Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de conscientia, & de legibus, de peccatis,& de fide, spe, & caritate

발행: 1769년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

- C.'ILDe Humanae Legis Subiecto. mpQ. II. . n legislator stiis legibus oblia

R. Ρrinceps absolutus, nempe qui solus independenter ab aliis legem condere potest, vi directiva servare leges a se latas adstringitur; secus vi coactiva.

Prob. I. pars. Recta ratio exigit, ut Princeps , qui communitatis est caput , Communitati tanquam membris se conformet in iis, quae aeque ipsit , ae aliis conveniunt . Nam turpis omnis pars eis, suo unia verso non congruens, ait Augusinus lib. I,

O ef. cap. 8. Num autem legislator , secluso scandalo , & subditorum damno, teneatur ad

suam legem sub gravi , an sub levi , disputant Theologi . Sub gravi aeque ac

suos subditos teneri, docent multi . Imo afferunt ejus peccatum egie ejusdem speciei, ac peccatum subditi eam legem violantis . Unae colligunt ipsum summum Pontificem mortaliter peccare , nisi recitet horas Canonicas, audiat Sacrum, jejunia servet &c.

Omnes tamen fatentur , ad servandam aequalitatem teneri Principes leges servare , rerum pretia taxantes , vel leges aliquem contractum irritantes . Repugnat enim j ri naturae, ut una deontraheutium pars legi subjecta sit, minime vero altera, . Prob. 2. pars quod ad vim coactivam, S poenam . Nam 1. iudicium coactivum sive condemnationis exercetur a siuperiore erga sub.

142쪽

H8 De Conseientia di de Legibus. subditum invitum . Atqui legislator non potest esse sui ipsius superror , & invitus.. Ergo &e. a. Quia legislator ad suam legem obligatur jure naturae praecipiente actus ab humana lege praescriptos. At contra: ΡOena fluit a lege positiva, cui legislator PrO- . prie non est subjectus . Ergo &c. Prine senim dicitur ebse Jolutus a lege teste D. Thoma I. a. f. 96. art. 6. ad 3. quia nullus in

ipsum potes Iudicium condemnationis ferre, i contra legem agat . Unde Juper illud P

3 o. Tibi soli peccavi &c. dicit Glossa OG. Casiod. quod Nex non habet hominem, qui sua fasta dijudicat. Hinc resolves , Episcopum qui subcensura Clericis prohibuit alearum ludum, peccare quidem , si aleis ludat; censuram vero, quam aliis indixit , non incurrere.. Dixi , Princeps absolutus , nempe qui independenter o c. Nam Princeps non absolutus , qualis est Dux in senatu, Μetropolita in Concilio Provinciali, tenetur legibus , quas una cum communitate , aut praecipua ejus parte sanxit : omnes enim

sunt partes illius corporis , & singuli toti sunt subjectae. Q. III. Clerici legibus e ilibus

parere teneantur P

. R. Amr. Salvo exemtionis privilegio. Quia sunt Reip. membra , & veri Ci-Ves Omnis anima potesatibus sublimioribus

143쪽

C. VIII. De Humanae Legis Sufecto. II 'bus subdita sit , generaliter dixit Apostolus ad Rom. III. quod testimonium sic exisponit Theodoretus r Et Sacerdos , O . ii tes , oe monasicam vitam professus iis debent parere , quibus demandati sunt principatAS. Dixi, salvo etimi onis privilegis. Nam& Principes ipsi minutiem in pluribus Clerum ratione suasente , & Religione ac pietate suffragante vi luerunt , & Ecclesiae Canones sanciverunt : & Concilium Tridentinum hoc sensu Sessi. XXV. de Reso1

mat. cap. 2O. ait : Immunitas Ecclesae ,

personarum Ecclesiasticarum Dei ordinatione , oe canonicis sanctionibus conisituta es. Verum haec Immunitas alicubi major, alicubi minor , ideo quisque suae Patriae debet consulere consuetudinem . . IV. peregrini legibus sui Temritorii teneantur, manentes ubi. Ilae non obligant pNOta . Ρeregrinus dicitur qui a loco proprii domicilii recedit redeundi animo. Vagus nullibi sedem habet fixam . Advena , & Forensis ire uno loco domicilium habet, in alio habitat. R. Peregrini, & advenae legibus proprii territorii , a quo absque fraudς absunt , subjecti non sunt: nisi legis tranQgressio censeatur moraliter facta intra illud. Prob. ex cap. Ut Animarum de Co sit.

144쪽

rro De Cons ent a, de Legdus. t t. in o. ubi Boni acius VIII. decernit

excommunicationem ab Episcopo latam contra fures non ineurri ab ejus subdito

furante extra dioecesim , cum extra Tereiatorium jus dicenti non pareatur impune , Leges enim , & consuetudines locales reis spiciunt territorium , eique sunt assixae ,

ideoque non obligant , nisii exsistentes in Blo. Hinc si in loco proprii territorii sit festum, aut jejunium, di non tu alio, tu

quo moraris , non teneris ad illud.

Dixi L. a quo absque fraude absunt , Nam a legis obligatione immunis non est qui a loco domicilii , in quo scilicet indi-eium est festum , aut jejunium, in alium migrat, ut subterfugiat obligationem ; quia

nemini sua fraus debet patrociuari , ut hahetur cap. Ex tenore de Rescriptis , Ρ trocinaretur autem istis fraus, & quidem

manifesta , si animo se eximendi a legum

observantia eo se transferrent , ubi leges non fant . Hinc non valet Matrimonium clandestine celebratum in loco , ubi lex Tridentini promulgata non fuit , ab eo , qui illuc eo animo devenit , ut sine muta/tione domicilii illud clandestine celebraret, ut constat ex Brevi Urbani VIII. - obiepiscopum Coloniensem. Neque dicas , sic abeuntem uti jurecto . Nemo enim jus habet fuga eluden. Ei legeS

Dixi et . nisi legis transiressio censea--

145쪽

C. VIII. De Humanae Legis Subjecto. rar. tur moraliter facta intra illud, ut est venclitio armorum , vel aliarum rerum Dropriae communitatis hostibus . Actio enim quae Territorio damnum inseri, in in censetur moraliter peragi . Ac proinde puniri potest subditus violans testem prohibentem alionem ubivis factam, uuae Fecialiter m damnum communitatis ce-

es 16tum, ad locum ubi non est, teneatur ante αυcessum Sacrum audire PR. Amr. Si possit absque gravi incommodo . Quia praeceptum quod actu Obligat, actu impleri debet, sit possit. Idem dicendum de ieiunus, ct aliis praeceptis quae servata debent, usque dum quis m. satur in locis, ubi Praecepta Vigent.. d. V L . , is peregrini teneantur te iadius locorum, in quibus versantur ZΗ. Amri sive leges propriae sint , &particulams ipsius loci, sive fini juris communis : seci quae eX privilegio , aut consuetudine non serUantur in proprio territorio ; idque etiam, dum ibi sunt tantum

veluti in transitu.

. is Vr03. IH lagislatore sufficiens est po

testas Obl1gandi peregrinos ,Zquamdiu in il l syrii ΠΡ Ve santur; cum Id tranquilia Iliati , OrdinI , & paci regiminis politici expediat . Ergo de facto censendus est velle Elos obligare, cum id conducat ad h

146쪽

111 De Con θcientia, oe de Legibus.

nam gubernationem territorii . Hinc vere

puniri possunt peregrini a judice loci , si ibi peccent: & quod ad contractus legibus Ioel

tenentur se conformare. Ex quo eruitur oeos legibus loci in quo versantur , absolute

Insuper peregrini non sunt .subjecti propriae Patriae legibus, dum alibi versantur, Ergo ne stat ex leges respectu civilis, & ecclesiastici Regiminis , legibus locorum per quae franseunt, subjiciantur oportet. Hinc S. mbrosius apud .a usustinum π.98. ajebat: cum Romam venio , Sabbat um jejuno . cum Mediolari sum , non je uno , Sic mtu au quamcunque Ecclesiam veneris, ejuν

morem 1erva .

. Nota, advenas, & peregrinos eas servare locorum leges debere, quarum observantia non majorem temporis longitudinem, quo ibidem commorantur, poeulat. Nec enim ibidem diutius manere adstringuntur, ut implere lςges Valeant, Sic qui transiens per locum ubi dies festus' agitur, recta pergeret ad locum ubi dies festus non est, intercipere iter non teneretur, ut ibi

Sacrum audiret. Imo sit ibi commorari tantum deberet, ut cibum sumeret, aut equo pabulum praeberet, Sacro interesse non adstringeretur. Teneretur vero adesse Sacro, si eodem in loco pernoctassiet , aut festum in toto territorio ageretur, quod ad meridiem usque deberet percurrere . .

147쪽

De modo , quo Leges fru Praecepta, Obscrvanda sunt . ta P ν Egis praecepta at . Negat at a sunt , Positiva alia . Illa per

cessationem ab opere vetito, non furaberis, non moechaberis &c. Haec per operis exsecutionem , seu per actus possitiVos implen

Q. I. Puaenam intentio sequiratur , Ni praecepto latis fiat ' LR. I. - Ut praecepto negativo satisfiat, nulla requiritur intentio . Quia, eo praece Pto non praecipitur actus , ut omisisto humana seu libera ; sed solum vetatur actus i. e. nequis volens sciensque fureturi fornic tur . Quadere si quis etiam coactus, non furetur, non mentiatur, non fornicetur, Praecepta implet: licet, ut observatio praecepti . etiam negativi sit meritoria , positiva requiratur intentio illud implendi ex aliquo

R. II. Ut satisfiat praecepto positivo, non requiritur expressa satisfaciendi intentio ; sed sum cit implicita vel interpretatiam, et tenta in voluntate faciendi actum, F a: Prae-

148쪽

Praeceptum : quae Voluntatem non excludit legem exsequendi. prob. Quia sine ulla intentione habe.ri possunt omnia, quae necessaria sunt, ut actus ponantur in sua specie morali ; ne. que agens ad aliud a lege obligatur. Id conceptis verbis docet D. Thomas a. a. q. IOq. art. 3. ad 2. Licet actus Dirtutis cadat sub praecepto , potes tamen aliquis implere meium virtutis, non attendendo ad rationem

praecepti . Hinc qui religiose Sacro adfuit, nesciens diem festum esse, & consequenter sine intentione praecepto satisfaciendi; nihilominus satisfecit , neque aliud Sacrum

audire tenetur.

Immo juxta multos idem dicendum de eo, qui Sacro adest cum expressia intentione Praecepto non satisfaciendi, nisi alii Sacro antersit : eo quod substantiam operis praecepti is quoque posuerit . Hoc etiam exintendunt aliqui ad uotum , quo quis E. G. ad Sacrum audiendum se obligavit, ut nimirum voto satisfiat , licet Sacrum audia tur cum expressa intentione Voto non satisfaciendi . Ita multi. Verum communius eum aliis dicendum est, voto non satisfie-τi cum L em inter, & votum hac de caussa discrimen intercedat. Quemadmodum

enim potest aliquis propria voluntate sibi voti obligationem imponeret, ita & in

illa permanere: adeo ut Virtualiter novum votum facere , aut primum renovare Vi-- atur. Q. Is

149쪽

C. IX De Modo, quo Leges oec. 223 Q. II. Numi intendi debeat suis isgis , ut illi satisfai ZNota. Finis legis alius intrἱnsecus est, Temque ipsam praeceptam significat: ut jejunium. Alius extrinsecus, idque denotat, in quod legislator rem dirigit praeceptam: ut corporis maceratio per j eluuium intenta. R. I. Sine fine intrinseco legis praeceptum non adimpleri, Cum res Praecepto sine eo consistere nequeat.

R. II. Sine fine extrinseco satisfieri Praecepto, cum sine eo habeatur iubstantia Operis praecepti . Hinc jejunii praeceptu facit satis qui unicam ex cibis licitis sumit

comestionem , licet non intendat corpus macerare cum ab Ecclesia haec intentio non praecipiatur. Excipitur casus , quo legislator finem suum expresse praescriberet a subdito intendendum , propterea quod finis extrinsecus rationem rei' praeceptae indugret. Hinc si Praelatus ad calamitatem avertendam jejunia , precesque praescribat . , adstringuntur subditi superioris Voluntati se conformare.

Q. III. Num praecepto satisfaciat qui ἰllius opus' exsequitur ex sne vel circumstantia mala pH. I. Si circumstantia vel finis su stantiam actus praecepti inficiat , praeceptum non impleri; cum totum id quod a lege Praecipitur, non ponatur. Hinc qui studio visendae amasiae ad Sacrum audiendum Per-

150쪽

retis De Consolantia , o de Legἰbus .git, corrumpsi substantiam adius, cum non Religionis officium, sed libidinis explendae flagitium exerceat ; proindeque audiendi Sacri non satisfacit praecepto , cujus finis est Religionis obsequium Deo praestandum. Ita Concina cum antiquis Theologis contra

R. II. Praeceptum adimpleri, si circumstantia, Dpus praeceptum non corrum-Pat, sed actum praeceptum comitetur , &Dperantem potius , quam Praescriptum. Ο-Pus polluat . Hinc qui ex Religionis motivo attento animo Sacro assistit, sed extrinsece . a vana gloria movetur , Ecclesiae praecepto fatisfacit ; cum libere ponat actum praeceptum em proprio motivo linali : nec venialia isthaec substahtiam actus imficiunt ex motivo Religionis praestito. Q. lV. unico actu plura praecepta impleri possint ' . R. I. Non posse , nisi eam' esse Constet intentionem praecipientis. Quia superior cum aliquid praecipit , censetur aliud quam quod debiturn est , velle Gigere. Hinc poenitens per jejunium ex praecepto Ecclesiae , vel voto debitum , Confessarii praecepto non facit satis in culparum eo. nirentiam jejunium imponentis. Quia Confessarius, nisi aliud exprimat, censetur renovo rationis momento, ex motivo nimirum poenitentiae ad opus alias non debl- tum poenitentem obligare. Idem dicendum 3 de

SEARCH

MENU NAVIGATION