장음표시 사용
391쪽
368 De Fide, Spe, o Cavliate. 2. Praecepto proximum diligendi 1atisfacere possu nus per botos asius externos. Datur itaque praeceptum divinum , quo proximum diligere adstringimur amore supernaturali , & Caritatis . Hujus an tem Θebitae dilectionis erga proximum tres
praescribit conditiones D. Thomo a. a. q.
q. an. 7. ut scilicet sit san ta jussa ,
Prima conditio: Ut dilectio proximi sit;
sancta, requiritur, ut diligamus proximum Propter Deum , h. e. quin ad Deum Pertinet, ut imago ejus, ut capax dilectionis, ct possessionis ejus , ut ab ipso creatus ,redemtus, &c. ita ut Deum in ipso amemus . Ille enim , ait L gusinus Jerm. 37-
veraciter amat amicum , qui Deum ama
in amico, aut quia es in illa , aut ut sis in illo. Hinc I. Amor ille naturalis, quo quis proximum diligit , prout est ei similis iii
natura, cognatus, vicinus &c. licet sit actus honus & honestus , non est tamen actus Caritatis a divino mandato imperatus. Si quis quemlibet amat , ait Gregorius --gnus hom. 3 8. in aes sed propter Deum non amat , Caritatem non habet. Hinc II. Motivum formale Caritatis erga proximum est ipsa divina bonitas , quae sicut movet ad amorem Dei propter ieipsum, movet quoque ad amorem Proximi propter .Deum.
392쪽
C. II. De Caritatis Praecepto. 369Hinc III. Ejusdem speciei est actus Caritatis , quo diligimus Deum , ac pro- vimuin ; nam idem Caritatis habitus, qui inclinat ad amorem Dei , movet ad dilectionem proximi propter Deum. De utroque hoc dilectionis praecepto, Dei. scilicet, ct proximi, ait Aigusinus in ep. ad Gal.
num. 3. Unum sine altem teneri non potes. Vide D. Thomam 2. 2. g. 23. art. I.
Secunda conditio : Ut Dilectio proximi siit juita, necessum est , ut aliquis non condescemlat proximo in aliquo malo , sed solum in bonis . Sicut suae voluntati satisfacere crebet homo solum in bonis , D. Thomas ibid. q. qq. cTertia: Ut dilectio proximi sit vera,
requiratur, ut non diligat aliquis proximum propter propriam utilitatem, vel delectationem .... alioqui non vere diligit proximum,
En fraternae dilectionis characteres ,& praerogativae, ut sancte , juste , & ve, re diligamus proximum : Non sicut se dilia gunt qui corrumpunt, nec scut se diligunt homines, quoniam homines sunt sed jictitye diligunt , quoniam Dii sunt , o Mil. Iiissimi, ut uent filii eius , unici fratres ,
ea dilictione in υ cem diligentes , qua ipserit exit eos. Ita Augustinus Trati. 6 3. in
Q. I. Utrum astus , quo proximum diligere jubpmur , debeat esse disinotus ab Q. 3 .' a M
393쪽
3 o De Fias, Spe, ει Caritate-
actu amoris , quo Deum diligimus ZR. Amr. Prob. Dilectionis duo sunt praecepta distincta, quorum alterum Dei. alterum proximi amorem jubet is Duobuς ergo distinctis actibus duo haec PraecePtae implenda sunt. Falsa itaque est opinio qu rundam Recentiorum, quos laudat , & sequitur Palaus Tract. VI- dis . Io pari. I.
num. 3. asserentium, non teneri nos proXimum diligere actu in terno & formali , sed tantum virtuali , in amore Dei formali contento : quae opinio ab haz damnata pro-Positione non multum abludere videtur a Non tenemur proximum diligerr ad u intemno oe formali. Huic enim damnatae thesi propositio contradictoria erit , teneri nos Proximum diligere actu interno , & se mali , non vero virtuali contento in sommesi amore Dei.
Q. II. Num per se hoc praeceptum a proximi dilectionem obliget PR. Assit. & quidem Gepius. Praecepta enim divina per se , & absolute obligant : Ergo & praeceptum diligendi proximum . Hinc rejicienda opinio Thoma Milante , aliorumque putantium hoc divisenum mandatum non obligare , nisi si casu necessitatis , exercendi scilicet misericordiam, aut vitandi odium, vel periculum' vindictae . Ceterum putant satis esse , ut
homo sit dispositus ad proximi dilectio
394쪽
C. V De Carisatis Praecepto. 37 rΗanc opinionem dixi falsam esse. Si enim sermo sit de proximo in communi ,
tunc praecisa quacunque necessitatis ci Cumstantia, tenemur eum diligere actu formali , & per se . Ratio est , quia siicut ex primo dilectionis mandato Deum per se , ct extra necessitatis casunI diligere tenemur ; ita ex secundo mandato , quod est silmile huic , proximum diligere ad stringimur per se & praecisa quacunque necessitate . Si vero sermo sit de proximo in particulari, tunc necessitate instante urget obligatio illi exterius succurrendi , eumque interius amandi. Utrum vero amor , quo proximus diligendus est lix necessitate per se, aut per accidens UΟ- ωi dedeat , do voce, non vero de re quaestio est. Q. HL Num praeceptum, quo per se
proximum in communi amore interno , oeformali prosequi Iubemur , obliget frequenter R. Amri Prob. scripturae Sanctae
continuam nobis Caritatem , qua mutuo diligamur, praecipiunt . Vigilate . . . mutuam n vobismet ipsis continuam Caritatem habentes . I. Petri IV. Ergo tam frequenter
Caritas proximi repetenda est , ut continua , & moraliter non interrupta dici posist . Hinc rejicienda Recentiorum o inamenta contendentium sufficere , ut inte
395쪽
3 et De Fiae, Spe, o Carisate . ciatur duntaxat in casibus necessitatis , ve insea quinquennium hoc mandatum per R
Insuper hoc praeceptum Obligat per accidens, I. quando actus amoris ad gravem odii tentationem Propulsandam n celsarius reputatur. a. Quando adstringimur proximum gravi necessitate spirituali, vel corporali premum sublevare. 3. duat do gravis injuria in bonis vel famae , Vel animae , vel corporis proximo insertur , ob quam gravissime turbatur affligitur. q. Quando proximus in extrema necessita te positus, nostro eget consilio , aut auxilio spirituali vel temporali
De Inimicorum Dilectione . Inimicorum nomine intelligimus eos, qui MOS, aut nostros oderunt , aut aliqua affecerunt injuria. Ρrop. Ex praecepto Caritatis erga proximum tenemur nimicos non solum non odiste
odio Jcilicet proprie dicito seu inim citrae , sed etiam post e diligere .
Prob. Matib. V. Christus Dominus conceptis verbis inimicorum non tantum prohibet odium , sed positive dilectionem Iubet : 3 Ego autem dico' vobis, diligite inae-micos Uesbos . Ergo non tantum non odiru
396쪽
C. II. De Carisatis Praecepto. 37ῖ e, sed positive diligere tenemur. Inimici enim sunt veri proximi, ejusdem gratiae, di gloriae capaces . Ergo possitive diligendi, non quia inimici, sed quia proximi.
Praeceptum hoc non tantum est positivum, sed naturale . Quod patet I. ex
illo generali principio : Puod tibi non
vis, alteri ne feeeris . Ergo ii tu non vis odio haheri ab inimico, nec tu debes odio illum habere. a. Sublata hac adeo necessaria inimicorum dilectione, humana societas consistere nequit . Nam potito quod homines impune, ac licite possent 1e Odio habere, ac privatas expetere vindictas, in nihilum genus humanum abiret, Cum Undique concives, parentes, ficii amici sanguinem effunderent , ac vitam eriperent . R. Ethnicorum sapientes virtutis loco 1em-Per habuerunt iniuriarum Veniam , ut Videri potest apud Ciceronem in Orat. pro Ligario . Socrates ex instituto profligavit Vulgarem sententiam. amicis bene faciendum,
Dices: Judaeis olim fuit non modo liciis tum , sed & imperatum inimicorum odium: L di is, ait Christus Matth. V quia dianwm est antiquis diliges proximum tuum, o odio habebis in micum tuum . Ergo si aliquando non modo permissum , sed & imperatum inimicorum odium , de lege nasurae non est.
R. In veteri lege etIam homines tenebantur
397쪽
tur ad dilectionem inimisorum , sicut patet per auctoritatem. Unde quod dicitur ν odio habebis thimicum tuum non es ex lege sumtum ν quia nusiquam hoe in listera invenitur e sed addituis est ex pra- intem pretatione Iudaeorum , qui ex eo , quod praecipiebatur dilectio proximi , coucludebant , quod inimici erant odiendi . Ita LThomas in III. dis. 31. q. I. arto Iis ad Z Q. I. Utrum ex praecepto Caritatis la micum in particulari diligere adpring mur an vero sussciat ab amore universali, quo proximum diligimus , illum non eo cludero PR. Ad servandam substantiam praece pii lassicit diligere inimicum amore uni versali, quo diligimus proximum propter Deum , dummodo parati simus' iIlum is particulari diligere, i. e. hunc num o determinatum hominem diligere peculiari amoris actu , si necessitas occurrerit. Ita
Prob. Ex praecepto Caritatis nota tenemur aliquem determinatum hominem pecu
liari amoris actu diligere, nisi adsit aliqua peculiaris ratio . Ergo eo milius inimicum peculiaris di Iectionis actu dilige re adstringimur , nisi in dispositione , & urgente necessitate ἔ quando sci licet
peculiaris amoris actus necessarius reputatur ad propulsandam gravem odii tentationem , vel periculum tum vindictae, turn
398쪽
C. II. De Caritatis Praecepto. 373 rixarum : imo tenemur etiam ad beneficentiam , si ad vitandum scandalum , vel quodcunque odii signum reputetur necessaria. Extra hos casus inimicum in particulari diligere, illique benefacere ex D. Thoma non est de necessitate, sed solum pertinet ad Caritatis persectionem. Hinc contra Caritatis praeceptum pe cat qui malum vult inimico , ut malum est : Item qui de ejus malo gaudet, aut de ejus bono tristatur. Licitum tamen est speculative loquendo velle ex amore justitiae, ut inimicus puniatur , vel in aliorum exemplum , vel ut ipse corrigatur . Item licitum est contra inimicum instituere actionem tum civilem , tum crimina- Iem : modo id non fiat ex motivo odii , vindictae , aut alio pravo fine : civilem quidem , ut damna illata compensentur et criminalem vero, ex motivo justitiae, ne delicta cum Reip. damno remaneant impunita .
Dixi, speculat e loquendo, quia practice non est id facile admittendum. Nam sub justitiae fuco saepe Ialitat vindictae apis
petitus . Legessis D. Thomam 2. 2. q. IO8.
Q. IL suaenam benevolantiae signa sint inimicis exhibenda 'Nota . BenevoIentiae signa duplicis sunt generis: Alia sunt generalia & communia , quae omnibus exhibentur : puta quae
399쪽
3 6 De Fide, Spe, tate . Christiano debentur a quovis Christiano ,
concivi a concive , cognato a cognato . Alia sunt specialia, quae peculiarem amorem indicant: puta secretorum Communicatio, familiaria colloquia , crebrae visit tiones , mutua convivia, atque id genus
similia. R. Ex praecepto Caritatis adstringimur inimicis generalia benevolentiae signa exhibere, secus specialia ; nisi aliunde ratio obligationis accedat . Ita D. Thomas
Prob. I pars . Excludere inimicum a communibus benevolentiae signis esset i 'uriam vindicare, quod privato non licet, juxta illud Leυit. XIX. Non guaeres ulti
nem , m non eris memor in/uriae civium tuorum . Ergo &c. Hinc non licet inimicos excludere a communibus orationibus, eleemosynis, responsione ad interrogata, mercium ex Positarum venditione: cum haec sint comm
nia benevolentiae si1gna , ideoque horum omistio per se loquendo eli grave pecc tum ς quia est vindicta privato illicita, Scsgnum odii , ac proinde Caritati adversa di quidem graviter.
Dixi , per se loquendo . Nam si adsit
caussa rationabilis , tunc erit nullum , vel' leve peccatum . E. G. Si quis renuat inu micum salutare , alloqui &c. vel ob delicti
punitionem , ut superior , Pater , judeX , qui
400쪽
C. II. De Carliatis Praecepto. 37 qui auctoritate vindicandi injuriam pollent: ' vel ob aliquod enorme delictym in signum
detestationis, & abominationis , tunc nul- tum erit peccatum haec ossiciorum exclu-
sio, quia reputatur julta delicti detestatio .l item horum signorum suspensionem possint a gravi peccato excusare inadvertentia, parvitas materiae, Vel morae. E. G.
Si parvo temporis intervallo haec ossicia suspendas , non quod in instanti licitumi sit odium ; sed quod turbatus animus aptus non sit ad ea ossicia exhibenda : Item sultis doloris significatio ob perceptam injuriam.
i Demum non statim gravis peccati damnan; da est haec signorum omimo , sed circumin . stantiae expendendae sunt, praesertim anir mus interior , & scandalum , quod oritur ex ea negatione. Nam aliquando non odiit caussa haec ossicia omittuntur , sed 'Vere i cundia quadam , timore, & animi vilitate . Ρrob. a. pars . Ad haec specialia hei nevolentiae ossicia non tenemur semper , i & pro omni tempore , sed necessitate urin gente, juxta illud Proverb. XXV. Si esul νierit inimicus tuus, ciba illum .... Do-l minus reddet tibi. Ergo nisi aliunde ratio obligationis accedat , ad specialia amoriss ossicia erga inimicos non tenemur .i Hinc per se loquendo non teneris inii micum salutare, aut alloqui, aut aliter inj familiaritatem admittere quia haec sunt specialia amoris signa.