Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ctio omnium oculorum ad collectionem omniumh'minum : ergo numerus hominum non est omnium maximus, potest siquidem major excogitari. Respondent esse maximum n erum homi 'num , non oculorum ; sed contra: ergo non est numerus maximus ι ita enim se habent duo illi numeri, ut duae extensiones, quae tot habeant pabmos aequales, quot habent praedi cti numeri unit res itaque sit una extensio , quae habeat tot palmos , quot sunt homines in illa multitudine hominum , quae dicitur esse maxima ; sit praeterea alia extensio tot palmis constans , quot sunt oculi in illa multitudine oculorum; ut se habet extenso prirma ad secundam, ita numerus primus ad secundum , quia numeri sunt, ut quantitates: at prima extensio non potest esse maxima : ergo nec primus

numerus maximus.

Probatur minor : numerus maximus est , quo major excogitari non potesta numero infinito non potest excogitari major : ergo numerus infinitus est omnium maximus. Minor prob. quia numerus infinitus continet infinitas infinitates infinitatum in infinitum , continet enim infinitas unitates, εο infinitos binarios: ergo duas infinitates unitatum infinitos ternarios :/ergo tres, &c. in infinitum ,

itaque infinitas infinitates unitatum , si enim infiniti binarii bifariam dividantur, cum singuli binarii in duas unitates dividantur , utique infinitas binariorum in duas infinitates unitatum dividitur ;vt enim se habet binarius ad duas unitates, ita infinitas binariorum ad duas infinitates unitatum ;igitur infinitas ternariorum ad tres infinitates Uitatum , & ita in infinitum : sed infinitus numerus

152쪽

r HYSICAE UNIVERSALIS. r.et

continet infinitos binarios ; item infinitos ternarios binariorum ,& ita in infinitum : ergo continet infinitas infinitates binariorum , it Emque teria Itorum, centenariorum, atque ita in infinitum: ergo infinitas infinitates infinitatum in infinituma sed non potest excogitari numerus major. Ita Pater Fabii in Metaph. lib. i I. de infinito , ubi plura argumenta congerit, ipsum consule. Prob. 2. Pars non potest esse aequalis toti , esset autem , si daretur multitudo infinita , creentur enim homines infiniti, in illa multitudine tot essentvnitates , quot binarii; tot essent oculi, quot homines, quo nihil in lalsius ; aut certE si plures ensent , daretur numerus major maximo. Deinde Deus producat infinita dolia versus quatuor mundi partes , quae singula mille pugillos aquae capere possint,tum superimponat infinitas phialas,quarum singulae contineant aquae pugillum , certh dolia illa insta ita possem repleri pugillis aquae intra phialas Contentis; nam ad replenda dolia infinita satis esse possunt infinita millia pugillorum aquae: at finita millia pugillorum aquae continentur in illis phialis, utpote infinitis : ergo possent illa dolia impleri aqua phialis illis contenta , quod dici non potest, nisi vel unum infinitum sit majus alio , vel cert. totum sit aequale suae parti. Dices aqua illarum phialarum implenda finita tantum dolia. Contra : sequeretur pugillos aquae phialis contentos esse finitos , quod est contra hypothesim.

Idem argumentum fieri potest de infinitis hominibus , quorum singuli conjicerent unum nummum in eundem actavum ; iam si ex illo acervo singuli duos nummos accipere vellent , vel satis

153쪽

i PARS TERTIA

esset omnibus, quod dici non potest , quia plus

sumerent ex acervo, quam in eum conjecissent evel non satis esset, & ita nummi essent finiti, ipsique adeo homines essent finiti , quod est contra hypothesim . Alia quae fieri possunt in hac materia

argumenta , Omitto , ne nimius videar. I V. ASSERTIO. Non potest dari qualitas i finite intensa. Probatur : omnis qualitas vel estraturalis , Vel supernaturalis : neutra potest esse infinith intensa : ergo nulla. Duae sunt partes majo

. Probatur prima. I. Qualitas naturalis infinitὰ intensa vel constaret gradibus heterogeneis , vel homogeneis : neque heterogeneis , neque homogeneis constare potest ; non heterogeneis , quia alii aliis essent perfectiores , adeoque inter se ordina-Ientur ι at ordinari non possiunt , quia ordo est conveniens partium dispositio secundum prius, Scrosterius usque ad unum primum , & ut ait D. Augustinus lib. I'. de Civit. c. I s. ordo est parium, disepariumque rerum sua cuique loca tribuens di postasio ; at in infinito non est primum ,& vltimum, nec partes sunt di spostae secundum prius es& posterius. Deinde gradus illi terminarentur, &. ita daretur infinitum clausum terminis : non homogeneis propter absurda , quae attulimus superiori anaertione in qua infinitum in multitudine rejecimus , nam in illa qualitate infinite intenta, essent infiniti binarii, infiniti ternarii ,&c. 1 Maxima omnium multitudo dari non potest, ut jam probatum est : in maxima intensione esset insta ita multitudo graduum , adeoque maxima. 3. sit impetus infinite intensus , erit quoque maximus

motus , qui dari non potest. . Posita maxima, seu

154쪽

uinnita intensione caloris ex hac sequetur maxima rarefactio , maxima. extenso A .aLhKc repugnat , ut jam ostendimus. PrQbaxur pars sec aia , v. g. non potest dari gra-.esa habitualis cinfinita quia daretur maxima ian- Oitas , quae Uni .Deo competit. Deinde homo instructus illa gratia infinita, vel novam mereri pota. sex gratiam , vel non ; si primum ergo posset fieri sanctior per additionem novae illius gratiae , & ita infinito fieret nova additio: si secundum, bid per se absonum videtur ; cur enim instructus grati a sinita potest. mereri , ii)structus infinita non potest Denique si daretur gratia habitualis infinita de . beret ei respondere viso Dei infinita, vi praemium& ita deberet Deus comprehendi a creatura, quae gratia illa habituali foret instructa. im .A R τ I G L V S II 4. .

i. Diluuntur obiecta.

AL IA petuntur ex parte omnipotentiae Dei: alia ex parte ejusdem scientiae , aut bonitatis: alia denique ex ipsa creat ura , singulis ordine satis-

facio.

f. . Diluuntur Objecta ex omnipate tia Dei

petita. B I rc I as .i. Quae potentia est infinita , pO- test: producere inlinitum actu : omnipotentia Dei est insinita : ergo potest producere infinitum

ResP. dist. . majorem: potest prodncere infinis

155쪽

tum actu in modo , concedo : in entitate , nego: sic Deus potentiam habet infinitam respectu effectus creati, licet in entitate finitus sit, quiae ipsum producere potest per creationem, ut causa principalis, qui modus agendi est unius Dei proprius. Instabis 1. Potentiae debet aequari effectus : ergo

potentiae infinitar infinitus respondere effectus. 'Resp. dist. ant. Secundum modum, concedo: secundum entitatem , nego. Porrb vel musca exigit potentiam Dei secunddm modum infinitam , ut ab ipso principaliter creetur. Instabis αἱ Actus secundus respondet actui primo : ergo actui primo infinito debet respondere actus secundus infinitus : at potentia Dei sit actus primus infinitus : ergo &c. Resp. I. respondere illi potentiae infinitae actum secundum infinitum in modo, licet finitus sit in

entitate. Resp. 2. dist. Potentiae infinitae ad actum adaequatum, respondet actus infinitus, esto : potentiae infinitae ad actum semper inadaequatum , Mnunquam adaequatum , subdistinguo , respQndiet actus infinitus in modo concedo et in entitate ,

nego.

Instabis 3. Potentia finita effectum producit sinitum : ergo infinita infinitum. Resp. disi. conseq. In modo , concedo in. enti-.tate , nego ; sic en;m potentia infinita penes modum sibi proprium distinguitur a finita. Cetth cdmcreatura. limitata sit , debet agere semper intra sphaeram, non extra : ergo non potest produeere

bliquid majus finito , at potentia Dei, utpote infinita, cdm possit producere intra sphaeram potentiae suae, potest utique finitum producere, tam penes modum, quam penes substantiam; & cdm aliunde implicet

156쪽

PHYSICAE UNIVERSALIS. Gr

implicet contradictionem infinitum in emitate ad extra produci a Deo , saltem producit infinitum in modo , cum principaliter creat. lassi si . Modus operandi sequitur modum essendi: m Deo est modus effendi infinitus : ergo modus operandi' infinitus. RResip. concedo totum, quid inde aliud sequitur quam creationem esse modum operandi infinitum 'quatenus est modus Dei proprius, lices in entitate determinata sit Instabis s. Eadem proportione crescit effectus. qua ipsa potentia crescit : ergo effectus erit infinitus emit , si potentia sit entitativε infinita. Resp. dist. ant. Eadem geometricὸ , concedo :arathmetice, nego. Ratio est , quia inter potentiam , & effectum requiritur tantdm proportio virtutis , non entitatis ; itaque in hoc est infinitas divinar potentiae in ordine ad effectus creatos, quod possit producere effectus, se superantes in perfectione ementiali, ut causa principalis, & per creationem ; nam quae potentia gaudet triplici ista conditione , utique infinita est.

Objicies 1. Deus potest producere , quidquid potest produci a causis infinitis creatis , si direcitur . at producerent infinitum in erilitate s potest producere infinitum in entitate.

. Resp. dist. majorem : quidquid potest producia causis infinitis , potentia vera, concedo e potenti

impossibili, & fictilia, nego ; at causae illae infinitae, si crearentur, producerent tantdm ex hypothesiampossibili di deinde retorqueo, Deus potest producere , quidquid posset Gymaera producere , si . in isi O MIR ς isteret , produceret chrmae

157쪽

1ις PARS TERTIA

Instabis i. Deus potest producere omne prolacibile sed omne producibile semel productum erit infinitum actu , quia . uuiis sinito numero clau- Resis i. nego dari omne producibile in infinito, qui, omne colligit. Σ. Dist. omne producibileristribui E , concedo: collectx e , DCS , proGuckbile autem distributive est hoc, vel illud.; collactive autem est collectio omnium creaturarum, να 'rist bis i. Deus potest hoc momento producere, quidquid jam nunc potest existere : sed quod nunc potest existere, est infinitum : Deus potest

producere infinitum. Resp. dist. majorem : quidquid nunc existere potest distributivh, concedo : collective, nego atquid quia existere potest distributi ἡ, snitum puta mille homines, duo homIndum mil-iones , &c.

Iustabis 3. Quae sunt simul postibilia , possunt simul poni actu : homines infiniti sum simul pota

Resp. d majorem Quae sunt simul possibilix,

simu an ei tale tum pore Iaae, tum ObJecti, Conc do smultaneitate tantum potentiae , nego ; at an-

m rerit ae esto : .simulaaneitate objecti , nego; amvis enim homines possibiles in infinitumu1mul contineantur in potentia simul ex parte po-reritia .non sunt tamen possibiles simul ex parte

objecti' Ratio est, quia sunt possibiloi,

aliud & infiniti potentia ; at infinitum potenti nonootest reduci ad actum adaequatum, alias cies meretur ejus essentia, in hoc posita, ut sit pat-tim actu, partim potentia.

158쪽

Instabis 4. Nulla est ex creaturis possibiliba quam Deus hoc instanti producere non possit. 'Sist. Si distributive sumitur, concedo : si collecti' nego ; porrb distributiv E sumpta est: V l. iii , colle TVE, haec cum aliis. Instabis s. Deus potest j in omnia producere

2 pQ 'ς ος producere, sed potest velle prodii

cere collective omnes creaturas possibiles . . Resp. nego stimorem ; nam collectio creatura- rum est quid chymam cum , cujus proinde ideam practicam Deusmoni abet, jηxta Principium I e. Instabis 6. Deus potest collectionem creaturarum producere major qualibet data, & dabili

te , & dil ributive, concedo.: qualibet data , & da bili indeterminate , & collective, nego. '

Hosti is D Deus potest in tagulis vinus horae par-; erg' post horam Resp. dist. ant. Potest in singulis distributi VE

non potest omnes , vi3ms ho p res numerare gelum. In aliqua parte horae , debet eam partem determinare ; potest. autem determinare , non tot quin plures, ata tamen ut num us finiatur peri Wiam determinationem, putat mille momenta', bis mille, &c. ,

159쪽

stas sunt modi utendi potentia. VResip. nego paritatem . quia non. valet compar tio inter statum chymarricum & realem , at status necessitatis in Deo respectu actionum ad extra , est

chymaericus. 2. transeat major , licEt falsa , nego minorem ; nam si Deus ageret necessario ad extra, ageret, & non ageret: ageret , ut supponunt adversarii; non ageret autem, quia ut agit ad extra, est causa universalis , & prima : ergo indisserens:

ergo debet determinari vel a se, vel ab alio extrinseco οὐ noli potest a se determinari, nisi sit libet:

noni ab alio , quia non esset superior alia causa: ergo non ageret. Hoc argumentum eo vitio labo-xat , quod vulgo dici solet a subjecto non suppq-nent. , nempe quod additur subjecto, ejus essem

Instabis s. Si omne possibile hoc instanti, existeret hoc instanti . infinitum actu existeret: omne possibile hoc in stanti , potest poni hoc instanti: ergo potest poni tu finitum actu hoc instanti. - Resp. dist. m orem': Sy omite possibile hoc in

posset potii hoc: 1nsirinti: id est 'si chllectio omnium possibilium hoc instanti, posset poni hoe instanti, existeret infinitum actu i concedo : id est, si quodlibet pbssibila hoc instanti , posset pi)ni h ocinstanti, existem infinitum actu, nego : sed omne possibile potest poni hoc instanti: id est, quodlibet possibile potest poni hoc instanti, concedo : id est, collectio omnium possibilium rotest poni hoc in .stanti, nego minorem I& eonPquentiam. Duplex quippe hujus proposimonis,mn possibile e disse te, sensus est , prinius, isque falsius , collectio omnium

rossibilium est possibilis i secundus, isque verus,

160쪽

PHY SI C AE UNIVERS AL I S. 1 3 quodlibet possibile est possibile , sicut haec propositio , omne ens est infinita multitudo , patitur duos sensus : primus est verus, collectio omnium cntium est infinita : secundus. falsus, quodlibet ensen infinita multitudo. Instabis et . Ex concessis , omne possibile non potest poni hoc instanti : erso est aliquod possibile hoc instanti, quod non potest pqm hoc instanti ;geminae enim hae propositiones sunt contradictoriar: ergo si prima falsa est , secunda vera est. Confirmatur , quia perinde se habent duae illae propositiones, ut istae duae, omnis homo es homo : aliquis

homo non es homo. Resp. i. nego vitamque propositionem esse contradictoriam , si pri a sumitur collecti VE , quia propositiones contradictoriae sqnt, Wiversalis a Dfirmans , & particularis negans ; ut omne possibile est possibile, si sensus sit, collectio omnium possibilium potest poni hoc instanti, non est universalis assirmans , quia subjectum universalis assirmantis sumitur distributive: v. g. quia haeς propo-stio, omnis homo est homo , est universalis , ideo m omnis distribuit subjectum , huncque sensum e scit , quilibet homo, ost homo : unde fit ut ex Aristotele, haec altera , omnis homo es omnis homo . si universaliter sumitur, sit falsa, quia hunc sensumessicit , quilibet homo es omnis homo ; hinc salsa quoque illa, omne ens est infinita multitudo, si sumitur universaliter, quia Eunc sensum efficit, quoi lib/t ens est infinita multitudo ; at si es omne sumitur collectivh, contra quam debeat in propositic- ne allata , habet vim termini singularis , vel ad summum communis indefiniti : quare contradictoria hujus propositionis, omne possibile collecti-

SEARCH

MENU NAVIGATION