura & instrumenta imperii non habet, Imperium non est; adeoque ei non competit potestas legislativa.

R. Distinguendo I. Anrecedens . Ec- --clesia non est Imperium civile & politicum , concedo I spirituale, nego. R. Pariter distinguendo II. Antecedens. -Ecclesia non habet jura & instrumenta Imperii civilis, concedo; spiritualis, nego. Ecclesia enim Christi 1nstitutione est Regnum spirituale, cujus regimen ipse Chri--1tus Apostolis eorumque in ministerio successoribus commisit . Regnum istud habet sua jura , & instrumenta ; qualia sunt Sacramenta, divini Verbi praedicatio , potestas condendi leges pro spirituali fidelium regimine , refractarios & contumaces poenis .spiritualibus coercendi. Excluditur vero ab Ecclesia dominium, non omne, sed illud, quod ab hujus seculi potestatibus exercetur per physicam & corporalem coactionem , sisque omnibus, quae huic adstipulantur.

108쪽

84 De Conscientia, o de Legibus.

Hinc vetus Ecclesia modestiae suffeminime convenire imperiorum legis V cabulum existimavit, eo quod vim civilem seu violentam corporis coercitionem CD tineat ; ideoque canonum h. eo regularum graeca & leniore voce , unde ortum jus nonicum , usa est . Vide Vincent. Gravius In sit. . Can. lib. I. tit. I. Dices II. Ecclesiasticae legis objectum Sacra sunt. Sacrorum autem nomine veniunt vel actus interni, E. G. quid credere debeamus : Vel externae actiones.E. G. cu tus doctrinae in Ecclesiis proponendae &c. Sed de neutro eorum Ecclesia leges ferre Valet . Ergo nulla ita Ecclesia adest saltem ratione objecti legum ferendarum po

testas . '

Prob. Μinor quod, ad primam pamtem . 1- Quia Rebigio libera est , & a. nemine cogi potest . a. Quia actus interni non sunt humanae legis objectum : curri poenae obnoxii non sint, neque de his j

dicium institui possit . Hinc I. 18. θ.

Fornis, Cogitatione poenam nemo palisur . Ergo Mo. Prob. quod ad alteram partem. Actionum externarum sylloge ad Reap. tra quillitatem , vel perturbationem confert is Ergo earum directio ad illum spectat, cui,

Principi scilicet politico, commissa est Reip. pax & securitas. R. Ad primum . Religio utique libera

109쪽

C. IV De Lege Humana me. 83t ra est quia non coacte, sed libere suscipidi rejici potest. Sed si quis pro sua aeteri na salute ingredi velit Ecclesiam 4 extra quam salus haberi non potest ) articulosi Fidei ab Ecclesia propolitos amplecti &s Credere tenetur , nec potest proprio arbi- . trio illos temerare ac corrumpere . Lcclesia enim ius accepit a Christo docendi, &i Praecipiendi , quid credere debeamus . Eri GO Vi relatorum tenentur subditi Ecclesiae Praeceptis obtemperare . Ergo actus inte . ni non sunt legis humanae objectum lu- . dicio coactivo, concedo; secuS,' nego. , R. Ad secundum distinguendo Conse- . 'uens. Actronum externarum directio pe . tinet ad Principem politicum in ordine

politico sive in genere civilis societatis , . concedo secus in ordine Religionis. Christiana enim Religio a Christo instituta ini suo esse morali , ab Imperio civili noni Pendet : immo Imperio ipso adversante , . consistere potest . Quod patet ex 'primisi Ecclesiae seculis, in quibus, furente Roma- . no ImPerio, permanebat vera Religio, sicut sistit Imperium in ordine politico sine Yera Religione. At cum Religio a Rep. suscipitur , civilis , & sacra Potestas mutuo se adjuvant ; nihilque juris Principi adimitur e ternas civium actiones inspiciendi in ordine ad publicam vitae hujus tranquillitatem,ti communem Politiam.

110쪽

86 De Conscientia, oe de Legibus . Hinc jus illud oeconomicum proficiscitur, quo gaudent Principes in materia Religionis , cavendi scilicet, ne Canones impune violentur , aut novis turbentur statutis, quae neque Religioni sunt necessi ria , neque civium indoli conveniunt . Iraeterea vera Religione in soci tate civili admissa , Ecclesiae Protector Princeps evadit qui & Ecclesiae jura defendat , suaque auctoritate improbos novis doctrinis illius pacem turbantes compescat . Quod quidem clarissime demonstratur exemplis Christianorum Principum, praesertim Consam ni Magni, qus Nicaenos Patres sic allocutus est Euhebio teste lib. q. in vita Consant. Vos quidem in eis

quae intra Ecclesam sunt , Episcopi sis et

ego vero in eis quae extra geruntur , Episcopus hum a Deo consitutus o Perperam

igitur Pufendorsus Christianae Religionis

duos supremos judices constituit , unum internum , proprium nempe arbitrium , quod ad phanatismum inducit : alterum externum , Principem scilicet politicum a quod Christi institutionem destruit. d. I. Penes quas persionas in cisii; focistate resideat condendarum legum potesas' R. Penes ipsas supremaς Potestates. Jus enim serendi leges inter jura Μajestatis & quidem praecipua computatur. Nota I. Suprema Potestas seu Majestas est facultas , nullum habens superio

SEARCH

MENU NAVIGATION