Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de conscientia, & de legibus, de peccatis,& de fide, spe, & caritate

발행: 1769년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

caritate distincta . Ultimo adducuntur hae particulae, auxilio Dei comoarandam. Quia actus, quibus aeterna beatitudo exspectatur, divinae gratiae auxiliis elici debent.

Spes , saeut & fides, in actualam , &habitualem dividitur . Actualis est actus,

quo creatura rationalis certa cum fiduciae

aeternam beatitudinem exspectat. Habitualis est permanens voluntatis ad Dei possessionem inclinatio. Dividitur praeterea in formatam, quae in Iustis conjuncta cum caritate reperitur, quaeque Virtutum omnium forma seu per- festio est; & in informem, quae reperitur in peccatoribus caritate destituta . Spes enim non destruitur, nisi per peccatum desper tionis : sicut fides non extinguitur, nisi petpeccatum infidelitatis. Ρorro Spes etiam Rcaritate sejuncta non desinit esse vera virtus , ac supernaturale Dei donum , ut patet ex Tridentino sess. VI. cap. 6. ubi de peccatoribus dicitur , quod ad considerandam Dei misericordiam se conυertendo mspem eriguntMr , Mentes Deum sebi propter Chrissum prostitium fore. Q. II. Duodnam si Shei obiectum R. Spei, sicut cujusque virtutis , dupleX est obiectum , materiale unum , formalσalterum . Hinc

Assero I. Obiectum materiale Dei adae-qzatum , prout 'rimarium, secundarium complectitur, est ipse Deus , omnia me- μ ν

342쪽

dia, quae aὰ silum conducunt . Prob. I. pare. Quia Deus est id, quod primo & per se a Spe exspectatur : cum Deuy ipse 1it sutura merces honorum operum quam per Speni exspectamus juxta illud Geneseos XU. Ego ero merces sua ma

Prob. a. pars. Quia rnedia , quae ad acquisitionem aeternae beatitudinis movent ac conducunt, secundario, I in ordine ad finem a Spe expetunur . Ergo sunt secundarium illius objectum Hinc objectum materiale secundarium Spei sunt auxilia divina , bona opera, gratiarum vi parta . Item hona temporalia, quatenus per bonum usum ex grati Dei ad salutem adducere postumis Uno Verbo, omnia quae in Oratione Dominica conti nentur.

Assem II. abjectum formali quod Spei sonitas es disina sive in se sumta , IiMe

. prout es creaturae rationalis beatitudo ilmodo tanquam absens, possidenda cons

deretur.

Prob. Objectum formale quod Spei est rati' illa , sub qua Spes divinam attingit

bonitatem. Spes enim cunasD latus the logica , cujus subjectum est voluntas , n quit respicere nisi divinam bonitatem. Sed opes divinam respicit bonitatem sub utriaque ratione, scilicet prout est bonum in se,& prout est bonum nohis conveniens. E go divina bonitas sub utraque ratione est

343쪽

3ro . De Fide, Spe, Caritate. objectum formale quod Spei. Minor prob. Nam in terris cum fiducia exspectamus quod in Caelis possidebimus. Sed in Caelis sub

utroque respectu divinam bonitatem possidebimus: In Caelis enim summo Bono fruemur , cujus possessione persecte beati erimus . Ergo sub utraque ratione Spes divinam attingit bonitatem . Dixi, modo tanquam absens , oedenda consideretur. Nam Spes essentialiter

respicit objectum futurum . Quare absentiam obsecti sperati elsentialiter supponit. Hinc colliges discrimen Spem inter , & Caritatem . Caritas enim abstrahit a praesentia objecti absolute dilecti: Spes contra essentialiter supponit bonitatem, & a dientiam objecti sperati , quod praecise ut possidendum respicit. Et licet hae virtutes sint inter se distinctae, ajente Apostolo I.

ad Cor. XIII. Nunc autem manent Fides , Spes , m Caritas, tria haec e ma ior autem horum es Caritas e differentia tamen isthaec repetenda potius est ex diverso modo, quo Spes , & Caritas idem objectum prosequu tur, divinam nempe bonitatem, quam ex diversitate objecti.

Nota , ex D. Thoma I. -2. q. O. arta

3. quatuor conditiones in Spei objecto esse attendendas . Prima , quod sit bonum ... δε- cunda , ut sit futurum .' non enim Speres de praebenti Iam habito . . . Tertia requia

ritur , quod fit aliquid arduum cum dij-

344쪽

arduum sit possibile adipisci . Assem IIL Objectum formale quo es promissio dis na.

Prob. Objectum formale quo alicujus virtutis dicitur medium illud , seu ratio illa, qua virtus suum attingit objectum . Sed divina promissio est medium , quo Spes suum attingit objectum . Ergo &c. spes enim cum fiducia aeternam ex spectat,atitudinem , quam Deus usque in finem perseveraturis in justitia promisit. Ergo divina promissio est medium , quo Spes attingit suum objectum formale quod , seu

aeternam beatitudinem. Hinc colliges I resolvi Spem in divi nam promisi ionem, tanquam in motivum, cui proxime & immediate innititur : contra resolvi in omnipotentiam Dei buxiliatricem remote, & tanquam in conditionem. Nam ut Deus suas exsequi magnificas promissiones possit , omnipotens sit necesse est. Colliges ΙΙ. ex parte Dei Spem esse certam, cum motiva quibus remote nititur, sint certa & firma : Ut sunt divina misericordia, omnipotentia, fidelitas in promissis per Christi merita factis . Hinc Spem vocat Apostolus ad Hebr. VI. An oram animae tutam ac firmam , ad quam quasia fluctibus humanarum Wici 1ltitudinum des ii confugimus . Ex parte vero nostri esse inzertam , cum certi non simus de nystra

345쪽

3a et De Fiὰe, Spe, ' Caritate .cooperatione , & persederantia ad saturam

necessari., : Nescit homo , utrum amorean odio dignus sit a sed omnia in futurum

reservantur incerta , Ecclesinae IX. Hi ne Scripturae Sanctae nos admonent, cum timore & tremore salutem nostram peragere : & apposite Gregorius Magnus libo 29. Μorato cap. 9. scribit : Debet profecto nomsolum in Spe esse securitas, bed etiam timor in con Gatione ς ut illa certantes s veat , se tomentes stuueat. C

R. Spei Subjectum creaturas eme, in quibus Spes reperitur . Hinc pro di verso itata, in quo creaturae illae exsistant, quaeri poteit , utrum in iis Spes reperiatur. Assero I. In Beatis Spes TMologica nom

reperitur .

Ρrob. Deest in patria objectum Spei, quod eit bonum arduum, & futurum. Ergo &c. Beati enim jam Deum polsident , ac proinde beatitudo est ab illis possessa , atque intime praesetis. Actus Vero, quibus Beati proprii corporis gloriam exspectant , non sunt actus Spei , ut docet Angelicus

tus theologica , habens Deum pro objects :principale obiectum Spei es gloria auimae , quae in fruitione divina cons uit , non autem gloria i corporis . Item actus 3 quibus Beati aliis siperant beatitudinem, non fiunt habitus Spei , sed caritatis , ut ait ibid.

346쪽

Assero II. In Damnatis non est Des. Prob. Damnati de sita aeterna Poena sunt certi . Ergo beatitudinein neque ut possibilent, neque ut futuram concipere Ua

Assero III. In an abus Purgatorii spes Theologica reyeritu Prob. Purgatorii animabus adhuc absens est beatitudo futura & ardua , quae Spei obiectum constituit. Ergo &co Neque obtinendae beatitudinis securitas Spei impedit exercitium . Beatitudo enim ab illis non obtinetur , nisi post severam atrocemque

expiationem, ac poenarum solutionent.

Assero IV. In Mereticis Spes ebrisi

Prob. In haereticis fides theologica non reperitur , sicut supra ostensum est . Ergo nec in eisdem reperstur christiana Spes . Fides enim, cum ut Spei fundame tum, submoto fiundamento , corruat Spes cui superstruitur , necesse est. Assero V. Spes chrisiami reperisur in smpio Meli, h. e. in catholico , qui in sa-su peccati mortalis jacet. Prob. Quia peccatum non impedit ,

quominus catholicus peccator concipere ae

ternam salutem valeat vi auxilii divini possibilem , & futuram . Affero VI. Spes Theologisa, quod ad asilum habitum in Jusili viatoribus re peritur , quantacunque caritate praediti supponantur . Ο 6 Prob.

347쪽

ar De fide , ve, G' Caritos. Prob. Spes constitit in emcaci desiderio& exspectatione cum fiducia Deum possidendi, ut est summum Bonum sive in se, sive nobis conveniens Sed hujusmodi desiderium, & exspectatio quod ad actum ,& habitum in Iustis omnibus viatoribus etiam persectissimis repemur. Ergo &C- Prob. Minor. Justis omnibus etiam perfectissimis Deus diligendus proponit

sub utroque respectu, prout scilicet est bovum in se,& prout est bonum nobis conveniens. Ergo in Justis ona albus etiam pen-fectissimis Spes Theologica reperitur. Α

tecedens demo strabitur in Tras . de Carit. Prob. Conseq. Amor ex . consensu Pa-uum, & Scholae essentialiter ad unionem tendit , ct quo major & intensior est amor, eo majora Minte iora sunt desideria unionis, amantis scilicet, & ejus quod amaturia Sed

Spes ex dictis est desiderium emcax , &exsPectatio Deum possidendi . Ergo si in

Iustis caritas erga Deum reperitur , i ve ut est bonum in se , sive bonum nobis conVenicus , Spes sub utroque respectu r Periatur necesse est Coaffirmatur insuper assertio exemplis Sanctorum . Et sane actus Spei imcum habuerunt in Moyse, Davide Pas is &c. qui certe later sanctas , sublimesque animas numerari debent . Ergo Scin ceteris Justis etiam persectissimis Spes reperitur. Prob. Antecedens . Mojes , D

348쪽

vid, Paulus aeternae felicitatis desiderio,& obtinendae beatitudinis amore ardebant. De Mose quidem haec habentur ad Hebr. XL 26. Maiores divitias exiseimans thesauro egyptiorum , improperium Cbrisei: aspiciebat enim in remunera onem . Davia haec scribit de semetipso Psal. II 8. Inclinavi cor meum ad faciendas ius ficationes

tuas propter retributionem . Et D. Paulus continuo anhelabat justitiae coronam, bra-Vium, atque aeternam civitatem assequi di

Non habemus hἱρ scribit ad Hebr. XIlI.

civitatem per auentem, sed futuram inquirimus . Ergo actus Spei , prout dicunt desii-derium, & exspectationem cum fiducia Deum possidendi, ut est heatitudo nostra , corona nostra , merces nostra, gaudium & laetitia nostra, reperiuntur etiam in perfectissimis. Ex dictis colliges, erronea & commentitia esse haec duo siuieti anum principia,

asserentium, L puritati, ac persectioni divini.amoris ossicere nostris selicitatis des,derium, & aeternae mercedis exspectationem. 2. Sublimes , ac puriores animas indisterenteS esse tum ad aeterna supplicia , tum ad felicitatem beatam . Quae du0 fundamenta divinae Providentiae orditae in pervertunt : truncum , & statuam insensibilem efficiunt animam : industriam, vigilantiam, honat opera, merita hominis de medio tollunt . Μerito igitur Innocentitis XII. fal-- & commentitiam divini amoris ideam

349쪽

326 De Fide, Spe , er Car tate. a suteliseis assertam damnavit, proscriptis XX LIL propositionibus decerptis ex libro Archiepiscopi Cameracensis Francisci de Sullanae de Doctrina Sanctorum, quarum prinia silc se haber : mitis status habitu lis amoris Dei, qui es caritas pura , m fiane ulla admixtione motiυi proprii intereferneque timor poenarum , neque desiderium remunerationis habent amplius in eo partem non amatur amplius Deus propter meritum, neque persectionem , neque propter felicitatem in eo amando invenienὰam . Non derogat ergo christianae perfectionis rationi desiderium nostrae felicitatis , aeternae beatitudinis cum fiducia exspectatio:neque christiano licet indifferentem esse ad aeternam salutem, & ad res quae in eam' reseruntur. Sancta indisserentia chrisiana , a je- bat Eobsuetius ire opusculo , cui titulus: ses et smus Rediviυus .s I. 7. eventus hu

jus υitae excepto peccato solatiorum, atque ariditatum spiritualium dispensatio, nem stentat .

350쪽

C A P. II

Dr Praecepto Spei , ει Vitiis ei oppositis

Q. L detur praeceptum spe. Is

R. Affici Constat ex variis Scripturae Iocis, in quibus lex divina Spei exercitium jubet imperatque. Sperate in Domiuo omnis congregatio populi , FbaL LXI. Syerate in

k eam quae offertur vobis , gratiam , Petri L Adde damnatam propositionem ab lexandro VII . Homo nullo unquam υἱ-tae suae tem re tenetur eiicere actus. Fidei , Spei ,σ Caritatis ex vi praecutorum Hvinorum ad eas virtutes Wrtiuenti m.

Insuper actus Spei TheoIogicae , ficut AE actus Fidei, adultis omnibus necessarius est necessitate medii ad salutem. Spe enim D vi fasti fumus , dicitur ad Rom. VIII. De hac medii, & praecepti necessitate vii de dicta in Tras I. de Fide. Q. II quid obliget Spes praec pmm R. Spei praeceptum imperat ad eliciendos actus Spei , aliosque connexos , di ad amplectenda omnia media ad beatitudinem

SEARCH

MENU NAVIGATION