Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de conscientia, & de legibus, de peccatis,& de fide, spe, & caritate

발행: 1769년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

C.II.De Conssit. ad peccat. requi tis. I 87, angelio nihil audierunt, a peccato excusantur, si legibus Evangelii non obsequanisil tur . . Idem dicendum de fidele timorato , & circumspecte agente, qui naturali ra- , plus distractione, vel ob similem caussam,

non advertit ad rem, quae non est intrinsece mala , & siilo jure positivo prohibita: i Puta fidelis, qui absque culpabili negligens tia ad diem jejunii non advertit . Item. bonus Clericus, cui ab animo penitus eYs cidit recitatio alicujus horae canonicae . Item poenitens s qui prae oblivione imi positam praefixa die fatisfactionem non im- ii Plet, Propterea quod ea inadvertentia naturalis & invincibilis censetur , agensque ad obligationem non advertit , nec adver- tere potest: neque ulla adest culpabilis negligentia, neque sola objecti propositio simul cum habituali praecepti cognitiones lassicit ad excitandam cognitionem mms litiae , eum non agatur de re intrinsece

mala .

Inseres II. A peccato Ormali non erat cusari, qui culpabili ignorantia non adverin tit ad malitiam operis praesertim in his , quae intrinsece mala Iunt & contra le-ὶ gem naturalem. In hisce enim materiis ad excitandam ad ualem malitiae cognitionem, i sufficit habitualis malitiae notitia cum adi Vertentia ad id , quod agitur , cum simini plex objecti propositio intrinsecam connei XI em habeat cum ejus malitia . Sic qui

212쪽

188 De Peccatis .

vincibiliter Deuin ignorat , vel actu de

Deo non cogitat , a formali peccato non excusatur , cum ejus error & inadverte

tia sit vincibilis. Item a culpa formali non erunt imm es consuetudinarii , qui ex

prava consuetudine non retractata hiasphemias in Deum evomunt, contumelias in proximum proserunt , nefandis ac turpibus rebus sese immiscent; cum hor um eXCaecatio sit voluntaria'. Homo enim eodem praecepto , quo Vitare peccatum tenetur , tenetur ad bibere advertentiam & conside rationem , cum sIne ea peccatum Vitari

nequeat.

Dixi, ex consuetudine non retractata .

Nam consuetudinarius , qui per poenitentiam suum retractavit habitum , media a prudenti Confestario praescripta adhibuit , ac serio conatus est , ne pravus habitus erumperet in actus , si quid sib3 incaute

eontra legem excidat , reus non, est: cum, actus inconsiderate commistus , nec Voluntarius sit in caussa ,. utpote retractata . nec in se, utpote qui ex oblivione quadam naturali contingat. Propo II Semi lenasadvertentia , qualis es imbem dormiente , non suscit ad peccatum mortale , sed a erientia plena requiritur, etiam hi materia gravis sit . Prob. Peccatum mortale est persecta aversio a Deo . Ergo perfectam requirit

213쪽

C. II. De Condis. ad peccat. requi tis. IS9 advertentiam Vel actualem , Vel saltein Virtu3lem , qualis certe ea non est , quae reperuur in eo , qui vel semidormiens , Vel mente pene omnino distracta vix ad aestionem suam attendit. Et stae nemo bonus pater filium tuum ab hereditate dejiceret ob peccatum ex semiplena consideratione commissum . Ergo neque etiam misericors Deus hominem a sua gratia excrudet ob peccarum commissum ab eo , qui mente non expedita peccati malitiam plene non cognOVit, Vel cognoscere potuit. Dices: Qui potest, & tenetur advertere , nisi advertat, peccat . Ergo a pari

peccat qui imperfecte considerat , sit possit, perfectius considerare. R. Qui non advertit , cum possit , Peccat: cum hoc proveniat ex sua culpabili negligentia. Secus , si imperfecte consideret , cum hoc procedat eX mente non expedita , nec Valente Pleiae ad Uertere, quantum requiritur ad peccatum mortale.

Hinc 1. debitae attentionis in divino ossicio requisitae reus non est pius ac diligens Clericus, qui necessiariis vacans studiis , dum attente ossicium vult reci fare, i aliquando tam profunde distrahitur, ut saepe dubitet an aliquid recitaverit . a. Apeccato mortali excusatur qui non plene a somno excitatus , de aliquo impuro phantasmate deleviatur quia tunc non Plene adverti potest ad ejus malitiam. f. II.

214쪽

ryo De Peccatis .f. II. . De Consensu ad peccatum regusto. Quae hactenus diximus de Advertentia , pariter dici debent de consensu. Hinc

Assiero I. Ad peccatum mortale requia ritur omnino plenus consensus, seu deliberatio voluntatis. Prob. Peccatum mortale plena est &consummata culpa . Ergo ad illud requiritur perfecta , bac plena voluntatis deliberatio. Ita DoAores coinmuniter. - Assero II. μου mortale non requiritur,

ut consensus feratur in rem ut malam, sed susscit , si feratur in rem quae mala 6 ,s ut talis adverti potes, ac debet. .. Prob. Malum est summe , & omnimodo fugiendum. Sed voluntas quae fertur in rem malam , non ut malam , sed quae ut talis adverti possit , ac debeat , malum non fugit omni modo, cum illud indir eie & interpretative velit. Ergo &c. Aisero ΙΙΙ. INonnunquam feri potes, ut peccatum etiam in materia gravi do ctu sufficientis consensui non sit., ubi v

male.

Potesὶ id quod ex genere suo es mortale , esse veniale. propter imperfectionem actus squia non . perfecte pextingis ad rationem mctus moralis, cum non sit deliberatur, sed subiim. AP

215쪽

De Voluntario , oe Libero.

De Voluntario.

H. Voluntarium actus es a voluntate procedens cum rationis advertentia Ditem uirtuali. Duo igitur ad voluntarium requi untur, I. ut a voluntate procedat , vel , ut alii dicunt, a principio intrinseeo . Hinc si quis manum tuam arripiat, ut Idolo οὐ seras incensum; actio quae, te invito , in te fit, voluntaria non est, cum sit a principio tibi extrinseco, seu ab extrinseca vi quam pateris . a. Ut fiat eum advertent arationis i. e. cum praevia eorum cognitione, quae voluntaria dicuntur . Hinc motus omnes , qui rationem praeveniunt, ut motus qui primo primi vocantur voluntarii non sunt. Item actus somniantium, amentium, qui non sunt saltem perfecte Voluntarii . Item brutorum operationes, quae licet sint a principio intrinseco , non sunt tamen Voluntariae , eo quod fiant aut sine ulla prorsus cogitatione , juxta sententiam asserentem, bruta esse mere automata: aut saltem sine advertentia & cognitione finem cum mediis comparante . Bruta enim ex

cras

216쪽

19a De Peccatis. crassa & materiali quadam perceptione ad objecti praesentiam sponte se movent. Sed cum haec cognitio imperfecta sit cognitionis simulacrum, volitio ex ea sequens remota est quaedam voluntarii similitudo. Hinc est, ut eorum actus spontanei potius, quam voluntarii dici debeatit. Dixi, ex advertentia saltem virtualla ea scilicet, quae licet desuerit , haberi tamen potuit, ac debuit. Q. II. Puotuplex sit Voluntarium pH. Multiplex: Nam I. in necessariism, I liberum dividitur. Necessarium est quod

a voluntate ad unum antecedenter determinata procedit . Ut amor Beatitudinis incommuni, & Beatorum amor, qui ex perfectissima cognitione summi Boni clare visi & possessi voluntarie , sed necessario Procedit. Liberum vero est quod fit a voluntate sine intrinseca & antecedenti determinatione ad unum. Ut Uiatorum amor, in qua vera aut falsa sita est beatitudo. Hinc omne liberum voluntarium est, sed non Omne voluntarium est liberum.

II. Dividitur in pejfectum , quod fit

cum plena advertentia , plenoque consensu ; & in imperfectum, quod cum semiplena advertentia iit, & semipleno consensu. Ut accidit in semidormiente , vel semi

III. Dividitur in directum , ndir Num, & interpretatisum . Directum cst illud,

217쪽

C. II. De Condit. ad peccat. requisitis. I9Ilud, quod in se & immediate est volitum. Ut si quis hominem occidat , quia vult eum occidere. Voluntarium indirectum est, luod non in se & immediate, sed in causa est Molitum , quod nimirum saltem praevideri potuit ut ejus effectus caussa . Hujusmodi est homicidium in ebrietate commissum ab eo, qui libere se inebriavit,

praevidens se, cum ebrius fuerit, holinicidii capacem fore. Interpretativum dicitur, quod licet non sit positive volitum, juxta tamen moralem prudentum aestimationem censetur Volitum , eo qdod facere omiserit quod poterat & debebat. Hujus voluntarii species libera effet navis submersito, propterea quod NaVarchus eam regere Onai serit . At saepe voluntarium hoc cum indirecto confunditur. Q. III. suaenam requirantur condiationes , ut essedius, qui ex aliqua caulla fe-quitur , si voluntarius non Iolum phin sice ,

sed etiam moraliter i. e. ad meritum , vel demeritum P R. Tres requiri conditiones . I. Ut operans adVertat, Vel advertere possit effectum ex illa secuturum eme. Hinc desectu hujus conditionis inculpabilis fuit immodestia Noa , eo quod nullo modo fuerit in ebrietate praevisa . Ignorabat enim Noe vinum posse hunc effectum caussare 2. Ut ejectum impedire pomat, auserendo it lius caussam. Sic peccat qui obscenam tabel Tom.L. I lam,

218쪽

rο4 De Peccatis. iam , quae pravarum cogitationum caussa

est, apud se retinet, vel lalteri Vendit. 3. Ut caussam hanc auferre teneatur, Vel eam non ponere , Hujus tertiae conditionis deis fectu non peccat Parochus, qui VonfellIones audiens, inordinatos motus invitus P

Q. IV. sv d sit Spontaneum, Limberum, et qui a Voluntario disserant f .R. Voluntarium , spontaneum , & li- herum aliquando inter se confunduntur, sed si preme loqui velimus, inter se differunt. Nam spontaneum stricte acceptum est quod

ab appetitu pure sensitivo procedit, sub qua

ratione convenit solis brutis: late sumtum

est quod ab appetitu sive rationali , sive

sensitivo procedit. Hinc differt a volunta. rio stricte accepto , quod ab appetItu ra. - tionali, seu voluntate proficiscitur. Liberum est quod oritur a potentia suorum actuum domina , Verum aut i rius secundum genus sumi potest, aut striinctius & secundum propriam speciem : laintius quidem & conceptu generico ac communi ia moluntario perfecto situm est . A. gens enim ab omni vel externa , Uel I . terna cauta cogente solutum & expeditum Draeterquam a proprio judicio, propriaque Voluntate, ideo vult, quia vult. Strictius vero I conceptu spectrico ut a vera, rea. ii, activa potestate ad opposita provenix.

Ita enim Agens vest aliquid, ut & oppo-

219쪽

C.ILDe Condit. ad peccat. regustis. r 9 ssitum velle possit : libertas secundum genus omni statui sive termini sive Viae communis est : ad meritum vel demeritum proinde sola non sufficit : libertas secundum propriam speciem statui viatoris est propria , & ad meritum vel demeritum necessaria.

Q. V. suid si Involantarium ρR. Involuntarium dupliciter sumi pota est , negat e , & postive . Negative sumtum i eit quod a Voluntate simpliciter non Procedit, sive cum Voluntas non Vult aliis quid, quo uvelle posset : sumtum possitive seu contrarie, est quod non solum non est vetitum , sed etiam nolitum , & contra actualem inclinationem voluntatis. In voluntarium positive duplex est , impliciter, & secundum quid. Involunta-xium silmpliciter est contra inclinationem voluntatis, quantum est in se emcacem ad illud impedienddiri. Ut mors, quae alicui

astertur plane invito . Item motus Concu- sistentiae, qui contra voluntatem insurgunt toto affectu renitentem .

Involuntarium secundum quid est quod voluntati quidem displicet secundum aliquam considerationem , secundum aliam vero magis placet. Sic mercium projectio ira mare metu naufragii iacta displicet qui-HEm mercatori, spectato earum Valore, sed spectata tempestate magis arridet; cum ea in circumstantia ad mortem vitandam ne-I et ces-

220쪽

-riae De Peccat s. eessaria esse videatur. Hinc mercium I Dura mercatori voluntaria esse dicitur siti

citur de astentibus inanimatis. Hinc motus lapidis surtum projecti dicitur lentas , non Vero involuntarius. Coactum nye invitum proprie dicitur de agentibus aluma - siWe ratione careant , siveolon . Inv luntarium dicitur de solo agente rationali

N: ium Vero de violento

aliqua tum voluntarit , tum. involiantariIso eie- voluntarii quidem, quia amor

necessarius est , & tamen non.est

coactus violentus, aut involuntarIUS ,

Voluntarii vero , --πα

tiae motus necessaria sunt limul, re mu

coactum Spontaneo , inVIuniaritam Volumtario, necessarium libero Opponi . q. II. De Libero

se M

Liberum , ut vidimus , huic statui proprium, a Vera , reali activa potessare

SEARCH

MENU NAVIGATION