Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de conscientia, & de legibus, de peccatis,& de fide, spe, & caritate

발행: 1769년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

C. II. De rege Naturali . 6 tellectis terminis quibus exprimitur, non rossimus non statim eidem assensum praeis

Prob. a. pars . I. Praecepta Decalogi sponte fluunt ex primis principiis, ac sine difficultate ab his eruuntur . Ergo si non datur ignorantia invincibilis de primis primcipiis, nec etiam datur .de praeceptis De- .ealogi , quae sine difficultate ab illis eruum tur . Nam posita notitia hujus principii , quod tibi non vis, alteri ne feceris , faciis

negotio concluditur : ergo non est Bra dum , occidendum. Hinc peccantes contra praecepta Decalogi, excusari nequeunt, et1r peccent ex ignorantia : cum ignorantia haec fit vincibialis, adeoque culpabilis, utpote orta non ea difficultate cognoscendi talia praecepta, quae facillime cognosci possimi, sed ex defectu attentionis, & ex prava cordis dispositione. Confer huc caput II. D. ad Rom. II. Ignorantia contra legem naturalem invincibilis dicenda non est , si non viri-hus naturae , saltem viribus gratiae vinci possit. Atqui haec ignorantia viribus gratiae dispelli potest . Ergo absolute invi cibilis dicenda non est . Deus enim illumia

nat omnem hominem venientem in hune mundum ,Joau. I. Scripturae succinit . usustinus lib. de quantis. . nimae cap. Iq. In-

dubitanter asserens , ex divina providentia numquam deesse religisses animis facultates'

92쪽

68 De Conscientia ρο de Legibus.

nυeniendi veritasem, eam pie casse m dilia genteν qua rentibus . Ergo si eam non inveniant , hoc provenit ex negligentia petendi divinum auxilium . necessiarium ad ejus cognitionem assisquendam. Prob. 3. Pars o Μultae conclusiones.

juris naturae a primis principiis , ut e plicatum rest , lunt longe remotae , CO-gnituque dissicillimae veI. ab ipsis doctis . Ergo facile invincibiliter ignorari possunt .. Prob. Consequen. Hae conclutiones non sine longiore discursu cognosci possimi . Atqui rudes praesertim 1unt moraliter incapaces hujus altioris inquisitionis. Ergo &c. Confirmatur. Ignorantia concὲusiqnum remotarum facti potius est quam juris .. iNon enim ignotum est jus , sed ignotae sunt rerum circumstantiae , ut iis jus n0- tum recte applicetur .. Atqu, ignorantia fa- :cti invincibilis esse potest. Ergo & remo

tarum Conclusionum . . .

Confirmatur experientia . Non pauci

Theologi, imo sanctissimi Ecclesiae Doctores oppositas de ejusmodi conclusionibus .d0cuere opiniones. Atqui si invincibilis non daretur ignorantia circa remotas hasce conclusiones , Sancti Doctores vincibiliter errassent, adeoque Qrmaliter peccassent. Sed dici nequit, homines veritatis assequendae studiosimmos, culpam perpetrasse , Veritatemque , post debitam diligentiam, ora

93쪽

C. II. De Let Naturali. 69rionem, & alia media necessaria, non iuvenisse . Ergo eorum ignorantia fuit inculpabilis , ac proinde in vincibilis . Fuse

tractat hoc argumentum S. Antoninus I. parti tit. 3. cap. IO. f. IO.

Dices, remotas conclusiones juris naturae si non viribus naturae, saltem Viribus gratiae cognosci posse. Ergo &c. R. Ad assequendam cognitionem Oarmium dissicultatum , quae oriri possunt ex lege naturali in singularibus & contingentibus , & in implicatis facti circumstanti is , saepe necessariam esse gratiam extraordinariam & miraculosam , quam Deus secundum suae providentiae ordinem

Conserre non tenetur . Ρotest ergo homo absque sua culpa carere hac gratia eXtraorinclinaria , & consequenter invincibiliter ignorare has praefatas conclusiones remotaS,ac

dissicillimae cognitioni S. Instabis . Ergo aliqua Dei praecepta sunt impossibilia, incognoscibilia , non promulgata : quod est absurdum . Nam Deus impossibilia non jubet. R. Nego Consequen. Nam Dei praecepta non sunt impossibilia , incognoscibilia, & non promulgata . Sed aliquae dim- cultates Obscurae , quae in singularibus &contingentibus occurrunt, ne jus recte applicetur, sunt incognoscibiles, & huic vel illi

incompertae. Praecepta enim naturae omni

bus sunt pervia , quamvis dissicultates aliquae

94쪽

o De Consolantia ρο de Legdus. quae abstrusae humanae mentis aciem sugiant ob altissimos divinae sapientiae fines.

De Iure Gentium .

Q. q. suid sis Ius Gentium ρR. Jus gentium est illud , quod exta

gente usu , humanis necessitatibus, geν-tes humanae sibi consituerunt . Insit. CF--l. lib. I. tit. a. f. a. Dicitur i. Exigente usu. Hujus enim juris caussa est usus di indigentia . Unde Dio Chrysostomus hoc jus inventum usus temporis appellat. Dicitur a. humanis necessitatibus . Quaedam enim gentium jura naturae com ruptionem supponunt: ut sunt discreta dominia , jura commerciorum, jura belli, &alia hujusmodi. Dicitur 3. gentes humanae sibi coniseia tuerunt e haec verba produnt tacitam cultiorum gentium conspirationem in certas fixasque regulas seu leges.

Quidam jus gentium dispescunt in

primaevum & seeundarium . Illud docent non esse a jure naturae diversum , sed ipsum jus naturale vitae hominis sociali , negotiisque bocietatum atque integrarum gentium applicatum d Hoc vero ius humanum multis sentibus commune . Illud perpetuum& im- l

95쪽

C.II. De Lege Naturali. 7ISc immutabiler Hoc voluntarium ac mutabile . Illud a naturali jure non differt , nisi bolo obiecto . Nam objectum juris naturae sunt homines singuli seorsum consuderati, qui secuudum rectam rationem viis vere debent: objectum vero juris gentium sunt hominum societates, quae quid justum injustumve, inter se servare debent. Hoc a lege civili non distinguitur , nisi quod haec arctius, jus vero gentium latius pateat. Juris gentium exempla sunt jura legatorum, belli, commerciorum , &c. de quibus legesis Disit. Civit. loc. laud. Q. II. An Jus gentium sit praece piiυum 'R. Amr. Quia Ius gentiam est vera lex , vel naturalis societatibus applicata ;Vel positiva , quam gentes sibi constitue

runt.

Hinc colliges Ius gentium etiam secundarium obligare in conscientia , praesertim communitatum capita.

C A P. III. .

De Lege Diυina Positiva.

LEx Divina Positiva duplex est, Vetus seu Mosaica , & nova sev Evange

lica a

96쪽

1 De Confoἰentia di de Legibus.

f. i.

De Lege Veteri seu Mosaica. Q. I. Quaenam sit Lex Vetus seu Mosaica 'R. Illa est, quam Deus genti He-hraeae dedit, &Μoyses Dei jussu promulgavit . Exodi XIX. & XX.

Q. II. Quot praeceptorum genera Lex Μοfaica Tomplecteretur pR. Tria, Μoralia nempe , Caerem

nialia , & Judicialia .

Moralia, quae ad mores ordinantur secundum rectam rationis normam Coinponendos, & in Decalogo continentur. Caeremonialia , quibus certi quidam ritus ad Dei cultum ordinati praescribuntur: ut fuerunt praecepta , quae sacrificia, sacramenta , instrumenta , & observantias spectabant. Iudicialia , quibus modus justitiae in. ter Judaeos servandae praescribebatur. Praecepta Moralia ad naturalem , Caeremonialia , & Judicalia ad voluntariam seu positivam legem spectant . ., Q. III. Iuosnam obligaverit Lex Ve

R. Obligavit tantum Iudaeos , quihus solis data suit. suae es enim alia gens sic inclita ., ut habeo caeremonias , ac justa judicia , oe uniυersam legem p Deut.

97쪽

C. III. De Lege Disina Post a. 73IU. Gentiles tamen ad omnia Μoralia praecepta servanda fuerunt adstricti , non vi legis scriptae, sed vi legis naturalis. Q. IV. siuinam finis Veteris Legis fueris r i

parare ad Christum Dominum suscipiendum , qui non soluturus , sed impleturus. Iegem veniebat . Quare sex homines non

justificabat , sed justificationem quibusdam

caeremoniis figurabat cum justificatio ex fide venturi Mediatoris haberetur. 4 V. inrtim Lex Vetus si abrogata pR. Amr. Ita declararent Apostoli iaConcilio Hierosolymitano , narratur . Hor. XV. Ad haec cum harum legum finis. iam esse desierit , ipsam quoque obligationem exspirasse necesse est. Finis vero Legum Caeremonialium erat Christum repraesentare ac praefigurare. Postquam ergo Christus advenit, finis hicce non amplius locum habet . Umbrae fumrunt , teste Apostolo, quae superveniente corpore, Christo, evanuerunt, ad Coloss. II. V. II. Adde Danielem XX. 'Finis autem Legum Forensium fuit conservatio Rei p. Judaicae . Hac itaque jam pridem destructa atque eversa, harum quoque legum finis non potuit non exspi

rare .

98쪽

74 De Conscientia , o de Legibus.

mores ad rectam rationis normam comPonere, cum cessare nequeat, nec ejus obligatio cessare possit . Quod autem in disputationem revocant Theologi , illud est , utrum praecepta Decalogi nunc obligant vilegis Μosaicae, an tantum vi legis naturalis , & Evangelicae. Disputatio haec tanti non est, ut nostrum exigat examen ..

Q. VI. a sando Lex Vetus fuerit abrogata ZR. Statim ac Christus Dominus mortem oppetiit. Nam Apostolus ad Hebri III. ait: Translato facerdotio , necose eji , ut legis translatio fat. Atqui statim ac Christus Dominus mortem oppetiit Sacerdotium Aaronicum translatum fuit, novumque conditum, cum Christus novus Sacer- ldos secundum ordinem Melchisedech in ara Crucis Patri seipsum obtulit , juxt illud ad Hebr. X. . fert primum Sacerdotium ) ut sequens j atuat. Ergo &c Q. VII. An statim ac Lex Vetus obligare desit , evus obserυatio mortifera eυ ferit. Uti m scilicet mortyliter peccabbet gutquo tempore nondum omnino publicatum

erat Evangelium , Legalia Mosaica observasset pit, Neg. Nam Apostoli pro loco ,

S tempore Oeconomiae caussa, non necessitate salutis legales caeremonias usuri R-runt, ut patet ex circumcisione Timothei. or. XVI. ex purificatione Pauli juxta legis

99쪽

. C. III. De Lege Divina Posit - . velegis Praescriptum octor. XV. quas fati Caeremon Ias Apostoli non peregissent si mortifera tunc temporis Legalia fuissent. Dices : Apostoli Legalia nunquam observarunt post passionem secundum veritatem 1 1ed solum quadam pia simulatione ne scilicet 1 candaliZarent Iudaeos, eorumque Conversionem impedirent . Ergo &c. R. Nego Antecedens . Haec enim simulatio nequivisset eicere licitum quod re ipsa malum & illicitum erat . Alioquin etiam Gentilitatis ritus sub simulationiς id-co celebrare Apostoli potuissent , ut facitus Gentiles ad Christi fidem adducerent ut recte argumentatur inurasinus est. IX

aa Hieronymum .

Instabis: Morte Christi peram, lega-h Π er3ut intrinsece falsi . Nam rei pla Apostoli fidem profitebantur in Chri- . V V Vm , 'ul erat j in natus , t Palfus . Ergo Apostoli non serio & since- potueriin V μφ ritus illos usurpareth i g Aut Cedens . Apostoli enim zgδ es ritus usurparuur, non quatenuS Chri hq V ψ Pr esentabant; sed praescin-

bg0ru Π significatione, quatenus a praescripti erant, ut eum honore SVn- .goga tumularetur.

VISI. Qio. praecise tempore Leealia

coeperint esse mort 'ra R. Quo tempore eversum fuit Tem-

II a plum

100쪽

76 De Conscientia, de Legibus. plum Hierosolymitanum ab Imperatoribus Romanis . Tunc temporis enim manifesta reprobationis tum legalium , tum populi

argumenta apparuerunt : neque honor amplius deserendus erat Synagogae jam sepultae,

De Lege Evangeliea,

Q. I. suid sit Lex Evangelica pH. Lex Evangelica principaliter est gratia Spiritus Saneii, quae fidelibus datur per fidem Christi, juxta illud Apostoli ad Rom. I. Lex spiritus vitae in Cbrisio Jesu liberavit me a lege peccati e secundario sunt praecepta a Christo tradita. Q. II. seuotuplicis sint generis prae cepta a Chrissio tradita λR. Triplicis, Moralia scilicet, Caere.. monialia,& Judicialia. Moralia sunt praecepta juris naturae, quae Christus non instituit, sed clarius explanavit , inculcavit,& ab erroribus, quibus hominum pravitate implicata erant, purgavit. Caeremonialia sunt praecepta, quae Novi Foederis Sacramenta respiciunt . Judicialia sunt praecepta , quibus Ecclesiam tanquam Iudicem , & Matrem audire tenemur , juxta illud

Christi : Si Ecclesiam non audierit , fit tibi sicut ethnicus , oe pMblicanus Adde praecepta fidei , quae non sunt de

SEARCH

MENU NAVIGATION