Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

aco PARS TERTIA

que in duas virtuales lineas, continuitatem imp dii ; ea enim tantum continuantur, quae se tangendo immediate, fiunt unum. itaque tunc nulla foret distantia extremorum , quia distantia interjecta dicit aliquod extensionis genus intermedium ;at tistic extrema aeris divisi, percontactum globi a se invicem distracta , non aliter se haberent, quam duo plana immediate sibi invicem applicata. Ratio est, quia indivisibile non facit distantiam inter extrema, quae se tangunt. Instabis 1 o. Si super plano perfecto traheretur cylindrus nigri coloris, vel imprimeret lineam nigram, vel non , si nigram imprimeret : ergo tangeret secundum plures partes , sin minus: ergo non

tangeret.

Resp. impressurum lineam virtualem, quae non ideo diceretur constare ex punctis , quia lineam non desicriberet, nisi per motum continuum , non autem puncta , & punista successivὸ designando. Quod si planum denigraretur, id contingeret ex partibus nigredinis hinc inde in ipso motu affusis , & plano allitis.

g. IV. Diluuntur obiecta pro punctis

continuantibus. A 1i c I E s I. Aristoteles meminit indivisibi cium continuantium , clim definit continuum , id cujus partes communi termino copulantur : at qui terminus ille est indivisibilis , adebque realiter distinistus : ergo dantur pumsta continuantia realiter distincta. Resp. i. ibi Aristotelem loqui ex more Mathemausotum , qRi ejustriodi indivisibilia supponunt ,

112쪽

ΡHYSICAEMUNIVERSALIS. Io Iabstrahendo a rei veritate, aut falsitate. Cert d Aristoteles 8. Metaph. de illis tantum agit ex hypOthes, qudd dentur. Res p. r. hoc sensu parteS continui communi termino copulari, quod uniantur sub communi eademque superficie virtualiter diΩtincta. Instabis I., Continuum est , cujus extrema sunt unum : ergo per indivisibile sunt unum. Res p. r. sensus est Aristotelis, continui partium est eadem entitas. 1. Dist. per indivisibile virtualiter distinctum sunt unum, concedo : realit Dis rinctum , nego ; nam illa indivisibilia identicE, &xealiter sunt dividua, licet prout terminant extrema', aut dicuntur unire , praescindant a divisibilietate, & per conceptus inadaequatos distinguantur. Objicies L. Continuitas , & contiguitas inter sedisserunt : non differunt, si continuitas sit contactus immediatus partium homogenearum: ergo. Resp. dist. maj. Contiguitas, & continuitas inter se disserunt absolutὸ , concedo; dantur enim multa contigua , quae non sunt continua : in rebus perfecte homogeneis , nego, aut subdi st. differunt in adaequate , concedo : adaequate, nego. Dixi inadaequat E , quia continuitas praeter contiguitatem, dicit quasdam dispositiones in homogeneis ad continuationem praerequisitas. Instabis i. Continua sunt ea, quorum extrema

sunt simul, id est, simultaneitate loci : atqui duo non possunt esse simul in eodem loco , quin se penetrent , nisi terminentur indivisibilibus, positivis realiter distinctis : ergo. dantur indivisibilia tealiter distincta. Resp. dist. maj. Contigua sunt, quorum extrema fiunt simul simultaneitate negativa, concedo ἰ PQ

113쪽

sitiva , nego ; dicuntur enim este simul sinultanei tale negativa, hoc 1ensu , quod inter extremum , dc extremum nihil mediet postivum ; non autem simul simultanditate positiva , qua duo extrema sint penetraliud in eodem loco. Instabis 2. Inter extremum , & extremum nil, ilmediat: ergo sunt in eodem loco. Res p. dist. nihil mediat positivum , concedo : ne gati Viam , nego mediat enim negatio ulterioris extensionis , qua utrumque contiguum teImina tu . Objicies *. Materia, & forma fiunt unum per V-nioli in realiter distinctam : ergo a pari partos

continui.

Resp. Disparitas est , quia positis quatuor conditionibus antea recensitis, impossibile est perfecte homogenea non fieri unum , at possunt esse decem animae penetrativἡ in cadem parte materiae, nec ipsam insormares: ergo requiritur unio realiter distincta', quae unam determinet , potius quam

aliam.

Instabis 1. Materia, & sorma debent penetrativEponi, ut faciant compositum : ergo a pari partes continui se penetrare debent , nisi interjiciatur aliquod indivisibile. Resp. Dispar ratio est , quod unio informativa requirat utriusque partis , hoc est, materiae , &formae praesentiam intimam , & quasi compenetrationem , quia omnes partes materiae debent actuari, & pervadi a forma ; at unio continuativa non requirit talem penetrationem; immo omnis pars quantitatis continuae dicit negationem alte

rius compartis secum , quia est quantitas, satis itaq; est partes non terminari, & mutuo tendere vite

114쪽

Hus communi continuatione.

Objicies . Vt partes continui de non unitis fiant unitae, requiritur mutatio realis : at non potest clari terminus illius mutationis praeter indivisibile continuans realiter distinctum. Resp. nego minorem , & assigno actionem . per quam partes de se immediate non tangentibus, fiunt immediato se tangentes. Instabila s. Partes continui sunt unitae et ergo porYnionem. Dis h. per unionem formaliter distinctam a contactu immediato , esto : realiter distinctam,

nego.

Objicies s. Si duo ligna inter se distarent uno p de , & corpus interjectum destrueretur a Deo, essent adhuc immediata, licξt non continua : ergo non satis est partes homogeneas se immediatξ: tangere , ut fiant continua , Resp. in hac hypothesi, licῖt nihil mediet actu positivum , tamen media re aliquid potentia, adcoque non esse immediata. Contra vero in partibus continui se immediat ὀ tangentibus, nihil mediat nec actu, nec potentia, quandiu servant eundem

situm.

Objicies s. Non possunt fieri unum per se , quae

se non respiciunt, vi actus, & potentia : partes continui non se respiciunt, ut actus, & potentra rergo non possunt fieri unum per se. Resp. dist. maj. Non possunt fieri unum ens p rse substantiale , & heterogeneum , concedo : quantitativum , & homogeneum , nego , id enim habent ex natura sua partes continui, ut statim atque immediate se tangunt, conti uentur inter ie , nisi intersit aliqua durities, aut alia qualitas impediens identitatem. 2. Distinguo , si pars una unitur alteri,

115쪽

ro PARS TERTIA

ut actus subjecto, concedo : ut pars continua , ω homogenea parti continuae , & homogeneae, nego. Instabis i. Duae aquae possunt simul poni penetrativὰ, licet non continuentur inter se : ergo admittendum est indivisibile, quo continuentur. Resp. dist. ant. Si impediat qualitas divinitus producta , concedo : si non impediat, nego ; nam juxta se positae statim fient eadem entitas , Vnientusque necessario inter se absque indivisibili conti-

. nuante. I

Instabis L. Aliud est facere unum cum altero , aliud ipsum talagere. Res p. dist. in heterogeneis, concedo: in persecte homogeneis, nego. Instabis 3. Duo marmora persedes homogenea non possunt per contactum fieri unum , licet immediat E ponantur. Resp. Ita est, tum quia semper aliquid aeris intermediat , tum quia non habent praesuppositas conditiones ad continuationem requisitas. Objicies 7. Partes materiae corporis Christi sunt homogeneae, & sibi intime praesentes in Eucharistia , nec tamen continuantur inter se : ergo unio partium continui, non est contactus immediatus partium homogenearum dispositarum. Resp. I. Viderint Theologi. t. transeat alit . quia partes corporis Christi non se tangunt contactu corporeo, quippe quae non sint localiter extensae.

Colliges ex dictis, si sanguis Christi fuit praesens

materno sanguini intimo contactu corporeo , dum penetravit matris uterum, eundem fuisse conti nuum in transitu cum sanguine matris. Certh sanguis Christi , dum fuit in utero Virginis , continuabatur per venam umbilicalem cum sanguine

116쪽

pHYSICAE UNIVERSALIS. ros

materno. Ex dictis colliguntur quaedam pronuntiata de quantitate. a. Quodlibet ens corporatum duplici termino clauditur, altero essentiae, & formae, altero extensionis quantitativae ; hinc ubi non est justa corporis extensio, forma non potest obire sua munera , ut patet in embrione, qui nihil sentire, agere nihil potest, quia justa illi membrorum , totiusque

adeo corporis extensio deest. II. Vnde non quaelibet forma jungi potest cum qualibet materia, quia quaelibet forma non copulatur , nisi cum materia certae extensonis pro exirgentia sui ; itaque forma nani minus commode habitare videtur in corpore gigantis, juxta eos, qui volunt animas substantialiter differre. 1 o. Licet per se forma actuosa sit, nihil tamen agere potest , saltem commodE , quandiu non es: materiae satis extensae conjuncta: sic forma hominis nihil ageret in corpore elephanti, aut muscae, quia hujus corpus angustius est, illius vero vastius. I V. Quantitas formae attemperata, lichi parvasit, non tamen impedit operationes formae mira biles , immo saepὰ vi agendi corpora exigua ob vir rutem unitam grandia superant , virtus enim unita sortior: unde illud Averrois , divinitas natura sepo Agis elucet in parvis , quam in magnis , ct scienti4 turalis plura specimina ferὸ habet in materia parva, ct aspectu vili, quam in materia ampla , o

vato dehabili.

v. Quantitas dicitur infinita δυνάuM , seu poten-xia quia magnitudo quandiu est magnitudo , semper dividua est; unde paradoxum illud physicum, in natura nihil est minimum. V antitas, ut talis , non est actnosa , id est, E V

117쪽

ros PARS TERTIA

nec alterat, nec calefacit, &c. Vnde inepte philoso. phantur, qui per quantitates, id est , per litoras , aut chara eteres a sagis , aut magis acceptos, curari fmorbos docent. Ratio est , quod omnis morbus, tpote ex intemperie ortus, vel calefactione , vel frigefactione, vel humectatione, vel exsiccatione sanetur. Quin etiam ipsa vulnera non curantur, nisi a consolidatione ; at nulla consolidatio sine exsicca tione. Quare istiusmodi characteres, &literae sunt tantum signa ex in si ituto, ad quae convolant daemones, opera praeter consuetudinem naturae com- munem patraturi.

DI SPUT ATIO SECUNDA . De infinito.

VAE S T I o N' I quantitatis quaestionem de infinito an nee hi mus , quia , Ut monet Aristoteles I. Phys. tex. Is . finitudinis,

aut. infinitudinis ratio in corporibus , Mon ex essentia , aut qualit te propriὰ , sed ex quantitate debet aestimari. Jη initum , inquit, est,' quantitate , substantia vero , Gut qualitas, aut assectio non potes . se infinita , nisi ex acci Ante, si simul qua in quanta sint ; nam in definitione infiniri quantum adhibetur , non sub tantia, nec quale. De in sinito egit Aristoteles tribias praesertim locis , . PhIs. tea. 2 . & sequentibus , deinde l. de caelo , denique I 2. Metaph. cap. de infinito quem tamen librum aliqui rejiciunt, ut spurium. Nos quaeremus. 1. quid sit infinitum, si ora-

118쪽

Plex , a. an detur infinitum potentia, 3. an reipsa detur infinitum actu , . an saltem divinitus dari possit. Α R T I c V L V s I.

De natura, ct principiis in initi.

Hic articulus tria continebit , I definitionem infiniti a. multiplicem ejus partitioncm , 3. quaedam principia ad illius intelligentiam.

r. V AM vis dixerit Aristoteles infinitum no- bis esse ignotum , clara nempe, & distincta cognitione , quia quidquies in sensus occurrit, finitum per se nihil autem ab intellectu noscitur , quod prius non fuerit in sensit , cognosci tamen a nobis confusa, & imperfecta cognitione potest, quatenus i psum concipimus per modum alicujus , quod non habeat finem. Quare infinitum univer sim describitur, quod finem non habet', sed haec descriptio negativa est , quantitatem porrb sinimus aut numerando , si discreta sit, aut metiendo, si continua , hinc infinitam multitudinem dicimus

innumerabilem , magnitudinem Wro immensam, hac notione duplex eruitur descriptio iussaici. . II. Prima negativa : infinitum est, quod pertranniri non potest pertransiri autem cicunt'ir, Vltra suorum verminos itur: ietur porro vel l M o i motu, seu mensura , vel motu mentis, . ceu numero, vel intelligent a , seu comprehensione. Haec descriptio

119쪽

it,3 PARS TERTIA

quod iri non potest , petiturque ex Aristotele 3.

Phys. tex. 3 .& II. Metaph. c. q. Infinitum dicitur, aut quod non ea natum transiri, aut quod transeitum habet, sed inconsummabilem. or. Secunda positiva ex lib. 3. Phyctex. 63. petitur : Infinitum est, ex quo secundum quantitatem accipienti bru , semper aliquid accipere extra est. Vbi nomine quantitatis intelligitur vel magnitudo,

vel multitudo, vel perfectio, seu virtus . sed haec descriptio convenit infinito generi cε sumpto, non specifice, prout abstrahit ab infinito potentia, &infinito actu. vel potius, prout Virique convenit, Vt interpretantur Averroes, & D. Thomas ad textum 62.3 6 3.1 v. Ex Aristotele , infinitum sumi potest multis

modis. I. Pro eo , quod non potest pertransiri, quia non est in genere eorum, quae pertransiri possunt: sic punctum est infinitum, quia non habet exten- 'sionem. quae sola transitus est capax , sed est infinitum negative. 2. Pro eo , quod omnino transiri,

non potest, lichi sit in genere eorum, quae transiri possunt: sic linea carens fine, & principio est in . nita. 3. Pro eo, quod dissiculter pertransitur': sic spatium quinquaginta leucarum equo debili, & exhausto videtur infinitum. . Pro eo, quod augeri, aut minui potest masis, ac magis , ut quantitas. In nitum, inquit Philosophus 3. Physic. tex. 3 . MII. Metaph. c. 9. dicitur uno modo, quod impossibilo

est transiri, quia non aptum es natura transiri ; ali- . ter autem fransitum habens inconsummabilem , aut quod vix, aut quod natura aptum est habere, non tamen habet transitum, aut finem. Amplius, insinitum omne aut secundum appositionem , auisecum arim divisionem , AEut utroque modo. .

120쪽

pHYSICAE UNIVERSALI s. ro

Colliges definitionem infiniti ab antiquis sic traditam , est id, cujus nihil est extra, ab Aristotele merito fuisse rejectam, quia convenit toti ; totum enim est id, cujus nihil extra est, id est , cujus nulla pars est extra ipsum sed ut accuratius species infiniti definiantur, sit

g. II. Divisio infiniti.

I. TN FINITVM spectatur vel ex parte modi, vel - Lex parte materiae, vel ex parte finis. Ex parte modi, dividitur praesertim in infinitum actu, S infinitum potentia. Infinitum actu est id, quod secundum ea, quae actu continet, nullo fine clauditur. Brevius, cujus actus est infinitus. Infinitum potentia , quod in ratione actuali, quam habet, aut quae in eo assignari potest , semper finitum est, . sed semper potentia ad aliud sine termino , hinc ab Aristotele dicitur hos, ct aliud ; hoc secundum ea , quae habet actu , aliud secundum ea , ad quae est inpotentia : sic linea divisa in et O. partes , sinita est secundum actualem divisionem , infinita secun dum divisibilitatem. Brevius, cujus potentia est infinita , hinc in infinito est aliqua successio,ex Aristotele : Infinitum , inquit, non oportet accipere ut hoc aliquid, ut hominem, aut domum , sed ut dies dicitur, aut certamen, quibus esse, non ut futastantia quadam factum est, sed in generatione semper , aut corruptione finitum, sed semper alterum, . tque aberum. 3. Phys. tex. 18. II. Infinitum actu vocatur infinitum simplici ter, & categorematicum ; infinitum vero potentia, . infinitum secundum quid, & syncategorematicum. . Vt enim apud Logicos categorema est vox per se ,

SEARCH

MENU NAVIGATION