Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de conscientia, & de legibus, de peccatis,& de fide, spe, & caritate

발행: 1769년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

C.X. De Lege Poenali, o Irrit. I 37dit. Hinc qui hominem occideret, invincibiliter ignorans hoc esse humana lege prohibitum , propterea non excusaretur a poena . Quia homicidium licet humana lege non prohiberetur, est tamen satis naturali lege prohibitum , ac poena di

gnum .

Dixi , regulariter loquendo . Ab hac enim regula excipiuntur censurae , quas minime incurrunt qui Ecclesiae legem inculpabiliter ignorant.

De lege Britanis. Nota I Lex Irritans ea dicItur, quae non bolum actus prohibet , sed θ nullos reddit ae declarat. Certum est enim apud omnes, legislatores non solum vetare posse, sed & nullos emcere actus illos , quos hono communi repugnare judicaverint. Nota II. Irritatio autem multiplex

est : alia quae facto ipso & ante judicis

sententiam nullos efficit contractus ; ut sunt Professio Religiosa. ante legitimam. aetatem emissa , matrimonia clandestina ,

Vel intra gradus prohibitos inita . Alia quae futuram praescribit irritationem, actusque non nisi post judicis sententiam nullus est ; ut est contractus, in quo intervenit justi pretii ultra medietatem receptio: qui quidem tamdiu valet, donec judex i ritu

162쪽

138 De Consic entia , o de Leg bus. ritum fecerit. Ρrima irritatio exprimi solet hisce formulis. : sit ipso fasto nullus, inanis, infestuso Altera hisce aliiς formulis hoc modo fat, irritetur , abrogetur , rescindatur. Lex porro irritans alia:explicita est , quae conceptis verbis adi una ipta, facto nullum, inanem , irritum declarat . Alia implicita, quae non explicitis , sed aequi- pollentibus Verbis declarat , conditionemque aliquam praescribit necessario servandam in eontractus celebratione. Alia est poenalis , quae in personae , illiusque actionis odium adtqm decernit nullum ' ut lex matrimonium irritans ob uxoricidium , aut adulterium cum matriis monii promissione . Alia non poenalis seu legalis, quae actum nullum declarat, non

in alicujus delicti poenam , sed in bonum

vel commune vel privatum: ut irritum declaratur testamentum minus solemne , di Professio ante annum XVII. emhsa.

Q. I. Num eo ipsio quod lex actum prohibet, illum irritare censeatur pH. Neg. ut patet ex cap. Ad Apostolicam de Regular sus ubi eXpresse definitur : Multa feri 'rohibentur , quae t meu facit a tenent. Enimvero prohibere &irritare sunt inter se omnino diversa . Ιllud enim actum duntaxat reddit illicitum: Hoc vero actum invalidum efficit & nullum. Sic matrimonium cum simplici vo-

163쪽

C. X. De Lue Poenali, m Drῖ . . I39to castitatis contractum , neque irritum est , neque irritandum, licet sit prohibi

Q. II. Num lex irritans obliget in

conscientiast '.

R. Amr. Atque hoc sensu intelligitur, 1. non licere in conscientia uti actu tam quani. Valido , qui per legem irritus de claratus est , cum nullius sit roboris . a. In conscientia nos teneri . actum vitare , quem lax irritat simul, & prohibet ; ω' quod contineat lex praeceptum prohibens, ne actus fiant . 3. Legem pure actum i ritantem non obligare ad illum vitandum,

nisi materia legis id postulet. Quia ea lexactum quem irritat, non prohibet : & ad finem legis satis est actus irritatio . sine obligatione illum vitandi . Hinc lex irri-

tahs paternae hereditatis renunciationem a filia factam, quae dote sua contenta est' eam non Obligat ad non renunciandum.

Dixi , nisi materia legis id postules.

Licet enim aliquando legis irritantis ve ha nullam contineant prohibitionem , materia tamen legis vel circumstantiae prohibitionem inducunt; quando scilicet inhonestum est actum facere , qui validus fieri nequit; quod patet in matrimonio clandestino, quod ne attentare quidem licet. q. Legem, quae actum facto ipso nomirritat, sed futuram praecipit irritationem, non obligare ad actum irritandum . nisi

a i ' post

164쪽

x4o De Conscientia , ct de Legibus. post judicis sententiam . intio est , quia

ea lex judici mandat , ut actum nullum& insectum decernat . Ergo nisi sententia judicis accedat, aetus nullus non est. Q. III. suaenam impediant , ne lex

R. I. Cum lex actum in poenam praecise irritat, si non sit culpa, regulariter loquendo non irritat. Qui enim a culpa est imis munis, immunis esse debet a poena. Hinc Beneficiarius, qui oblivione inculpabili recitare horas canonicas omittit, fructus f cit suos; licet lex .irritet fructuum acquia sitionem factam ab eo, qui recitare omittit ossicium divinum. Dixi, regulariter loquendo. Quia nUL .

Iam decernit EccIesia beneficii collationem ex simonia incognita ipsi Beneficiario : &potestas civilis rebellis hominis filios honis,& nobilitate privat . Lex enim in odium alienae culpae potest re aliqua innocentem

Privare . . lR. II. Qui legem scit actum aliquem

prohibentem , sed adnexam irritationem Invincibilirer ignorat, irritationi subjacet. Hinc Beneficiarius , qui ad recitationem

divini ossicii se teneri non ignorat , nescit tamen irritam esse fructuum perceptionem a non recitante factam ; Ductus non facit suos , si horas canonicas culpabiliter omittat. Ratio est, quia poenae ignorantia

165쪽

CX. De Lege Poenali, ct Irris. I rtia taon excusat a culpa , quae totalis, &adaequata irritationis cauisa est. Ergo nec etiam excusare debet ab irritatione. R. III. Invincibilis irritantis legis ignorantia non impedit actus irritationem. immediate factam ad bonum commune . Ratio est, quia ea lex culpam non supponiti cum propter bonum commune , non propter illam imposita sit. Adde eas leges non in facti praesumtione fundari , sed periculi, ne contra bonum Commune 'aliquid fiat . Ergo cum periculum hoc semper exsistat, lex semper vigere debet. Hinc nullum erit matrimonium clandestinum , etsi inculpabiliter contractum fuerit. Item Profestio Religiosa ante legitimam aetatem emis. . Item testamentum solemnitatibus a

Iese praescriptis destitutum ,

De Lege Tributorum . Tribui; nomine hic intelligitur publica pensio , quae pro Regiae d;gnitatis sustentatione , & Reip. eonservatione a populo persolvitur. . Sunt autem Tributa generum Vario m. Si enim personis imponitur , Capiatatio dicitur vulgo 'satico , quod per capita scivitur: si vero praediis, Cam'at - cs vulgo vocatur . Si autem pensio fuerit

166쪽

142 De Conscientia, de Legibus. I inposita pro rebus in urbem invectis , aut ex illa evectis, Vestigal proprie nuncupatur : sit Vero pro rebus , quae per pontes& flumina vehuntur , dicitur portorium . Pedagium praeterea appellatur quod a transeuntibus penditur ob viarum custodiam ,& refectionem:. Tandem quod pro operibus personarum h. e. pro iis qui excubias

agunt , exigitur, Vocatur Angaria.

Tributa rebus omnibus imponi possunt, nisi certa ratio obsit : ut in sacris , R in sordidis . Iam vero in quibusdam Regnis duplex esse solet publica Arca, in qua publicae opes asservantur , quarum una pecu

niam ad Aulam sustendandam designatam Continet , Fiscus appellatur . Hinc di despota, quae jure Rom. Vel communia, vel publica habebantur, sunt assignata; Ut jura piscandi , venandi , fodiendi metalla & mineralia , hona vacantia , & thesauros occupandi : altera vero pecuniam publicis necessitatibus. destinatam servat , & rarium Vocatur . Utraque autem

Arca , Fiscus scilicet , & Aerarium in Aristocratiis aliisque Rebusp. accurate distinguitur : in Monarchiis vero Princeps jure sibi omnia vindicat . Sed de his, si lubet, vide P endo inium de Off. Hom. C . lib. 2. cap. 7. 3 7. Q. I. Num Princeps ius habeat tributa ac vectigalia imperandi Θ R. Assir.

167쪽

C. X. De Lege Poenali, o Irrit. I IR. Amr. Et quidem jus hocce inter jura Majestatis numeratur . Prob. Tributat. justa sunt stipendia Principi debita pro

Regiae dignitatis sustentatione . 2. Necessaria sunt pro Rei p. conservatione & securitate. Nam , ut recte ajebat Tacitus lib. q. Hisor. pag. 4 I9. Neque quies gentium,ine armis, neque arma fine stipendiis, neque stipendia fine tributis . Pecunia enim,

quae rerum gerendarum nervus & robur

est , belli & pacis temporibus in promtu

semper esse debet , Q. II. Num teneantur subditi in consesentia tributa solvere 2- R. Amr. prob. I. rationibus supra ad .

ductis. Si enim Ρrinceps lege naturali Jus habeat imperandi , & exigendi tributa ;eodem jure subditi ea solvere adstringuntur.

Prob. II. Christus Dominus Mutib. XXII. ut faceret satis Herodianis sciscitantibus, an Caesari dare censu in liceret, viso Census numismate, tributa legitimo Principi solvenda esse declaravit, inquiens : Reddite quae funt Caesaris , Caesari . Pecunia scilicet , qua publicis in commerciis utimini , Caesarem legitimum esse Principem apertisssime demonstrat, Ergo census est ei solvendos . Adde Apostolum ad Rom. XIII. qui docet tributa legitimo Principi esse solvenda non solum propter iram i e. poenam quam lex minatur , sed propter conia

168쪽

i44 De Conscisntia , di de Luibus . scientiam i. e. quia Deus praecipit , cujus numen ostenditur hanc legem Violando . Si quis , inquit Augustinus in Exposit. quarundam quas. Din. ad Ronu. putat , quoniam Chrisianus est, non bi esse vecti

gal reddendum . . . . in magno errore ver- atur .

Ex his colliges subditos justa tributa

defraudantes, peccare contra jultitiam commutativam , & restitutioni obnoxios esse. Porro triplici de caussa Tributum j stum sit oportet . Et Ι. quidem in Impo sitione , I. ut nimirum justa adsit caussa publicis necessitatibus subveniendi: ut finis ipse, ad quem tributa comparata sunt , satis ostendit. a. Ut civium facultatum ratio. habeatur , ne hisce oneribus opprimantur . 3. Ut serVetur aequalitas , & quidem non arithmeti ca , sed geometrica . Jusum enim , ajebat Sem. Tullius apud Dion Halicari . t q. Rom. existimo , Reip. utile, ut qui multum psident , multum conferant et parum vero, qui fiunt in re tenus.

II. In Collectione seu Exactione , ne scilicet plus exigatur , quam quod constitutum est ; nec pro m teria non debita . Publicanis enim' a Joanne Bapti tis quae, rentibus , quid in tributorum collestioneshi faciendum esset ; respondit Propheta et Nihil amplius , quam quod confitutum es mobis, faciatis, Lucae III. Atque hinc pa-

169쪽

C. X De Lege Poenal , o Irrit. I Itet, injurias vexationesque ab exigendis tri- butis prorsus esse removendas. Tributa enim,

pigre obeunt, s iniuriae abisne r has aegre tolerant. Tacitus in vita Agricol. pag. 36. III. Ιu fu . . erarium enim, se am- hit one exhauriatur, per scelera βιpplendum erit, ajebat Tiberius Imp. apud Tacit. lib. a. i nnat. pag. 36. Sit ergo Ρrinceps pro sua & Rei p. felicitate ad aurum colligendum .attentuS , ad servandum cautus , ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam ex iadio . Lampr dius in vita exaud. Sever.

Guid s dubitet subditus de tributi insitia '

R. Adhuc teneri eum tributum solvere. Quia in dubio standum pro Principe, qui jus postidet tributa imponendi : neque Privati est judicare, num tributum justum

iri, nec ne. m. I.

170쪽

14s De Conscientia, oe de Legibus.

C A P. XI. De Legis Abrogatione , Dispensa-xione , Interpretatione , Privilegio.

De Legis Abrogatione, Nota. V Egis. Abrogatis es totius Iegb is abolitio , Differt autem Abrogatio a derogatione, quod illa totam, haec partem legis abolet. Differt quoque a ce statione, cum haec siimplex sit & pura legis desiitio per seipsam. Q. I. I tum leges humanae revocari

possint ρ

R, Affir. Lex enim humana sicut alibera legislatoris voluntate orta est, ita &peri eam dissolvi potest . Ut autem justa lex abrogetur , rationabilis caussa requiritur , quae praeponderet quae sequuntur in- Commoda ex legum mutatione . Si vero Legislator sine sumcienti caussa eam tollat , peccat quidem pro ratione materiae, sed valida est abrogatio. Q. II. kuinam abrogare legem possit' R. Qui legem tulit , abrogare eam

SEARCH

MENU NAVIGATION