장음표시 사용
111쪽
C. IV De Lege Humana oecl. 87 rem', actiones civium ad communem &publicam felicitatem dirigendi. Hinc forma regiminis inspicienda est. Aut enim omne Imperium penes unum est , ut in Monarchia , & tunc jus legum ferendarum soli competit Regi: aut penes
Plures, ut in Arsocratia , & tunc Senatores , seu Optimates qui in commune consulunt , possunt leges condere : aut Imperium est penes. Omnes , nempe penes totum populum in comitiis congre-Ratum , ut in Democratia , & tunc populi suffragiis leges feruntur : aut est mixta regiminis forma , ita ut vis legislativa sit in Senatu, exsecutiva in Principe, ut in Anglia: aut utraque simul in utroque communi jure exerceatur , ut in SVevia': aut Iegislativa in Ρrincipe , exsecutiva in Senatu, ut alibi . Legesis D. Thomam I. 2.
Nota II. Iura Majestatis, quae Vulgo
Regalia nuncupantur, sunt jura illa, quae summo Imperanti competunt', ut interna.& externa Rei p. securitas obtineri possit. Haec jura a quibusdam dividuntur in immanentia,& transeuntia. Illa summus Imperan edi ercet erga cives, F. G. jus legesserendi, judicandi, tributa imponendi : His utitur erga exteros, F. G. jus legatos mittendi , foederum , belli, & pacis. Nonnulli satis concinne omnia ad tria capita, Regimen scilicet, Imperium , Dominia VO-laut. Ex
112쪽
88 De Conse entia, o de Leg bas . Ex dictis colliges regulius, quae a s perioribus in imperfectis societatibus , puta conjugali, herili, collegio , praescribuntur, non esse proprie leges , sed praecepta , &statuta. Non enim , ut diximus, cujusque est leges serre, sed solius summi Imperat iis , ad quem spectat subditos ad felicitatem , ' politicam communionem dirigere . Confer huc D. Thomam p. cit. q. 9o. ar t. a. Scholastici pro .more paucis sese eXPediunt, asserentes potestatem legislativam pertinere ad eum qui praeest communitati perfectae : rilli scilicet communitati , quae sibi est sussiciens ad finem assequendum. Q. II. Quinam in Ecclesia valeant
leges condere pNota. Ecclesiae regimen, & ipsa fio ma regiminis a Deo sunt instituta. Ecclesia enim a Christo claves accepit , quae sunt supremi regiminis symbolum : quasque non niti per Apostolos , & praecipue per Petrum, qui Ecclesiae personam gerebant, ad eam pervenisse testatur Augusinus Tract. XXIV. ἰn Joan. Idem S. Doctor praesertim contra DO- natistas claves tum Ecclesiae sive Unitati, tum Apostolis datas fuisse ut ejusdem Ecclesiae Ministris ac Pastoribus, qui ejusdem figuram ' personam gerebant . Id ita explicat THLitus Episcopus . bulensis in cas. I R. Num. quaest. 48. 49. ut a Christo ipsi, Proprietatem clavium Unitati , ministe
113쪽
C. IV De Lege Humarat me. 89rium Ρastoribus datam velit. Uerum enimvero id immotum fixumque sit, clavium potestatem ministeriumque Pastoribus non a multitudine , 1ed a Christo ipso immediate derivari per manuum impossitionem ,& ordinatis Pastoribus non humano suffragio , sed divino jure reservari. Supremus autem Ecclesiae Magistratus fuit Apostolorum Collegium , servato debito ordine ad Petrum, jure divino totius
Ecclesiae caPut. Apostoli vero omnes una cum Ρetro
potestatem regendi Ecclesiam immediate a Christo acceperunt sub eo tamen Capite. Jam vero Apostolico Collegio in ecclesiastico regimine ordo succedit Episcopalis , cujus apex Rom. est Pontifex , Ρetri successisr, primusque Christi Vicarius, qui jure divino in universa Ecclesia Ρrimatum habet non dignitatis & honoris tan. tum, sed auetoritatis & potestatis. Porro pro recto Ecclesiae regimine institutae sunt Dioeceses seu unius Dominici gregis singulae portiones , quas sing li Episcopi in solidum teneant . Qua in partitione Episcopalis jurisdictio intra propriae Dioecesis confinia limitata est , adeo ut unus in alterius messem nequeat immittere falcem , sed suae solum Ecclesiae prospicere: nihilque eo vel maxime Pro universa Ecclesia statuere possit, sive in universalibus Ecclesiae legibus mutare aut aru
114쪽
terare. Verum urgente necessitate,& Fide,
vel disciplinae substantia periclitante, potest quilibet , Episcopus non jure proprietatis, sed Caritatis iure iii alienam Dioecesim suam curam protendere ; quia juxta illud C priani effatum, Episcopatus es unus, cujus in solidum pars ab unoquoque te
Ad Rom. tandem Pontificem , cui a Christo Domino omnium Ecclesiarum sollicitudo demandata est, pro totius Ecclesiae
bono spectat canones edere, canones custodire, dissidentes ad unitatem revocare &c.
bus, & longa consuetudine ad eum pertinent, de quibus vide Canonistas Quod si necemitas urgeat , pro componendis Fidei controversiis , vel pro Ecclesiasticae disciplinae reformatione , aut Schismate tollendo, convocandum est Generale Concilium , totius Christianae gentis venerabilis senatus , supremum Tribu-mal , Pastoratus universus, qui universalem Ecclesiam repraesentat. R. Ρro universali Ecclesiae regimine Rom. Ρontifex, qui est totius Ecclesiae C put. Item Concilium Generale, quod universam repraesentat Ecclesiam. Concilium Nationale pro tota Natione,& Provinciale pro tota Ρrovincia . Episcopus pro sua Dioecesi licet non consecratus, m ido sit Onfirmatus . Archiepiscopi , Patriarchae
115쪽
C. m. De Lege Humana oec. 'Isubditis suis leges imponere pomant: extra Concilium tamen pro universa cui praesunt Drovincia . leges ferre non Valent . jectis. Ordines Religiosi virorum potestatem habent legislativam proprie dictam, non tamen praecise vi suae approbationis, seci ob expressam Pontificis concessionem . Q. III. Num Declarationes Sacrae Congregationis Cardinalium vim legis habeant, ita usi non solis in in casse particulari defini-io , sed in aliis sinitibus obligent st R. Sunt qui negant , hujusmodi Declarationes vim legis habere , eo Quod solemniter non promulgentur, quemadmodum leges promulgari solent . Alii autem amrmant cum leges recens conditae promulgatione indigeant; secus vero legum Declarationes . Alii tandem litem hac distinctione componunt, ejusinodi nimirum Declarationes tum Vim legis habere, cum prodeant a Pontifice approbatae, e jusque iussa promulgatae , & a Praesecto Congregationis sigillo munitae : secus, fi a solis Cardinalibus, inconsulto Ρapa, factae sint, licet magnam praeseserant doctrinalem auctoritatem .
Ex dictis colliges I. cum Gelasio Papa ep. 8. ad . assa sum Imperatorem , duo esse , quibus hic mundus principaliter regitur, Sacerdotium scilicet, & Imperium .
116쪽
Ambo divinam habent originem . Sacem dotium enim solvendi atque ligandi immediate a Christo accepit Ρontificium : Im- erium vero a Deo , naturae auctore , &umanis rebus consulente, suam hausit majestatem , sed non immediate , sicut sacra Pontificum auctoritas ; sed mediante populi consensu vel electione , ut contemdunt quidam Doctores. At hoc parum refert, dummodo firmiter teneamus , nihil habere Regiam Majestatem, quod ei des
Porro utraque Potestas quamvis ab uno eodemque procedat principio , ut loquitur Jussi anus Novet. 6. sunt tamen utriusque Ρotestatis ossicia Dei ordinatione discreta . Sacerdotium enim divinarum rerum gerit curam , Imperium humanarum. Illud divina dispensat , hoc humana administrat . Et licet hae Potestates in se sint absolutae & independentes I artissimo tamen vinculo ita conjunguntur , ut &Imperii legibus pareant Religionis Antistiates, & Imperii Rectores Ecclesiae filios se
profitentes , rerum divinarum Praesulibus devota colla submittant . Ex hac mutua consensione & obedientia oritur illa Sacerdotii , & Imperii adeo optata concordia , qua Deo quae Dei sunt, & Caesaris quae sunt Caesari, tribuuntur. Colli aes II. Ecclesiam perfectam esse communitatem,cui institutione divina in sacra
117쪽
C. IV De Lege Humana oec. 9ῖ competit jus seu potestas. Haec autem triplex est : prima ordinis, Iurisdictionis interioris altera, tertia Iurisdictionis exterioris . Ad primam pertinet sacramentorum consectio atque administratio : ad secundam potestas absolvendi & ligandi conscientias : ad ter tiam denique potestas fidei controversias
dirimendi, convocandi Concilia , i i fidemque praesidendi , imponendi manus & constituendi Ecclesiae Ministros , & poenis spiritualibus in delinquentes animadvertendi. Summi vero Imperantes civiles, quos Deus sanctae fidei, Ecclesiaeque Proteciores esse voluit, ut docet Tridentinum Sebs. XXV. cap. 2 o. in sacra ius Protetitionis ' habent, Ecclesiam nempe , ejusque jura , & regimen tueri & juvare possunt ac debent . Ex his itaque, quae de utriusque. ΡΟ- testatis sacrae & politicae indole, & Scripturarum oraculis , ac Ss. Patrum doctrina retulimus, quis non Videt, quam inepte Samuel Pufendo, sius in libello de habitu Hella onis Christianae ad vitam ciυilem Sacerdotium cum Imperio confundat, jus sacrum cum civili permisceat , nullamque ZRnoscens in sacra potestatem a politica sejunctam, unicam summam statuat potestatem , sacra & profana moderantem
118쪽
94 De Conscientia, o de Legibus.
Q. Utrium Ecclesia infallibilis si iupraecipiendo ΘR. Affir. in sensu explicando. Prob. I. Ecclesia suis praeceptis jus divinum aut interpretatur , aut determinat , aut applicat, aut media praescribit , quibus illud facilius, suavius, tutius eXsequamur . Atqui in jure divino interpre- tando , determinando , applicando , exsequendoque infallibilis prorsus est , attentis promissionibus Christi. Ergo &c. Prob. II. Ecclesia praeceptis aut declarat jus revelatum , si quod controversum accidit , aut juris revelati modum in Religione, in cultu, in ritu definit . Atqui &c. Ergo &c. Prob. III. Materia praeceptorum Ecclesiae quod ad fundamentum , basim, substratum , atque, ut ajunt, fundum, ad cultum divinum pertinet, ad Religionem, ad Moralem & in ordine ad alteram vitam tendit. Atqui in cultu divino, in via ad alteram vitam designanda infallibilis est. ENgo &c. Neque enim philosophicis, civilibus, profanisque tricis ac technis det clatur Ecclesia in praecipiendo : sed qua via
suavius, facilius, tutius, cautiusque ducantur homines ad vitam aeternam, id curat.
Dixi, in sensu explicando . Non enim
119쪽
C. IV. De Lege Humana oec. 93 negaverim modos, quibus jus divinum observare tenemur, ab Ecclesia praescriptos, non ad jus divinum , sed aci disciplinam pertinere; proinde congruentes circumstantiis loci, temporis , personarum , quae ut Variare possunt , ita & disciplina potest :in quibus circumstantiis utpote laesi discernendis non revelatio, sed humana scientia ac prudentia adhibetur . Conserendus hic Melchior Camιs in Loc. Theolog. lib.
5. cap. 3. g. q. Conclus. I. Z. 3.
C A Ρ, V. De Humanae Legis Conditionibus.
Q. I. Uaenam sint Humanae Legis γ Conditiones pH. Generales potissimum tres sunt; ut lex scilicet sit justa , possibis, utilis:
speciales vero duae sunt, nempe ut loco , , tempori sit conveniens. Adeatur D. Tbo-
sit oportet : tum ex parte materiae , tum ex parte formae , tum ex parte legislatOris. D. Thomas ibid. q. 96. art. q.
Et sane ex parte materiae legi subjectae, justa erit lex, quae rectae rationi , & divinae legi sit conformis . Quare lex quae
120쪽
06 De Conscientia, oe de Leguus.
rem turpem aut inhonestam Praeciperet , 1ion erit lex, sed legis corruptio. D. Thomas ibid. q. 93. art. 2.
Ex parte vero formae, qua lex praestribitur, justa erit, quando secundum qu litatem proportionis imponuntur subditis
onera in ordine ad bonum commune . D.
Thomas ibid. Ex parte tandem legislatoris requiritur legitima ferendae lagis potestas. Po sibilis quoque debet esse lex, i. e.
humanae conditioni conveniens. Apposite Gratius de J. B. P. lib. I. cap q. f. T. n. a. Ferri enim leges ab hominibus solento debent cum fensu humanae imbecillisatis . Considerent quippe legislatores quid haec fragilitas serat , nec mandent quod homo natus praestare nequeat , Ita Gmnovius γρ cum flensu explicat . Utilem denique legem esse diximus . Finis enim lesum est bonum commune . Hinc legibus solent praecedere vota populi eam cupientis legem , quam ad conservationem status necessariam , & ad promovendam Reip. felicitatem utilem esse praesentiat. Quod autem loco , dc tempori sit conveniens, hil aliud est, quam ut fini & foramae Rei p. ac civium indoli optime quadret. Quod quidem prudentia quanta maxim s. im diget . Saepe enim unam vel alteram legem imprudenter latam Remp. plane Pes- sum