장음표시 사용
221쪽
x C.II. De Condit. ad peccat. requisitis. I97Scholis Agens liberum, quod positis omniabus ad agendum maerequistis , potes
re , non agere. Verum ea praerequisita
ad agendum intelliguntur ut se teneant ex parte adtiss primi , non secundi I ex parte facultatis activae, non actionis: sed sub iis ita vult aliquid homo, ut & Oppositum velle possit.
Q. I. 9uotuplex sit Libertas pR. Ex dictis duplicem distingui liberitatem, aliam nimirum a coahtione , a ne
custate aliam. Libertas a coactione sive a violentia est , cum nullo cogente , actus sponte ponitur , licet necessario ponatur . Hoc sensu libere amare Deum dicuntur Beati, libertate scilicet seu immunitate a coactione, quia nixa coacte & cum repugnantia , sed voluntarie & spontanee Deum amant. Libertas a necessitate , quae libertas etiam indifferentiae , & liberum arbia trium appellatur, est immunitas non solum a coactione & violentia, verum etiam ab intrinseca & antecedente necessitate . Hoc sensu liber eli qui active potest opposita: opposita sunt agere bonum vel maluna. H inc libertas Contradictionis , Specificationis , Contrarietatis, ut ajunt: potestas nimirum agendi vel non agendi , agendi hoc vel illud, agendi bonum Uel malum . His possitiS,s . Alsero I. Agnoscenda es in hominei etiam lapso libertas .ndi perentiae , seu libe-i I 3 rum
222쪽
Prob. NihiI in Scriptura frequentius, quam hominem etiam lapsum suorum actuum dominium habere, potestatem bonum malumve eligendi. Sed homo ratione libertatis indifferentiae , seu potestatis agendi &non agendi, eligendi hoc vel illud, dominio in suos actus potitur . Ergo &c. Μajor Prob. ex libro Genesis cap. IV. ubi ad Cain haec dicit Dominus : Nonne s bene egeris , recipies I sn autem male , satim
in foribus peccatum aderit Z sed sust te erit
appetitus tuus , o tu dominaberis illius . Duo autem hic notanda, I. Cain in suam concupiscentiam dominio potiri . a. Posse agere bonum, ac malum . Ergo libertate indifferentiae , seu libero voluntatis arbutrio Cain praeditus erat. Recte igitur Tridentinum seg. V Lean. 3. Novatores damnavit , asserentes liberum hominis arbitrium post Adae peccatum amissum & extinctum esse , ac rem esse de solo titulo. Assero ΙΙ. G mer tum , vel 'demeriatum ἰn fatu naturae lapsae non suscit inferfas a coactione , sed insuper requiritur
libertas a necessitate . Prob. I. Ita definitum est ab Innocentio X. qui hanc propositionem haereticam declaravit, damnavitque : Ad merendum, vel demerendum in satu naturae lapsae , nora sequiritur in homine libertas a necessitate ,
223쪽
i C.ILDe Condit. ad peccat. requisitis. Ist sed sufficit libertas a coactione. Prob. II. Ex Scriptura , quae rationem meriti , vel demeriti repetit ab immunitate a quacunque necessitate intrinseca & antecedenti. Ecclesiaste cap. XXXI. Beatus dicitur σω potuit transtredi ,
non est transire sus, facere maia , ct non fecit. Ideo stabilita sunt bona illius in D
mino . Merito igitur ratio ex eo repetitur, quod quis mandata non violet, cum possit. Atqui qui mandata non violat , cum POL fit, is prosecto liber est non solum a coactione , Verum etiam a quacunque intri seca & antecedenti necessitate. Nam aliter non posset servare mandata , cum ex ne cessitate esset ad unum determinatus. Assero III. Indisserentia ad peccandum ad naturam lihertatis non pertinet, sed ad satum puri hominis viatoris . Prob. I. pars ex D. Thoma , qui
in II. Senten. ais. 23. q. I. an. 1 ad 2.
ita ratiocinatur : Deus est persecte liber , Angeli & Beati persecta fruuntur libertaintate circa creaturas , Circa quas Versatur
eorum liberi . Sed in Deo, in Angelis , in Beatis nulla indifferentia ad malum , quia peccare nequeunt. Ergo indifferentia ad peccandum ad naturam libertatis non Pertinet , sed potius ad ejus imperfectionem . Quare concludit . gelicus , persectiorem esse libertatem in Angelis , in Beatis se qui peccare nequeunt , quam in
224쪽
hominibus, qui peccare Valent. Prob. 2. pars . Scriptura , & Patres libertatem puri hominis viatoris explicant per indifferentiam ad bonum , & malum et Potuit transgredi , non es transgressius, Ecclesias. cap. XXXI. Ergo ad ejus accudentarium statum pertinet.. II. Unde libertatis radix , di oriago repetenda sit 'R. Libertatem arbitrii triplici ex capite
repetendam esse, I. ex immensa Voluntatis capacitate , quam nullum objectum implere potest , quam summum Bonum Clare Visum . a. ExJactiva judicii laeultate, . quae in quovis objecto ita rationem boni potest concipere, ut & rationem mali sive defectus apprehendere valeat. 3. Ex
statu Viae , in quo objecta quaeque ita
Occurrunt intellectui , ut qua parte sunt bona , qua parte deficiunt mala appa- reant vel apparere possint . Quod si obiectum ab intellectu propositum. tO- tam voluntatis potestatem aequaret , ut est amor beatificus , & amor beatitudinis in communi, tunc nullus 'ndiflerentiae lacus esset quia intellectus nullam mali speciem in objecto apprehenderet, ratione cujus voluntas posset illud respuere. Haec, quae de humana libertate delibavimus , scitu necessaria nobis visa sunt ad dignoscenda 'quae sint hominis ossicia libera , cum haec sola juris tam naturalis , quam
positivi directioni subjaceant. CA-
225쪽
D Caussis a peccato excusantibus .
atuor sunt caussae, de quibus quaeri
potest , num . involuntarium caussent, ' ac proinde a peccato excusent. Haec autem sunt Violentia , Metus., Concupiscentia o Ignorantia.
Nota T. Violentia est motio , cu principium se extra , nihil conferente eo qui cogitur. Ita D. Thomas q. 22. de Veritate ara. I. Duo igitur requiruntur ad violentiam : alterum , quo vis ab agetate eX-trinseco inferatur : alterum , quo qui vim patitur, resistat, & repugnet contraria inclinatione. Quare non sussicit, ut quis negative se habeat , sed requiritur , ut se habeat contrarie , hoc est cum positiva resistentia. Hinc duplex est violentia: absoluta & essicax , cui omni conatu, quo ad licet , resistitur . & becundum quid , cui emcaciter non resistitur. Nota II. Quaeritur, num actibus V .
226쪽
De mecatistelligentia advertendum , duos esse voluntatis actus, unum elicitum , alterum imperatum . . Elicitus est, qui immediate fluit a Voluntate, ut est velle . Imperatus a UΟ-Iuntate etiam procedit , sed mediante alia Potentia exercetur , ut ambulare , loqui , qui a Voluntate imperantur , sed eXercentur mediante potentia motiva. His possitis, ' Prop. I. Voluntas vim pati nequit in actibus a se elicitis , potest mero in in ovibus imperatis , ab aliis potentiis producendis . Prob. I. pars'. Voluntas invita velle nequit. Ergo in actionibus a se elicitis vim pati non potest 'Si enim voluntas in actibus elicitis cogi posset, actus. esset ex inclinatioue voluntatis , quia actus elicitus a voluntate immediate procedit : & esset
contra inclinationem voluntatis, quia Vis est ab agente extrinseco contra inclinati nem voluntatis, quod est absurdum. Prob. 2. Pars . Actiones a Voluntate
imperatae, & ab aliis potentiis producendae , ut visio , deambulatio &c. possitnt ab exteriore potestate impediri . Ergo voluntas in his cogi potest . Voluntas enim dum imperat , ne pes ambulet, ne manus moveatur, ad utrumque ah exteriore vi cO-gi valet. Ex his collige, violentiae , quae e trinsecus inducitur , tantummodo subjecta esse membra exteriora , V0luntatem Ver esse liberam
227쪽
C.III. De Causs a peccato excusant. 2 3
Prop. II. Vis absoluta eseax , cui resisti non potes ψ involuntarium caussat , a
Prob. Actio , quae fit voluntate OmnI conatu reluctante k est penitus inVoluntaria . Atqui actio , quae fit per vim absolutam & efficacem , fit Voluntate omnino reluctante . Ergo est involuntaria , ac proinde inculpabilis . Hinc puella , quae omnium virium conatu interius exteriusque suae pudicitiae invasorem rejicit, non peccat si invita violetur, & castitas ei duplicabitur ad coronam.
Dixi, υis absoluta m escax , cui r si di non potes . Nuda enim displicentia non sufficit ad caussandum simpliciter , &excusandum a peccato . Hinc si quis ad , ferendum Idolo incensum vi compellatur, licet mente reluctetur, nisi exterius quoad potest repugnet, violentiam non sustinet , neque involuntaria atque inculpabilis actiis dicitur. Debet ergo v1m passus aggrestari exterioribusque potentiis quoad licet reli-
Illud autem in disputationem vocant Calaistae, hum scilicet ad vitandum mortis vel gravis infamiae periculum , liceat ali quod praetermittere medium ad vim propullandam necessarium . Finge puellam, quae ne a suae pudicitiae invasore occidatur j infametur M. exterius praetermittat, resi-
228쪽
stere vel clamare,& permis sive tantum se habeat, dum sibi stuprum infertur. Affirmant aliqui, quos laudat ac sequitur quidam Sacrae Scripturae Interpres in cap XIII. Danielisa a. qui de castisIima Susanna , quam impudici senes adulterii accusare minabantur, si ejus concubitu ipsos frui non sineret , haec habet: Potuissset Subona in tanto periculo infamiae mortis negat e se babere , ac permittere in se eorum libidinem , modo interno ac,re in eam non consenslibet
sed eam detestata exsecrata fuillet ς quia
mavus bonum est fama vita, quam pudicitia r unde hanc pro illa exponere licet. Itaque non tenebatur ipsa exclamare , ut docet Dominicus Soso lib. de jujiitia q.
Hanc vero doctrinam recens quidam Theologus confirmat ex eo pol illimum , quod feminae quies ea in circumstantia dici nequeat actio, cum nullo modo it positiva . Idcirco huius quiescentiae permissio ex urgenti caulia censenda e ih potius materialis , quam moralis cooperario ad peccatum .. Hinc naodo laudatus
Theologus concludit, opinionem hanc, speculative loquendo , sua probabilitate nonearere ' licet in praxi non suadendam, Ob Consensus periculum, quod adesse poteli in non resistentiae permissione . En subdola Probabilistarum methodas undique laxas Auectorum opiniones coacervavi, quas nec
229쪽
C.III. QR a peccato excusant. 2CI ipsi amplectuntur , sed incautis lec oribus veluti speculative probabiles proponunt, ut data occasione, &, ut ajunt, quando Confessarius aqua haeret, beneficio Probabilisini pragi inservire possint. Recensita opinio communiter rejicitur, non solum ut practice improbabilis ob
consensus periculum , quo non Vacat Zetio , in qua tam acriter concupiscentia excitatur; verum etiam ut speculative t Xa', quippe quae nulla valida ratione ni
Et 1. Vis absoluta & efficax illa est,
quae involuntarium caussat , & excusat a PeCCato. Sed puella, quae omnium Virium Conatu etiam exterius aggressori non relistit, nequit dici violentiam pati , sed potiuS agere ex metu , qui non excusat aepeccato in his, quae sunt intrinsece mal oa. Quia non exterior resistentia ea in
circumstantia vera est cooperatio , Cum nulla alia cooperatio ad turpem congressum requiratur quam ut femina aggressori exterius non resistat. 3. Tenetur etiam clamare, quando clamor est profuturus , quia ii exterius non resiastendo consentire censeatur , non Clamando etiam consentire Videtur, omittendo medium tunc necessarium ad turpem
congressum impediendum . Si ergo puella aggressa non resistendo , non clamando , proprie vim non patitur , sed moraliter
230쪽
Ioue De Peccatis. Cooperatur , & medium praetermittit hla& nunc necessarium ad peccatum vitandum , a formali peccato non excusatur , etiamsi metu mortis, vel gravis infamiae negative se habeat, cum mors Potius debeat, quam pollui.
De Metu . Nota I. Vtus es futuri, vel instauris periculi caussa mentis trepidatio. In gravem , & levem tribuitur . . Ille est de malo gravi vel absolute, vel respective : Hic est de malo levi, vel si sit de malo gravi, non est tamen probabiliter futurum. Hic autem in jure dicitur metus υanus e sicute contrario metus graυis appellatur metus justus , & cadens in constantem Virum quia viri constantes etiam ejusmodi percel
Nota Ιf. Μalum grave quod timetur, vel est abliolute tale , vel re pective. M lum ab lute grave est , quod respectu omniuin est tale . Ut mors , membrorum mutilatio , gravis jactura famae, aut honOrum, & id genus similia , sive haec nobis ipsis immineant, sive intime nobis conju ciis, ut parenti , filiis , conjugi . Malum . respective grave est quod Virum fortem &constantem non commovet , sed attenta personae quae metum patitur, conditione,