Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de conscientia, & de legibus, de peccatis,& de fide, spe, & caritate

발행: 1769년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

C.ILDe Actus Fidei Necessitate . a 87R, Saepius in Vita tum per se , tum

per accidenS.

Nota. Ρer se, i. 'e. quatenus est speciale praeceptum: Per accidens, i. e. cum urget aliud praeceptum, ad quod servandum fidei exercitium est necessarium . Ut cumactus alterius virtutis eliciendi sunt , spei scilicet , caritatis , poenitentiae &c. quae fidem supponunt . Nou enim in Deum sperare, vel eundem diligere Vales, nisii in

eum credas .

Prob. I. pars, Scriptura teste: Iussus ex Me visit . Quemadmodum igitur ut vita sorporalis consistat , frequenti nutrimento indiget ; sic proportione servata ,

ad vitam christianam conservandam , &augendam frequentes fidei actus requiruntur. Prob. 'a. pars . Saepius in vita tenemur varia Dei, & Ecclesiae praecepta ser- Vare, quae sine praevio actu fidei, ut par est, impleri non possunt. Variae item suntio humana conversatione tentationes, quihus , nisi fortes in fide , resistere non Valemus . Sed hoc est per accidens fidem exercere . Ergo per accidens saepius in vita te. nemur ad fidei exercitium .

Hinc violati praecepti reus evadit, qui fidem exercere negligit , & quidem graviter , si gravis ; leviter , si levis sit ejus negligentia.. III. . n dentur aliqui Ipec ales casus, quibus praeceptum Dei obligat ad sui exercitium ' R.Amr.

312쪽

188 De Fide, Spe, di Carisate . R. Amr. Et I. quidem per se obligat

in primo instanti usus rationis. Tunc enim homo tenetur sese in Deum convertere , illumque fide, spe, & caritate colere. Hinc pueri inter fideles educati actum fidei interiorem elicere tenentur, cum primum illis rationis lumen affulget,& fides eis sitfficienter proponitur, i. e. per Ecclesiae mini stros sive Varochos , si ve parentes fides explicatur. Illud tamen observandum est , non raro pueros excusari , si praeceptum hoc statim non impleant , quippe quibus interdum fidei mysteria non proponantur, statim ac usum rationis assecuti sunt.

II. Adstringit infideles adultos , quibus catholica fides sitfficienter est proposita. Sine enim gravi supremae Veritatis injuria omitti , vel suspendi nequit amensus veritatibus fidei iusticienter propositis , ut a

Deo revelatis.

Porro Fides sumesenter infidelibus proposita dicenda est, quando ii rationes. mi racula , aliaque credibilitatis signa auaiunt,

ac vident.

II. In quolibet probabili mortis periculo . Justus enim sicut ex fide vivere, ita ex fide mori debet. IV. Quando urget gravis in fidem tentatio , quae superari nequit , nisi peractum contrarium. Cum enim fidei praeceptum dimensum omnem , & dubitationem circa mysteria revelata prohibeat ,

313쪽

praecipiet quoque sitimus exercitium tanquam medium necessarium ad sui de sensionem . Quod si homines tentationibus vexati anxii sint S. .pavidi , per Portunumeta fore tentationes contemnere , & alio mentem Convertere , concors est Theol gorum sententia.

V. Cum quis in haeresim lapsus est ,

per contrarium fidei actum injuriam prumae Veritati illatam resarcire debet, V I. Quando fidei exterior facienda professio est. Per accidens quoque multi occurrum casus , in quibus 1idei .exercitium est necessarium , & r. cum ad justificationem Hos praeparamus ' quia sine fide aetuali e plicita nulli unquam justificatio contingit, ait Tridentium sest . V. cap. 7. a. Quando ad Sacramenta accedimus. 3. Cum praecipua anni festa O currunt :ut sunt Christi Nativitas ., Resurrectio . Pentecostes &c. quia illa :ad Dei custum praecipue sunt institutae. Atqui ex D. Ω- g tino Fide 4 Spe , Caritate Deus elicolendus Ergo &c. g. Quando urget ten- tallo contra alias a fide virtutes , & fidei exercitium , medium ad victoriam ameque

dam necessarium reputatur.

Nota , ut halc obligationi repetendilidem per accidens sat satis, Opus non ecfe, ut actu formali & expresso quis dicat:

credo Deum ese, qMem nunc oro . in Quem

314쪽

Mo De Fide, Spe, o Caritate. Istero , quem diligo &c. sed satis esse , ut implicite & virtualiter , h. e. virtute fidei toties exercitae , Deum precetur, amet, atque in eundem speret. , , Nota , proscriptas a Rom.. Ρontifim hus sequentes propolitiones , quae tempus spectant, quo fidei actus edendi sunt. Ab Ionocentis XI. proscripta fuit haec propositio : Satis est actum Idei semel iuvita elicere . Huic consonat & altera ab eodem Pontifice damnata circa Trinitatis,& Incarnationis mysteria , de quibus ita tuit : suscit illa moeria semel credidissse. Et Tertia ab Eodem damnata : Probabile est, ne sngulis quidem rigorose quinquenniis per se obligare praeceptum Caritatis erga Deum . Quae quidem p opositio etsi de caritatis actu eliciendo loquatur ' ex ea tamen eruitur , fidei praecepti pariter transgresstirem esse , qui ultra quinquennium. illud differt.

Sectio II. De Externa Fidei Confessione .

Nota I. Externa Fidei confessio estiarernae Fidei manifestat o signo aliquo exin seriore , suapte natura, vel vi communis a raptisnis di intelligentiae id An scante . Fides itaque exterius manifestari potest ver bis conceptis , signis, nutibus , gestibus , actionibulque ex speciali institutione , aut

315쪽

C. V. De intIus Fidei Necestate. 291 oommuni acceptione fidem exprimentibus. Nota II. Datur praeceptum externae fidei confesnonis , quod duplex est, Divinum , iri Ecclesiaclicum: . Divanum duplex, afrma rivum , & nesiativum . Astirmativum exteriorem consessionem jubet , & omissione violatur , & . pro semper non Obligat . Negativum vero ext Tiori m TIdei, negationem vetat, & pro hem- per Ooligat , aeriique positivo frangitur. 1taque de hoc triplici praecepto agendum, I. Icilicet de praecepto divino affirmativo

fidei exterius confitendael. 2. De praecepto affirmante Ecclesiastico Fidei exterius profitendae. 3. De praecepto Fidei nega-3. I. De Praecepto d ino afrmat o Fidei

exterius confitendae.

Certum est apud omnes dari hoc di-Vinum praeteptum , ut colligitur ex Scri. Ad Rom. X. 9. Corde creditur ad

I titiam , ore autem co=ifessio sit ad balutem. Fides , alebat . usustinus I b. de Fide Symb. oscium a nobis exigit m cordius , O linquae . Quod autem in controversiam adducitur est tempus, quo praeceptum hoc obligat; ad cujus solutionem sit

Prop. Praeceptum divinum sedem exterius con-

316쪽

2ο1 De Fide , 3 edi Caritate , fitendi non semper obligat , sed i an

casur quando honor Dei debitus, utilito proximo' impendenda subtrabuimur . ita

Prob. I. Pars . Quia praecePtum affirmativum non obligat semper, 'pro Iem' per . ut docet idem S. Docior : alias adliri geret semper ad putaicum fidei exercitium,

sio externae consessioliis fidei iniuriam lino, damnum proximo infert. Ergo honor Dςo

debitus, caritas proximo Impendenda ad eλ- ternam fidei confessionem adltringἱt.

5 I. uuinum snt casus, m qumii per omissionem confesgionis sdei honor Dradebitus subtrahi censeatur i .

R. I. Id posse contingere, quando quis a publica potestate, seu Iudice de fide incerrogatus , tacet. Nam hoc casu hilam clare& aperte non confiteri, est Chri tum erubescere, quod certe in Dei contemtum , tafidei detrimentum vergit . Quapropter IS poenam meretur, quam Christus silentibus comminatur , Lucae IX. his verbia . sitime erubuerit, oe meos sermones I 'Mnc ri' lius hominis erubescet ' Merato igitur damnata fuit ab Innocentio XI. sequens propositio : Si a potesate ρublica quis inter ivpetur . fidem ingenue consteri , ut Lae , sdei gloriosum , contido I .la re', ut pecca-

317쪽

C. II De ci tus Fidei Necessitate . 293 Quod si interrogatio in odium Fidei a persona privata fiat, communiter Theologi docent fidelem regulariter loquendo, possie Vel tacere , vel interrogationem eludere dicendo, E. G. Quid tua refert, an sim ebristianus , nec ne PDixi , regulariter loquendo . Si enuninterrogatio de Fide a privata persona proveniens, sit in ea circur stantia, ut silentium in fidei detrimentum vergat ς tunc aperta fronte Fides profitenda est .. R. II. Quando ab infidelibus Fides catholica despicitur , puta sacras imagines co terendo, templa profanando, aliisque injuriis fidem assiciendo; tenetur catholicus sua publica confessione , quoad fieri potest , Injuriam Deo,& sacris imaginibus irrogatam propulsare : secus , si prudenter judicet oppossitionem suam magis obsuturam ,

quam profuturam.

Q. II. suibus in casibus omissa fidei professione , salus proximi in discrimen a

duci censeatur ZR. Id posse contingere , I. quando Pr imo periculum adest a fide deficiendi, vel in ea vacillaudi, nisi externa fidei professione confirmetur. a. Quando ex publica fidei consessione Infidelium conversio pr

denter sinatur. In his , similitiusque casi-bos , in quibus honor Dei, & proximi salus periclitatur , praeceptum fidei obligat

ad externam confessionem etiam cum periculo vitae. N 3 - Q. III.

318쪽

234 m Fide, Spe, oe caritate .

Q. III. Utrum persecutionis tempore iceat fuga declinare fidei confessionem ZR. Id licere, si nullum fidei detrimen- um , vel scandalum in aliis Oriatur. Prob. ex Evangelio , Matth. XVI. Cum vos pusequentur in civitate isea , fugite in alium. Idque confirmatue exemplo ipsius Christi, ejusque Apostolorum, qui Ρersecutorum saevitiam quandoque fuga declinaverunt, quodque fecerunt martyres, & Confessores non pauci, ut Caprianus, Albanasus , S υμ ser, Polycarpus , aliique. Nam qui extra easum divini honoris , vel utilitatis proximi tyrannum fugit, fidem non negat , sed quodammodo eam profitetur non enim sugeret, si fidem non retineret. Contra, Fuga isthaec illicita est et , ujus praesentia censetur Valde necessaria ad Religionem promovendam , imbecilleiaque confirmandos . Hic enim ex caritate,

vel etiam ex debito justitiae, si sit Pastor,

tenetur non aufugere etiam cum vitae dis-

Item Ρastori non licet sugere , quan-d o oves gravi spiritualis subsidii necessitate premuntur. E. G. Si desint Sacerdotes, qui tantum onus supplere Velint , ex om-eio tenetur Ρastor suis ovibus assistere etiam eum periculo vitae . Contra vero Pastores occultare se licite possunt , si cognoscatur eorum occul-

ratio ad tempus fieri populo utilior :

319쪽

C. II. De Melus Fidei Necestate . 293 providendo tamen eis subsidia necessaria Vel per se occulte , Vel per alium ; nam caritas tunc fugam postulat . De Praecepto Ecclesasico Fidem exterius constendi.

Prop.

Ecclesiastico jure plures in dignitate eonsit uti tenentur Fidei professonem palam

edere.

Prob. Enumeratione eorum , qui ex Tridentino praesertim tenentur palam edere fidei professionem cum juramento ROITI. Ecclesiae obediendi. Et I. tenentur provis de beneficio curato , idque intra duos menses a die adeptae possessionis coram

Episcopo, aut ejus Vicario generali , vel officiali. Tridentinum sess. XXIV. cap. Ia, de Refori II. Provisi de Canonicatu, vel dignite in Cathedrali Ecclesia : idque non solum coram Episcopo , vel ejus Vicario , sed etiam in Capitulo , addita poena nullitatis fructuum. Trid. ibido III. Ρrimates, Archiepiscopi , Episcopi in prima Synodb Provinciali , ita ut qui renuit, Rom. Pontifici si, demanc tau-dus. Trid. soss. XIV. ca'. a. de Refor. IV. Pius IV. in suo quodam Μotu Proprio, cujus initium est, Injunctum no-.N bis ,

320쪽

a96 De Fide , Spe, o Caritate. bis , hanc legem palam edendi fidei professionem ad omnes Ordinum Regu larium, L militarium Ρraelatos extendit . U. S. Pius V. in sua Constit. quae incipit , In Sacrosancta , iusius hanc obligationem extendit ad omnes promovendos in Doctores, Magistros , Regentes , ConciOnatores, addita latae sententiae excommunicatione , & privatione omnium beneficiorum in eos , qui alios promovent ad eum gradum sine praevia fidei pro sessione. Declaravit denique Sacra Congregatio, praefatam constitutionem omnes Comprehendere Magistros Grammaticae , Arithmeticae, & aliarum artium , tametsi1 Pu-hIice has artes non eXerceant.

Porro super hac Ecclesiastica constitutione dς Fidei professione palam facie .a a recensitis personis haec potissimum a Theologis quaeri solentiar. An sub gravi obliget . a. An fieri possit peν procuratorem. 3. An poena fructus non faciendi suos Beneficiariis imposita , non edentibus intra bimestre Fidei professionem , obliget ante judicis sententiam . cAd Ic R. Affir. Idquet colligitur tum ex sublimi fine servandae Fidei , tum ex gravissimis poenis in transgressores latis .. Ad II. R. Neg. Idque patet tum eX sacrae Congregationis Cardinalium declaratione , tum quia Fidei professio est actio

SEARCH

MENU NAVIGATION