Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

conveniat esse in loco : 4. an cem corpus ponit esse in pluribus locis , an plura corpora in eoi cm loco. ARTICVLVS I.

De existentia, natura , ct affectionibuι loci,

VT natura loci tum externi, tum interni pateat,ant E instituenda illius partitio ; tum existentia illius astruenda , postremd definitio, & proprietates explicandae.

f. I. Multiplex loci partitio.

nans rem locatam, ut dolium continen S VInum , aut aer turrim ambiens et internus, est forma intrinseca , per quam res locata constituitur forma Iiter in certo , ac determinato loco ; etiam Inde vendenter ab extrinseco immediata ambiente : sic turris , licEt vento perflata , mutet locum externum semper tamen internum servat. I i. Secunda loci externi fit in mathematicum , & physicum mathematicus est, in quo una quantitas attenditur, secundum trinam dimensionem,

quia corpus sir spectatum est objectum Massieseos: physicus , in quo attenditur corpuς secunddm sensibiles qualitates , naturamque propriam , &iIcobiectum Physica:- . . . . ' 1 o Tertia est loci mathematici, in m orem, minorem , aequalem , & communem plurium ; minor partem corporis tantum continet ε, maJOr corpus continet, N aliquid amplius : aequale corpori

182쪽

pHYsICAE UNIVERSALIS. 1τ

adaequatur, illudque proximE continet : communis plurium , qui plures res continet, ut schola' v. Huc pertinet divisio in locum per se . cinirem certam , & singularem continet , ambitque mediatὰ r sic dolium se habet ad uinum . & in locum per accidens, qui multa continet : sic cella

v. Qua ria est loci physici , in convenientem

contrarium, & neutrum ; conveniens idem est ac naturalis , qui conservativus est rei locatae.& cen trum ejusdem quietis ; sic aqua est locus naturalis Pitcium : contrarius, qui destructivus est rei locatae: neuter denique, qui nec contrarius , nec conveniens est , sed praeter naturam : talis est locus, Quem sol motu annuo in caelo conficit. v I. Quinta, in locum formalem , & virtualem . formalis est corpus reale extensum , in quo res aliae Continentur : Virtualis alius positivus, alius negativus. Virtualis dicitur , qui spatio sermali aequivalet ob virtualem ex te isionem vel positivam vel negativam : Ita amnII.isitas Dei, ex multis est' lo-Cus virtualiter positivus, quo omnia continentur acuum autem , negativus , quia aequivalet spatio formali in ordine ad locum Angeli , aut corporis, saltem divinitus, aut in ordine ad distantiam anter duo dissita corpora , etiam an nihilato aere fundandam : sic caelum , destructo aere non diceretur immediat Econjunctum terrae, id Errique praestaret per proportionem vacuum interiectum .

quod reale, & formale spatium.

183쪽

PHYSICAE UNIVERSALIS. 3 33. III. IPuid sit locus externin.

V N I c Α Α s-r Ο c v s externus definitur , su-SERTIO. L. perficies prima , & immobilis Corporis ambientis. Ita Aristoteles lib. 4. Physic. c. 4. Dicitur I. superficies, non realiter quidem, sed formaliter duntaxat a corpore distincta. 2. Prima , id est, proximE contigua locato corpori ; locus enim locato aequalis est , ratione applicationis, MConformationis : at sola superficies prima talis est. 3. Immobilis , hoc est , intransferibilis, ut locus distinguatur a vase , quamvis enim vas id quod in-rHs est, contineat, non est tamen proprie locus illius corporis, quod continet, inquit Aristoteles , quia non est immobilis ipsius superficies: at locus debet esse immobilis, tum quia res naturales se stra haberent facultatem a natura sibi concessam tendendi ad locum , perinde enim locus posset ad

illas moveri, atque ipsae ad locum : tum quia corpus, quod est in loco, mutaret locum , & non mu-xaret ; mutaret quidem , quia moveretur cum loco secum transato ι non mutaret autem , quia locum

semper secum deveheret , servaretque , hoc est, eandem superficiem continentem, quod dici non

potest , hinc pronuntiatum Philosophi, sicut vas

est locus mobilis , ita locus est vas immobile. 4. Corporis ambientis, id est, locatum continentis ;Iocus enim externus secunddm superficiem interiorem , & concavam , debet ambire rem locaram , eique commensurari, licet secundum superficiem exteriorem , & convexam , corpus ambiens si semper contento majus. His ita explicatis ,

Probatur definitionis germanitas, quia I. expli-

184쪽

cat , quid sit locus , i. omnes loci proprietates& accidentia , quae illi videntur inesse , 3. omnes dissicultates, & dubia solvit, quae circa naturam i ci oriri possunt. Objicies I. Locus debet esse aequalis locato : sir

perficies corporis continentis non est aequalis corpori contento , illa enim habet tantum duas dimensiones , longitudinem nempe , di latitudinem , istud autem tres habet, nempe longitudinem, latitudinem, & profunditatem : ergo &c. 2. LocuS naturalis conservat rem locatam : superficies non conservat rem locatam , quia nihil habet essicientiae. 3. Si locus est superficies corporis ambientis , sequitur aliquem posse moveri, quamvis maneat in eodem locos; v. g. si quis in curru clauso Vndequaque moveatur, movebitur ad motum currus, nec tamen mutabit locum , quia semper AEadem superficie proxima aeris inclusi ambietur, quia idem

aer cum ipso in curru deferetur. Ad I. Respondeo , licet corpus ambiens adaequale sumptum, majus sit corpore locato, tamen' secundum superficiem concavam , qua contiguum

est corpori contento, ejusdem superficiei extimarcommensurari , adeoque ipsi aequari , quia nihil inter utramque superficiem interjicitur, sed superficies concava corporis ambientis tota toti superficiei extimat corporis contenti, & per partes partibus ex aequo respondet.

Ad α. Distinguo, locus naturalis , Ut opponitur

Violento, conservat locatum , concedo e locus na-

turalis , ut opponitur artificiali , conservat locatum , nego. Porro locus naturalis primo sensu sumptus, non tantum superficiem includit, sed etiam, qualitates aliquas rei locatae conser vatrice S c- -

185쪽

PHY SI C IE UNIVERS ALI S. et s

tat, quae insunt , quo sensu non hic definimus. Ad 3. fiet satis, cum immobilitatem loci ea pli.

caturi sumus.

Colliguntur duo ex dictis. I. Inter locum externum , & corpus locatum semper est distinistio realis actualis, quia ubi est locus externus, ibi est continentia , ex contactus : ubi contactus , ibi distinctio ; contiguorum enim extrema sunt simul, non idem : hinc gutta aquae infusa fluvio , non est in eo , ut in loco, sed ut pars in toto. 2. Corpora sunt proprie in loco, non spiritus, quia sola corpora proprie commensurantur loco.

f. I V. Vnis petatur uri immobilitaι.

HAE c quaestio habet dissiciles explicatus. I.Quia

mobile potest mutare locum , non mutato loco primo , sive superficie corporis ambientis , intra quam continetur , ut dum vas vino plenum alis transfertur. Σ. Quia potest mutari superficies ambiens , licἡt non mutetur locus: sic turris manet in eodem loco, licet superficies aeris ambientis alio Vento transferatur. 3. Quia merces arculis inclusae,& Parisiis Romam translatae, locum mutant, quamvis eadem aeris superficie intra arculae angustias compressi contineantur , hinc Multiplex est sententia de loci immobilitate: prima petit a corpore ambiente : secunda a partibus virtualibus immensitatis divinae : tertia a supremo caelo : quarta a corporibus circumpositis, &immotis : quinta a superficie ambiente immobili, prout respicit puncta quaedam fixa, sive realia, Gue imaginaria : sexta ab ubi interno.

186쪽

tur ab ubi interno realiter distincto a corpore Iocato , per quod res constituitur formaliter in certo ,& determinato loco ι ita ut ne divinitus quidem possit alio transferri, quandiu forma illa intrinsecε

assicitur.

Proba fur assertio argumento positivo , positis duobus principiis. Primum sit: Ubicatio est forma per se immobilis , quia est ratio existendi in loco immobiliter, & intransferibiliter, sive est id , quores est potius hic, quam alibi, adeoque non potestres affecta tali ubi, alio transferri ι alias si res affecta tali ubicatione , alio cum ipsa transferri posset, utique illa ubicatio, per quam res erat hic, constitueret ipsam alibi r at hoc dici non potest, quia si posset res per illud ubi, per quod est hic, esse alibi, nulla esset ratio, cur per illud ubi formaliter esset Dic, & non alibi, siquidem per illud tam posset esse alibi, quam hic. Ad haec, si locus intrinsecus esset mobilis , posset quispiam Parisiis ire Lugdunum,

non mutato loco interno, quia cum re locata trania

ferri posset , vel ἡ contri posset locus internus, re immota , mutari, quia a re locata manente immota posset tolli. Secundum princip. Immobilitas sumenda est secundum quandam aequivalentiam : quare licEt superficies aeris ambientis vento alio transferatur,. altera in locum ipsius suffecta, tamen perinde se habet corpus, ac si materiali superficie ejusdem perpetuo ambiretur, quia eundem locum aequivalenter servat ob formam ubicantem , a qua habet, Ut sit hic immobiliter, quamvis aeris superficies alia, atque alia corpus locatum assiciat, & materialiter mutetur. His positis Probatur assertio: zer 'bicationem rectE lateb

187쪽

Iigitur loci immobilitas : ergo frustra recurritur ad alia principia ipsius immobilitatis loci. Probatur antecedens : locum esse immobilem, nihil aliud est, quam superficiem ejusmodi ubicatione assici, ita ut quandiu eam retinet, impossibile sit ejusmodi superficiem alio transferri, quia forma ubi cans ex se determinata est, ut sit hic immobiliter, &consequenter rem , quam assicit, faciat esse hic , ex I. principio , & quamvis superficies A vento auseratur , superficies B ei succedens assicitur ubi altero priori aequivalente, ex 2. principio. Probatur 2. argumento negativo: Si loci immobilitas ab alio principio , quam ab ubi interno peteretur , vel a corpore ambiente, vel a partibus virtualibus immensitatis divinae, vel a supremo caelo , Vel a corporibus circumpositis , & immotis , vel a superficie ambiente immobili, prout respicit puncta fixa , sive realia, sive imaginaria r nihil horum dici potest: ergo superest, ut petatur ab ubi interno. Probatur minor per partes. Non a corpore ambiente, tum quia merces arculis inclusae, & eadem superficie contentae, alibrransferri possunt , adeoque locum mutare, ma nente eadem superficie aeris inclusi : tum quia tu ris alia, atque alia aeris superficie ambita , non mutat locum formaliter. Non a partibus virtualibus immensitatis divinae, rum quia immobilitas unius loci non distaret re liter ab immobilitate alterius , quia principium dis rinetivum ejusmodi locorum essent variae partes immensitatis, quae in re sunt plane idem: tum quia quilibet locus habet differentiam sibi intrini cam; haberet autem duntaxat extrinsecam , quia peteretur a parte virtuali immen si talis, quae cuilibet loco

188쪽

I 8 PARS QV ARTA

est extrinseca : tum quia circulus vitiosius committeretur ; nam partes virtuales immensitatis diversam essent pro diversis locis, quibus correspondent, dc loca similiter diversia per diversitatem partium virtualium immensitatis, quibus responderent: tum quia istiusimodi partes virtuales probabiliter in Deo nullae sunt, ut postea ostendemus. Non a supremo caelo , a quo corpus, dum distantiam eandem retinet, dicatur immotum, aut ab aliis partibus univeisi , quia si avis moveatur inaequatore cum caelo motu circulari , mutabit lo cum , licet a toto caelo semper aequaliter distet, deinde totus orbis circa centrum volvatur, Omnes partes eundem situm , & ordinis respectium inter se servabunt, nec tamen locum mutabunt : ergo locus non est ille respectus. DeniqM caelum , & partes mundi motu recto moveantur , erit motus : igitur & mutatio.

Non a corporibus circumpositis , & immotis , quia de iisdem corporibus potest quaestio eadem institui ; quaero enim , unde corpus illud immotum circumpositum dicatur immobile , & locum non mutet . non enim est immobile per se : ergo per respectum ad aliud corpus, & ita in infinitum ; nam

quod non est immobile per se, sed per aliud , debet esse immobile per id , quod est per se immobile,

cedo ergo aliquod corpus per se immobile. Non a punctis fixis ; vel enim essent realia, vel imaginaria. Non realia quae caeso affixa sint ; Deus enim caesum cum istis punctis anni hilet, aut alid transferat, adhuc servabo eundem locum, qua in

hypothesi adhuc locus meus erit immobilis. Non imaginaria, tum quia non est Physici proprietatem realem. loci ab eo quoiu nihil est , Zeteres

189쪽

I HYSICAE UNIVERSALIS. I

tum quia denominatio locati non esset dicenda

realis, sed rationis , quippe quae a re prorsustia peteretur ; hinc non potest quoque peti a spatiis imaginariis , quia spatium illud nihil est : ergo respectum realena terminare non potest. Cert Epraesentia est relatio , duosque proinde terminos

requirit ; nec enim possum esse hic per aliquid, quod neque est hic, nec alibi : pars illa spatii imaginarii nec est hic, nec alibi, quia nihil est i ergo per illam , seu per ordinem ad illam , non possum esse hic. Non a respectu ad corpus poss bile, aut ad mo tum praeteritum ; non ad corpus possibile , seu ad spatium reato , quia illud spatium non miniis est possibile in alio loco , quam in isto : ergo respectus ad tale spatium , non potest corpus constituere potitis hic, quam alibi : non ad motum praeteritum, tum quia si nihil ex praedi cto motu remaneat, res perinde se habet, ac si motus ille non praecessisset: tum quia res potest hic esse , aut alibi per productionem , aut reproductionem, absque ullo motu

praevio.

Quare superest , ut i immobilitas loci petatur ab ubi intrinseco, quo quandiu locus assicitur intrinsech, sit immobilis : sicut immobilitas rei locata petitur ab ubi interno , a quo res habet, ut sit potius hic , quam alibi , hinc

Tria inferuntur. I. Locus non est tantum superficies absolute spectata, sed superficies tali ubicatione affecta , a qua habet, ut sit intrinsecὸ immobilis. 1. Res dicitur esse in hoc potitis loco, quam in alio , quatenus ambitur superficie aliqua , quam assicit potius hoc ubi ,tquam aliud. 3. Turris, Vento Perflante , non mutat, locum formaliter, quia sa-H- vj

190쪽

perficies alteri succedens acquirit ubi simile priori,

a quo habet, ut turris sit in loco eodem aequivalenter : idem dixeris de pisce, qui aqua praeterlabente, immotus manet formaliter , mutat enim locum materialiter duntaxat, non formaliter , quia alia atque alia aquae superficies , quae in fluxu ipsum ambit , asscitur eadem aequivalenter ubicatione, servatque idem piscis ubi internum ι contra Vero

merces arculis inclusae, & alio transatae locum mutant tum externum , tum internum , quia mutant superficiem ambientem aequi valenter , quatenus superficies ambiens ubicationem mutat in transitu ,& se perinde habet, ac si nova materialiter foret, ipsaeque merces aliud , atque aliud ubi novum acquirunt .. . Dum corpus est in loco externo tau plex ubi distingui debet : alterum , quo afficitur superficies corporis ambientis rem locatam Α, alterum , quo assicitur quoqueses locata : primum Vbi superficiei corporis ambientis , facit prim b superficiem esse hic , deinde facit nos esse in tali loco extrinseco : secundum ubi rei locatae facit eam este hic

intrinsech , ubi est.

Objicies : Dum turris, flante vento , amittit V- nam superficiem corporis ambientis , acquiritaliam : ergo amittit suum locum extrinsecum. Resp. dist. consei. Amittit locum extrinsecum materialiter , concedo : formaliter , nego. Ratio

est , quod in locum stuperficiei prioris , alia succedat habens idem specie ubi , quod habebat alia

prior, cui suffecta est; & ita turris non mutat hunc specie locum extrinsecum, quin etiam idem numero locus aequi valenter manet. Itaque duo distin guenda in loco, materia, & forma ι materia est

superficies ipsa entitative sumpta , forma est mO-

SEARCH

MENU NAVIGATION