Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

rao PARS TERTIA . non finito, quia spatium infinitum sinito temporpercurri non potest , non infinito , quia spatium

infinitum, tempore infinito decurrendum , exhauriri non potest. x Ir. Infinitum pertransiri non potest, quia tandem finis illius attingeretur , at infinitum finem non habet ; unde a quantitate infinita, si daretur, possent extrahi in finfinitum novae, & novae magnitudines uni certae aequales, & majores , nec tamen exhauriretur : ex quo sequitur x m. Corpus infinitum occupat omnem locum possibilem, aliter clauderetur terminis ; hinc non possent dari duo corpora infinita , nisi se mutuo

penetrarent.

XIV. Infinitum , qua infinitum, non potest cognosci , cognitione clara intellige de privativo, non negativo; in vel enim sensu , vel imaginationς, vel mente cognosceretur. Non sensu, quia organum , Utpote finitar extensionis , non pstest proportionari infinito in extensione , aliter siniti ad infinitum esset proportio ; non imaginaIione, tum quia imaginando tantum cognoscimus, quae sensu externo percipimus: tum quia dum imaginatio lineam sibi fingit infinit'm , statim eam partem, quae in infinitum porrigitur, fingit, ut nebulosiam :ergo confusὰ tantum cognoscit. Non denique mente, quia daretur infinitum clausum terminis , intellectus enim v. g. cognoscat distinctὸ duo infinita , & partes partibus componat, tum uni addat centum partes .Quaero , virum videat singulas unius infiniti partes alterius partibus respondentes , necne λ si videt respondentes : ergo antea una uni respondebat ; si non respondentes : ergo unum superatur ab alio , ab eoque terminatur, quod est contra

principium io. Nec

132쪽

Nec reseri , qu bd Deus se perfecte cognoscat, quia est infinitum negativὰ , non ptivativε. Item cum intellectus fabricando universale, cognoscit aliquo modo individua ex Nominalibus , non ea cognoscit, ut infinita , deinde cognoscit tantum

Infinitum , qua tale, est im producibile, etiam a Deo, quia quidquid producit Deus, producit ex idea,& ut artifex : at Deus non potest producere infinitum ex idea , & ut artifex , juxta principium I . quia quidquid ex idea, producitur , iid ex distincta rei cognitione prodqcitur , idea enim debet esse distincta cognitio, vi dirigat : deinde ideat est mensura operis ; at Deus non potest habere dis i tinctam cognitionem infiniti p rivativi, ex-psilici

x v I. Ad rationem infiniti non lassicit, ut superet omne possibile in aliquo genete, alias homo esset infinitus, quia nullum animal possibile perfectio a nem ejus assequi potest Vsed requiritur I. ut a nullo alio superari possit, a. 'τ rerum possibilium peris .etiones , quas superat, in se aliquo modo conti- neat ; hinc muscae , licet supra montem infinitae altitudinis posita, non diceretur infinita, quia illius infinitudinem montis in se non contiveret, nec sua se sed aliena esset granditate sublimis . hinc Deus est ens infinite persectum , quia. I. est praomnia , 2. Continet in se vel formali ter, vel eminenter omnium rerum possibilium persectiones. Tom. II. P0svrivers. F

133쪽

qu detur actu infinitum, aut dari p6st.

CV M infinitum duplex sit, alterum potentia,

alterum actu , triplex nascitur quaeitio. Prima, an reipsa detur infinitum actu creatum, aut naturaliter dari possit. Secunda , an detur saltem infinitum potentia, actu. Tertia , an divina virtute d ri possit infinitum actu in aliquo genere entis , live inessentia, sive in quantitate tum continua, tum discreta, sive in qualitatς, &c. .

D detur infinitum victu creatum in rebus, aut naturaliter dari post

V N I c A As-NTu I. LvM datur infinitum actus E R et x o. IN creatum in rebus, nec natura in liter dari potest. Duae sunt partes assertionis ; aestide facto , quoὰ non detur . altera de possi- probat Aristoteles 'lib. .PEI M. Uultis textibus. Probatur a nobis sic : nulla est ne essitas admittendi infiniti actu creata : ergo non ' datur. Probatur antecedens : si quod daretur actu infinitum creatum , illud vel esset in perfectione essentiali, vel in magnitudine, , vel in multitudIne, et in intensione qualitatum: nihil horum dic1 D.-

D sectione essentiali, quia nullum ejus

duo non habeat essentiam limitatam, sive phys-cE, sivo metaphysicE sumatur.

134쪽

PHYSI CUE. VNIVERSALIS. iri

Non m magnitudine nam corpus illud vel conti retur antra spatium caeli ultimi, vel esset cae-

z i Tm , istu sphaera suprema , quae ceteros

orbes ambitu suo coercet, & continet: non corpus Contentum antra canum , tum quia sphaera elementaris conca volunae ambitur ι tum quia sydera compla xione sua suprema spnaera continet, & ita daretur infinitum clausum terminis , quod repu nat pronuntiato Io.Ad haec, sydera moventur in gyrurn carca aliquod centrum : ergo describunt motu suo cuculum : ergo non distant infinite a centro, nec a terra , quae est intra centrum ; consequentia patet ex natura circuli, qui est figura terminata unica li nea, a centro aequaliter distante ; quod autem ter

natum est infinitum esse non potest. Ratio est, quia quidquid terminatum est, idem & finitum '&quod finitum est, infinitum esse nequit. Cetthlanea illa , quae describit illum circulum , habet in uno extremo sydus, &iin alio centrum, & ita v-

1HIus en im spatiun viginti quatuor horis sol ipse percurrit: ergo infinitum sinito tempo-xe percurreretur, quod repugnat pronuntiato 6 Non an multitudine, quia nulla apparet, tum in rebus corporatas, tum in spiritalibus infinitas, di

Non in intensione qualitatum, quia qualitas quaelibet aut naturalis est, aut supernaturalis , naturalis proportionatur virtuti agentis naturaIiς - virtus porro agentis cujussibet naturalis finita est quod patet aposteriori; nullus enim cernitur effecius reapsa infinityis r ergo nec datur causa creata virtutis Minnitae , alias vim spam aliquando exereret. S

135쪽

per naturalis quoque actu infinita nulla assignati potest, ut patebit ex solutione objectionum. Secunda pars probatur , quia ne divinitus quidem dari potest infinitum adu creatum et ergo naturaliter dari non potest.

f. II. Diluuntur obiecta.

OB ii cli a s i. Finitudo, & infinitudo sunt proprietates quantitatis : proprietates quantitatis sunt reales ergo finitudo, de infinitudo sunt

reales.

Res p. dist. m . Infinitudo potentialis, & syncategorematica, concedo : infinitudo actualis , nego. Instabis t. Ex finitis partibus fit finitum actu ergo ex infinitis partibus quantitatis fit infinitum. Resp. dist. conseq. Fit infinitum in eo genere, in quo sunt partes infinitae, concedo : in alio, nego. Porro partes quantitatis sunt tantilm infinitae potentia : ergo resultat tantum infinitum potentia. Deinde finitum aliter convenit quantitati, aliter infinitum actu ; illud convenit actu, & positivὸ : hoc vero soli im per non repugnantiam , quatenus si daretur, nonnisi in quantitate dari posset: unde nonnulli dixere, si daretur infinitum actu, in pr*dicamento quantitatis poni debere. Objicies L. Homo est ens creatum ; homo est infinitus actu : ergo datur ens creatum infinitum actu. Prob. min. illud ens , quod superat species infinitas persectiores in infinitum possibiles , est infinitum actu : homo superat infinitas species animalium alias pollibiles in infinitum intra gradum animalis , & quidem persectiores: ergo &c.

Resp. dist. maj. Quod superat, α continet illa-

136쪽

xum specierum perfectiones aut formaliter , aut eminenter , est infinitum actu , esto : quod supe Xat, nec continet, nego ; at homo nectora liter, nec eminenter continet in se persectiones specierum inferiorum , quia nec ipsas species , nec earzm effectus singulos valet per se producere. Musca su Perati species corporum in animatorum in infinitum persectiores , an ideo infinita ξ minimE exi 6. Pronuntiato. Instabis i. Creentur actu omnes illae species, tunc erunt infinitae actu , dc tamen ab homine superabuntur.

Resp nego hypothesim , quia infinitum potentia non potest reduci adactum adaequatum, utpO te quod sit hoc, & aliud ex natura sua'; itaque tan tum distributive produci possunt, non collectiri ejusmodi species. Instabis i. Homo habet intellectum , εἰ voluntatem et per utrumque potest effectus perfectiores in infinitum producere , quia potest versari circa. jectum perfectius, & perfectius cognitum , aut amatum , nempe circa Deum ex hypothesi , quod augeatur lumen gloriae, aut uberior concursus Dei adjungatur : ergo homo est actu infinitus. Res p. dist. maj. Potest versari circa objectua perfectius, & perfectius , ita ut eliciat effectus perfectiores se superantes in essentiali perfectione , ut causa principalis, propriis viribus, per vim creati- .vam in quolibet genere, nego : ut causa instrumentalis, alienis viribus , in aliquo tantum genere, non per actionem creativam , concedo ; nam intellectus producet illas intellectiones supernaturales elevatus lumine gloriae, non principaliter,

feci per creationem.

137쪽

Hs ΡΛRS TERTIA

Instabis 3. Saltem versabitur intellectus circa Deum infinitum : ergo erit infinitus. Resp. dist. ant. Finito modo, concedo : infinito , nego : unde sequitur tantum esse infinitum terminativὰ, non physich, & entitati vh. Instabis 4. Qud persectius objectum , eb persectior cognitio : ergo cognitio Bratorum est infi

nita.

Resp. dist. ant. Ed persectior, crescendo propor

tione geometrica, concedo : arithmetica , nego νMam cognitio Beatorum crescit tantum geometriace, quia Deum non comprehendit, nec attingit, quantum est cognoscibilis. Objicies 3. Deus non potest facere cognitionem persectiorem visione sui intuitiva , quia nullum perfectius objectum : ergo est infinita. Resp. dist. conseq. Terminativὶ, concedo: eriti-tativὸ , nego : unde est tantum infinita secundum quid, hoc est, ratione objecti, quod non refundie persectionem infinitam in cognitionem; quissimulta 3 est,tantem superioris ordinis inter possibiles cognitiones , non in finitae perfectionis. Instabis i. Saltem fi Deus se ipsum comprehendit, non erit infinitus, quia ex principio I . infinitum intelligentia mensurari non potest. Resp. iacgo sequelam ; licet enim Deus se com- Prehendat , cognitio ejus est infiruta , adeoque non desnit esse infinitus. Porrb cognitio , Ut ait Aristoteles,fit per quandam adaequationem mentis,

S objecti , at adaequari ei, quod est infinitum, est

esse in sinitum. Vnde D. Thomas ait I. pari. q. I .art. 13. in resp. ad I. & L. Non est contra naturam

infiniti, q uia comprehendatur ab infinis Οι Objicies . Aristoteles in rebus spiritualibus,

138쪽

nempe animabus rationalibus , admisit infinitum actu : ergo ex Aristotele, possibile est infinitum actu Probatur antecedens ; admisit mundum ab aeterno : ergo aeternas hominum generationes ; Vnde sic aiguo : si mundus ab aeterno est, & homo hominem generat, vel animi hominum sunt immortales , vel non si immortales , ergo infiniti ι nam singuli perseverant extincto corpore : si finiti, de immortales , necesse est ex uno corpore in aliud transmigrare , at docet Aristoteles animos esse immortales , negatque eorum transmigrationem in corpora : ergo sunt infiniti actu. Responsio multiplex : alii dicunt Aristotelem . animorum immortalitatem negasse., quod ego non puto ; alii transmigrationem de corpore in corpus admisisse , cum hoc discrimine a Pythagora , quod hie transmigrationem animorum humanorum promiscue in belluina , & humana corpora admitteret , ille in corpora tantilio humna. Alii dicunt

Aristotelem in substantiis spiritualibus infinitam actu multitudinem agnovisse, licet negaverit infinitum in quantitate possibile , ideoque volunt Aristotelem in contradictionem incidisse. Objicies s. In Christo multa sunt infinita simpliciter , etiam creata 1 nam I. humanitas vi hypostaticae unionis c traxit infinitudinem , 1. subsistit per subsistentiam infinitam , 3. est sancta sanctitate infinita , . habet gratiam sanctificantem infinitam , s. actiones theandricas valoris infiniti. Resp. ad i. Humanitas Christi contraxit infinitudinem , terminative, concedo et entitativξ, &physicὶ , nego. Ad L. Subsistentia Christi est increata, adeoquo

F iiij

139쪽

tualis , altera increata, nempe divinitat Christunt sanctificans , & in se infinita ; altera creata, quae dicitur omnium possibilium maxima, non quidem ex natura sua, sed ex uno Dei decreto , qui decrevit nullam dare majorem cuilibet homini : sic gratia beatae Viiginis eo sensu est omnium maxima

quas Deus statuit dare purae creaturae; at non euin finita simplicixer , quia major absolut E dari' po

tuit.

Ad. . Licet actio quaelibet Christi fuerit merit1

infiniti, non tamen est infinitae persectionis entitativae ; ideo enim fuit meriti infiniti, quia erat aperina infinita, dignific nte ipsum opus, & justribuente ad praemium infinitum, juxta illud principium morale, quo persona dignior, eo majus meritum : ergo persona infinita praemium meretur infinitum , id est, semeer majus, & majus. Deinde valor ejusmodi est tantum infinitus moraialiter , non physic δ, nempe per denominationem sumptam a supposito divino , non ab aliqua perfectione eidem actioni intrinseca , quae finita fui: intrinsec E. Objicies 6: Peccati mortalis malitia est simpliciter infinita. Resp. nego , sed tantum terminative, ut est contra personam infinitae dignitatis a perssina vilissima , sed entitative finita est, nec malitia unius pec- caxi continet possibilem cujuscumque alterius, saltem specie distincti, malitiam. Instabis I. Opponitur infinitae Dei sanctitati ea malitia, ergo est: in sinita. Resp. nego conseq. quia opponitur tantum Brito modo, aliter malitia peccati venialis esset. infinita.

140쪽

r HYSICAE V NI VERS ALIS. Iry

Instabis 2. Eo gravior malitia, quo dignior persona offensa , at Deus ostensus est infinitus. Resp. dist. Eb gravior est secundum genus, & ordinem malitiae, concedo : secundum gradus malitia nego ; sequitur enim tant sim malitiam peccati mortalis esse ordinis superioris, ade6que non posse aequari, aut superari per malitiam ordinis inferioris , licEt infinities multiplicatam. Instabis 3. Illa malitia est infinita simpliciter, cui a creatura finita satisfieri non potest : talis est malitia peccati. - Resp. rationem in lassicientiae illius petendam esse ex defectu proportionis inter injuriam Deo illatam, M satisfactionem purae creaturae. Ratio est , quod offensa crescat pro dignitate personae offensae, decrescat antem satisfactio pro vilitate personae satisfacientis , hinc Deus magis censetur inhonorari per peccatum creaturae, quam glorificari possit per quamcumque satis factionem a pura creatura ob

latam ; quare opus fuit Christo, hoc est , persona infinita, quae Deo condigne pro peccatis satisfa

ceret.

f. III. An detur infinitum potentia tu rebus.

VNICA O B- N rINI Tu M potentia aliud estsERVATI O. I per descensum , quod in quantitate V. g. habet extensionem fine carentem , & im pertransibilem , secundum partes proportionales: aliud per asceii sum , quod potest magis, ac magis crescere ι per additionem partium majorum in infinitum. κ. : I. ASSERTI o. Datur infinitum potentia viroque modo. Prob. infinitum potentia illud est, a

SEARCH

MENU NAVIGATION