Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de conscientia, & de legibus, de peccatis,& de fide, spe, & caritate

발행: 1769년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

C. I. De Peccati Natura, c. III Confessione explicare tenetur , quot victhus in voluntate consensit, Quod si omnia distincte numerare nequeat , quia praVus

animus fuit diuturnus, tunc temporis moram manifestare tenetur.

Q. III. st modo muli licentur Aeccainta , quae in actione externa perficiuntur, ut

furtum, homicidium &c. ρR. Peccata , quae exterius perficium tur, ut sunt peccata oris , & operis, moraliter interrumpi, ac proinde numero multiplicari I. per consummationem operis eX-

terni. E. G. Si quis propositum habeat furandi , illudque exsequatur , rem alienarn reipsa surripiendq , e2 hoe furto consummato, aliud propositum renovet, duo committit peccata; quia primum propositum completum fuit media furti exsecutione .

2. Per retractationem.

3. Per voluntariam, & liberam pravi actus cessationem . Nam qui actum priorem retractat, ac de illo dolet , vel sine retractatione voluntarie ac. Iibere a pravo cessat proposito : E. G. qui dIcit, nolo amplius pergere in hoc opus, tunc si iterum ad pravum redeat propositum , novus actus erit moraliter diversus a primo , eum a primo non pendeat , & ideo erit novum peccatum . Utrum Vero praefata peccata multiplicentur non solum per retractati nem/, & liberam operis cessationem ς verum etiam per quamcunque naturalem Cesi

202쪽

De Peccatis sationem , ut per somnum , Oblivionem , distractionem &c. quaestio non levis est inter Theologos, ad cujus solutionem

Assero , Interiorem repetitionem pravi propositi in peccata , quae opus externum respiciunt , moraliter non interrumpi per quamcunque naturalem eefationem , si n-terior pravi ad Ius repetitio in aliquo uniatur egectu, qui ad peccati consummationem conducat , dummodo inter repetitos affus

multum temporis non intercedat. o '

Prob. Qui furari deliberat , ct continuo viam arripit, scalas admovet , instrumenta disponit, etsii in itinere de aliis rebus Cogitet , confabuletur legat, saepius propositum furandi repetat , unum Peccatum commirtit . Quia pravi actus interni repetitio virtualiter perseverat & durat in opere illo externo ; unde unum moraliter peccatum ex cinibus illis actibus habetur: nec breves illae quae intercedunt distractiones , dum fur intra eundem diem oumnia ad furtu exsecutionem parat , seriem illam actuum, qui ad peccati conducunt exsecutionem , moraliter interrumpunt . γ 'Dixit, dum inter repetitos actus mulisitim temporis non latercedat. Si enim magna temporis mora intercedat, tunc mora- iis actionis unitas aufiertur, licet Prior voluntas non sit retractata.

Quae autem aestimanda temporis

diua

203쪽

C. L De Peccari Natura, oec. I ' diuturnitas ad constituendum Imum morali ter peccatum , variant Theologi . Quidam docent, impetum unius actus ad duos vel tres dies perdurare : Conoina extendit tantum ad unurn diem IV. . u actus externi pbisce Hu- s. si 'ad ejusdem peccati consummationen dirigantur , unum morale peccatum consi

R. Cum distinct, Si actus externi ad

eundem actum principalem ordinati, ejusdem sint cum illo malitiae, ab actu primcipali moraliter non diit inguuntur : secus , si aliquam specialem habeant inalitiam. Prob. I. pars. Quia tunc judicio prudentum una actio moralis censetur virtua Ii ter perseverans in tota illa. serie actuum, qui tanquam media, & dispositiones a --Iuntate assumuntur, & diriguntur ad ejusdem peccati consummationem . Ita ictus , vulnera, quae homicidium antecedunt, peccata non constituuat ah homicidio distincta, cum ad hoc ordinantur , erutantque unum totale objectum. Prob. 2. pars. Si actus sussordinati sint malitiae diversiae ab actus principalis ma- Iitia ; tunc plura sunt peccata specie distincta. E. G. Si ad homicidium consumma dum ope daemonis utaris, actus subordinarus erit peccatum ab actu principali mo saliter distinctum. Si vero actus externi ad idem opus H 6 nou

204쪽

I8o . De Peestatis . non ordinantur , tot sunt peccata , quotactus . E. G. Qui, animum tantum habuit inimicum vulnerandi, quem postea ira CO reptus occidit, duo peccata commisit. Insuper actus, qui principalem ammnem subsequuntur, sunt peccata inter se a

principali actione distincta . Quia inus su

sequentes priorem actionem non integrant seu perficiunt, sed aliam praeparant. Hinc si quis animicum occidat, statimque de ejus morte delectetur, duo committit peccata, cum gaudium de morte illata novum sit Peccatum. Ita multi contra multos .f. V. De Peccatorum Gravitate . Nota I. Gravitas peccati est major , vel minor malitia, quam unum p Catum prae alio habet , ac proinde redditur ma- ore, vel minore poena dignum. Hoc a rem malitiae incrementum haberi potest in eadem, vel diversa specie . Sic furtum decem nummorum est homicidio levius , di gravius quinque nummorum furto. Nota II. Peccata non esse aequalia. ,

sed alia aliis graviora . Scriptura testatur Ierem. Tbren. IV. Maior est ecta es iniquitas Iliae populi mei peccato Sodomorum Ioan. XV III. Qui me tradidit tibi, majus neccatum habet . Quaeritur autem inter Theologos, unde petenda sit haec gra

205쪽

C.I. De Pedeati Natura, o c. I 8 rvitas, ad cujus quaesiti solutionem

Astero cum D. Thoma I. a. q.7ῖ. au. .

regulariter loquendo , sita peccata esse graviora , praestantioribus virtutibus per

Prob. Pessimum optimo contrarium est, ait Augelicus loco laud. optimum autem in moralibus est maxima υirtus f pessimum vero gravissimis peccatum . Ergo maximae virtuti opponitur graυissimum peccatum . Porro peccatum , quod praestantiori virtuti opponitur , pejus habet objectum,& peccantem majore bono privat. Hinc peccata , quae theologicis Nirtutibus Opponuntur, ceteris paribus , graviora sunt illis., quae Virtutibus opponuntur moralibus. Dixi I. regulariter loquendo . Nam peccatum gravius ex objecto superari in malitia potest a peccato inserioris generis ratione circumitantiarum , ut docet idem. gelicuS 2. a. q. IO. art. 3. ad I. Nihil probibet , peccatum quod es graυius fe-- cunditam f9um gentis , e se minus grave be-cNndum aliquas cireum tantias . H inc blasphemia est gravius peccatum , quam homi ei lium I & tamen ratione circumstantiarum quae illud comitantur , & ratione es eluum qui illud sequuntur, in prudenti hominum aestimatione homicidium gravius ipsa blasphemia habetur. DIKt a. per se opponuntur . Hinc homicidium est grauius , quam laborare die seIlo

206쪽

sesto quamvis illud justitiae , hoc Reli

gioni opponatur . Homicidium enim natura sua, & jure naturali prohibetur . absti- nentia vero ab opere serWili diebus festis jure positivo vetatur.

UT peccatum sit imputabile, duci necec

sario requiruntur, advertentia rationis, ac liber moluntatis consensus. Sed quqenam ad verrentia , quinam consensus susticiat , distinctis paragraphis exponam ω prima ratione obiecti, cujus alia est ad actionem materialiter sumtam , sive ad physicum actionis moralis objectum sine reste Aione ad ejus malitiam : ut si quis advertens se comedere carnes, non resectat id a se fieri die je ii. Alia est: ad actionem, S ad vius malitiam : ut si quis ad Uertat

207쪽

C.ILDe Condis. ad peccat. requUitis. I 83 ad carnem quam comedit, & ad ejus orohibitionem. Secunda ratione modi , cujus alia est formalis, alia virtualis; sermalis quidem , quae etiam expressa Sc actualis dicitur, tu actuali apprehensione malitiae actus consistit. Virtualis seu interpretativa habetur

in eo , qui potest ac debet ad malitiam

actus advertere , nec tamen advertit.

Tertia ratione persed ionis, cujus alia est plena, ut cum aliquid expedita mente discernimus. Alia seni iplena, ut cum mente non perbelle expedita aliquid cognoscimus; ut accidit in semidoriniqnte ., Nota II. Convenit penes omnes ad peccatum requiti aliquam ad vertent iam saltem Virtualem ad malitiam actus . Nam ubi nulla advertentia seu cognitio, ibi nulla libertas, atque inde nullum peccatum . Id autem, quod in controversia Vertitur , est, num ad formaliter peccandum requiratur actualis & expressia advertentia , Vel saltem dubitatio , vel scrupulus malitiae moralis : an sufficiat. virtualis & interpretati Va advertentia, quae etsi actu malitiam oblecti non consideraverit, potuerit tamen morali potentia , & debuerit considerare . Sententiam affirmantem actualis reflexionis neces litatem ad peccatum , primus Gmnium docuit Grabriel Vi quer, quem secutus est Terillus, ceterique Probabilistae. Pro opinione eam necertatem negante stant Th*-

208쪽

i 84 De Peccatis. mistae, praesertim Probabilioristae . Sit ei go cum his. . Prop. L.

Ad formaliter pereandum non requisiatur a Iualis advertentia , neque dubium , vel scru idus de operis malitia r ud a emtent a suscit virtualis in eo lita quod homo possit, ac debeat advertere . Ρrob. I. Si ad peccandum necessaria foret actualis advertentia, nulla essent ignorantiae crimina. Sed de fide est dari, pe cata ignorantiae , . quae scilicet in vincubili malitiae ignorantia profici scuntur. Ergo &c Major prop. prodi Qui enim se peccare advertit, non ignoranter, sed scienter peccat ' tunc quippe malitia ignoraetur , cum malitiae notitia deest . Ergo si dantur ignorantiae peccata , actualis adve tentia non requiritur, sed lassicit virtualis Prob. II. Dantur peccata ex conscientia erronea culpabili. Sed natura & esse tiat is notio confluentiae vincibiliter err

neae pugnat' cum advertentia, cum Cognitione , dubio , & scrupula . Quando enim dubium adest, dubia conscientia ab omniabus appellatur; & scrupulosa , si scrupulus

Oecurrat. Erronea ergo conscientia esse tialiter malitiae cognitione caret o Quamobrem dicebat Apostolus: Nihil mihi conscius hum , bia non in hoc iustificati s sum. Prob. III. Ideo neces Caria est actualiseognitio , ut peccatum sit Voluntarium . t A

209쪽

1 C. II. De Condis. ad peceat. requisitis. I 83 Atqui id opus non est, eo quod sine actua-l li malitia seu advertentia.voluntarium esset queat. Ergo &c. Satis quippe est ad peccandum voluntarium nidirectum & itate prelativum ; idcirco haud requiritur expressa actualis voluntas seu volitio , sed stillicit virtualis in eo sita, quod homo possit, ac debeat velle . Itaque non requiritur, ctualis advertentia, sed sufficit virtualis. Confirmatur idem argumentum exemplis . Qui potest, ac debet vetare malum , & non vetat, censetur consentire. 4ui tacet , cum possit, debeatque negare, censetur virtualiter concedere ; ut omnia jura clamant . Similiter qui potest , debetque notitiam implendae legis comparare , illamque negligit , vel omittit advertere , i consuetudine prava , vel turpi affectione , . cupiditate , libidine impeditus , peccat . Legesis D. Thomam I. a. q. 6. art. 3. &art. I. ad 3. Prob. IV. Admissa necessitate actu lis advertentiae ad formaliter peccandum, doctrina de peccato philosophico ab Ecclesia damnata reviviscit. Ergo rejicienda. Prob. Antecedens . Peccatum philosophicum est actus humanus naturae rationali disconveniens, sed non Dei offensivus. Sed qui sine actuali cognitione de malitia actus peccat, ejus operatio juxta Adversarios , etsi rectae rationi si maxime difformis , non est tamen sormaliter inala, ac proinde Dei

210쪽

1 86 De Pecca tis .

non offensiva. Ergo aut rejiciant Adversarii opinionem de necessitate actualta cognitionis , aut peccatum philosophicum deglutiant neceste est. Adverseriorum argumenta ad haec duo potissimum reducuntur, I. nullum esse Pec catum sine cognitione , cum cognitio siit prima libertatis radix. 2o In casu inad e tentiam censendam esse invincibilem , cum mira menti Occurrat malitiae notitia , neque de ea dubium vel scrupulus adsiit , ac proinde excusaret a peccato Brmali. Ad Ι. R. nullum esse peccatum sine coisgnitione vel actuali, vel virtuali , Conce eo; semper sine cognitione actuali ac foris mali , nego . Sussicit enim cognitio. vi

tualis, qua quis potest , & scire tenetur , ut peccatum siri indirecte volitum, ac Pm inde imputabile. Ad II. R. Si desectus actuaIis cognitionis

sit antecedens , & absque voluntate , &culpa hominis , concedo esse invincibilem,& a culpa excusare . Si contra privatio actualis cognitionis sit consequens , & voalita in caussa ob culpam ipsitus hominis , neqo invincibilem esse, & a peccato eX

Usare , cum culpabilis siit , & peccati

caussa.

Ex dictis inseres L privationem actua

lis cognitionis tum a peccato excusare , quando oritur ex invincibili ignorantia .

Sic infideles negative , nempe qui de Ev-

SEARCH

MENU NAVIGATION